• Nem Talált Eredményt

M. Tullii Ciceronis orationes in L. Catilinam quattuor, pro L. Murena, pro L. Flacco

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2022

Ossza meg "M. Tullii Ciceronis orationes in L. Catilinam quattuor, pro L. Murena, pro L. Flacco"

Copied!
116
0
0

Teljes szövegt

(1)

M. TULLII (ICËRONIS

Ο Β A Τ I 0 Ν E S

m L CATILIMM QUATTUOR, PRO L. MURENA, PRO L. FIACCO.

' л

BECOGNOVIT

REINHOLDUS KLOTZ.

L I P S I A E

SUMPTIBUS ET TYPIS B. G. TEUBNEBI.

MDCCCLVB.

(2)
(3)

M. TULLII CICERONIS

IN L. CATILINARI ORATIO PRIMA

IN SENATE HABITA.

A R G U M E N T U M .

L. Sergius Catìlina, homo patricii generis, magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque, praetorius, qui iam a. u. e. 689.

caedem consulum fjcere eaque facta rerum potiri constituerat, casu autem a Consilio exsequendo prohibitus erat, ascitis ad consilium ret publicae opprimendae hominibus omnis generis perdilissimis atque au- dacissimis, quos inopia, cupiditas, scelera stimulabant, "consulatum

n annum 691. p. u. c. petivit, sed quum quae in animo habebat lerniciosa rei publicae Consilia parimi occultata essent, studiis bono-

um omnium M. Tullius Cicero una cum C. Antonio consul factus est.

Ina re commotus L. Catilina M. Cicerone C. Antonio consulibus cupi- lius etiam sua Consilia recepii, quibus maxime Ciceronis consulis di- igentia restitit, ad quem Catìlinae eiusque sociorum Consilia a Fulvia nuliere nobili, quae rem habebat cum Q. Curio, qui particeps fuit con- pirationis illius, deferebantur. Quum antem ista mala Consilia contra alutem rei publicae a coniuratis inita apertius iam agitarentur, sena- us consultum factum est, darenl operam cónsules, ne quid detrimenti aperei res publica, effectumque est, ut Catilina spe consulatus, quem i proximum annum peS&bat, excideret, desiguarenturque D. Silanus et r. Murena. Quae quum ita essent, L. Catilina, qui iam ante per Ita- am ad homines seditiosos, maxime veterès L. Sullae milites, concl- uidos nuncios miserai, ad C. Mallium, qui Faesulas in urbem Etru- ae munitam manum armatorum coegerat, proflcisci constituit et bel- im patriae inferre, convocatisque nocte, quae inter Vili, et VII. Id.

ovembres erat, socios in domum M. Porcii Laecae consilium quod

•perat aperuit. Qua congregatione nocturna duo equites Romani Cice-

>nem consulem ilia ipsa nocte ante lucem, quum 6icut salutaturi eius

>mum intrassent, interficiendum receperunt. M. Cicero vitatis insidiis, oximo die, qui fuit a. d. VI. Id. Novembres dispositis praesidiis, natum in templum Iovis Statoris convocavit, quo quum Catilina quasi

(4)

216 IN L. CAT1L1NAM ORATIO II. -18

sui purgandi causa venisset Cicero eam, quae infra legitar, orationem io Catilinam vehemeiuissime invehens habuil.

I. 1. Q u o usque tandem abutere, Catilina, palientia no- stra? quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad fi- nem sese direnata iactabit audacia? Nihilne te noclurnum praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus honorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora vullusque moverunt? Patere tua Consilia non sentis? constrictam iam horum omnium con- scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxi- m a , quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convoca- veris, quid consilii ceperis quem nostrum ignorare arbitraris?

2. 0 tempora! r . ./res! senatus haec inselligli, consul yidet;

hic tamen rk.it. Vivit? immo vero etiam" in senatum venit, iit publicr consilii particeps, notat et designai oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos a i t e m , viri forles, satis facere rei publicae videmur, si islius furorem ac tela

·_. vitemus.— Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem quam tu in nos iam diu machinaris. 3. An vero vir amplissimus, P. Scipio, pon- tifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem sta- tum rei publicae privatus interfecit: Catilinam orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules per ferenius? Nam illa nimis antiqua praetereo, quod C. Servi lius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua oc cidil. Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, u viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quan acerbissimum hostem coércerent. Habqpius senatus consul lum in te, Catilina, vehemens et grave : non deest rei publi cae consilium neque auctoritas huius ordinis: nos, nos, die«

aperte, consules desumus. II. 4. Decrevit quondam senatus ut L. Opimius consul videret ne quid res publica detriment caperei: nox nulla intercessit: interfeclus est propter quas dam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo palre avo, maioribus, occisus est cum liberis M. Fulvius consula ris. Simili senatus consulto C. Mario et L. Valerio consuli bus est permissa res publica: num unum diem poslea L. Sa lurninum tribunum plebis et C. Servilium praetorem mor

(5)

3 CAP. 1—3. s. 1—7. ° 217 ac rei publicae poena remorata est? At nos vicesimum inm diem patimur hebeseere aciem horum auctoritatis. Habemus enim huiuscè modi senatus consultum, verum inclusum in ta- bulis, tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consul- to confestim te interfeclum esse, Catilina, conv'enit. Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam.

Cupio, patres conscripli, me esse dementem: cupio in tan- - lis rei publicae periculis me non dissolutum videri, sed iam me ipse inertiae nequiliaeque condemno. 5. Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Elruriae faucibus collo- cata : crescit in dies singulos hoslium numerus : eorum autem castrorum imperatorem ducemque hóstium intra moenia at- que adeo in senatu videtis, intestinam "Uquam eotidie per- niciem rei publicae molientem. Si te iam, 'ilina, compre- !

hendi, si interfici ¡ussero, credo, erit verendun. " " ^ i ne non sS.f hoc potius omnes-dboni serius a me quam quisquum crude- ' lius factum essajljcat. Verum ego hoc, quod iam pridem :

factum esse oportuit, certa de causa nondum adducor ut fa- ciàm. Tum denique interficiere, quum iam nemo tarn impro- bus, tam perditus, tam tui similis inveniri poterit qui id non iure factum esse fatealur. 6. Quam diu quisquam erit qui te defendere audeat, vives, et vives ila, ut vivis, mullis meis el firmis praesidiis obsessus, ne commovere te contra rem publlcam possis. Multorum le etiam oculi et aures non sen- tientem, sicut adhuc fecerlint, specjilabuntur atque cu- sto dient. · I III. Etenim quid est. Catilina, quod iam amplius exspe-

ctes, si neque nox tenebris obscurare eoetus nefarios nec privata domus pari^I^us conlinere voces coniurationis tuae potest? si illuslrantur, si erumpunt omnia? Mula iam istam mentem, mihi crede, obtiviscere caedis atque incendio- rum. Teneris undique: lu.ce sunt clariora nobis tua Con- silia omnia, quae iam mecurn licet recognoscas. 7. Memi- nistine me ante diem XII. Kalendas Novembres dicere in se- iatu/fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem vi. Kal. Novembres, C. Mallium, nudaciae satellitem atque idminislrum tuae? Num me fefellit, Catilina, non modo res anta, tam alrox tamque incredibilis, verum, id quod multo

(6)

218 IN L. CAT1L1NAM ORATIO II. -18 magis est admirandum, dies? Dixi ego idem in senalu cae- dem le oplimatium conlulisse in ante diem v. Kalendas No- vembres, tum quum multi principes civitatis Roma non tarn sui conservandi quam luorum consiliorum reprimendorum causa prol'ugerunt. Num infiliari potes te ilio ipso die meis praesidiis, meadiligentia circumclusum commovere te contra rem publicum non poluisse, quum tu discessu caelerorum nostra tarnen, qui remansissemus, caede te contentimi esse dicebas? 8- Quid? quum lePraeneste Kalendis ipsis Novem- bribus occupaturuni nocturno inipetu esse confideres, sen- sistine illam coloniam meo iussu praesidiis, cuslodiis vigi- liisque esse munitam? Nihil agis, nihil nioliris, nihil cogilas, quin ego non modo audiam, sed etiam videam planeque s e n l i a m y i V . Recognosce tandem mecum noctem illam su- periorein: iani intelliges multo me vigilare acrius ad salulem quam te ad perniciem rei publicae. D i c o J ^ > r i o r e nocle ve- nisse inter falcarios — non agam obscu^M— in M. Laecae domum: convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios. Num negare audes? quid taces? convin- cam, si negas. Video enini hic in senalu quosdam, qui le- cum una fuerunt. 9. 0 di immorlales! ubinam gentium su- mus? quam rem publicum habemus? in qua urbe vivimus?

Hic, hic sunt, in nostro numero, patres conscripli, in hoc orbis terrae sancissimo gravissimoque Consilio, qilt de nostro omnium inlerilji; qui dé liuius urbis atque adeo de orbis terrarum exilio cogilent, Hos ego video consul et de re publica sentenliam rogo, et quos ferro trucidar! oporlebat, eos nondum voce vulnero. Fuisli igilur apud Laecam ¡Ila nocle, Caldina: distribuisti partes Ilaliaflfelutuisli quo quem- que profìcisei piacerei: delcgisli q u o s K o m a e relinqueres, quos tccum educeres: descripsisli urbis partes ad incendia:

confìrmasli le ipsum iam esse exjlurum: dixisli paullum tibi esse etiam nqnc morae, quod ego viverem. Reperti sunt duo equites Romani qui te isla cura liberarent et sese ¡Ila ipsa nocte paullo ante lucem me in meo lecto inlerlecluros esse pollicerenlur. 10. Haec ego omnia, vixdum elium coetu ve- stro dimisso, comperi: domum meam maioribus praesidiis munivi atque firmavi, exclusi eos, quos tu ad me salu-

(7)

9 CAP. 8 — 10. S. 19 — 26. 219 latum miseras, quum illi ipsi venissent, quos ego iam mullís ac summis viris ad me id temporis venturos esse praedi- xeram.

