• Nem Talált Eredményt

HABITA IN SENATU

M. TULLI! CICERONIS

P R O L. F L A C C O O R A T I O .

A R G U M E N T U M .

L. Valerius Flaccus, qui in opprimendo couiuratioue Catilinae eius-que sociurum M. Ciceronem consulem egregie adiuverat anno p. u. e.

691., sorte nactus erat Asiani provinciam eanique provinciam anno posi D. Tullio Silano L. Licinio Murena coss. satis quidem avare atque in-iuste, nt videtur, adminislraverat. Anno post qnum ei successisset Q. Cicero, vide Ciceronis epist. ad Att. lib. 1. ep. 15. §. 1., Romam rediit. Hie provinciales, quorum commoda laeserat, ut suam rem augeret.

L. Fiacco aecusationem de pecuniis repetundis parare studuerunt eoque facitius impetraverunt, nt earn accnsationem D. Laelius susciperet eamque subscriptores adiuvarent L. Baibus et Appuleius Decianus, quod L. Flaccus propter partium Studium inimicitias multorum contraxerat eiusque condemnatio facile perfici posse videbatur. Quum D. Laelius ad investiganda crimina comparandasque litteras ac testimonia, quibus aeousationem stnbiliret, multum sibi temporis sumpsisset, iudicium de-mum C. Iulio Caesare M. Calpurnio Bibulo coss. anno p. u. e. 695.

factum est, quo in iudicio L. Flaceum praeter Q. Hortensium, cuius de oratione conferatur Ciceronis ad Atticum epist. lib. II. ep. 15. §. 1·, hac ipsa, cuius maxima pars novis fragmentis Angeli Maii opera olim adaucta infra legitur, oratione defendit eiusque absolutionem perfecit, vide Macrobii saturnal, lib. II. c. 1.

1. 1. ( i u u m in m a x i m i s pericutis htiius u r b i s a t q u e im-perii, g r a v i s s i m o a t q u e acerbissimo rei publicae c a s u , s o c i o a t q u e adiutore c o n s i l i o r u m p e r i c u l o r u m q u e m e o r u m , L . Fiac-co, caedem a vobis, c o n i u g i b u s , liberis vestris, vastilalem a templis, delubris, urbe, Ralia depellebam, s p e r a b a m , i u d i c e s , h o n o r i s polius L . Flacci m e adiutorem f u t u r u m q u a m mise-riarum deprecalorem. Q u o d enim esset praemiumi dignitatis q u o d p o p u l u s R o m a n u s q u u m h u i u s m a i o r i b u s s e m p e r de-tulisset, buie d e n e g a r e t , q u u m L . Flaccus veterem V a l e r i a e gentis in liberanda patria l a u d e m ' p r o p e q u i n g e n t é s i m o a n n o rei publicae reltulisset? 2. Sed si forte a l i q u a n d o aul bene-ficii h u i u s obtreclator aut virtutis hostis a u t laudis i n v i d u s

79 PRO L. FRACCO ORATIO. CAP. 1. 2. §. 1—4. 293 exstitissel. existimabam L. Fiacco multitudinis potius irape-rilae nullo tarnen cum periculo quam sapientissimorum et lectissimorum virorum judicium esse subeundum. Etenim quibus auctoribus et defensoribus omnium tum salus esset non civium solum, verum etiam gentium defensa ac retenla, neminem umquam pulavi per eos ipsos periculum huius for-tunis atque insidias creaturum. Quod si esset aliquando fu-turum, ut aliquis de L. Flacci pernicie cogitaret, numquam tarnen existimavi, indices, D. Laelium, optimi viri fìlium, optima ipsum spe praedilum summae dignitatis, earn susce-pturum accusation em, quae sceleratorum civium potius odio el furori quant ipsius virluti atque instilutae adolescentiae convenire!. Etenim quum a clarissimis viris iustissimas in-imicilias saepe cum bene merilis civibus depositas esse vi-dissem, non sum arbitratus quemquam amicum rei publicae, postea quant L. Flacci amor in patriarci perspectus esset, novas buie inimicitias nulla accepta iniuria denunciaturum.

