• Nem Talált Eredményt

HABITA IN SENATU

M. TULLH CICERONIS

P R O L. M U R E N A O R A T I O .

A R G U M E N T U M .

Comitiis consularibus, qnae M. Cicero anno p. u. c. 69.1 habuit, P . Iunius Silanus et L. Licinius Murena facti erant, repulsam tulerant L . Sergius Catilina et Servius Sulpicius, quorum Catilina vi atque caede viudictam de patria sumere statuit, Sulpicius iure consultus iure potius ac legibus competitorem, qui vicerat, ulcisci voluit. Ille igitur in perniciem suam ruit, Sulpicius L. Murenam de ambitu ac-cusavit subscriptoribus M. Catone, Cn. Postumio, Servio Sulpicio ado-lescente. Acta causa est mense Novembri anni p. u. c. 691, cum Catilina bellum iam gereret. Defendit Murenam una cum Q. Hortensio et M. Crasso M. Cicero, qui admirabili urbanitate extremo loco dixit

eie. II. 2. 17

258· PRO L. M U R E N A ORATIO. 44 ac peroravit, vide Quinctiliani inst. or. XI, 1. 16. et PlutarcM Vitam Catonis minoris c. 21. M. Murena absolutus et anno post consul factus est. Vide M. Ciceronis orationem quae est pro L. Fiacco c. 29. §. 98. et eiusd. oral. c. 13. 30.

L. I . ft uae deprecaUis a dis immorlalibus sum, iudices, more institutoque maiorum ilio die, quo auspicato comiliis cenluriatis L. Murenam consulem renunciavi, ut ea res mihi magislraluique m e o , populo plebique Romanae bene atque feliciter eveniret, eadem precor ab iisdem dis immorlalibus ob eiusdem hominis consulalum una cum salute oblinendum et ut vestrae men tes atque senteiiliae cum populi R o m a n i voluntatibus suffragiisque consentiant eaque res vobis po-puloque R o m a n o paeem, tranquiililalem, ocium concordiam-que adferat. Quod si ilia sollemnis comiliorum precalio con-sularibus auspiciis consecrala laniam habet in se vim et re-ligionem, quantum rei publicae digniias postulai, idem ego sum precatus, ut eis quoque hominibus, quibus hie consu-l a t e me rogante datus esset, ea res fauste, feconsu-liciter prospe-reque eveniret. 2. Quae quum ita sint, iudices, et quum omnis deorum immorlalium poteslas aut translala sit ad vos aut certe communieala vobiscum, idem consul eum vestrae fidei connnendat, qui antea dis immorlalibus commendavit, ul eius-dem hominis voce et declaratus consul et defensus beneficiuin populi Romani cum vestra atque omnium civium salute luea-tur. Et quoniam in hoc officio Studium meae defensionis ab accusaloribus atque etiam ipsa susceptio causae reprehensa est, ante quam pro L . Murena dicere instituo, pro me ipso pauca dicam, non quo mihi potior hoc quidem in tempore sit officii mei quam huiusce salulis defensio, sed ut meo facto vobis probato maiore auclorilate ab huius honore, fama for-lunisque omnibus inimicorum impetus propulsare possim.

II. 3. Et primum M. Catoni vitam ad certam rationis normam dirigenti et diligentissime perpendenli momenta of-ficiorum omnium de officio meo respondebo. Negat fuisse rectum Calo me et consulem et legis ambitus latorem et tam severe gesto consulatu causam L. Murenae attingere: cuius reprehensio me vehementer movet. non solum ut vobis,

iu-45 CAP. 1—3. §.'1 — 6, . 259 dices, quibus maxime debeo, verum etiam ut ipsi Catoni,

gravissimo alque integerrimo viro, ralionem facti mei pro?

bem. A quo tandem, M. Cato, est àequius consulem defendj quam a consule? Quis mihi in re publica potest aut debet esse coniunctior, quam is, cui res publica a me iam traditili;

sustinenda, magnis meis laboribus el periculis sustenlata?