V. Quae quum ita sint, Caldina, perge quo coepisli:

egredere aliquando ex urbe: patent porlae: proficiscere. Ni- mium diu te imperalorem Lúa illaMalliana castra desiderane Educ tecum eliam omnes tuos, si minus, quam plurimos:

purga urbem. Magno me me.lu liberabis, dum modo inter me atque le murus inlersit; Nobiscum versari iam diulius non potes: non feram, non patiar, non sinam. 11. Magna dis irn- morlalibus liabenda est atque huic ipsi lovi Statori, antiquis- simo custodi huius urbis, gratia, quod liane tarn taetram, tarn horribilem lamque infestara rei publicae pesiera toliens iam effugimus. .Non est saepius in uno homine summa salus periclilanda rei publicae Quam diu mihi eonsuli designato, Caldina, insidialus es, non publico me praesidio, sed privata diligentia defendi. Quum proximis comiliis consularibus me consulem in campo et competi lores luos interiìcere voluisli, compressi conatos luos nefarios amicorum praesidio et co- piis, nullo tumulili publice concitato : denique, quoliens- cumque me pelisti, per me libi obsliti, quamquam videbam perniciem meam cum magna calamitate rei publicae esse coniunctam. 12. Nunc iam aperte rem publicara universum petis: templa deorum immortalium, tecla urbis, vitam omni- um civium, Italiani totani ad exitium ac vaslitatem vocas.

Qua re quoniam id, quod est primum et quod huius imperii disciplinaeque maiorum proprium, facere nondum audeo, faciam id, quod est ad severilatem lenius et ad communem salulem utilius. Nam si te ¡merlici ¡ussero, residebit in re publica reliqua coniuralorum manus. Sin tu, quod te iam dudum horior, exieris, exhaurietur ex urbe luorum comitum magna et perniciosa sentina rei pjiplicae. 13. Quid est, Ca- tilina? num dubilas id me imperante facere, quod iam tua sponle faciebas? Exire ex urbe iubet consul hostem. Inter- rogas me, num in exsilium? Non iubeo: sed, si me consulis, suadeo. VI. Quid est enim, Catilina, quod le iam in hac urbe delectare possit? in qua nemo est extra islam coniuralionem perdilorum hominum qui le non metuat, nemo qui non oderit»

(8)

220 IN L. CAT1L1NAM ORATIO II. -18 Quae nota domestiche turjiitudinis non inusta vilaeiuae est!

Quod privatarum rerum dedecus non haeret infamiae? quae libido aboculis, quod facinus a manibus umquam tuiq,.quod flagitium a loto corpore afuit? Cui tu adojescentulo", quem corruptelarum illecebris irretisses, non aut aRaudaciam fer- rum aut ad libidinem facem praetulisti? 14. Quid vero? nu- ber quum morte superioris uxoris novis nuptiis domum va- cuefecisses, nonne eliam alio incredibili scelere hoc scelus cumulasti ? quod ego praetermitto et facile patior siléri, ne in hac civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut non vindicata esse videatur. Praetermitto ruinas forlurfarum tua- rum, quas omnes impendere tibi proximis Idibiis senties: ad ilia venio, quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuo- rum, non ad domesticami tuam difficultatem ac l'urpitudinem, sed ad summam rem publicum atque ad omnium nostrum vitam salulemque pertinent. 15. Poteslne libi liaec lux, Ca- ldina, aut huius caeli spiritus esse iucundus, quum scias horum esse neminem qui nesciat te pridie Kalendas Ianuarias Lepido et Tulio consulibus stetisse in comitio cum telo? ma.- num consilium et principurn civitatis interficiendorum causa

"^mra visseTsceTeri ac furori tuo non men lem aliquam aut ti- morem tuum, sed fortunam populi'Romani obstitisse? A c iam ilia omitto — neque enim sunt aut obscuraaut non mul- ta c o m m i s s a — quotiens tu me designatimi, quotiens con- sulem interficere conatus es! quot ego tuas pelitiones ita coniectas, ut vitari posse non viderentur, parva quadam de- clinatione et, ut aiunt, corpore effugi! Nihil adsequeris, ne- que tarnen conari ac velie desistis. 16. Quotiens libi iam ex- torta est ista sica de manibus! quotiens excidit casu ali7

quo et elapsa est! quae quidem quibus abs le initiata sa- cris ac devota sit nescio, quod earn necesse putas esse in consulis corpore defigere.J:VlI. Nunc vero quae tua est ista vita? Sic enim iam tecum loquar, non Ut odio permotus esse videar, quocdebeo, sed ut misericordia, quae libi riulla^ebg^

dm- Venisti paullo ante in senatum. Quis te ex hac tanta frequentia, tot ex tuis amicis ac necessariis salutavi!? Si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis exspectas contumeliam, quum sis gravissimo iudicio taciturnitatis op-

(9)

ti CAP. 7 — 10. §. 15 — 20. 221 pressus? Quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt, quod omnes consulares, qui libi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul atque adsedisti, partem istam sub- sell iorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem animo tibi ferendum putas? 17. Servi mehercule mei si me isto pa- cto meluerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem; tu tibi urbemnon arbitraris? et,'si mef

meTs^TvTbuFlniuria suspectum tam graviler atque offensum viderem, earere me aspectu civium, quam infeslis omnium oculis conspici mallem: tu, quum conscienlia scelerum tuo- rum agnoscas odium omnium iustum et iam diu tibi debitum, dubitas, quorum mentes sensusque vulneras, eorum aspe- ctum praesentiamque vitare? Si te parentes tiinerent atque odissenl lui neque eos ulla ratione placare posses, ut opinor, ab eorum oculis aliquo concederes: nunc te patria, quae communis est parens omnium nostrum, odit ac metuil et iam diu te nihil iudicat nisi de parricidio suo cogitare: huius tu neque auclorilalem verebere nec iudicium sequere nec vim perlimesces? 18: Quae tecum, Catilina, sic agii et qupdam modo tacita loquitur: Nullum iam aliquot annis (acinus bx- stitit nisi per le, nullum flagitium sine te: tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio dlreptioque sociorum impunita f'uit ac libera: tu non solum ad negligendas leges et quaestiones, verum eliam ad evertendas perfringendasque valuisti. Su- periora ilia, quamquam ferenda non fuerunt, tamen, ut polui, tuli: nunc vero me totani esse in metu propter le unum, quid- quid increpuerit, Catilinam timeri. nullum videri contra me consilium iniri posse quod a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. Quam ob rem discede atque hunc mihi timorem eripe: si est verus, ne opprimar, sin falsus, ut tandem ali- quando timere desinam j v i l l . 19. Haec si tecum, ut dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiam si vim adhi- bere non possit? Quid, quod tu te ipse in custodiam dedi- sti? quod vitandae suspicionis causa, apud M\ Lepidum te habilare velie dixisti? a quo non receptus etiam ad me ve- nire ausus es, atque ut domi meae te adservarem rogasti.

Quum a me quoque id responsum tulisses, me nullo modo posse iisdem parietibus tuto esse tecum, qui magno in peri ·

(10)

222 IN L. CAT1L1NAM ORATIO II. -18

culo essem, quod iisdem moenibus contineremur, ad Q. Me- tellum praetorem venisti: a quo repudialus ad sodalem luum, virum optimum; M. Marceilum demigrasli: quem lu videlicet et ad custodiendum le dili^genlissimum èt ad sdspicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore pulasti.

Sed quam longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere, qui se ipse iam dignum custodia iudicarit? Quae quum ita sint, Caldina, dubilas, si emori aequo animo non potes, abire in aliquas terras et vilam istam, niullis sup- pliciis iuslis debilisque ereplam, fugae solitudinique man- dare? ' _ '

Refer, inquis, ad senatum: id enim postulas et, si hie ordo piacere decreyeril te ire in exilium, oblemperaturum te esse dicis. Non referam, id quod abhorret a meis moribus, et tarnen faciam ut intelligas quid hi de te senliant. Egredere ex urbe, Caldina, libera rem publicum metu, in exsilium, si hanc vocem exspeclas, proficiscere. Quid est, Caldina? ec- quid attendis? ecquid animadverlis horum silentium? Pa- tiuntur, tacent. Quid exspectas auclorilalem loquenlium, quo- rum voluntalem tacilorum perspicis? 21. At si hoc idem huic adolescenti oplimo P. Seslio, si fortissimo viro M. Mar- cello dixissem, iam mihi consuli hoc ipso in tempio sena- tus.iure oplimo vim el manus inlulisset. De le aulem, Cali- lina^ quum quiescunt, probant: quum patiuntur, decernunt:

quuril tacent, clamant: neque hi solum, quorum tibi auclori- tas est videlicet cara, vita vilissima, sed eliam idi équités Romani, honestissimi atque optimi viri, caeterique fortissimi cives, qui circumstant senatum, quorum tu et frequenliam videre et studia perspicere et voces paullo ante exaudire po- tuisli. Quorum ego vix abs te iam diu manus ac tela conti- neo, eosdem facile adducam, ut te baee, quae vastare iam pridem studes, relinquentem usque ad portas prosequanlur.

