• Nem Talált Eredményt

L I B E R S E X T V S ,

I

8 *

L I B E R S E X T V S .

Solimanus laetiorem sua spe sortitus expeditio-Iiis e v e n t u m , captae urbis arce valido praesidio fir-m a t a , Hadrianopolifir-m victorefir-m exercitufir-m r e d u x i t :

eo consilio, ut si Ludovicus de recuperanda arce nova consilia iniret, quod eum certam belli rationem secutum facturum apparebat, e propinquiore loco suis subsidio esset. At V n g a r i , multo his graviora veriti, tamquam essent, per hostium discessum, periculo per-f u n c t i , minus prae iis praesentibus movebantur, et quidem quamquam iis tanti momenti, ut una regni r o b u r , et quibus fulciebatur vires omnes nervique in-cisi crederentur. Quod vero Solimanus fama victoriae s u b n i x u s , non continuo in interiora Vngariae exerci-tum duxisset, id suae virtuti t r i b u e b a n t ; non ex hostis iudicio multo acriore sed suo, domesticas vires magni-ficis verbis eíferentes, magna quidem cum prüden-tium hominum q u e r e l a , per quorum ablegationem a R e g i s consilio quasi a reipublicae clavo, et regni gu-bernaculis, qui rebus praeerant, oninia temere et prae-postere agentibus, haud dubium communi patriae nau-fragium imminebat, Neque liaec regiorum iactantia callidum hostem fugiebat, qui non ex patrum et maio-rum virtute, qui in campo atque in acie ferro pugnare a s s u e t i , 11011 in umbra et otio inanibus verbis Vnga-rorum nomen fecissent, sed ex posteVnga-rorum moribus et

J 1 1 8 1 0 . M I C H A E L I S B R V T I

praesenti rerum statu hostium vires aestimabat. Iam captae urbis f a m a , cum ad alios E u r o p a e reges, tum in primis ad Sigismundum et Ferdinandum per vasé-ra t, qui quidem, et quod periculo propiores, et quod Lu-dovico erant arctiore propinquitatis vinculo iuncti, non poterant non vehementius illius adverso casu com-moveri. Cuiusque caussa esset cum minime ignora-r e n t ; optimo consilio amandandos e ignora-regia impignora-robos homines arbitrati, qui per contemptam Regis aetatem, rempublicam suorum scelerum et flagitiorum prae-mium fecissent, Mariam iam prideminfantidesponsam, et qui illam comitarentur, viros g r a v e s , et perspectae prudentiae, qui iuveni Regi in consilio adessent, primo quoque tempore ad eum mittere constituunt, sperantes fore, ut adolescens, per novae nuptae consuetudinem a molli et flagitiosa vita ad agnoscendum regium mu-lius seque aliquando, et rempublicam respiciendam abduceretur. Adiuvabat eorum consilium puellae inge-nium, et virtus ad graviores res proclivioris, quam ad e a s , quas sexus requirebat; qua perspecta non erat dubitandum, quin quo vellet, et magis reipublicae ex-pediret, virum perduceret , suo ingenio q u i d e m , ni in-probi homines depravarent, ad honesta studia propen-sum, certe minime praefractum, et contumacem adver-sus salutaria monentes; ut ducem nactus, qui praeiret, quo natura propenderet vitae cursum intendenti, haud esset dubitandum, quin administrando et moderando regno suo tempore esset summos reges aequaturus.