Quod si in iis rebus repelendis, quae mancipi sunt, is peri?

eulum iudicii praeslare debet, qui se nexu obligavil, profectq edam reclius in iudicio consulis designali is potissimum con·

sul, qui consulem declaravil, auctor beneflcii populi Romani defensorque periculi esse debebit. 4. Ac si, ut non nullis in civilalibus fieri solet, patron us huic causae publice con-slitueretur, is potissimum summo honore adfecto defensor darelur, qui eodem honore praeditus non minus adferret ad dicendum auctorilalis quam facultalis. Quod si portu sol?

venlibusii, qui iam in portumex allo invehuntur, praecipere summo studio solent el lem pesta tum ralionem et praedonum et locorum, quod natura adferl ut eis l'aveamus, qui eadem pericula, quibus nos perfuncli surnus, ingredianlur, quo tan-dem me animo esse oportet prope iam ex magna iactalione terram videntem in hunc; cui video maximas rei publicae tempestates esse subeundas ? Qua re si est boni consulis non solum videre quid agatur, verum eliam providere quid futurum sit, ostendam alio loco quantum salutis communis intersil duos consules in re publica Kalendis lanuariis esse.

5. Quod si ita est, non tarn me officium debuil ad hominis amici forlunas quam res publica consulem ad communem sa-lulem defendendam vocare. III. Nam quod legem de ambitu lidi, certe ila tuli, ut eam, quam miliiniet ipsi iam pridem tu,-, lerim de civium periculis defendendis, non abrogarem. Et?

enim si largilionem factam esse confiterer idque reete factum esse defenderem, facerem improbe, etiam si alius legem tu-lissel: quum vero nihil commissum contra legem esse defen-dant quid est quod meam defensionem lalio legis impediat?

6. Negat esse eiusdem severitalis Calilinam exitium rei pu-blicae intra moenia molienlem verbis et paene imperio urbe expulisse, et nunc pro L. Murena dicere. Ego aulem has par-, tes lenitatis et misericordiae, quas me natura ipsa docuit,

1 7 *

260· PRO L. MURENA ORATIO. 44 Bemper egi libenter, illam vero gravitalis severitatisque per-sonam non appetivi, sed ab re publica mihi impositam sus-tinui, sicut huius imperii dignitas in summo periculo civium postulabat. Quod si tum, quum res publica vim et severi-tatem desiderabat, vici naturam et tarn vehemens fui quam cogebar, non quam volebam, nunc, quum omnes me causae ad miserieordiam atque ad humanitatem vocenl, quanto tandem studio debeo naturae meae consuetudinique ser-vire? Ac de officio defensionis meae ac de ratione ac-cusationis tuae fortasse edam alia in parte orationis dicen-dum nobis erit.

7. Sed me, iudices, non minus hominis sapientissimi atque ornatissimi Ser. Sulpicii eonquestio quam Catonis ac-cusatio commovebat, qui gravissime et acerbissime ferre se dixit me familiaritatis necessitudinisque oblitum causam L.

Murenae contra se defendere. Huic ego, iudices, satis facere cupio vosque adhibere arbitros. Nain quam grave est vere accusari in amicilia tum, eliam si falso aceuseris, non est negligendum. Ego, Ser. Sulpici, me in pelilione tua tibi omnia studia atque officia pro nostra necessiludine et de-buisse confiteor et praestitisse arbitror. Nihil tibi consulatum petenti a me defuit quod esset aut ab amico aut a gratioso aut a consule postulandum. Abiit illud tempus : mutata ratio est. Sic existimo, sic mihi persuadeo, me libi contra ho-norem L. Murenae, quantum tu a me postulare ausus sis, tan-tum debuisse, contra salulem nihil debere. 8. Neque enim, si tibi tum, quum consulatum peteres, favi, nunc, quum Mu-renam ipsum petas, adiutor eodem pacto esse debeo. Atque hoc non modo non laudari, sed ne concedi quidem polest, ut, amicis noslris accusantibus non eliam alienissimos defen-damus. IV. Mihi autem cum Murena, iudices, et magna et vetus amicitia est, quae in capitis dimicatione a Ser. Sul picio non ideirco obruelur, quod ab eodem in honoris con-tentione superata est. Quae si causa non esset, tarnen vel dignitas hominis vel honoris eius, quem adeptus est, ampli-tudo summam mihi superbiae crudelitalisque famam inus-sisset, si hominis et suis et populi Romani ornamentis amplis-simi causam tanti periculi repudiassero. Neque enim iam