=· IX. 22. Quamquam quid loquor? Te ut ulla res frangat?

tu ut umquam te corrigas? tu ut ullatn fugam medilere?

tu ut exsilium cogites? Ulinam tibi istam menlem di immor- tales duini! tamelsi video, si raea voce perlerritus ire in ex- silium animum induxeris, quanta lempestas invidiae nobis, si minus in praesens tempus, recenti memoria sceierum

(11)

9 CAP. 8 — 10. S. 19 — 26. 223 tuorum, at in posteritalem impendeat. Sedest tanti, dum modo isla sit privata calamitas et a rei publicae pericuiis se- iungalur. Sed tu ut vitiis tuis commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicae cedas, non est po- stulandum. Neque enim is es, Caldina, ut te aut pudor um- quam a turpitudine aut melus a periculo aut ratio a furore revocaverit. 23. Quam obrem, ut saepe iam dixi, profici- scere ac, si mihi inimico, ut praedicas, tuo* conflarevis invi- diam, recta perge in exsilium: vix feram sermones hominum, si id feceris: vix moletn istius invidiae, si in exsilium iussu consulis ieris, suslinebo. Sin autem servire meae laudi et glo- rine mavis, egredere cum importuna sceleralórum manu, con- fer te ad Mallium, concila perditos cives, seeefne le a bonis, infer patriae bellum, exsulla impio latrocinio, ut a me non eieclus ad alienos, sed invitatus ad tuos esse videaris. 24.^

Quamquam quid ego te invilem, a quo iam sciam esse prae- niissos qui l i b i a d ' F o r u m Aurelium praestolarentur armali?

cui sciam paelam et constitutum cum Mallio diem? a quo eliam aquilani illam argenteam quam tibi ac luiä, omnibus confido perniciosam ac funeslam futurum, cui domi tuhe sa- crarium scelerum luorum constitutum fuit, sciam esse prae- missam?. Tu ut iIla carere diulius possis, quam venerari ad caedem proficiscens solebas·, a cuius allaribus-saepe islam impiarn dexleram ad necem civium transtulisli?»^. 25. Ibis tandem aliquando, quo le iam pridem isla tua cupiditas effre- nala ac furiosa rapiebat. Neque enim tibi haec res adfert dolorem, sed quamdam incredibilem voluplalem. Ad hanc te amentiam natura peperil, voluntas exercuil, fortuna sep- vavit. Numquam tu non modo ocium, sed ne bellum quidem nisi nefarium concupisti. Nactus es ex perditis atque ab omni non modo fortuna, verum eliam spe derelictis confla- tam improborum manum.· 26. ffic tu qua laelitia perfruere?

quibus gaudiis exsullabis? quanta in.voluplale bacchabere, quum in tanto numero tuorum neque audies virum bonum quemquam neque videbis? Ad huius vitae Studium meditati il li sunt qui ferunlur labores tui, iacere humi non solum ad obsidendum stuprum, verum eliam ad facinus obeundum, vigilare non solum insidianlem somno maritorum, verum

(12)

224 ÌN'L. CAT1LÌNAM ÒRATIO 1. 10 etiam bonis ociosorum. Habes ubi oslentes tuam illam prae- claram patientiam famis, frigoris, inopiae rerum omnium, quibus te brevi tempore confectum esse senties. 27. Tan- tum profeci tum, quum te a consulatu reppuli, ut eXSul po- tius temptare quam consul vexare rem publicam posses, at- ,r \ que ut. id, quod est a te scelerate susceptum, latrocinium po-

/ ', tius quam bellum nominaretur.

' ' XI. Nune, ut a me, patres conscripti, quafndam prope iustam patriae querimoniam detester ac deprecer, percipile, quaeso, diligenter quae dicam et ea penilus animis vestris menlibusque mandate. Etenim si mecum patria, quae mihi

t vita mea mult£ est carior, si cuncta Italia, si-óifinis res pu- AÌC-. blica loquatur: M. Tulli, quid agis? Tune eum, quem esse

hostem comperisi!, quem ducem belli futurum vides, quem exspectari imperatorem in castris hostium senlis, auctorem sceleris, principem coniurationis, evocatorern servorum et civium perditorum, exire paliere, ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? Non hunc in vincula duci, non ad morlem rapi, non summo supplicio ma- ctari imperabis? 28. Quid tandem te impedit? Mosne maio- rum? At persaepe etiam privati in hac re publica pernicio- sos cives morte muletaverunt. An leges, quae de civium Romanorum supplicio rogalae sunt? At numquam in hae urbe qui a re publica defecerunt civium iura tenuerunt. 'An invidiam posteritatis times? Praeclaram vero populo Ro- mano refers graliam, qui le hominem per te cognitum, nulla commendalione maiorum, tam mature ad suminum imperium per omnes honorum gradus extulit, si propter invidiam aut alicuius periculi metum salutem civium tuorum negligis. 29.

Sed si quis est invidiae metus, num est vehemenlius severi- tatis ac fortitudinis invidia quam inertiae ac nequitiae perli- mescenda? An quum bello vastabitur Italia, vexabunlur ur- bes, tecta ardebunt, tum te non existimas invidiae incendio conflagraturumT*XÌI. His ego sanctissimis rei publicae vo- cibus et eorum hominum, qui hoc idem sentiunt, mentibus pauca respondebo. Ego, si hoc optimum factu iudicarem, patres conscripti, Catilinam morte mulctari, unius usuram horae gladiatori isti ad vivendum non dedissem. Etenim si

(13)

11 - · CAP. 10—13. §.'26 — 32. -.-'J ··' 225 èummi et clarissimi viri Saturnini et Gr'acchoruniet Flacci et: superiorum eomplurium sanguine non modo se 'non con- tamiiiarunt; sed etiam honestarunt, certe· verendumimihi non erat ne quid hoc parricida civium iiilerfecto invidiae mihi in posteritatem redundaret.. Quod si ea mihi maxime impen- deret, tamen hoc animo fui semper,tut invidiam virtute par- tamgloriam, npn invidiam putarem.. 30. -Quamquam non nulli suntàn hoc ordine, qui aut ea quaè immineht non vi- deant aut' ea quae vident' dissimulent: - qui spem' Catilinae mollibus sententiis.aluerunl coniurationemque.nascentem non credendo'corroboraverunt: quorum auctoritatem'seciilj multi non solum improbi, verum etiani imperiti, si· irr hunc anim-- advertissem, crudeliter et regie factum esse dicerent.'Nunc intelligo, si iste, quo intendil, in Malliana castra pervenerit, neminem dam stultum forcqui non videat coniuratiónem esse factam, neminem ta'm improbum qui non fateatur. Hoc au- tem uno inteffecto intelligo hanc rei publicae pestem'paul- lisper reprimi,.non in perpeluum comprimi posse: Quod-si se eiecerit secumque suos eduxerit et eodem caeteros undi- que collectos naufragos adgregarit, exstinguetur atque dele- bitur non modo haec lam adulta rei publicae peslis, verum eliam stirps ac semen malorum omnium. 1X111. 31. Etenim iam diu, patres conscripti, in his periculis coniurationis in- sidiisque versamur, sed nescio quo pacto omnium sceleruin ac veleris furoris et audaciae maturitas in nostri .ponsulalus tempus erupit. . Quod si ex tanto latrocinio iste unus tolle- tur, videbimur-fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati, periculum aulem residebit et erit inclu- sum penitus in venis atque in visceribus rei publicae. Ut saepe hominis aegri morbo gravi, quum aestu febrique ia- ctantur , si acjuam gelidam biberint, primo relevari videnlur, deinde multo gravius vehemenliusque adflictantu,r, sic hic morbus, qui est in re publica, relevatus istius poena,,velie mentius reliquis vivis ingravescet. 32. Qua re secedant improbi, secèrnant se a b o n i s , unum in locum congrégen- tur, muro deniqùe, quod saepe iam.dixi,, discerhantur à no- bis: desinant insidiaci domui suae consuli, circumstàre tri- bunal praetoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleo-

cic. II. 2. 15

(14)

2 2 6 IN L . CAT1L1NAM ORATIO I. CAP. 13. S. 32.33- lì los et faces ad inflammandam urbem comparare: sit deni que inscriptum in fronte unius cuiusque quid de re public*

sentiat. Poliiceor vobis hoc, patres conscripti, tanlam in no- bis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctorilatem tantam in equitibus Romanis virtulem, tanlam in omnibui bonis consensionem, ut Catilinae profectione omnia patefacU illustrata, oppressa vindicala esse videatis.

33. Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicat salute, cum tua peste ac pernicie cumque eorum exitio, qu se tecum omni scelere parricidioque iunxerunt, proficisceri ad impium bellum ac nefarium. Tu, Iuppiter, qui iisdem qui bus haec urbs auspiciis à Romulo es constitutus, quem Sta torem huius urbis atque imperii vere nominamus, hum et huius soeios a tuis caeterisque templis, a tectis urbii ac moenibus, a v i t a fortunisque civium omnium arcebis, e homines honorum inimicos, hostes patriae, latrones Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria socielate coniunctos aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.

M. TULLII CICERONIS

IN L. CATILINAM ORATIO SECUNDA

H A B I T A A D P O P U L U M .

A R G U M E N T U M .

Quum ea oratio, quam M. Tullius in senatu in L. Catilinam prac sentem a. d. VI. Id. Novembres habuit, a senatoribus ita audita easel ut plerique consuli adsentirentur et Catilinam bostem patriae atqne par ricidam appellarent, ille e senatu egressus proximaque nocte, relieti P . Lentulo, C. Cethego aliisqne in urbe sociis, qui ea, de quibu convenisset, exsequerentur, ad Mallium profectus erat. Postridie ein diei M. Cicero contione convocata, ut populum de iis rebus, quae agi tabautur, edoceret et invidiam a se deprecaretur, hano, quae infra le gitur, orati ori em babuit.