Nam quo hoc magis s p e r a r e n t , accedebat nato ex Ia-gellonia gente ut cetera a b e s s e n t , nobilissima sua sponte Austriae familiae maiestas , quacum erat pro-pinquitate coniunctus, ut quamdiu sui esset memor, minime dubitari oporteret, quin ad repetendum

impe-V N G A R I C A R impe-V M R E R impe-V M L I B . impe-V f . 1 1 9

r i i (iecus ad e u m diem n e g l e c t u m , comprimendamque sceleratorum hominum audaciam et cupiditatem, sese esset excitaturus; accedente praesertim , quae eadem tori consors, et viri potens, ut credebatur, sui oblivi-sci et regii muneris haud pateretur. Ita Maria regina magno principum comitatu, et nobilium matronarum, Budám deducta nuptiae apparatu magnificentissimo, atque ingenti populi plausu celebritateque peractae, non aeque omnium faustis ominibus, quorum nonnulli praesentem rerum statum exseerati, haud meliora in posterum reipublicae ominabantur: non enim verisi-mile v i d e b a t u r , Solimanum semel adversus Vngaros facto virium periculo, adeo laeto rerum successu ad extrema belli persequenda stimulos a d d e n t e , quietu-rum. Captum Belegradum non belli finem sed initium fuisse, et ad maiora incitamentum, spondenti sibi belli praemium Budám Vngarici regni s e d e m , tum perso-nantem Hymenaei carmine et ardentem nuptialibus fa-c i b u s , brevi (utinam qui haefa-c praedifa-cerent falsi vates essent) personaturam lugubri n a e n i a , et hostilibus flammis conílagraturam. Deo immortali gratias agen-das, cuius insigni beneficio factum esset, ne liostis, re bene g e s t a , secundo victoriae cursu in regiam urbem victricia signa inferret, haud dubie in liostis potesta-tem tum eam i p s a m , tum cetera quae in Yngarorum ditione censerentur, concessura. Horum verrissimis vo-c i b u s , vo-cum iidem gratiosi apud Regem homines per-stringerentur: culpam proditae reipublicae hosti bar-baro , in magna in vi d i a , qua flagrabant apud omnes regni o r d i n e s , ni sua sponte inducerent animum e re-gia facessere, aegre videbantur posse sustinere. Vnum angebat incertos consilii, v e r e n t e s , ne, ubi ad hoc consilium descenderent, perinde haberetur, ac si

iudi-J 1 2 0 1 0 . M I C H A E L I S B R V T I

cium veriti, id quod nemo 11011 v i d e b a t , agnoscerent crimen, cuius invidia laborarent. Interea Ludovicus a patruo et Ferdinando monitus, aliquando resipisceret, et se qui esset agnosceret, ac pro nominis maiestate, et regii muneris, rempublicam gereret, tarn gravi affli-ctam c a s u ; meliore consilio eos ipsos prudentes et graves homines, qui pridem varia impedimenta caus-sati, e regia discesserant, evocavit, spe facta in poste-rum rempublicam ex eoposte-rum sententia administrandi.

Ita in aula subito conspici coepti viri fortes et spec-tatae fidei, ex vetere Vngarorum disciplina, qui in Regis consilio, auctoritatem virtute et constantia pari t u e b a n t u r ; coeptus honos haberi religioni, p u d o r i , in-nocentiae, quae virtutes, cum ad Regem esset omnis aditus praeclusus, iam diu aberant e regia domo , su-bitam rerum mutationem hominibus admirantibus, qui praeclara illa, et splendida virtutum nomina cum rebus ipsis pridem dedidicissent: ut, quasi subito e coelo orta l u c e , in spem magnam erigerent animos, brevi ad aemulandam priscam Vngarorum virtutem , Rege suo exemplo provocante, multos certatim ex citátum iri.

Horum spem confirmabant ad reipublicae procuratio-nem admissi viri fortes, et quos non prius magistratus honores atque imperia o r n a r e n t , quam ipsi honoribus atque imperiis essent ornamento, 11011 fidem venalem, non iudicia, non rempublicam quaestui h a b e r e n t : nihil ad gratiam, omnia ex iuris aequabilitate, quae perdiu a pudendae sortis et perditae spei hominibus erant administrata; in primis constituta res militaris, et ce-tera ut par e r a t , cum Iiis consentientia; alia domi, foris f a c i e s , cuius praesidio respublica tanto accepto vulnere labefactata inniteretur. Vna quidem in hac rerum mutatione constantia d e f u i t , in qua una erant