3. Sed quoniam, iudices. multa nos et in nostris rebus et in re publica fefellerunt, ferintus ea, quae sunt ferenda. Tan-tum a vobis petimus, ut omnia rei publicae subsidia, toTan-tum slalum civitatis, omnem memoriam temporum praeteritorum, salutem praesenlium, spent reliquorum in vestra potestate, in veslris sentenliis, in hoc uno iudicio positam esse et de-fixant putelis. Si umquam res publica consilium, gravitatem, sapientiam, providenliam iudicum imploravit, hoc, hoc, in-quam, tempore implorat. II.' Non eslis de Lydorum aut My-sorum aut Phrygum, qui hue compulsi concitatique venerunt, sed de vestra re publica iudicaturi, de civitatis statu, de com-muni salute, de spe bonorum omnium, si qua reliqua est etiam nunc quae forti urn civium mentes cogilationesque sus-tentet: omnia alia perfugia bonorum, praesidia innocentium, subsidiärer publicae. Consilia, auxilia, iura ceciderunt. 4.

Quern enim appellerò? quern obtesler? quem intplorem? Sena-lumne? At is ipse auxilium pelit a vobis et confirmationem auclorilalis suae vestrae poteslati permissam esse sentit. An equiles Romanos? ludicabitis principes eius ordinis, quin-quaginta quid cum omnibus senseritis. An populum Roma-num V At i.s quidem omnem suam de nobis polestatem tradidit

'3i6 PRO L. FRACCO ORATIO. 102 vobis. Quam ob rem nisi hoc loco, nisi apud vos, nisi per vos, iudices, non auctoritatem, quae amissa est, sed salutem nostram, quae spe exigua exlremaque pendet, tenuerimus, nihil est praeterea quo confugere possimus. Nisi forte quae res hoc iudicio temptetur, quid agatur, cui causae funda-menta iaciantur, iudices, non videtis. 5. Condemnatus est is, qui Catilinam signa patriae inferentem interemit: quid est causae cur non is, qui Catilinam ex urbe expulit, pertime-scat? Repetitur ad poenam qui indicia communis exitii ex-cepit: cur sibi confidai is, qui ea proferenda et patefacienda curavil? Socii consiliorum, ministri comitesque vexantur:

quid auctores, quid duces, quid principes sibi exspectenl?

Atque utinam inimici nostri ac bonorum omnium mecum po-tius eontendant! Utrum turn omnes boni, duces nostri, an comites fuerint ad communem conservandam salutem **

FRAGMENTA AB A . M A I O IN CODICE VATICANO REPERTA.

Strangulatos maluit dicere.

Quid sibi meus necessarius Caetra voluit?

Quid vero Decianus?

Utinam esset proprie mea! Senatus igitur piagna parte

Di, in quam, immortales! Lentulum . . . . ·

FRAGMENTUM AB E O D E M M A I O IN CODICE MEDIOLANENSI REPERTUM.

externum cum domestica vita naturaque constaret? Itaque non patiar, D . L a e l i , te tibi hoc sumère atque hanc caeteris in posterum", nobis in praesens lempus legem condicionemque

Quum adolescentiam notaris, quum reliquum tempus aetatis turpitudinis maculis consperseris, quum privatarum rerum ruinas, quum domesticas labes, quum urbanam infa-miam, quum Hispániáé, Galliae, Ciliciae, Cretae, quibus in provinciis non obscure versatus est, vitia et flagitia protu-leris, tum denique, quid Tinolilae et Lorpwieni de L. Fiacco existiment audiemus.