(15)

13 IN L. CA71LINAM ORATIO li. CAP. 1.2. $. 1—3. 227 I. 1. Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam, furen- tem audacia, sceius anhelantem, pestem patriae nefarie mo- lientem, vobis atque huic urbi ferrum flammamque minitan- tern, ex urbevel eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit. Nulla iam pernicies a monslro ilio atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum hu- ius belli domestici ducem sine controversia vicimus. Non enim iam inter latera nostra sica ilia versabilur: non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra dome- sticos parietes pertimescemus. Loco ille motus est, quum est ex urbe depulsus. Palam iam cum hoste nullo impe- diente bellum iustum geremus. Sine dubio perdidimus ho- minem magnificeque vicimus, quum ilium ex occultis insi- diis in apertum latrocinium coniecimus. 2. Quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vi vis nobis egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod incolumes cives, quod stantem urbem reliquit, quanto tan- dem ilium maerore esse adflictum et profiigatum pulatis?

lacet ille nunc prostratusque est et se perculsum atque ab- iectum esse sentit et retorquet oculos profeclo saepe ad hanc urbem, quam e suis faucibus ereptam esse luget : quae quidem mihi laetari videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque proiecerit. - ^

II. 3. Ac si quis est talis, quales esse omnes oportebat,.

qui in hoc ipso, in quo exsultat et triumphat oratio mea, me vehementer accuset, quod tarn capitalem hostem noncom- prehenderim potius quam emiserim, non est ista mea culpa, sed temporum. lnterfectum esse L. Catilinam et gravis- >

simo supplicio adfectum iam pridem oportebat, idque a me et mos maiorum et huius imperii severitas et res publica postulabat. Sed quam multos fuisse pulatis qui quae ego deferrem non crederent? quam multos qui propter stullitiam non putarent? quam multos qui etiam defenderent? quam multos qui propter improbitatem faverent? Ac si ilio sub- lato depelli a vobis omne periculum iudicarem, iam pridem ego L. Catilinam non modo invidiae meae, verum etiam vitae

15*

(16)

228 IN L. CAT1L1NAM ORATIO II. -18 periculo sustulissem. 4. Sed quum viderem ne vobis qui- dem omnibus re etiamlum probata, si ilium, ut erat meritus, morte mulclassem, fore ut eius socios invidia oppressus persequi non possem, rem hue deduxi, ut tum palam pu- gnare possetis, quum hostem aperte viderelis.' Quem qui- dem ego hostem quam vehementer foris esse timendum pu- tem, licet hinc intelligatis, quod eliam illud moleste fero, quod ex urbe parum comitatus exierit. ; Ulinam ille omnes secum suas copias eduxisset ! Tongilium mihi eduxit, quem amare in praetexta coeperat, Publicium et Minucium, quo- rum aes alienum contracium in popina nullum rei publicae motum adferre poterai; reliquit quos vii-os! quanto aere alieno! quam valentes! quam nobiles! IUI. 5. Itaque ego ilium exercitum et Gallicanis legionibus et hoc dilectu, quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus habuit, et his copiis, quae a nobis colidie comparante, magno òpere contemno, collectum ex senibus desperalis, ex agresti luxuria, ex ru-

" sticis decoctoribus, ex iis, qui vadimonia deserere quam il- ium exercitum maluerunt: quibus ego non modo si aciem exercitus nostri, verum etiam si edietum praetoris ostendero, conciclent. Hos, quos video volitare in fora, quos stare ad curiam, quos etiam in senatum venire, qui nitent unguentis, qui fulgent purpura, mallem secum mjliles eduxisset: qui si hie permanent, mementote non lam exercitum illum esse no bis quam hos, qui exercitum·deseruerunt, perlimescendos.

Atque hoc etiam sunt timendi magis, quod quidquid cogitant me scire sentiunt, neque tarnen permoventur. 6. Video cui sit Apulia attributa, quis habeal Etruriam, quis agrum Pice- num, quis Gallicum, quis sibi has urbanas insidias caedis atque incendiorum depoposcerit: omnia superioris. noctis Consilia ad me periata esse sentiunt: patefeci in senatu he- slerno die: Catilina ipse perlimuit, profugit: hi quid exspe- clanl? Ne idi vehementer errant, si illam meam pristinam : lenitalem perpeluam sperant fuluram. - . . IV. Quod exspectavi, iam sum adsecutus, ut vos omnes

factum esse aperte coniuralionem contra rem publicam vi- deretis: nisi vero si quis est qui Catilinae similes cum Cati- lina sentire non putet. Non est iam lenitati locus: severitatem

(17)

15 CAP. 2 — 5. §. 3—JO. 229 res ipsa flagilat. Unum etiam nunc coneedam: exeant, pro- ficiscantur, ne patianlur desiderio sui Catilinam miserum tabescere. Demonstrabo iter: Aurelia via profectus est: si accelerare volent, ad vesperam consequentur. 7. 0 fortuna- lam rem publicam, si quidem hanc senlinam urbis eiecerit!

Uno mehercule Catilina exhausto, levata mihi et recreata res publica videtur. Quid enim mali aut sceleris fingi aut cogi- tan potest quod non ille conceperit? Quis tota Italia venè- ficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ga- neo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis cor- ruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri pot- est qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur?

quae caedes per hosce annos sine ilio facia est? quod ne- farium stuprum non per ilium? 8. Jam vero quae tanta um- quam in ullo homine iuventutis illecebra fuit quanta in ilio?

qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosis- sime serviebat: aliis fructum libidinum, aliis mortem paren- lum non modo impellendo, verum etiam adiuvandò pollice- batur. Nunc vero quam subilo non solum ex urbe , verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum col- legerat! Nemo non modo Romae, sed ne ullo quidem in án- gulo totius ltaliae oppressus aere alieno fuit quern non ad hoc incredibile sceleris foedus asciveril. V. 9. Atque ut eius diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paullo ad facinus audacior qui se non inlimum Calilinae esse faleatur, nemo in scaena le- vior et nequior qui se fion eiusdem prope sodalem fuisse commemoret. Atque idem lamen, stuprorum et scelerum exercitatione adsuefaclus, frigore et fame et sili et vigiliis perferendis, fortis ab istis praedicabatur, quum industriae subsidia atque instrumenta virtutis in libidine audaciaque consumeret. 10. Hunc vero si secuti erunt sui comités, si ex urbe exierint desperatorum hominum flagiliosi greges, o nos beatos, o rem publicam fortunalam, o praeclaram lau- dem consulalus mei ! Non enim iam sunt mediocres hominum libídines, non humanae ac lolerandae audaciae: nihil cogi- tant nisi caedem, nisi incendia, nisi rapiñas.· Patrimonia sua

(18)

230 IN L. CAT1L1NAM ORATIO II. -18 profuderunt, fortunas suas obligaverunt : res eos ¡am pri- dem, fides nuper deficere coepit: eadem tarnen ilia, quae erat in abundantia, libido permanet. Quod si in vino et alea comissaliones solum el scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tarnen essent ferendi: hoc vero quis ferre possit, inertes homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudenlissimis, ebriosos sobriis, dormientes vigilanlibus?

qui mihi accubanles in conviviis, complexi mulieres impu- dicas, vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis oblili, debilitali slupris, eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia. 11. Quibus ego confido im- pendere falum aliquod et poenam iam diu improbitati, ne- quitiae, sceleri, libidini debitam aut instare iam plane aul certe appropinquare. Quos si meus consulatus, quòniam sanare non potest, sustulerit, non breve nescio quod téiripus, sed multa saecula propagarit rei publicae. Nulla est enim natio quam perlimescamus, nullus rex qui bellum populo Romano facere possit. Omnia sunt externa unius virtute terra marique pacata: domesticum bellum manet, intus in- sidiae sunt, intus inclusum periculum est, intus est hostis.

Cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est.

Huic ego me bello ducém profiteor, Quirites: suscipio inimi- . cilias hominum perditorum: quae sanari poterunt, quacum- que ralione sanabo: quae resecanda erunt, non patiar ad perniciem civitatis manere. Proinde aul exeant aut quie- ècant aut, si et in urbe et in eadem mente permanent, ea quae merentur exspectent.

VI. 12. At etiam sunt qui dicant, Quirites, a me in ex- silium eiectum esse Calilinam. Quod ego si verbo adsequi pòssem, istos ipsos eiicerem, qui haec loquuntur. Homo ènim videlicet timidus aut etiam permodestus vocem con- sulis ferre non potuit: simul atque ire in exsilium iussus est, paruit. Quid? ut, hesterno die, Quirites, quum domui meae paene inlerfeclus essem, senatum in aedem Iovis Statoris convocavi, rem omnem ad patres conscriptos detuli: quo quum Calilina venisset, quis eum senator appellavit? quis salulavit? quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut importunissimum hostem? quin etiam principes

(19)

17 GAP. 5 — 7 . S. 10—15. 231 eiüs'órdinis partemiltam subselliorum, ad quani ilteacces- serat, nudam atque inanem reliquerunt. l'3. Hic ego vehe- mens ille consul, qui verbo cives in exsilium eiicio, quaesivi a Catilina in nocturno conventu apud M. Laecam fuisset necne. Quum ille, homo audacissimus, conscientia convictus, primo relicuisset, patefeci caetera: quid ea nocte egisset, quid in proximam constituisset, quem ad modum esset ei ratio tolius belli descripta edocui. Quum haesitaret, quum teneretur, quaesivi quid dubitaret proficisci eo, quo iam pri- dem pararet, quum arma, quum secures, quum fasces, quum tubas, quum signa militaria, quum aquilani illam argenteam, cui illeetiamsacrarium domuisuae fecerat, scirem esse prae- missam. 14. In exsilium eiiciebam, quem iam ingressum esse in bellum videbam? Etenim, credo, Mallius iste centu- n o , qui in agro Faesulano castra posuit, bellum populo Ro- mano suo nomine indixit, et illa castra nunc non Catilinam duccm exspectant et ille eiectus in exsilium se Massiliam, ut aiunt, non in haec castra conferet.