V N G A R I C A R V M R E R V M LIB. V f . 1 2 1

omnia posita, vindicandis eorum flagitiis, qui ex minis afflicti atque eversi regni crevissent ; quod tarnen ne fieret, nulla in his culpa, quae tota in Rege h a e r e b a t ; qui quidem ipse effecerat, quo illis minus de eorum caussa cognoscere, et de ea pronunciare ex sua fide et constantia liceret : usque eo enim iis indulgendo erat p r o g r e s s u s , ut ne hoc quidem sibi integrum reli-quisset, cuius rei caussa gereret insignia r e g n i , ut male de republica m e r í t i , et maiestatis atque ingen-tium scelerum c-onvicti, more atque instituto maiorum plecterentur. Itaque quod accidere neeesse e r a t , adeo praeclare incboata, ad concitandam hominum spem plurimum momenti, ad curanda reipublicae vulnera, quae nondum cicatricem obduxissent, parum adiu-menti attulerunt; quae sanari, nisi per multorum sup-plicium haud possent. Vnum reliquum erat, ut odisset suspectosque liaberet communium maiorum auctores, quos q u i d e m , ne quid e s s e t , quod a potestate regia v e r e r e n t u r , immensis opibus et non ferenda potentia auxisset, actione necessaria de peculatu, quam omnes non iam tacitis votis, sed apertis vocibus clamoribus-que poscebant, ad meliora reipublicae tempóra reser-vat^, quae numquam Rege tarn exeorde, et sui suorum-que immemore futura sperabantur. Agebant eodem tempore apud Ludovicum Boemorum l e g a t i , cum nu-ptias honestandi caussa Budam m i s s i , tum ut Regem docerent quod maxime urgebat quo in statu res essent:

quae quidem, cum Rex abesset , quamquam tum ipse regni initio, tum pater Ladislaus saepe contra essent auctoritate atque imperio a d n i x i , quotidie in deterius labebantur: Vigere inter ordines aeterna odia, quae di-versa hominum studia a l e r e n t , de summa religione dissidentium, insanabili malo semper populis omnibus.

J 1 2 2 1 0 . M I C H A E L I S B R V T I

sed multo iis m a g i s , quibus deesset, cuius auctori-tate spes esset posse tolli, iustus et sapiens r e x , qui populis in officio continendis, et agnosceret suum ins, et tueretur constantia. S e , quando nulla orationis vi sperarent palam oculis subiecturos, quanta esset vis m a l o r u m , quibus regni civitates vexarentur : orare atque obtestari pro summa sua d e m e n t i a atque aequi-tate, animum induceret suorum desiderio occurrere, et afflictis rebus praesentem opem f e r r e , quas recreari, et in meliorem statum redigi permagni eius ipsius interesset, ad quem regni iura pertinerent. Non iam Ludovicum dici in Boemia r e g n a r e , et legitimo iure et legitimis suffragiis creatum regem, sed seditiosos et turbulentos liomines, ac per eos ipsos v i m , arma, do-minandi improbam cupiditatem, quam tectam splen-dido religionis nomine obiicerent multitudini imperitae, ut ad optata consequenda, quas aliunde affuturas de-sperarent, adessent vires. Inde vigere discordias, dis-sensiones, aperta odia, quae iam pridem magistratuum auctoritate s u b l a t a , nihil quod vere dici regis posset, praeter inane nomen, reliquissent. Delinitum populum variis artibus a sceleratis hominibus, quorum errore in spem regni abuterentur, totum eorum e s s e , quos unam atque eandem caussam tueri existimarent: ut cum verbo videri vellent sacra et veterum ceremonias ritusque t u e r i ; re iura divina atque humana omnia, et cum iis ins omne legitimi imperii, tollere funditus e regno conarentur. Legatorum caussam Maria nova re-gina i u v i t : quae iam in Y n g a r i a regiis insignibus assumptis, ad capessendam regni Boemici procuratio-nem verius quam regia insignia p r o p e r a b a t ; quibus et L a d i s l a u s olim, et tum Ludovicus filius contenti, opu-lenti regni vectigalia praedae reliquerant privatis,