Quem vero tot tam gravesque provinciáé salvum esse cupiant, quem plurimi cives tota ex Italia devinoli

necessi-87 CAP. 8—11. §. 18 — 24. 295 tudine ac vetustate defendant, quem haec com/wunis nostrum omnium patria propter recentem summi beneficii memoriam complexa teneat, bune etiam si tota Asia deposcit ad sup-plicium, defendam, resistam. Quid? si neque loia neque optima neque incorrupta neque sua sponte nec iure nec more nec vere nec religiose nec integre: si impw/sa, si solli citata, si concitata, si coacta, si ini pia, si temere, si cupide, si inconstanter nomen suum misit In hoc iudicium per egen-tissimos testes, ipsa autezra nihil queri vere de iniuriis potest,·»

tamenne, iudices, haec ad breve tempus audita longinqui temporis cognitarum rerum fidem derogabunt? Tenebo igitur hanc ordine« defensor, quem fugit inimicus, et accusatorem urgebo atque insequar et ultro crimen ab adversario flagi-tabo. Quid est, Laeli? Num quid ea d . . d . . ea . . f . . . no . . . . qui equidem non in umbra neque in illius aeta-tfs disciplinis artibusque versatus est. Etenim puer cum patre consule ad bellum est profeclus. Nimirum etiam Aoc ipso nomine aliquid, . . ia sus

FRAGMENTA AB A . M A I O IN CODICE VATICANO INVENTA.

Sed si neque Asiae luxuries infirmissimum tempus aetatis

"Ex hoc aetatis gradu se ad exercitum C. Flacci patrui contulit. *

Tribunus miiitaris cum P. Servilio gravissimo et sanctis-simo cive profectus.

Quorum amplissimis iudiciis ornatus quaestor factus est.

M. Pisone, qui cognomen frugalitatis, nisi accepisset, ipse peperisset.

Idem nóvum bellum suscepit alque confecit.

Non Asiae testibus, sed accusatoribus contubernalibus tradilus.

Ili. 6. Hunc igitur virum, Laeli, quibus tandem rebus oppugnas? Fuil P. Servilio imperatore in Cilicia tribunus militum. Ea res siletur. Fűit M. Pisoni quaestor in Hispa-nia. Vox de quaestura nulla missa est. Bellum Crelense ex magna parte gessit atque una cum summo imperatore süsü-mül. Muta est huius lemporis accusatio. Praeturae iuris

'3i6 PRO L. FRACCO ORATIO. 102 diclio, res varia et multiplex ad suspiciones el simultales, non atlingitur. At vero in summo et pericolosissimo rei pu-blicae tempore etiam ab inimicis eadem praelura iaudalur.

At a testibus laeditur. Ante quam dico a quibus, qua spe, qua vi. qua re concitalis, qua levitate, qua egestate, qua perfidia, qua audacia praeditis, dicam de genere universo et de condicione omnium nostrum. Per déos immortales!

iudices, vos quo modo is, qui anno ante Romae ius dixerat,

%nno post in Asia ius dixerit a testibus quaeretis ignolis, ipsi coniectura nihil iudicabilis? In tam varia iuris dictione tam multa decreta, tot hominum gratiosorum laesae volun-lates. Quae est umquam iacta non suspicio, quae tarnen solet esse falsa, sed iracundiae vox autdoloris? 7. Et is est reus avaritiae, qui in uberrima re turpe compendium, in maledi-cenlissima civitate, in suspiciosissimo negocio inaledictum omne, non modo crimen effugit? Praetereo ilia, quae prae-lereunda non sunt: nullum huius in privatis rebus factum avarum, nullam in re pecuniaria contenlionem, nullam in re familiari sordem posse proferri. Quibus igilur testibus ego hosce possum refutare nisi vobis? 8. Tmoliles ille vicanus, homo non modo nobis, sed ne inter suos quidem notus, vos doeebit qualis sit L. Flaccus? quem vos modeslissimum adolescenlem, provinciae maximae sanctissimum virum, nostri exercitus fortissimum militem, diligentissimum ducem, temperatissimum legatura quaestoremque cognoverunt: quem vos praesentesconstantissimumsenatorem, iustissimum prae-torem, amantissimum rei publicae civem iudicaslis : IV. 9. de quibus vos aliis testes esse debelis, de iis ipsi alios testes audietis? At quos testes? primum dicam, id quod est com-mune, Graecos: non quo nalioni huic ego unus maxime fidem derogem: nam si quis umquam de noslris hominibus a ge-nere isto studio ac volúntate non abhorrens fuit, me et esse arbitrar et magis etiam turn, quum plus erat ocii, fuisse: sed sunt in ilio numero multi boni, docti, prudentes, qui ad hoc judicium deduci! non sunt: multi imprudentes, illiterati, le-ves, quos variis de causis video concítalos. Verurn lamen hoc dico de toto genere Graecornm: tribuo illis litteras, do multarum artium disciplinara, non adimo sermonis leporein,