VII. 0 condicionem miseram non modo adminislrandae, verum eliam conservandae rei publicae! Nunc si L. Catilina consiliis, laboribus, periculis meis circumclusus ac debili- t a t e subilo pertimuerit, senlentiam mutaverit, deserueril suos, consilium belli faciundi abiecerit, ex hoc cursu sce- leris ac belli iter ad fugam atque in exsilium converterit, non ille a me spolialus armis audaciae, non obstupefaclus ac perterritus mea diligentia, non de spe conatuque depul- sus, sed indemnalus, innocens in exsilium eiectus a consule vi et minis esse dicetur, et erunt qui illum, si hoc fecerit, non improbum, sed miserum, me non diligcntissimum con- sulem, sed crudelissimum tyrannum existimari velini ! 15.

Est mihi tanti, Quiriles, huius invidiae falsae atque iniquae tempestatene subire, dum modo a vobis huius horribilis belli ac nefarii periculum depellatur. Dicatur sane eiectus esse a me, dum modo eat in exsilium. Sed mihi credite, non est iturus. Numquam ego a dis immortalibus optabo, Quirite9, invidiae meae levandae causa, ut L. Catilinam ducere exer- citum hostium atque in armis volitare audiatis: sed triduo tamen audietis, multoque magis illud timeo, ne mihi sit in·

(20)

232 IN L. CAT1L1NAM ORATIO II. -18 vidiosum aliquando,.quod ilium emiserim potius quam quod eiecerim· Sed quum sint homines qui ilium, quum profeclus sit, eiectum esse dicant, iidem, si interfectus esset, quid di- cerent?, 16. Quamquam-isti , qui Catilinam Massiliam ire di- clitant, non.tam hoc queruntur quam verentur. Nemo est istorum tam misericors: qui ilium non ad Mallium quam ad Massilienses ire malit. ille autem, si me hercule hoc , quod agit, numquam anlea cogitasset, tamen latrocinanlem se in- lerfici mallet quam exsulem vivere. Nunc vero, quum ei nihil adhuc praeler ipsius yolunlatem cogitalionemque acciderit, nisi quod vivis nobis Roma profeclus est, optemus potius ut eat in exsilium quam queramur.

VIII. .17. Sed cur tam diu de uno hoste loquimur et de eo hoste;,·;qui iam fatetur se esse hostem, et quern, quia, quod semper volui, :rnurus interest, non timeo: de iis, qui dissimulant, qui Romae remanent, qui nobiscum sunt, nihil dicimus? Quos quidem ego, si ullo modo fieri possil, non tam ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei publi- cae, neque,;id qua re fieri non possit, si me audire volent, intelligo. Exponam enim vobis, Quirites, ex quibus generi- bus hominum istae copiae comparenlur: deinde singulis me- dicinam consilii atque oralionis meae, si quam potero, ad- feram. 18. Unumgenus est eorum, qui magno in aere alieno maiores etiam possessiones habent, quarum amore adducti dissolvi nullo modo possunt. Horum hominum species est honestissima: sunt enim locupletes: voluntas vero el causa impudentissima. Tu agris, tu aedificiis, tu argento, tu fami- lia, tu ì-ebus omnibus ornatus et copiosus sis et dubiles de possessione delrahere, acquirere ad fidem ? Quid enim ex- spectas? bellum? Quid ergo? in vastalione omnium luas pos- sessiones sacrosanctas futuras putas? An tabulas novas?

Errant qui islas a Caldina exspeelant: meo beneficio tabulae novae proferentur, verum auclionariae. Neque enim isti, qui possessiones habent, alia ratione ulla salvi esse possunt.

Qu'od si maturius facere voluissent neque, id quod stultissi- -tnum est, certare cum usuris fructibus praediorum, et locu- plelioribus:his et melioribus civibus uleremur. Sed hosce -homines minime puto pertimescendos, quod aut deduci de

(21)

19 CAP. 7 — 10= §. 15 — 21. 233 senlentia possunl aut, si permanebunt, magis mihi videntur vota facturi contra rem publicam quam arma laturi. IX. 19.

Alteram genus est eorum, qui, quamquam premuntur aere alieno, dominalionem tamen exspectant, rerum poliri volunt, Konores, quos quieta re publica desperant, perturbala se » consequi posse arbitranlur. Quibus hoc praecipiendum vi7

detur, unum scilicet et idem quod reliquis omnibus, ut de- sperent se id, quod conantur, consequi posse: primum omni- um me ipsum vigilare, adesse, providere rei publicae : deinde magnos animos esse in bonis viris, magnam concordiam maxima in multitudine, magnas praeterea militum cópias:

deos denique immortales huic invicto populo, clarissimo im- perio, pulcherrimae urbi contra tantam vim sceleris praesen- tes auxilium esse laturos. Quod si iam sint i d , quod cum sum mo furore cupiunt, adepti, num i I lì in cinere urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata ac nefaria concu- piverunt, se consules ac dictatores aut etiam reges speranl fuluros? Non vident id se cupere, quod si adepti sint, fugi- tivo alicui aut gladiatori concedi sit necesse? 20. Tertium genus est aetalè iam adfectum, sed tamen exereitatione ro- buslum, quo ex genere isle estMallius, cui nunc Catilin'a succedit. Sunt homines ex iis coloniis, quas Sulla constituit:

quas ego universas civium esse oplimorum et fortissimorum virorum senlio, sed tamen ii sunt coloni, qui se in insperalis ac repenlinis pecuniis sumptuosius insolentiusque iactarunt dum aedificant lamquam beali, dum praediis lectis, fami- liis magnis, conviviis apparalis delectantur, in tantum aes alienum inciderunt, ut, si salvi esse velini, Sulla sit ab inferis excitandus: qui etiam non nullos agrestes homines lenues atque egentes in eamdem illam spem rapinarum velerum im- pulerunt. Quos ego utrosque in eodem genere praedatorum direptorumque pono ; sed eos hoc moneo : desinant furere ac proscripliones et dictaluras cogitare. Tantus enim illoruni temporura dolor inustus est civitali, ut iam ista non modo ho- mines, sed ne pecudes quidem mihi passurae esse videan- tur.. ,X. 21. Quartum genus est sane varium et mixlum et

•turbulentum, qui iam pridem premuntur, qui numquapi emergunt, qui partim inerda, partim male gerendo negocio,

(22)

234 IN L. CATILINARI ORATIO II. SO partim etiam sumptibus in vetere aere alieno vacillant qui vadimoniis, iudiciis, proscriplione bonorum defatigati, per- . multi et ex urbe et ex agris se in illa castra conferre dicun- tur. Hosce ego non tarn mililes acres quam infiliatores Ien- j / t o ß esse arbitror. Qui homines primum, si slare non possunt,

^ « " c o r r u a n t , sed ila, ut non modo civitas, sed nfi. vicini quidem proximi sentianl. Nam illud non rntelligo, quam ob rem, si

• vivere honesle non possunt, perire turpiter velini, aut cyr minore dolore perituros se cum multis, quam si soli pereant, arbilrentur. 22.Quintum genus est parricidarum, sicariorum, denique omnium facinorosorum: quos ego a Caldina non re- voco: nam neque ab eo divelli possunt et pereant sane in latrocinio, quoniam sunt ita multi, ut eos career capere non possil. Postffinum autem gqftps est non solum numero, ve- rum etiam genere ipso atque vita, quod proprium Catilinae est, de eius dilectu, immo vero de complexu eius ac sinu, quos pexo capillo, nilidos, aut imberbes ayt bene barbatos videtis, manicalis et talaribus lunicis^veiisamictos, non to- gis,""quorum omnis industria vilae et vigilandi labor in ante- lucanis coenis exprornitur. 23. In his gregibus omnes alea- tores, omnes adulteri, omnes impuri impudicique versantur:

hi pueri tarp lepidi ac delicati non solum amare et amari, ne- que cantare et psallere, sed etiam sicas vibrare et spargere venena didicerunt: qui nisi exeunt, nisi pereunt, etiam si Caldina perierit, scitole hoc in re publica sèminarium Cati- linarium futurum. Verum tarnen quid sibi isti miseri votanti Num suas secum mulierculas sunt in castra ducturi? Quem ad modum. autem illis carere poterunt, his praeserlim iam noctibus? quo autem pacto idi Apenninum atque illas pruinas aC nives perferenl ? nisi idcirco se facilius hiemem toleraturos putant, quod nudi in conviviis saltare didicerunt.

X I . 24.0 bellum magno opere pertimescendum, quum hanc sit habiturus Catilinascortorum cohorlem praetoriam. Instru- ite nunc, Quirites, contrahas tam praeclaras Catilinae copias vestra praesidia yestrosque exertìitus: et primum gladiatori illi confecto et saucio consules imperatoresque vestros op- ponile : deinde contra illam naulragorum eiectam ac debililatam manum florem lotius Ilaliae ac robur cducite. Iam vero u r b e ·

(23)

9 CAP. 8 — 1 0 . S. 19 — 26. 235 coiòniarum ac municipiorum respondebunt Catilinde tumulis silvestribus. Neque ego caeteras copias, ornamenta, prae- sidia vestra cum illius latronis inopia atque egestate conferre debeo. 25. Sed si, omissis his rebus, quibus nos suppedi- tamur, egetiile, senatu, equitibus Romanis, populo, urbe, aerario, vectigalibus, cuncta Italia, provinciis omnibus, ex- teris nalionibus, si his rebus, omissis causas ipsas, quae in- ter se confligunt, contendere velimus, ex eo ipso quam valde illi iaceant intelligere possumus. Ex hac enim parte pudor pugnat, iliinc petulantia: hinc pudicitia, illinc stuprum : hinc fldes, illinc fraudalio: hinc pietas, illinc scelus: hinc con- sumila, illinc furor: hinc honeslas, illinc turpitudo: hinc con- tinentia, illinc libido: denique aequilas, ternperanlia, forlitu- do, prudentia, virtutes omnes certant cum iniquitale, luxuria, ignavia, temerilate, cum vitiis omnibus : postremo copia cum egestate, bona ratio cum perdita, mens sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum desperalione confli- git. In eius modi certamine ac proelio nonne, etiam si ho- minum studia deiìciant, di ipsi immortales cogant ab his praeclarissimis virtutibus tot et tanta vitia superari ?—•XII.