ma-V N G A R I C A R ma-V M R E R ma-V M L I B . ma-V f . 1 2 3

gna cum a e r a r i i iactura, et populorum g r a v i incommodo, qui per obiectum Regis absentis nomen, plures reges alere, vi oppressi atque armis cogebantur. His de caus-sis Ludovicus compositis domi r e b u s , cum Vngaris spem celeris reditus fecisset, Regem invitis a se dimit-tentibus, in Boemiam contendit, caterva principum stipatus, qui illi frequentes aliquot dierum iter obviam processerant, 11011 honoris causs^ m a g i s , quam potio-rem gratiae locum apud eum occupandi, quem mox iudicem de publicis privatisque controversiis futurum, diffisi c a u s s a , verebantur. Inde Rex P r a g a m ingres-sus , iis ipsis principibus postulantibus , qui nihil agi prius volebant, quam regni iura confirmaret, popu-lorum immunitates, quas superiorum regum concessu beneficioque obtinerent, ratas se firmasque habiturum pronunciaret. In haec iureiurando Rex adactus suam fidem obstrinxit, praeeunte verba Leone arcis regiae praefecto, quae dignitas regiae proxima tum in Boe-miae regno habebatur. Inde initio f a c t o , ceteri magi-s t r a t u magi-s , atque ex omnibumagi-s ordinibumagi-s delecti iurarunt in Ludovici v e r b a , eo alacrioribus animis, quo faci-liore prolixioreque postulatis accipiendis quae edidis-sent, confirmandisque usi essent. Convenerat autem, ut postridie, quam R e x advenisset, novae reginae in ma-ximo urbis templo, vetere ritu regia insignia traderen-t u r : id quod nullo negotraderen-tio, etraderen-t per summám omnium ordinum concordiam, actum iri credebatur. Sed magna inter eos orta controversia, quibus cura gestandi in pompa regia insignia m a n d a b a t u r , rem distulit in ali-quot dies; cum ex nobilitate praecipuus quisque , ma-gna contentione animorum eum sibi sunieret honorem.

Vsque adeo quidem ambitio exarserat, ut nihil propius factum sit, quam ut missis verborum concertationibus.

J 1 2 4 10. M I C H A E L I S B R V T I

principes descenderent ad arma. Quorum prava certa-m i n a , etiacerta-msi gravissicerta-ma de re suscepta videri vel-l e n t , Rex de suorum sententia novo consivel-lio disiecit.

Stato ceremoniarum die nihil minus illis exspectanti-bus, processit regio ornatu, cum sceptrum dextra, orbem sinistra, diadema capite g e s t a r e t , tradito ense Mar-chioni B r a n d e b u r g e n s i , cui facile et principi externo et regis propinquo , et vero ob familiae maiestatem, cum unus ex Y I I viris mandandi ins summi imperii obtineret, inter alios dignitate atque honore eminenti, non aegre alii cedebant. H i s ita ordine administratis, quod reliquum e r a t , conversi omnium animi ad publi-cas res constituendas, quae aliquanto intentiorem cu-ram requirebant; cum vero multa alia erant de quibus Boemi querebantur, tum erat unum gravissimum, unde cetera regni incommoda manare credebantur. In magna enim rerum omnium perturbatione, cum quisque in ma-gistratibus mandandis , per adversa factionum studia, quibus quassatum et convulsum regnum nutabat, a rei-publicae cura haberet aversum animum, non qui ido-nei h a b e r e n t u r , sed quorum gratia opibusque spes esset minui adversariorum potentiam, augeri suam, creabantur, magna quidem omnium ordinum oífensione, qui aegre f e r r e n t , praeteritis iis, quorum virtus atque innocentia in regni procuratione spectata e s s e t , rei-publicae praeíici improbos, non alias solum ob caus-sas parum idoneos , sed palam etiam multis flagitiis sceleribusque infames. E a ex re fiebat, ut a parum integris republica administrata, multa foede, avaré, scelerate admitterentur, magistratuum maiestas con-temptioni e s s e t , venalia iudicia pretio redimerentur a nocentissimis hominibus, plecterentur insontes , cum una gravis culpa haberetur optima etiam caussa