83 CAP. 3 — 5. 6 — 12. 297 ingeniorum acumen, dicendi copiam, denique etiam, si qua sibi alia sumunt, non repugno: testimoniorum religionem et fidem numquam ista natio coluit, totiusque huiusee rei quae sit vis, quae auctoritas, quod pondus ignorant. 10. Unde

i l l u d e s t : DA MIHI TESTIMONIUM MUTUUM? N u m G a l l o r u m , n u m

Hispanorum putatur? totum islud Graecórum est, ut etiam, qui Graece nesciunt, hoc quibus verbis a Graecis dici soleat sciant. Itaque videte quo vultu, qua confidenza dicanl: tum intelligetis qua religione dicanl. Numquam nobis ad rogatuin respondent, semper accusatori plus quam ad rogatum. Num-quam laborant quern ad modum probent quod dicunt, sed quem ad modum se explicent dicendo. Iralus Fiacco "dixit M. Lurco, quod, ut ipse aiebat, libertus erat eius turpi iu-dicio eondemnatus. Nihil dixit quod laederet quum cuperel:

impediebat enim religio: tarnen i d , quod dixit, quanto cum pudore, quo tremore et pallore dixit! 11. Quam promplus homo P. Septimius! quam iralus de iudicio el de vilico!

tarnen haesitabat, tamen eius iracundiae religio non num-quam repugnabat. Inimicus M. Caelius, quod quum in re manifesta putasset nefas esse publicanum iudicare contra publicanum, sublatus erat e numero recuperatorum, tamen tenuit se ñeque attulit in iudicium quidquam ad laedendum nisi voluntatem.

V. Hi si Graeci fuissent ac nisi nostri mores ac di-sciplina plus valerent quam dolor ac simultas, omnes se spo-liatos, vexatos, fortunis se eversos esse dixissent. Graecus testis quum ea volúntale processitul laedal, non iuris iuran-di, sed laedendi verba medilatur. Vinci, refelli, coargui putat esse lurpissimum: ad id se parat: nihil curat aliud. Itaque non optimus quisque nec gravissimus, sed impudentissimus loquacissimusque deligitur. 12. V'os autem in privatis mi nimarum rerum iudiciis lestem diligenter expenditis: etiam si formam hominis, si nomen, si tribum noslis, mores tamen exquirendos putatis. Qui turn dicit testimonium ex nostris hominibus, ut se ipse sustenlat, ul omnia verba moderalur, ut timet ne quid cupide, ne quid iracunde, ne quid plus mi-nusve quam sit necesse dicali Num illos item putatis, qui-bus ¡us iurandum iocus est, testimonium ludus, existimado

'3i6 PRO L. FRACCO ORATIO. 102 veslra tenebrae: laus, merces, gratia, gratulatio proposita est omnis in impudenti mendacio? Sed non dilaiabo ora-tionem meam: etenim potest esse infinita, si mihi libeat to-tius gentis in testimoniis dicendis explicare levitatem. Sed propius accedam: de his nostris leslibus dicam. 13. Vehe-mentem accusatorem nacti sumus, indices, et inimicum in omni genere odiosum ac moiestum : quem spero his verbis fore magno usui et amicis et rei publicae : sed certe inflam-malus incredibili cupidilate hanc causam accusalionemque suscepit. Qui comitalus in inquirendo! comitatum dico?