26. Quae quum ita sint, Quirites, vos,,quem ad modum iam antea, vestra tecla custodiis vigiliisque defendite: mihi, ut urbi sine vestro motu ac sine ullo tumultu salis esset prae- sidii, consultum atque provisum est. Coloni omnes municipes- que veslri, certiores a me facti de hac nocturna excursione Calilinae, facile urbes suas finesque defendent. Gladiatores, quam sibi ille manum certissimam fore putavit — quamquam animo meliore sunt quam pars patriciorum — , potestate ta- rnen nostra continebuntur. Q. Metellus, quem ego hoc pro- spiciens in agrum Gallicani Picenumque praemisi, aut op- primel hominem aut omnes eius molus conatusque prohi·

bebil. Reliquis autem de rebus consliluendis, maturandis, agendis iam ad senatum referemus, quem vocari videlis.

27. Nunc illos, qui iu urbe remanserunt atque adeo contra urbis salutem omniumque vestrum in urbe a Catilina relieti sunt, quamquam sunt hostes, tamen, quia sunt cives, monitos eliam atque etiam volo. Mea lenitas adhuc si cui so- lutior visa est, hoc exspectavit, ut i d , quod latebat, erum-

(24)

236 IN L. CATILINAM ORAT. 11. CAP. 12.13. §.27 — 29. 22 perei. Quod reliquum est, iam non possum oblivisci meam banc esse patriam, me horum esse consulem, mihi aut cum liis vivendum aut pro his esse moriendum. Nullus est portis custos, nullus insidiator viae: si qui exire volunt, connivere possum : qui vero se in urbe commoverit, cuius ego non mo- do factum, sedinceplum ullum conatumve contra patriam de- prehendero, senliet in hac urbe esse consules vigilantes, esse egregios magistratus, esse fortem senalum, esse arma, esse carcerem, quern vindicem nefariorum ac manifestorum sce- lerum maiores nostri esse voluerunt.

XIII. 28. Atque haec omnia sic agentur, Quirites, ut maximae res minimo motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum et maximum me uno togato duce et impera- tore sedetur. Quod ego sic administrabo, Quirites, ut, si ullo modo fieri poterit, ne improbus quidem quisquam in hac urbe poenam sui sceleris sufferat: sed si vis manifestae au- daciae, si ìmpendens patriae periculum me necessario de hac animi lenitale deduxerit, illud profecto perficiam , quod in tanto et tam insidioso bello vix oplandum videlur, ut ne- que bonus quisquam intereat paucorumque poena vos omnes salvi esse possilis. 29. Quae quidem ego neque rnea pru- dentia neque humanis consiliis fretus polliceor vobis, Quirites, sed mullis et non dubiis deorum immortalium significationi- bus, quibus ego ducibus in hanc spem sententiamque sum in- gressus: qui iam non procul, ut quondam solebanl, ab ex- terno hoste alque longinquo, sed hic praesentes suo numine alque auxilio sua tempia atque urbis lecta defendant. Quos vos, Quirites, precari, venerari atque implorare debetis, ut, quam urbem pulcherrimamflorentissimamque esse voluerunt, hanc, omnibus hostium copiis terra marique superalis, a perditissimorum civium nefario scelere defendant.

(25)

M. TULLII C'CERONIS

IN L. CATILINAM ORATIO TERTIA

HABITA AD POPULUM.

A R G U M E N T U M . ' Aliquanlo post quam haeo gesta erant, quum legati Allobrogum, qui a Lentulo temptati M. Cicerone auctore favere se coniurationi si- mulaverant, exeuntes ex urbe cum T. Vulturcio, qui erat a Lentulo ail Catilinam missus, in ponte Mulvio nocte comprehensi essent, litterae- que, quae ab Lentulo, Cethego, P. Gabinio Cimbro ad Catilinam fere- bantur, Ciceroni tradirne, is arcessitis coniurationis principibus sena- tum in aedem Concordiae coëgit III. Non. Décembres. Ibi quum le- gati et Vulturcius omnem rem indicasseut, coniurati litteris suis con- victi in custodiam dati sunt, Ciceroni autein gratiae a senatu actae supplicatioque decreta. Quibus rebus peractis Cicero in contionem prodi- it et populo quae acta essent exposuit hac, quae infra legitur oratione.

I. 1, R e m publicam, Qulrites, vilamque omnium ve- strum, bona, fortunas, coniuges iiberosque veslros atque hoc domicilium elarissimi imperii, forlunatissimam pulcherrimam- que urbem hodierno die deorum immortaiium summo erga vos amore, laboribus, eonsiliis, periculis meis e fiamma at- que ferro ac paene eg faucibus fati ereptam et vobis con- servalam ac restitutam videtis. 2. Et si non minus nobis iu- cundi atque illustres sunt ii dies, quibus conservamur, quam illi, quibus nascimur, quod salutis certa laelitiaest, nascendi incerta condicio et quod sine sensu nascimur, cum voluplate servamur, profecto, quoniam illum, qui hanc urbem condi- dit, ad deos immortales benevolenza famäquesustulimus,. esse apud vos poslerosque vestros in honore debebit is, qui eam- dem hanc urbem conditamampliûcatamqueservavil. Nam loti urbi, templis delubris, teclis ac moenibus subiectos prope

¡am ignes circumdatosque reslinximus, iidemque gladios. in rem publicam destrietos rettudimus mucronesque eorupi a iuguli« vesiris deiecimus. 3. Quae quoniam in senatu illu- strata, patefacta, comperla sunt per me, vobis iam exponam

(26)

238 IN L. CAT1LINAM ORAT. III. CAP. l — 2 . $. 1 — 5. 24 breviter, Quirites, ut et quanta et qua ralione investigata et comprehensa sint vos, qui ignoratis, ex actis scire possitis.

Principio, ut Calilina paucis ante diebus erupit ex urbe, quum sceleris sui socios, huiusce nefarii belli acerrimos du- ces, Romae reliquisset, Semper vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum in tantis et tarn absconditis insidiis salvi esse possemus J II. Nam tum, quum ex urbe Catilinam eii- ciebam — non enim iam vereor huius verbi invidiam, quum illa magis sit timenda, quod vivus exierit — , sed tum, quum illum exterminari volebam, autreliquamconiuratorummanum simul exituram auteos, quirestitissent, infirmos sine ilio aede- biles fore putabam. 4. Atque ego, ut vidi, quos maximo furore et scelere esse inflammalos sciebam, eosnobiscum es^e et Ro- mae remansisse, in eo omnes dies noetesque consumpsi, ul quid agerent, quid molirentur, sentirem ac viderem, ul, quo- niam auribus vestris propter incredibilem magnitudinem sce- leris minorem fidem faceretoratio mea, rem ita comprehende- rem, ut tum demum animis saluti vestrae provideretis, quum oculis malefiçium ipsum videretis.,ltaque ut comperi legalos Allobrogum belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi cau- sa a P. Lentulo essesoliicitalos, eosque in Galliam ad suos ci- ves eodemque itinere cum litleris mandalisque ad Catilinam esse missos, comitemque iis adiunctum esse T. Vulturcium.

atque huic esse ad Catilinam datas lilleras, facultalem mihi oblatam putavi, ul, quod eratdifficillimum quodqueego Sem- per optabam ab dis immortalibus, Iota res non solum a me, sed etiam a senatu et a vobis manifesto deprehenderetur. 5.. Ita- que hesterno die L. Flaccum et C. Ponjplinum praetores, fortissimos atque amanlissimos rei publicae viros, ad me vo- cavi, rem exposui, quid fieri piacerei oslendi» Uli autem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusalione ac sine ulla mora negocium susceperunt et, quum advesperasceret, occulte ad ponlem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipertito fuerunt, ul Tiberis inter eos et pons interesset. Eodem autem et ipsi sine cuius- quam suspicione mullos forles viros eduxerant, et ego ex -praefectura Reatina complures deleclos adolescentes, quo-

rum opera ulor adsitlue in rei publicae praesidio, cum gladiis

(27)

CAP. 1—4. S-3—9. 339 miseram. 6. Interim tertia fere vigilia exacta, quum iam pon- tem Mulvium magno comitalu legali Allobrogum ingredi in·

ciperent unaque Vulturcius, fit in eos impetus : edueuntur et ab illis gladii et a nostris. R e s praeloribus erat nota solis, ignorabatur a caeteris.l} 111. Tum interventu Pomptini atqne Flacci pugna, quae erat commigsa, sedatur. Litterae, quae- cumque erant if?eo eomitatu, integris signis praetoribus ,tra- duntur: ipsi comprehensi ad mq, quum iam dilucesceret, de- ducuntur. Atque horum omnium scelerum improbissimum machinatorem Cimbrum Gabinium slatim ad m e , nihildum suspicantem, vocavi: deinde item arcessitus est L. Statilius et post eum C. Cethegus: tardissime autem Lentulus venit, credo quod in liueris dandis praeter consuetudinem proxi- ma nocte vigilaverat. 7. Quum summis ac clarissimis huius civitatis viris, qui audita re frequentes ad me mane conve- nerant, litleras a me prius aperiri quam ad senatum deferri piacerei, ne, si nihil esset invenlum, temere a me tantus tu-

• multus iniectus civitati videretur, negavi me esse facturum ut de periculo publico non ad consilium publicum rem in- tegrum deferrem. Elenim, Quiriles, si ea, quae erant ad me delata, reperla non essent, tamen ego non arbitrabar in tan- tis rei publicae periculis esse mihi nimiam diligentiam per- timescendam. Senatum frequentem celeriter, ut vidistis, coégi. 8. Atque interea statim admonilu Allobrogum C. Sul- picium praetorem, forlem viruin, misi, qui ex aedibus Cethe- g i , si quid telorum esset, eflerret; ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum extulil.

