• Nem Talált Eredményt

·· . 1 AD M.RRUTUM . .

( LIBER QUARTOS

D E R E L I Q U I S ANIMI PERTURBATIONIBUS.

. . , A R G U M E NvT U M . • .

Cicero de severa vitae disciplina apud priscos Romanos usitata praefatus auditoris sèntentiam refeilere adgreditur 'omni perturba-tione posse sapientem vacare' neganti's. Primo ádfert perturbatiònis definitionem Stoicam et" quattuor eius genera. Perturbationem Zeno Stoicorum princeps dixerat aversam a recta catione naturaeque in-congruam animi commotionem. Partes autem perturbationum duae ex bonis òpinatis memorantur, laetitiá et libido, duae ex malorum er-rore, aegritudo et metus, iisque singulis perturbationibus suae partes subiiciuntur, cap. 4 — 9 . Deinde quo m'odo ipsa perturbatio ab aegro-tatione seu morbo differat et • quae sit in hoc genere animi et corpo;

ris simìlitudo ostenditur, cap. 10 — 1 4 . Tum secundum institutam quaestionem brevis subiicitur demonstratio, perturbationem cum sa-pientia consistere non posse, longa autem disputatio contra Peripa-téticos, qui perturbationes necessarias esse, naturales utilesqùe con-teudunt, nec tollendas sapienti et exstirpondas, sed coércendas et moderandas statuunt, cap. 15 — 26. Hanc excipit expositio de per-turbationum curatione, eaque diversa pro diversa perper-turbationum na-tura. In quattuor autem perturbationibus illis sedandis est ea dis-tincta ratio: Primum .utrum ad universam perturbationem, tamquam' aegritudinem, laetitiam, an ad singulas, id est, formas geueribus sub-iectas, adhibeatur, deinde utrum mali bonive opinio an ipsa omnino perturbatio tollatur. Sed certam et propriam sanationem esse, si doeeas ipsas perturbationes per se esse vitiosas nec habere quidquam aut naturale aut necessarium. Alteram autem rationem, quae simul opinionem boni aut mali tollat, esse illam quidem utiliorem, sed raro proficere neque esse ad vülgus adliìbendam. Esse etiam ubi adhiberi piane non pòssit, quod res, quae perturbet animum., vere sit bona aut mala, tamquam si quis aegre ferat nihil in se esse virt'utis, nihil animi, nihil officii, nihil honestatis, cap. 27. 28. Re-liqua disputatio quo modo quattuor ista genera tollenda sint docet,

cap. 29 — 38. ·

' 360 TUSCULANARUM DISPUTATIONUM , 102 ' I. 1. Quum multis locis'nostrorum hominum. ingenia virtutesque, Brute, soleo mirari, tum maximein his studiis, quae sero admodum expetita in hanc civitatem e Graeeia transtulèrunt. Nani quum a primo urbis ortu regiis inslitu-tis, partim etiam legibus, auspicia, caerimoniae, comitia, provocationes, patrum consilium, equitum peditumque de-scriptio, tota res militaris divinitus esset constituta, tum progressio admirabilis incredibilisque cursus ad omnem ex-cellentiam factus est dominata regio re publica liberata.

Nec vero hic' locus est ut de moribus institutisque maiòrum et disciplina ac temperatione civitatis loquamur: aliis haec locis satis accurate a nobis dicta sunt mäximeque in iis sex -libris, quos d e r e p u b l i c a seripsimus. 2. Hoc aulem

loco'consideranti mihi studia doctrinae multa sane occur'runt, cur ea quoque arcessita aliunde neque solum expetita, sed etiam conservata et eulta videantur. Erat enim Ulis paene in conspecta praestanti sapienlia et nobilitate Pythagoras, qui fuit in Italia temporibus iisdeni, quibns L. Brutus pá-triám liberavit, praeclarus auctor nobilitatis tuae. Pytha-gorae autem doctrina quum longe lateque flueret, permana-visse mihi vicletar in banc civitatem, idque quum coniectura probabile est turn quibusdam etiam yestigiis indicatur. Quis enim test qui putet, quum floreret in Italia .Graecia poten-tissimis et maximis urbibus, ea quae magna dicta est, in iisque primum ipsius Pythagorae, deinde postea Pythago-reorum tantum nomen esset, nostrorum hominum ad eorum doctissimas voces aúres clausas fuisse? 3. Quin etiam ar-bitrer propter Pythagoreorum admirationem Numam quo-que regem Pythagoreum a posterioribus existimatum. Nam quum Pythagorae disciplinam et instituta cognoscerent re-gisque eius aequitatem et sapientiarn a maioribüs suis aece-pissent, aetates autem et tempora ignorarent propter ve-tustatem, eum, qui sapientia/excelleret, Pythagorae audi-torem crediderunt fuisse.