125 CAP. 8—10. §. 23—29- . 261 mihi licet neque est integrum, ut meum laborem hominum

periculis sublevandis non impertiam. Nam quum praemia mihi tanta pro hac industria sinl data, quanta antea nemini, f sic et si ceperis, eos, quum adeptus sis, deponere, es-set hominis et astuti et ingrati. 9. Quod si licet desinere, si te auctore possum, si nulla inertiae, nulla superbiae tur-pitudo, nulla inhumanilatis culpa suscipitur, ego vero libenter desino. Sin autem fuga laboris desidiam, repudiatio sup-plicum superbiam, amicorum neglectio improbitalem coarguit, nimirum haec causa est eius modi, quam nec industrius nec misericors nec officiosus deserere possit. Atque huiusce rei coniecturam de tuo ipsius studio, Servi, facillime ceperis.

Nam si libi necesse pulas etiam adversariis amicorum tuo-rum de iure consulentibus respondere, et si turpe existimas te advocato illum ipsum, quem contra veneris, causa cadere, noli tam esse iniustus, ut, quum tui fontes vel inimicis tuis pateant, nostras etiam amicis putes clausos esse oporlere.

10. Etenim si me tua familiaritas ab hac causa removisset et si hoc idem Q. Hortensio M. Crasso, clarissimis viris, si item caeteris, a quibus intelligo tuam gratiam magni aesti-mari, accidisset, in ea civitate consul designatus defensorem non haberet, in qua nemini umquam infimo maiores nostri patronum deesse voluerunt. Ego vero, iudices, ipse me existimareni nefarium, si amico, crudelem, si misero, super-bum, si consuli defuissem. Qua re quod dandum est amici-tiae, large dabilur a me. ut tecum agam, Servi, non secus ac si meus esset frater, qui mihi est carissimus, isto in loco.·

quod tribuendum est officio, fidei, religioni, id ita moderabor, ut meminerim me contra amici Studium pro amici perieulo dicere.

V. 11. Intelligo, iudices, tres totius accusalionis partes fuisse et earum unam in reprehensione vitae, alteram in con-tentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse ver-satane Atque harum trium partium prima ilia, quae gravis-sima esse debebat, ita fuit infirma et levis, ut illos lex magis quaedam accusatoria quam vera male dieendi facultas de vita L. Murenae dicere aliquid coégerit. Obiecla est enim Asia: quae ab hoc non ad voluptatem et luxuriam expetita

262· PRO L. MURENA ORATIO. 44 est, sed in militari labore peragrata. Qui si adolescens palre suo imperatore non meruisset, aut hostem aut patris impé-rium timuisse aut a parente repudiate videretur. An quum sedere in equis triumphanlium praelexlali polissimum filii soleant, huie donis mililaribus patris triumphum decorare fugiendum fail, ne in rebus communiler gestis paene simul cum palre Iriumpharet? 12. Hie vero, iudices, et fuit in Asia et viro fortissimo, parenti suo, magno adiumenlo in pe-riculis, solacio in laboribus, gratulateli in victoria fuit. Et si habel Asia suspicionein luxuriae quamdatn, non Asiam numquam vidisse, sed in Asia conlinenler vixisse laudandum est. Quam ob rem non Asiae nomen obiiciendum Murenae fuit, ex qua laus familiae, memoria generi, honos et gloria nomini constilata est, sed aliqnod aut in Asia susceptum aut ex Asia deporlalum flagitium ac dedecus. Meruisse vero sti-pendia in eo bello, quod lum populus Romanus non modo maximum, sed eliam solum gerebat, virlutis, palre imperatore libenlissime meruisse pielalis, finem stipendiorum palris victoriam ac triumphum fuisse felicilatis fuit. Malediclo qui-dem idcirco nihil in hisce rebus loci est, quod omnia laus occupavil.