ni-V N G A R I C A R ni-V M RERni-VM L I B . ni-V f .

125

tentem, pro iudicii redemptione, 11011 habere quod im-puris hominibus solueret, nihil ex iure, omnia ad libi-dinem administrantibus. Quibus emendandis u t m a i o r e cum auctoritate omnia gererentur, piacúit de consilii sententia Ladislaum Yaciensium pontificem , dignum hominem, qui ob summám virtutis opinionem , princi-pem dignitatis locum apud Ludovicum obtineret, prae-terea Caroli V. Caesarig legatum et Brandeburgensem praeesse. Hinc cum magis quid agendum appareret, quam quibus rationibus id agi expediret, plures agen-diun summo iure, et quaestionem de iis severe haben-dam censebant, qui quaestui liabuisse rempublicam in magistratuum functione et publicorum munerum argue-rentur. Quam quaestionem reis futuram g r a v e m , cum late p a t e r e , atque ad multos pertinere c r e d e r e t u r , in quos lege animadverti, sine magno rerum motu, liaud posset: Vaciensis gravi ac luculenta oratione magni rem discriminis dissuasurus, in haue sententiam disse-ruisse dicitur : In hominum malefactis vindicandis, quamquani illis gravissimis, et ad summám rempubli-cam pertinentibus, interdum plus esse tempori, quam legibus p a r e n d u m : quamquani enim una certe naturae lex haberetur, quae a ratione profecta esse saneta ho-minibus d e b e r e t , ut in fungendo vitae m u n e r e , quae

honesta essent, oninibus p r a e f e r r e n t u r , atque adeo etiamsi maximorum commodorum prae se speciem fer-r e n t , haud fer-rafer-ro tafer-rnen incidefer-re huiusmodi, ut ne ii ipsi quidem, qui leges condidissent, graves et sapien-tes homines atque antiquae severitatis si consulerentur, ins sequi, quam rationem temporum mallent, Itaque tametsi leges iuberent, qui hominem interfecisset ca-pite pleeti, in ea tarnen civitate ubi arma vigerent, si-lerent leges, q-uidquid violatum publicum ins

interti-J 1 2 6 1 0 . M I C H A E L I S B R V T I

ciendo homine a potente cive videretur, neminem 11011 videre mitius malum violari a cive legum maiestatem, per magistratuum dissimulationem ; quam per vim, ubi plus arma possent, quam leges, e x t o r q u e r i : in altero enim neglectam animadversionem in sontem; victam auctoritatem publicam in altero liaberi: unde licentia et impunitas publico malo aleretur. E x u e r e vero 11a-turam m a l i ; boni sumere ; quod malum levius in compa-ratione gravioris liaberetur, quemadmodum sapientes homines docerent. Ita, si quando temporum vitio acci-d e r e t , ut minus obtineri publicum ius p o s s e t , viacci-deri p r a e s t a r e , rerum moderatorem meliorem sententiam animo amplecti, eam exsequi quam cogeret praesens rerum s t a t u s , deque suo iure decedere sua sponte de-bere, cui cedendum armis esset. Iure olim in Romana civitate Caesaris postulata senatum reiecisse, cum alterum consulatum , triumphum, extraordinaria impe-ria, quibus liberae civitatis status convellebatur, postu-laret (iniustissima enim fuisse),sed multo tarnen fuisse satius tot c l a d e s , tot caedes, tot amissos exercitus, tot interfectos d u c e s , tantum in universo orbe excita-tum incendium redimere publici iuris 11011 magna de-minutione et libertatis iactura. Neminem esse qui ignoraret, quae Regis partes essent improborum homi-num sceleribus vindicandis. Eorum f ú r t a , peculatus, latrocinia esse in omnium ore, qui frustra opem, unde affuturam nulla spes esset, perditis rebus implorarent.