II. Et de coniectura quidem hactenus. Vestigia autem Pythagoreorum quamquam multa .colligi possunt, paucis tàmen utemur, quoniam non id agitar hoe tempore. Nam quum carminibus soliti illi esse dicantar et praecepta

quae-103 4 LIB. IV. CAP. 1 — 3 . 343 dam oceultius tradere et mentes suas a cogitationum inten-tione eantu fidibusque ad tranquillitatem traducere, gravis-.simus auctor in Originibus dixit Cato morem apud mai'ores

hune epularum fuisse, ut deinceps qui accubarent canerent ad tibiam clarorum. virorum laudes atque virtutes. Ex qjio perSpicuum est et cantus turn fuisse-rescriptos vocum sonis et carmina. -4. Quamquam id quidem etiam xu. tabulae ' declarant condì iam. tum solitum esse carmen, quod ne

lice-ret fieri ad alteriiis iniuriam lege sanxerunt. Nec vero illud non eruditorum temporum argumentum est,, quod .et deorum pulvinaribus et epulis magistratuum fides praeci-nunt, quod proprium eius fuit, de qua loquor, disciplinae.

Mihi quidem etiam Appii Caeci carmen, quod valde Panae-tius laudat. epistola quadam, quae est ad Q.·-Tuberonem, Pylhagoreum videtur.. Multa, etiam sunt in nostris ,in-stitutis ducta ab. illis,- quae praetereo,· ne ea, quae ,pe-perisse ipsi putamur, aliunde didicisse videamur. 5. .Sed, ut ad propositúm redeat oratio, quam brevi tempore quot et quanti poëtae, qui autem òratores exstiterunt! facile ut appareat nostros omnia'consequi potuisse , simul ut velie .coepissent. , , · .

III. Sed de caeteris studiis alio loco et dicemus, si usus .fuerit, et saepe diximus. Sapientiae Studium vetus id

qui-dem in nostris, sed tarnen ante Laelii aetatem et Scipionis non reperio qdos appellare possim nominatim. Quibus ado-leseentibus Stoicum Diogeneñ et Academicum Carneadem-video ad senatum ab Atheniensibus missos'esse legatos, qui quum rei publiéae nullam urnquam partem attigissent essetqué eorum alter Cyrenaeus, alter Babylonius, num-quam pro fee to; scholis essent excitati n eque, ad illüd munus electi, nisi in quibusdam principibus temporibus illis fuis-sent studia doctrinae. Qui quum caetera litteris mandarent, alii ius civile·, alii orationes suas, alii monumenta maiorum, hanc amplissimam omnium artium, bene vivendi disciplinam, vita magis quam litteris persecuti sunt. 6. Itaque illius verae elegahtisque philosophiae, quae ducta a Socrate in Peripatetieis adhuc, permansit et idem alio modo dieentibus Stoicis,.qVum Academici eorum controversias'disceptarent,

' 360 TUSCULANARUM DISPUTATIONUM , 104 '

•nulla fere sunt aut pauca admodum Latina monumenta sive propter magnitudinem rerum oceupatipnemque hominum sive etiam, quod imperitis ea probari posse non arbitraban-tur, quum interim illis silentibus C. Amaflnius exstitit dicens, cuius libris editis commóta multitudo contulit se ad eam-dem potissimum discipliriam, sive quod erat cognitu per-faeilis sive quod invilabantur illecebris blandae voluptátis, sive etiam , quia nihil erat prolatum melius, illud, quod erat, tenebant. 7. PostAmafinium autem multi eiusdem aemuli' rationis multa quum scripsissent, Italiam' totam occupave-runt, quodque maximum argumentum est, non dici illa sub-tiliter, quod et tarn facile ediseantur et ab indoctis proben-lur, id illi firmamentum esse disciplinae putant:

IV. Sed defendat quod quisque sentit: sunt enim iudicia libera: nos institutum tenebimus nullisque unius disciplinae legibus astricti,.quibus in philosophia necessario pareamus, quid sit in quaque re maxime probabile semper requlremus.