VI. 13. Sallalorem appellai L. Murenam Calo. Male-dictum est," si vere obiicilur, vehemenlis accusatoris: sin falso, maledici convicialoris. Qua re quum ista sis auctori-tate, non debes, Marce, adripere maledictum ex trivio aut ex scurrarum aliquo convivio neque temere consulem po-puli Romani saltalorein voeare, sed circumspicere quibus praeterea vitiis adfeeluin esse necesse sii eum, cui vere islud oblici possil. Nemo enim fere sallat sobrius, nisi forte in-sanit, neque in solitudine neque in convivio moderalo atque honesto. Tempestivi convivii, amoeni loci, mullarum deli-ciarum comes est exlrema sallatio. Tu mihi adripis id, quod necesse est omnium viiiorum esse postreinum: relinquis illa, quibus remotis hoc vilium omnino esse non potest. Nullum turpe convivium, non amor, non comissalio, non libido, non sumptus oslenditur. Et quum ea non reperiantur, quae vo-luptatis nomen habent quaeque vitiosa sunt, in quo ipsam luxuriant reperire non poles, in eo te umbram luxuriae

re-19 CAP. 7 — 10= §. 15 — 21. 263 perturum putas? 14. Nihil igitur in vitam L. Murenae dici potest? Nihil, i n q u a m , omninoj iudices. Sic a me consul designatus defenditur, ut eius nulla fraus, nulla avaritia, nulla perfidia, nulla crudelilas, nullum pelulans-dictum in vita profefatur. Bene habet: iacta sunt fundaments defen-sionis. Nondum enim nostris laudibus, quibus utar postea, sed prope inimieorum confessione virum bonum atque in-tegrum hominem defendimus. Vii. Quo constituto lacilior est mihi adilus ad conlenlionem dignitatis, quae pars altera fuit accusationis.

15. Summam video esse in te, Ser. Sulpici, dignitatem generis, integritatis, industriae caelerorumque ornamentorum omnium, quibus fretum ad consulatus pelilionem adgredi par est. Paria cognosco esse isla in L. Murena atque ita paria, ut neque ipse dignitate vinci potuerit neque te digni-tate superarit. Contempsisti L. Murenae genus: exlulisti tuum. Quo loco si libi hoc sumis, nisi qui patricius sii, ne-minem bono esse genere natum, facis ut rursus plebes in Aventinum sevocanda esse videatur. Sin autem sunlamplae et honestae familiae plebeiae, et proavus L. Murenae et avus praetor fuit et pater quum amplissime atque honestissime ex praetura triumphasset, hoc faciliorem huic gradum con-sulatus adipiscendi reliquit, quod is iam patri debitus a lilio petebatur. 16. Tua vero nobililas, Ser. Sulpici, tametsi sum-ma est, tamen hominibus lilleralis et historicis est notior, populo vero et suffragatoribus obscurior. Pater enim fuit equestri loco: avus nulla illustri laude eelebratus. Itaque non ex sermone hominum recenti, sed ex annalium velustate eruenda est memoria nobilitalis tuae. Qua re ego le semper in nostrum numerum adgregare soleo, quod virtute industria-que perfecisti, ut, quum equilis Romani esses filius, summa tarnen amplitudine dignus putarere, necmihi umquam minus in Q. Pompeio, novo homine et fortissimo viro, virtutis esse visum est quam in homine nobilissimo M. Aemilio. Etenim eiusdem animi atque ingenii est posteris suis, quod Pom-peius fecit, amplitudinem nominis, quam non acceperit, tra-dere, et, ut Scaurus, memoriam prope intermortuam generis

fiui virtute renovare.