immo vero quantus exercitus! quae iactura ! qui sumptus!

quanta largilio! Quae quamquam ulilia sunt causae, timide tarnen dico, quod vereor ne Laelius ex his rebus, quas sibi suscepit gloriae causa, putet aliquid oratione mea sertnonis in sese aut invidiae esse quaesitum. VI. Itaque hanc partem lotam relinquam: tantum a vobis pelam, iudiees, ut, si quid ipsi audistis communi fama atque sermone de vi, de manu, de armis, de copiis, meminerilis: quarum rerum invidia lege hac recenti ac nova uertus est inquisitioni comitum numerus constitutus. 14. Sed ut hanc vim omillam, quanta ilia sunt, quae quoniam accusatorio iure et more sunt facta, reprehen-dere non possumus, queri tarnen cogimur, primum quod distributis partibus sermo est tota Asia dissipatus, Cn. Pom-peium, quod L. Fiacco esset vehementer inimicus, conlen-disse a D. Laelio, paterno amico ac pernecessario, ut hunc hoc iudicio arcesseret, omnemque ei suam auctoritalem, gratiam, copias, opes ad hoc negotium conficiendum de-tulisse. Id hoc veri similius Graecis hominibus videbatur, quod paullo ante in eadem provincia famiiiarem Laelium Fiacco viderant. Pompeii autem auctoritas quum apud omnes tanta est quanta esse debet, tum excellit in ista provincia, quam nuper et praedonum et regum bello liberavit. Adiun-xit illa, ut eos, qui domo exire nolebant, testimonii denuncia-tione terreret: quLdomi stare non polerant, largo et liberali viatico commoveret. 15. Sic adolescens ingenii plenus lo-cupletes metu, tenues praemio, slultos errore permovit: sic sunt expressa ista praeclara, quae recilantur, psephismala, non sententiisneqneaiiclorilatibusdeclarala, non iure iurando

87 CAP. 8—11. §. 18 — 2 4 . 299 constricta, sed porrigenda manu profundendoque clamore multiludinis concitatae.

VII. 0 morem praeclarum disciplinamque, quam a maio-ribus accepimus, si quidem teneremus ! sed nescio quo pacto iam de manibus elabitur. Nullam enim illi nostri sapientis-simi et sanctissapientis-simi viri vim conlionis esse voluerunt: quae scisceret plebs aut quae populus iuberet, submota contione, distributis parlibus, tributim et centuriatim descriptis ordi-nibus, classibus, aetatibus, auditis auctoribus, re multos dies promulgata et cognita, iuberi vetarique voluerunt. 16. Grae-corum aulem totae res publicae sedentis conlionis temeritate administrantur. Ilaque, ut hanc Graeciam, quae iam diu suis consiliis perculsa et adflicta est, omittam, ilia vetus, quae quondam opibus, imperio, gloria floruit, hoc uno malo con-cidit, liberiate immoderata ac lieentia contionum. Quum in theatro imperiti homines, rerum omnium rudes ignarique, consederant, turn bella inutilia suscipiebant, turn seditiosos homines rei publicae praeficiebant, turn optime merilos cives e civitate eiiciebant. 17. Quod si haec Alhenis turn, quum illae non solum in Graecia, sed prope cunctis gentibus enite-bant, accidere sunt solita, quam moderationem putalis in Phrygia aut in Mysia contionum fuisse? Nostras condones illarum nationum homines plerumque perturbant: quid, quum soli sunt ipsi, tandem fieri putatis? Caesus est virgis Cy-maeus file Athen agoras, qui in fame frumentum exportare erat ausus. Data contio Laelio est. Processit file, el Graecus apud Graeeos non de culpa sua dixit, sed de poena questus est. Porrexerunt manus: psephisma natum est. Hoe testi-monium est? Nuper epulali, paullo ante omni largitione sa-turati, Pergameni, quod Milbridates, qui multitudinem illam non aucloritate sua, sed sagina tenebal, se velie dixit, id su-tores el zonarii conclamarunt. Hoc testimonium est civitatis?