Quod quum saepe alias turn nuper in Tusculaiio studiose egimus. Itaque expositis tridui dispulationibus quartus diés hoc libro coneluditur. Ut enim in inferiorem ambula-tionem descendimus, quod feceramus idem superioribus die-bus, acta res est sic. . '

8. M. Dicat, si quis vult, qua de re disputari velit.

A. Non mihi videtur omni animi perturbatione posse sa-piens vacare. .

M. Aegritudine quidem hesterna disputatione videbatur, nisi forte temporis causa nobis adsentiebare.

À. . Minime vero. Nam mihi egregie probata est oratiotua.

; M. Non igitur existimas cadere in sapientem aegritu-dinem.

A. Prorsus non arbitrar. ' M. Atqui, si ista perturbare animum sapientis non potest,

nulla poterit. Quid enim? metusne conturbet? At:earum rerum èst absentium metus, quarum praesentium est aegri-tudo. Sublata igitur aegritudine sublatus est metus. Restant duae perturbationes, laetitia gestiens et libido: quae si non cadent in sapientem, semper mens erit tranquilla sapientis.

105 LIB. III. CAP. 14—16. 323

. 9. A. Sic prorsus intelligo. ·

• M. Utrum igitur mavis? .statimne nos vela facere an quasi.e portu egrèdientes paullulum remigare? '

.A. Quidnam est istuc? Non enim intelligo:

V. M. Quia Chrysippus et Stoici, quum de animi per-turbationibus disputant, magnani partem in iis partiendis-et definiendis occupati sunt, ilia eorum perexigua oratio est, qua medeantur animis nec eos turbulentori esse patian-tur, Peripatetici autem ad placandos animos multa'adferunt, spinas partieridi et definiendi praetermittunt: quaerebam igitur utrum panderem vela orationis statini an earn ante

paullulum dialectieorum'remis propellerei!!. "

,. A. Isto modo vero: erit enim hoc totum, quod quaero, ex utròqueperfectius. • ' · .

• 10. M. Est'id quidein rectius, sed post requires, si quid fuerit obseurius. · .

-' A. Faciain equidem: tu tamen; ut soles, dices ista ipsa ohsCura planius. quam dicuntur. a Graecis. - * ,

M. Enitar equidem,-sed intentò opus est animo, ne omnia dilabantur? si unum aliquid effugerit.. Quoniani, quae Graeci na&rj vocant, nobis perturbationes· appellaci magis placet quam morbos, in his explicandis veterem illam equi-dem Pythagorae primurn, dein Platonis descriptionem se-quar, qui animum in duas partes dividunt, alteram ratitfnis participem faciunt, alteram experteni. In participe rationis ponunt. tranquillitatem, id est, placidam .quietamque con-stantiam, in. ilia altera motus turbidos quum irae turn cupi-ditatis cbntrarios iniiriicosque rationi. 11. Sit igitur hie fons: utamur tamen in his perturbationibus describendis Stoicorum definitionibus et partitionibus, qui mihi videntur

in hac quaestione versari acutissime. · · ' VI. Est igitur Zenonis" haec definitio, ut perturbatio sit,

quod 'nu&os ille dicit, aversa a recta ratione contra natu-ram animi commotio. Quidam brevius perturbationem esse appetitum vehementiorem, sed vehementiorem eum volunt esse, qui longius discesserit a naturae conslantia. Partes autem p'erturbationum volurit ex duobus opinatis bonis narici et ex duobus opinatis malis,- ita esse quattuor: ex bonis

346 .TÜSCULANARUM DISPUTATIONUM 1 106

_ I

I ibi dine m et laetitiam, ut sit laetitia praesentium honorum, libido futurorüm, ex malis metum et aegritudinem nàsci cen-sent, metum futuris, aegritudinem praesentibus. Quae enim venientia metuuntur, eadem adficiunt aegritudinè instantia.

12. Laetitia autem ti libido in honorum opinione versantur,

•quuni libido ad id, quod videtur bonum-, illecta et infiam-mata rapiatur, laetitia ut adepta iam aliquid concupitum 'efferatur et gestiat. Natura enim omnes ea, quae bona

vi-dentur, sequuntur fugiuntque contraria. Quam ob rem si-mul obiecta species est cuiuspiam quod boñum videatur, ad id adipiscendum impellit ipsa natura, ld quum constanter prudenterque fit, eius modi appetitionem Stoici ftovlr¡Giv appellant, nos appellemus voluntalem. .Earn illi putant in solo esse sapiente, quam sic definiunt: voluntas est, quae quid cum ratione desiderat. Quae autem a ratione aversa incitata est vehementius, ea libido est vel cupiditas effre-nata, quae in omnibus stultis invenitur. 13. Itemque quum ita movemur, ut in bono simus aliquo, dupliciter id cón-tingit. Nam quum ratione animus movetur placide atque constanter, turn illud gaudium dicitur: quum a.utem inaniter et effuse animus exsultat, turn illa laelilia.gestiens vel nimia dici potest, quam ita definiunt, sine ratione animi elationem.