264· PRO L. MURENA ORATIO. 44 V i l i . 17. Quamquam ego iam putabam, iudices, nmltis viris fortibus ne ignobililas obiiceretur generis, meo labore esse perfectum, qui non modo Curiis, Catonibus, Pompeiis, antiquis illis, forlissimis viris, novis hominibus)c,sed his re-centibus, Mariis etDidiis etCaeliis, commemorandis iaeebant.

Quum ego vero tanto intervallo claustra ista nobililatis re-fregissem, ut aditus ad consulalum posthac, sicul apud maio-res nostros fuit, non magis nobilitati quam virtuti pateret, non arbitrabar, quum ex familia vetere et illustri consul de-signatus ab equitis Romani filio, consule, delenderetur, de generis novitate accusatores esse dicturos. Etenim mihi ipsi accidit, ut cum duobus patriciis, altero improbissimo atque audacissimo, altero modestissimo atque optimo viro, pele-rem: superavi tarnen dignitate Calilinam, gratia Galbam.

Quod si id crimen homini novo esse deberet, profecto mihi neque inimici neque invidi defuissent. 18. Omiltamus igitur de genere dicere, cuius est magna in utroque dignitas: vi-deamus caetera.

Quaesturam una petiit et sum ego faclus prior. Non est respondendum ad omnia. Neque enim quemquam vestrum fugit, quum multi pari dignitate fiant, unus autem primum solus possit oblinere, non eumdem esse ordinem dignitatis et renuncialionis, propterea quod renunciatio gradus habeat, dignitas autem sit persaepe eadem omnium. Sed quaestura utriusque prope modum pari momento sortis fuit. Habuit hic lege Tilia provinciám tacitam et quietam: tu illam, cui, quum quaeslores sorliuntur, etiam acclamari solet, Ostiensem, non tam graliosam et illustrem quam negociosam etmolestam.

Consedit utriusque nomen in quaestura. Nullum enim vobis sors campum dedit in quo excurrere virtus cognoscique pos-set. 19. Reliqui temporis spalium in contentionem vocatur:

ab utroque dissimillima ratione tractatum est. IX. Servius hic nobiscum hanc urbanam mililiam respondendi, scribendi, cavendi, plenam sollicitudinis ac stomachi, secutus est: ius civile didicit: multum vigilavit, laboravit: praesto multis fuit : multorum stultiliam perpessus est, adrogantiam pertulit, dif-lìcullatem exsorbuil: vixil ad aliorum arbitrium, non ad suuni.

Magna laus et grata hominibus unum hominem elaborare in

125 CAP. 8—10. §. 23—29- . 265 ea scientia, quae sit multis profutura. 20. Quid Murena in-terea? Fortissimo et sapientissimo viro, summo imperatori legatus L. Lucullo fuit: qua in legatione duxit exercitum, signa contulit, manum conseruit, magnas copias hoslium fu-dit, urbes partim vi, partim obsidione cepit, Asiam istam re-fertam et eamdem delicatam sic obiit, ut in ea neque avari-tiae neque luxuriae vestigium reliquerit: maximo in bello sic est versatus, ut hie multas res et magnas sine imperatore gesseril, nullam sine hoc imperalor. Atque haec quamquam praesenle L. Lucullo loquar, tarnen ne ab ipso propter peri-culnm nostrum concessam videamur habere licenliam fin-gendi, publicis lilteris testala sunt omnia, quibus L. Lucullus tantum [«Jlaudis imperlit, quantum neque ambitiosus impera-tor neque in vidus tribuere alteri in communieanda gloria debuit.