Hoc ius, fas postulare, ut qui regia auctoritate publicis muneribus obeundis abuterentur, impune haud f e r r e n t : qui ita in bis c a s t e , atque integre essent v e r s a t i , ut suani fidem, quibus deberent probarent, iis et liabere-tur honos, et praemia digna domestica virtute, atque industria decernerentur. H a n c unam certam rationem

V N G A R I C A R V M R E R V M L I B . V f . 1 2 7

secutos primos homines, unius imperio, cuiiis sapien-tia atque auctoritate in officio continerentur, non na-t u r a e , 11011 liberna-tana-tis, 11011 iuris sui memores subdere colla, leges, iura agnoscere quibus parerent, ac discere vere homines esse potuisse. Quae quam quam vera es-sent , non minus tarnen hominum rebus moderandis, ubi usus p o s c e r e t , a rege requiri p r u d e n t i a e , quam severitatis partes. Quando vindicari hominum male-facta sine metu caedis atque armorum band possent, animadvertendi severitatem in commodius tempus vi-deri differendam; communi otio et securitati in prae-sentia prospiciendum. E t quando nemo dubitaret, quin probi sua sponte, improbi legum metu et iudiciorum a male agendo deterrentur, iis assentiendum, qui aucto-res mitioris sententiae, Regem sua sponte ad clemen-tiam proclivem, a summi iuris praeseriptione inexora-bili, quae nonnumquam, ubi obfirmatior esset, in duri-tiem atque immanitatem v e r t e r e t , r e v o c a r e n t : id po-scere pacis et concordiae rationem, qua una re Sem-per civitates maximae et regna opulentissima magni-tudine imperii beatissimae opibusque floruissent. Nam si placeret quaestionem de peculatu h a b e r i , cuius ne-cesse esset permultos reos postulari, neminem non v i d e r e , ubi per haue rationem a corruptis essent inte-gri secreti, insigniorem nocentium labem, quasi posito discrimine , eifectum iri. Qua ex re esset futurum , ut nobiles atque illustres domus permultae macula affi-cerentur. Ita v e r o , omni discrimine sublato, placere Regem edicere : Quicumque a d e u m diem, magistratum gessissent, quique in civitatibus, praefecturis, arci-b u s , alia puarci-blica munera administrassent, in primis qui iudicia exereuissent, et quorum esset integra exi-stimatio, et quorum suspecta fides et muneribus

labe-J 1 2 8 10. M I C H A E L I S B R V T I

factata argueretur, se munere abdicarent, in eorum lo-cum suifectis, quo rum integritás atque innocentia per-specta, cum in privata vita, tum in reipublicae admini-stratione esset, Moveri liomines, atque eos praesertim, qui nobilitatis et generis splendore conspicerentur, in-famiaemagis, quam supplicii metu. Credere enim, amis-sa lionestate, vitam sibi relinqui supplicii loco, ac tan-to illius quidem gravioris, quantan-to alii citius per cele-rem mortem infamiae sensu c a r e r e n t ; iis non prius, quam cum vita a d i m e r e t u r , quam saepe in multos an-nos proferrent, perpetuo conscientiae m o r s u , sibi gra-vem , aliis invisam. Multos esse , qui aliis magistrati-bus f u n g e r e n t u r ; plures qui iudicarent; omnes suspe-ctos; neminem fere intactum invidia haberi: ut si no-vae de Iiis quaestiones institui, ac nova iudicia fieri oporteret, vix ullus esset cognoscendi finis, ulla vacua domus ab infamiae labe futura. Quantas hinc tragoe-d i a s , quanta incentragoe-dia in lionestas et ciaras familias excitatum iri? Atque ea tarnen mala esse eiusmodi, ut non semper intra domesticos parietes continerentur, sed s a e p i u s , quam publicis rationibus conduceret, in regiam irrumperent, et gravissima incommoda populis importarent: quid enim si T u r c a victor, bello instaurato, Yngariam interea aggrederetiu* a r m i s , et ad externa