IV. Ihtroduxi Vulturcium sine Gallis: fidem publicam iussu senatus dedi : hortatus sum, ut ea, quae sciret, sine metu indicarel. Tum ille dixit, quum vix se ex magno timore re- creasset, a P. Lentulo se habere ad Catilinam mandata et lit- teras, ut servorum praesidio uterelur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederei; id autem «eo Consilio, ut, quum urbem ex omnibus partibus, quem ad modum descri- ptum dislribulumque erat, incendissent caedemque infinitam civium fecissent, praesto esset ille qui et fugientes exciperet et se cum his urbanis ducibus coniungeret. 9. Introducti au- tem Galli ius iurandum sibi et litleras ab Lentulo, Cethego,

V }

(28)

240 IN L. CATILINARI ORATIO III. 26 Stalilio ad suam gen te m data esse dixerunt, atque ita sibi "ab

bis et a L. Cassio esse praescriptum, ut equitatum in Italiani quam primum mitterent: pedestres sibi copias non de fu tu-:

ras: Lentulum autem sibi confirmasse ex fatis Sibyllinis ha-' ruspicumqùe responsis esse se ilium terlium Cornelium, ad quem regnum huius urbis -iftque imperiuqL pervenire esset necesse: Cinnam ante se et Sullam fuisse: eumdemque di- xisse fatalem hunc annum esse ad interitum huius urbis at que imperii, qui esset annus decimus post virginum absolu- tionem, post Capitolii autem incensionem vicesimus. 10.

Hanc autem Cetbego cum caeteris controversiam fuisse di- xerunt, quód Lentulo et aliis caedem Saturnalibus fieri at- que urbem incendi placeret, Céthego riimium id longum vi- deretur^V. Ac né longum sit, Quirites,- tabellas proferri ius- simus, quae a.quoque dicebantur datae. Primum ostendi- irius Cethego,Signum: cognovit. Nos linum incidimus: legi- mus. Erat sòriptum ipsius manu Allobrogum senatui et po- pulo , sesè' quàe eoruni legatis cohfirmasset facturum esse * orare ufitëm ilii facerent quae sibieorum legati recepissent.

Tum Cethegus, qui paullo ante aliquid la meri de gladiis ac sicis, quae apud ipsum erant deprehensa, respondisset di- xissetque se semper bonorum ferramentorum sludiosum fuisse, recitalis litteris debililatus atque abiectus conscien- tià repente conticuit. Introductus est Statilius: cognovit et Signum et manum suam. Recitatae sunt tabellae in eamdem fere sententiam: confessus est. Tum oslendi tabellas Lentulo et quaesivi cognosceretne signum. Adnuit. Est vero, in- 'quam, notum quidem signum, imago avi tui; clarissimi viri,

qui amavit unice patriam et cives suos : quae quidem te a Tanto scelere etiam muta revocare debuit. 11. Leguntur ea-

dem ratione ad senatum Allobrogum populumque litterae:.Si .'quid .de his rebus dicere vellel, feci potestatem. Atque ille .primo quidemf'negavit: post autem aliqiranto, loto iam indi-

*òio exposito atque edito, surrexit: quaésivit a Gallis quid sibi ''esset cum iis, quam ob rem domum suam venissent, itemque

"a Vulturcio. Qui quum illi breviter constanterque respon- dissent, per quem ad eum quotiensque venissent, quaesis- sentque ab e o , nihilne secum esset de fatis Sibyllinis locu-

(29)

27 CAP. 4 — 6. § . 9 — 14. 241 tus, tum ille subito scelere demens quanta conscienliae vis esset ostendit. Nam quum id posset infiliari, repente prae- ter opinionem omnium confessus est. Ita eum non modo in- genium illud et dicendi exercitatio, qua semper valuit, sed etiam propter vim sceleris manifesti atque deprehensi impu- denlia, qua superabat omnes, iinprobitasque defecit. 12.

Vullurcius vero subito lilleras proferri atque aperiri iubet quas sibi a Lenluio ad Calilinam datas esse dicebat. Atque ibi vehemenlissime perturbalus Lenlulus tarnen et signum et manum suam cognovit. Erant autem scriptae sine nomine, sed ita: Quis sim scies ex eo, quem-ad te misi. Cura ut vir sis, et cogita quem in locum sis progressus, et vide quid tibiiam sit necesse, et cura ut omnium libi auxilìa adiungas, etiam in- fimorum. Gabinius deinde introduetus, quum primo impu- denler respondere coepisset, ad extremum nihil ex iis, quae Galli insimulabant, negavit. 13. Ac mihi quidem, Quirites, quum illa certissima visa sunt argumenta atque indicia sce- leris, tabellae, signa, manus, denique unius cuiusque con- fessio tum multo certiora illa, color, oculi, vultus, taciturnitas.

Sic enim obstupuerant, sic lerram intuebantur, sic furtim non numquarn inter sese aspiciebant, ut non iam ab aliis in-

dicari, sed indicare se ipsi viderentur. — . . . VI. Indiciis expositis atque editis senatum consului de

summa re publica quid fieri placeret. Dictae sunt a princi- pibus acerrimae ac forlissimae sententiae, quas senatus sine ulla varietate est seculus. Et quoniam nondum est perscri- plum senatus consultum, ex memoria vobis, Quirites, quid senatus censuerit exponam. 14. Primum mihi gratiae verbis implissimis aguntur, quod virtute, Consilio, Providentia mea res publica maximis periculis sit liberata.; deinde L. Flaccus et C. Pomptinus praelores, quod eorum opera forti fidelique asus essem, merito ac iure laudantur, atque etiam viro forti, eoilegae meo, laus impertitur, quod eos, qui huius coniura- lionis partieipes fuissent, a suis et rei publicae consiliis r.e- movisset. Atque ita censuerunt, ut P. Lentulus, quum se praetura abdicasset, in custodiam traderelur: itemque uti C.

[Jethegus, L. Statilius, P. Gabinius, qui omnes praesenles erant, in custodiam traderentur: atque idem hoc decretum

eie. II. a. 16

(30)

242 N L. CAT1LINAM ORATIO III. 28 est in L. Cassium , qui sibi procurationem incendendae ur- bis depoposcerat, in M. Caeparium, cui ad sollicitandos pa- stores Appuliam attributam esse eraL indicateli, in P. Furium, qui est ex iis colonis, quos Faesulas L. Sulla deduxil, in Q.

Annium Chilonem, qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione versalus, in P. Umbrenum, li- berlinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium per- duelos esse constabat. Alque ea lenitale senatus usus est, Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum hostium novem hominum perdilissiajorum poena re publica conservala reliquorum mentes sanari pos- se arbitraretur. 15. Alque etiam supplicatio dis immortali- bus pro singular! eorum merito meo nomine decreta est, quod mihi primum post urbem condilam togato conligit e l h i s v e r b i s d e c r e t a e s t , QUOD URBEM INCENDIIS, CAEDE CIVES, ITALIAM BELLO LIBERASSEM. .Quae s u p p l i c a t i o si c u m caeleris conferatur, hoc in tersi t, quod caeterae bene gesta, haec una conservata re publica eonsliluta est. Atque illud, quod fa- ciendum primum fuit, factum atque transaclum est. Nam P. Lentuius, quamquam patefactis indiciis, confessionibus suis, iudicio senatus non modo praetoris ius, veruni etiam ci- vis amiserat, lamen'magistratu se abdicavit, ut, quae religip C. Mario, clarissimo viro, non faerat, quo minus C. Glauciam, de quo nihil nominatim erat deeretum, praetorem occideret, ea nos religione in privato P. Lentulo puniendo liberaremur.

VII. 16. Nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi peri- culosissimique belli nefarios duces captos iam et compre- hensos tenetis, existimare debetis omnes Cntilinae copias.

omnes spes atque opes his depuisis urbis periculis conci- disse. Quern quidem ego quum ex urbe pellebam, hoc provide- bam animo, Quirites, remoto Calilina non mihi esse P. Len- Luli somnum nec L.Cassii adipes nee C. Cethegi furiosam le merilatem pertimeseendam. Ifie erat unus limendus ex istis omnibus, sed tarn d i a , dum urbis moenibus eontineba- tur. Omnia norat, omnium aditus tenebal: appellare, lem- ptare, sollicitare poterai, audebat: erat ei consilium ad faci- nus aptum, Consilio autem neque manus neque lingua deerat Iam ad certas res conficiendas certos homines delectos ac

(31)

125 CAP. 8—10. §. 23—29- . 243 descriptos habebat. Neque vero, quum aliquid mandarat, confectum putabat: nihil erat quod non ipse obiret oecur- re'ret, vigilare! laboraret. Frigus, sitim, famem ferre polerat.

17. Hunc ego hominem tam aerem, lam audacem, tarn para- tum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perdi- tis rebus diligentem, nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem, dicam id, quod sentio, Quirites, non facile hanc tantam molem mali a cervicibns vestris de- pulissem. Non ille nobis Saturnalia constiluissel, neque tan- to ante exilii ac fati diem rei publicae denunciavissel neque commisissel, ut Signum, ut lilterae suae testes manifesti sce- leris deprehenderentur. Quae nunc ilio abseilte sic gesta sunt, ut nullum in privata domo furtum umquam sit lam palam inventum, quam haec tanta in re publica coniuralio manifesto inventa alque deprehensa est. Quod si Calilina in urbe ad hanc diem remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus eins consiliis occurri atque obstiti, tarnen, ut levis- sime dicam, dimicandum nobis cum ilio fuisset neque nos umquam, dum ille in urbe hoslis esset, lantis periculis rem publicum tanta pace, tanto ocio, tanto silentio liberassemus.