Ego testes e Sicilia publice duxi: verum erant ea testimonia non concitatae condonis, sed iurad senatus. 18. Qua re iam non est mihi contendo cum teste, vobis videndum est sintne haec testimonia putanda.

VIII. Adolescens bonus, honesto loco natus, disertus, cum maximo ornatissimoque comitatu venit in oppidum

'3i6 PRO L. FRACCO ORATIO. 102 Graecorum: postulat contionem: locupleies homines et gra-ves, ne sibi adversentur, leslimonii denuhciatione deterret:

egentes et leves spe legalionis et viatico publico, privata eiiam benignilate prolectat. Opifices el tabernarios atque illam omnem faecem civitalum, quid est negoeii concilare, in eum praesertim, qui nuper surnmo cum imperio fuerit, summo autem in amore esse propter nomen ipsum imperii non potuerit? 19. Mirandum non est homines eos, quibus odio sunt nostrae secures, nomen acerbitali, scriptura, decu-mae, porlorium morii, libenier adripere facultatem laedendi quaecumque detur. Mementole igilur, quum audielis pse-pliismata, non audire vos testimonia, audire temerilatem valgi, audire vocem levissimi cuiusque, audire strepitum im-peri torum. audire contionem concitatali! levissimae nationis.

Itaque perscrutamini penitus naturam ralionemque crimi-num: iam nihil praeter speciem, nihil praeter terrorem ac minas reperietis. IX. ¿0. In aerario nihil habent civitates, nihil in vecligalibus. Duae rationes conlìciendae pecuniae, aut versura aut tributo. Nec tabulae creditoris proferunlur nec tributi confectio ulla recilatur. Quam vero facile falsas rationes inferre et in tabulas, quodcumque commodum est, referre soleant ex Cn. Pompeii lilleris ad Hypsaeum et Hy-psaei ad Pompeium missis, quaeso, cognoseile. LITTERAE POMPEII ET HYPSAEI. Satisne vobis coarguere his aucloribus dissolutam Graecorum consueludinem licenliamque impu-dentem videmur? Nisi forte, qui Cn. Pompeium, qui prae-senlem, qui nullo impellente fallebant. eos urgente Laelio in absentem et in L. Flaccum aut timidos fuisse aut religiosos putamus. 21. Sed fuerint incorruptae litterae domi: .nunc vero quam habere auctoriialem aut quam fidem possunt?

Triduo lex ad praetorem deferii, iudicum signis obsignari iubet: tricesimo die vix deferuntur. Ne corrumpi tabulae facile possint, idcirco lex obsignalas in publico poni voluit:

at obsignantur corruptae. Quid referl igilur tanto post ad indices deferantur an ornnino non deferanlur?

X. Quid ? si leslium Studium cum accusatore sociatum est. tamenne isti testes habebunlur? Ubi·est igilur illa ex-spectatio, quae versari in iudiciis soler? Nam anlea, quum

87 CAP. 8—11. §. 18 — 24. 301 dixerat accusator acriter et vehementer quumque defensor suppliciter demisseque responderat, lertius i I le erat exspe-clatus locus teslium, qui aut sine ullo studio dicebant aut cum dissimulatione aliqua cupiditalis. 22. Hoc vero quid est? Una sedent, ex accusalorum subselliis surgunt, non dissimulant, non verenlur. De subselliis queror? una ex domo prodeunt: si verbo tilubaverint, quo revertantur non habebunt. An quisquam esse testis polest quem accusator sine cura interroget nec metuat ne sibi aliquid, quod ipse nolit, respondeat? Ubi est igitur ilia laus oratoris, quae vel in accusatore antea vel in patrono speclari solebat? Bene testem interrogavit: callide accessit: reprehendit: quo voluit adduxit: convicit et elinguem reddidit. 23. Quid tu istum roges, Laeli, qui, prius quam hoc, TE ROGO, dixeris, plura etiam effundet quam tu ei domi ante praescripseris? Quid ego au lem defensor rogem? Nam aut oratio lestium refelli solet aut vita laetìi. Qua disputatone orationem refellam eius, qui dicit, DEDIMUS: nihil amplius? In hominem dicen-dum est igitur, quum oratio argumentationem non habet.