mala, intestina bella, populorum odia, discidia, dubia hominum studia, incertaque accederent ? Quae cum ita explorata e s s e n t , ut ne dubitari quidem de iis posset, ita quod esset in praesentia tutissimum consilium, vo-luisse in medium aiferre, ut meliora, tutioraque consu-lenti, aequissimo animo esset assensurus,

Movit quidem tanti viri auctoritas omnes, qui tum Regi in consilio a d e r a n t , sed multo etiam niagis ratio movit. Itaque iussis omnibus eodem tempore ma

V N G A R I C A R V M RERVM L I B . V f . 1 2 9

g i s t r a t u se abdicare, n u l l a cum cuiusquam nota infa-miae, a summa arcis Pragensis praefectura Ludovicus initium facit, quam quidem ad eum diem , magna cum hominum oft'ensione atque invidia principes admini-straverant. E a m Carolum Mirstembergensem, genere

Boemum, quem novo nomine militum praefectum po-puläres appellarunt, obtinere iubet: regni Cancella-rium pronunciat Adam um Novaindomuni, cuius tides par tanto muneri habebatur; aliis qui iudiciis praeessent, delectis magni consilii hominibus, et quonim innocen-tiam vita anteacta p r o b a s s e t , relatis aliis in iudicum a l b u m , quorum aeque cognita probitas e s s e t , atque in Regem fides. Cetera eodem modo, et prudenter pa-riter, et accurate administrata, quae cito, ut alias Sem-per vincente regiorum omnem diligentiam longa die inveterato malo, exoleverunt: ut enim maxime Ludo-vicus regium munus sapientium consilio t u e r e t u r , quo id tarnen minus diuturnum esset, eorundem potentium hominum conspiratio cfficiebat, qui per regium edi-ctum defuncti periculi metu cum victa publica aucto-ritas privatorum potentiae cessisset, 11011 ferendos spi-ritus sumpserant, et fiduciam atque audaciam ad per dendam rempublicam maiorem. Vna vero ratio tutissi-111a regnorum administrandorum, ut media reiiciat, spectet e x t r e m a : aut enim non sunt irritandi, qui se-mel plus quam leges potuerunt, aut si irritati sunt, tol-len di de medio; conservati enim alieno beneficio sce-lerum conscientia damnati , ubi liceat impune ferre quae admiserunt, memóriám servant, non ad referen-dam iis g r a t i a m , qui ignoverunt, sed ad delenreferen-dam ignominiam, eorum exitio, qui perfecerunt, ut qui-bus parci per magistratus dissimulationem incolumi existimatione licuisset, potuerint damnari. Ergo brevis

M O J T V M . H V N G . H I S T . S C R T P T O R K S . X I I I . 9

J 1 3 0 1 0 . M I C H A E L I S B R V T I

voluptas ex bene constituta r e , ut vulgo credebatur, eandem mox maiorum coliortem invexit, quibus se perfunctos Boemi credebant, contempta Regis auctori-tate (quo nihil perniciosius est in magni regni admini-stratione) quae visa esset imbecilla sceleratorum

voluptas ex bene constituta r e , ut vulgo credebatur, eandem mox maiorum coliortem invexit, quibus se perfunctos Boemi credebant, contempta Regis auctori-tate (quo nihil perniciosius est in magni regni admini-stratione) quae visa esset imbecilla sceleratorum

KAPCSOLÓDÓ DOKUMENTUMOK