Vili. 18. Quamquam haec omnia, Quiriles, ita sunt a me administrala, ut deorum immorlalium nutu alque Consi- lio et gesta et provisa esse videanlur: idque quum con- iectuiiTconsequi possumus, quod vix videlur humani con- silii tanlarum rerum gubernatio esse potuisse, tum vero ila, praesenles his temporibus opem et auxilium nobis tulerunt, ut eos paene oculis videre possenms. Nam ut illa omittani, visas nocturno tempore ab occidente faces ardoremque caeli, ut fulminum iactus, ut terrae motus relinquam, ut omillam caetera, quae tam multa nobis consulibus facta sunt, ut haec, quae nunc fiunt, caliere di immortales viderenlur, hoc certe,, Quiriles, quod sum diclurus, neque praelermillendum neque relinquendum est. 19. Nani proleclo memoria tenetis Cotta et Torquato consulibus complures in Capitolio res de caelo esse percussas, quum el simulacra deorum depulsa sunt et statuae veterum hominum deieclae ellegum aera liquefacta:

tactus est eliam. ille, qui hanc urbem concfidit, Romulus, quem inauralum in Capitolio, parvum atque lactenlem, ube-

16*

(32)

244 IN L. CAT1L1NAM ORATIO I I . -18 ribus lupinis inliiantem, fuisse meministis. Quo quidem tem- pore quum haruspices ex lota Etruria convenissent, caedes atque incendia et legum interiluin et bellum civile ac dome- sticum et totius urbis atque imperii occasum appropinquare dixerunt, nisi di immorlales omni rationé placati suo numine prope fata ipsa flexissent. 20. llaque ¡Horum responsis tum et ludi per decern dies facti sunt neque res ulla quae ad pla- candosdeos pertineret praetermissa est, iidemque iusserunt simulacrum Iovis facere maius et in excelso collocare et contra atque antea fuerat ad orientem convertere: ac se sperare dixerunt, si illud Signum, quod videtis, solis ortum et forum curiamque conspiceret, fore ut ea Consilia, quae clam essent inita contra salulem urbis atque imperii, illu- slrarentur, ut a senatu populoque Romano perspici pos- sent. Atque illud signum collocandum consulès illi loca- verunt, sed tanta fuit operis tarditas, ut neque superioribus consulibus neque nobis ante hodiernum diem collocarelur.

IX. 21. Hie quis potest esse tam aversus a vero, lam prae- ceps, tam mente captus, qui neget haec omnia, quae vide- mus, praecipueque hanc urbem deorum immortalium nulu ac potestate administrari? Etenim quum esset ila responsum, caedes, incendia, inleritum rei publicae comparari, et ea per cives, quae turn propter magnitudinem scelerum non nullis incredibilia videbantur, ea non modo cogitala a nefariis ci- vibus, verum etiam suscepta esse sensistis. Illud vero non- ne ita praesens est, ut nutu Iovis optimi maximi factum esse videatur, ut, quum hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae duceren- tur, eo ipso tempore Signum stalueretur? quo collocato at- que ad vos senatumque converso omnia [et senatus et vos], quae erant contra salutem omnium cogitata, illustrata et pa- tefacta vidistis. 22. Quo etiam maiore sunt isti odio sup- plicioque digni, qui non solum vestris domiciliis atque leclis, sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignes inferre conati. Quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam et non sim ferendus: ¡Ile, iile Iuppiter restitit* ille Capitolium, ille haec tempia, ille hanc urbem, ille vos omnes salvos esse voluit. Dis ego immor-

(33)

31 CAP. 8—IO. §. 19 — 25. 245 lalibus dncibus liane menlem, Quirites, volunlatemque sus- cepi, atque ad haec lanía indicia perveni. Iam vero illa Al- lobrogum sollicitatio iam ab Lentulo caelerisque do- mesticis hoslibus tam dementer lanlae res creditae et ignolis et barbaris commissaeque litterae numquam essent profecto.

nisi ab dis immorlalibus huic lanlae audaciae consilium esset ereplum. Quid vero? ut homines Galli ex civitate male pacata, quae gens una restai quae bellum populo Ro- mano tacere et posse et non nolle videatur, spem imperii ac rerum maximarum ullro sibi a palriciis hominibus oblatam negligerenl vestramque salulem suis opibus anteponerenl, id non divinilus esse factum putatis? praeserlim qui nos non pugnando, sed tacendo superare poluerunl? • . .

X. 23. Quam ob reni, Quirites, quoniam ad omnia pul- vinaria supplicalio decreta est, celebratole illos dies cum coniugibus ac liberis vestris. Nam multi saepe honores dis immorlalibus insti habili sunlac debili, sed profeclo iusliores numquam. Erepli enim eslis ex crudelissimo ac miserrimo inierilu, erepli sine caede, sine sanguine, sine exercilu, sine dimicaliorie : logali me uno togato duce et imperatore vici- stis. 24. Elenim reeordamini, Quiriles, omnes civiles dis- sensiones, non solum eas, quas audistis, sed eas, quas vos- mel ipsi meminislis atque vidislis. L. Sulla P. Sulpicium oppressil, eiecit ex urbe, C. Marium, custodem buius urbis, mullosque lories vi ros parlili) eiecit ex civitate, parlim in- leremit. Cn. Oclavius cónsul armis expulit ex urbe collegam : omnis hic locus acervis corporum et civium sanguine red- undavit. Superávit postea Cinna cum Mario: tum vero, clarissimis viris inlerfeclis, lumina civitatis exslincla sunt.

Ultus est buius vicloriae crudelilatem postea Sulla, ne dici quidem opus est quanta deminulione civium et quanta cala- mitate rei publicae. Dissensil M. Lepidus a clarissimo ac fortissimo viro Q. Calulo: allulit non tam ipsius interitus rei publicae iuclum quam caelerorum. 25. Atque illae tamen omnes dissensiones erant eius modi, quae non ad delendam, sed ad commulandam rem publicam perlinerenl: non illi nullam esse rem publicam, sed in ea, quae esset, se esse principes, ñeque liane ui'bemconflagrare, sed se in hacurbe

(34)

246 IN L. CATIL1NAM 0RAT10 111. 32 florere voluerunt. [Aique itlae tamen omnes dissensiones,

quarum nulla exilium rei publicae quaesivit, eius modi fue- runt, ut non reconcilialione concordiae, sed inlernicione ci- vium diiudicatae sint.] In hoc aulem uno post hominurn me- móriám maximo crudelisshnoque bello, quale bellurn nulla umquam barbaria cum sua gente gessit, quo in bello lex haec fuit a Lenlulo, Caldina, Celhego, Cassio constitula, ut omnes, qui salva urbe salvi esse possent, in hostium numero du- cerentur, ila me gessi, Quirites, ut salvi omnes conservare- mini, et, quum hostes vestri tantum civium superfuturuin putassent, quantum infinitae caedi restitisset, tantum autem urbis, quantum fiamma obire non potuisset, el urbem et ci- ves integros incolumesque servavi.

XI. 26. Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis praemium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulabo praeterquam huius diei me- móriám sempiternam. In animis ego vestris ofnnes trium- phos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis insignia eondi et collocari volo. Nihil me mutum pot- est delectare, nihil taciturn, nihil denique eius modi, quod etiam minus digni adsequi possint. Memoria vestra, Quiri- tes, res nostrae alentur, sermonibus crescent, litterarum mo- numentis inveleraseenl etcorroborabuntur: eamdemque diem intelligo, quam spero aeternam fore, propagatala esse et ad salutem urbis et ad memóriám consulatus mei, unoque tem- pore in hac re publica duos cives exstitisse, quorum alter fines vestri imperii non terrae, sed caeli regionibus termina- re t, alter eiusdem imperii doinicilium sedesque servaret. XII.

27. Sed quoniam earum rerum, quas ego gessi, non eadein est fortuna alque condicio quae illorum, qui externa bella gesserunt, quod mihi cum iis vivendum est, quos vici ac subegi, isii hostes aut interfectos aul oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si caeleris facia sua recie prosunl, mihi mea ne quando obsinl providere. Mentes enim hominurn au- dacissimorum sceleralaeac nefariae ne vobis nocere possent ego providi: ne mihi noceanl vestrum est providere. Quam- quam, Quirites, mihi quidem ipsi nihil ab islis iamnoceri pot- est. Magnum enim est in bonis praesidium, quod mihi in

p

Hivatkozások

KAPCSOLÓDÓ DOKUMENTUMOK

sit, et quae sunt generis eiusdem. Quorum autem officiorum praecepta traduntur, ea quamquam pertinent ad finem bonorum, tarnen minus id apparet, quia magis ad institutionem vitae

Sed sunt non nullae disciplinae, quae propositis bonorum et malorum finibus officium omne pervertant. Nam qui summuin bonum sic instituit, ut nihil habeat cum virtute

Memmio de pecuniis residuis (non de maiestate, id quod falso ex verbis Ti- berii Claudii Caesaris quidam collegernnt, v. Gabinium ipsum, quocum dicebat se in gratiam redisse,

3. Azt l|tjuk, amit ő, a sz|zados l|t; azt halljuk, amit ő mond, vagy amit a narr|tor kierősít gondolataiból. És l|t- juk őt mag|t is a gyufa fekete lángján|l, M|ni

(1) factorfibering of linear frames belonging to the centred plane L m which typ- ical fiber is linear factorgroup acting in a bunch of lines belonging to a plane L m , with

A 24-h treatment with Que at 16.5 m mol/L concentration resulted in significantly increased cell viability, while 33 m mol/L Que concentrations caused signi fi cant cell death in

Tetszőleges L automatával felismerhető nyelvhez izomorfizmus erejéig egyér- telműen létezik az L-et felismerő M L minimális automata, mely minden, L-et felismerő véges

Dalmády S, Kiss M, Képíró L, Kovács L, Sonkodi G, Kemény L, Gyulai R: Higher levels of autoantibodies targeting mutated citrullinated vimentin in patients with psoriatic