21. Summa in utroque est honestas, summa dignitas: quam ego, si mihi per Servium liceat, pari atque eadem in laude ponam. Sed non licet. Agitat rem militarem: insectatur tolam hanc legationem : adsiduitatis et operaruin harum co-tidianarum putat esse consulatum. Apud exercitum mihi fueris, inquit: tot annos forum non alligeris: afueris tarn diu, et, quum longo intervallo veneris, cum iis, qui in foro ha-bitarunl, de dignitate contendas? Primum ista nostra adsi-duitas, Servi, nescis quantum inlerdum adferat hominibus fastidii, quantum satielatis? Mihi quidem vehementer ex-pediit positam in oculis esse graliam. Sed tarnen ego mei satielatem magno meo labore superavi et tu idem fortasse : verum tarnen ulrique nostrum desiderium nihil obfuisset.

22. Sed ut hoc omisso ad studiorum atque artium conlen-tionem revertamur, qui potesl dubilari quin ad consulatum adipiscendum multo plus adferat dignilatis rei mililaris quam iuris civilis gloria? Vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas: iile ut eo, quo inlendit, mature cum exereitu perveniat. Te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat.

Tu actionem instituis, ille aciem instruil. Tu caves ne tui consullores, ille ne urbes aul castra capiantur. Ille tenet et seit ut hoslium copiae, tu ut aquae pluviae arceantur. Ille exercitatus est in propagandis finihus, tu in regendis, ac ni-mirum — dicendum est enim quod sentio.— rei militaris

266· PRO L. MURENA ORATIO. 44 virtus praestat caeteris omnibus. X. Haec nomen populo Romano, haec huic urbi aeternam gloriano peperil: haec or-bem terrarum parere huic imperio coègit: omnes urbanae res, omnia haec nostra praeclara studia et haec forensis laus et industria latent in tutela ac praesidio bellicae virtutis. Si-mul atque increpuit suspicio tuSi-multus, artes illico nostrae conlicescunt. "

23. El quoniam mihi videris islam scientiam iuris tam-quam filiolam osculari tuam, non patiar te in tanto errore versari, ut istud nescio quid, quod tanto opere didicisti, praeclarum aliquid esse arbilrere. Aliis ego te virlutibus, continentiae, gravitalis, iustitiae, fidei, caeteris omnibus, consulatu et omni honore semper dignissimum iudicavi. Quod quidem ius civile didicisti, non dicam, operam perdidisti, sed illud dicam, nullam esse in ilia disciplina munilam ad eon-sulatum viam. Omnes enim artes, quae nobis populi Romani studia conciliant, et admirabilem dignitatem et pergralam utilitatem debent habere. XI. 24. Summa dignilas est in iis, qui militari laude antecellunt: omnia enim, quae sunt in im-perio et in statu civitatis, ab iis defendi et firmari putantur:

summa etiam utilitas: si quidem eorum Consilio et periculo quum re publica turn etiam nostris rebus perfrui possumus.

Gravis etiam ilia est et plena dignitatis dicendi facultas, quae saepe valuit in constile deligendo, posse Consilio atque ora-tione et senatus et populi et eorum, qui res indicant, mentes permovere. Quaeritur consul, qui dicendo non numquam comprimat tribunicios furores, qui concitatimi populum fie-clat, qui largilioni resistat. Non mirurn, si ob hanc faculta-tem homines saepe etiam non nobiles consulalum eonseculi sunt, pfaesertim quum haec eadem res plurimas gralias. fir-missiinas amicilias, maxima studia pariat: quorum in isto vestro artificio, Sulpici, nihil est. 25. Primum dignilas in tarn tenui scientia non potest esse. Res enim sunt parvae, prope in singulis lilteris atque interpunclionibus verborum occuparne. Deinde, etiam si quid apud maiores nostros fuil in isto studio admirationis, id enunciatis veslris mysteriis totum est contemptum et abiectum. Posset agi lege necne panci quondam sciebant: fastos enim vulgo non habebant.