Quid dicam in ignolum? Querendum est ergo et deploran-dum, id quod iam dudum Cacio, de omni aceusationis iniqui-tate: primum de communi genere lestium: dicit enim natio minime in teslimoniis dicendis religiosa. Propius accedo.

Nego esse isla testimonia, quae tu ipse psephismata appel-las, sed fremitimi egenlium et moium quemdam temerarium Graeculae contionis. Intrabo eliam magis. Qui gessit, non adest: qui numerasse dicitur, non est deductus: privatae lillerae nullae proferunlur: publicae relenlae sunt in accu-satorum potestate. Summa est in leslibus: hi vivunt cum inimicis, adsunl cum adversariis, habitant cum accusatoribus.

24. Utrum hic tandem disceplalionem et cognilionem verita-tis an innocenliae labem aliquam ani ruinam fore putalis?

Mulla enim sunt eius modi, indices, u t , eliam si in homine ipso, de quo agitar, negligenda sint, tamen in condicione at-que in exemplo perlimescenda videanlur. XI. Si at-quem in-fimo loco natum, nullo splendore vilae, nulla commendatione famae defenderem, tamen civem a civibus communis huma-nilatis iure ac misericordia deprecarer, ne ignolis testìbus,

'3i6 PRO L. FRACCO ORATIO. 102 ne incitatis, ne accusatoris consessoribus, convivís, contu-bernalibus, ne hominibus levitate Graecis, crudelitate bar-baris civem ac supplicem vestrum dederetis, ne periculosam imitationem exempli reliquis in posterum proderetis. 25.

Sed quum L. Flaeci res agatur, cuius ex familia qui primus consul factus est, primus in hac civitate consul fait, cuius virlute regibus exterminatis libertas in re publica constiluta est, quae usque ad hoc tempus honoribus imperii, rerum gestarum gloria continuata permansi!, quumque ab hac per-enni conteslataque virtute maiorum non modo non dege-nerara L. Flaccus, sed in qua maxime florere generis sui gloriam viderat, laudem patriae in libertatem vindicandae praetor adamarit, in hoc ego reo ne quod perniciosum ex-emplum prodatur pertimeseam, in quo, edam si quid erras-set, omnes boni connivendutn esse arbitrarentur? 26. Quod quidem ego non modo non postulo, sed contra, iudices, vos oro et obtestor, ut tolam causam quam maxime inlenlis ocu-lis, ut aiunl, acerrime contemplemini. Nihil religione testa-tum, nihil veritate fundatesta-tum, nihil dolore expressum contra-que omnia corrupta libidine, iracundia, studio, precio, per-iurio reperientur.

XII. 27. Etenim iam universa islorum cognita cupidi-tate, accedam ad singulas querelas criminationesque Grae-corum. Classis nomine pecuniam civilalibus imperatam querunlur: quod nos factum, iudices, confitemur. Sed si hoc crimen est, aut in eo est, quod non licuerit imperare, aut in eo, quod non opus fuerit navibus, aut in eo, quod nulla hoc praelore classis navigarit. Licuisse ut inlelligas, cognosce quid me constile senatus decreverit, quum quidem nihil a superioribus continuorum annorum decretis deces-seril. SENATUS CONSULTUM. Proximum est ergo ut opus fuerit classe necne quaeramus. Utrum igitur hoc Graeci statuent aut ullae exlerae nationes an nostri praetores, nostri duces, nostri impcratores? Equidem existimo in eius modi regione atque provincia, quae mari cincta, portubus dislincta, insulis circumdata esset, non solum praesidii, sed etiam ornandi imperii causa navigandum fuisse. 28. Haec enim ratio ac magnitudo animorum in maioribus nostris fuit, ut, quum in