Quoniamquè ut bona natura appetimus, sic a malis natura declinamus, quae declinado [si] 'cum ratione fiet,- cautio appelletur eaque.intelligatur in solo esse sapiente, quae autem sine ratione et eum exanimatione humili atque fracta, nominetur metus::est igitur metus a ratione aversa cautio.

Praesèntis autem mali sapientis adfectio nulla est. 14. Stulti autem aegritudo est ea,. qua adficiuntur in malis opinatis animosqué demittunt et contrahunt rationi non obtemperan-tes. Itaque haec prima definido est, ut aegritudo sit animi adversante ratione conlractio. . Sic quattuor 'perturbationes sunt, tres constanliae, quoniam aegritudini nulla constania opponitur. . · . Vil. Sed omnes perturbationes iudicio censent fieri et opinione. Itaque eas definiunt pressius, ut intelligatur non modo quam vidosae, sed edam quam in nostra sint potestate. Est ergo aegritudo opinio recens mali

praesen-LIB. IV. CAP. 6 — 8 . 347 jtis, in quo demitti contrahique animo rectum esse videatur, laelilici opinio recens boni praesentis, in qUo efferri rectum esse videatur, metus opinio impendentis mali, quodintole-rabile esse videatur, libido opinio venturi boni, quod sit ex usu iam praesens esse atque adesse. 15. Sed .quae iudicia quasque opiniones p'erlurbationunf- esse dixi, non in eis perturbationes solum positas esse dicunt, verum ilia etiam, quae efficiuntur perturbationibus, ut aegritudo quasi morsum , aliquem doloris-efficiat, metus reeessum quemdam ariimi et fugam, laetitia profusam hilaritatem, libido effrenatam appe-tentiam. Opinationem autem, quam in omnes definitiones superiores inclusimus, volunt esse imbecillam adsensionem.^,

, 16. Sed singulis perturbationibus partes eiusdem gene-ris plures subilciuntur, ut aegritudini invidentia— utendum est enim docendi causa verbo minus usitato,. quoniarn in-vidia non in eo, qui invidet', solum dicitur, sed etiam in eo, cui invidetur—, aemulatio, obtrectatio, misericordia, angor, luctus", maeror, aerumna, dolor, lamentatio, sollicitudo, molestia, adflictatio, desperatio et si quae sunt'de genere eodem. Sub metum autem subiecta sunt pigritla, pudor, terror, timor, pavor,. exanimatip, conturbatio,. formido, voluptati malevolentia laetans malo alieno, delectatio, iacta-tio et similia, libidini ira, excandescentia, odium, inimicilia, discordia, indigentia, desideriuin et caetera eius modi. , VIII. 17. Haec autem definiunt hoc modo. Irividentiam esse diCunt aegritudinem susceptam propter alt'erius res seeundas, quae nihil noeeant invidenti. Nam si qui doleat eius rebus secundis, a quo ipse iaedatur; non re.cte dicatur invidere, ut si Hectori Agamemno: qui autem, cui alterius conunoda nihil noeeant, tamen eum doleat iis frui, is invideat . profecto. Aemulatio autem, dupliciter illa quidem dicitur, lit et in laude et in vitio nomen hoe sit. Nam et imitatio virtutis aemulatio dicitur — s e d ea nihil hoc loco utimur: est enim laudis — et est aemulatio aegritudo, si e o , . quod concu-pierit, alius potiatur, ipse careat. 18. Obtrectatio autem est, ea quam intelligi tflXotvniav volo, .aegfitudo ex eo, quod alter quoque potiatur eo, quod ipse concupiverit. Miseri-cordia est aegritudo ex miseria alterius iniuria laborantis: '

' 360 TUSCULANARUM DISPUTATIONUM , 108 ' nemo enim parricidae aut proditoxis supplicio misericordia commovetur: angor aegritudo premens, ludas aegritudo ex eius, qui carus fuerit, interitu acerbo,, maeror aegritudo flebilis, aerumna aegritudo laboriosa, dolor- aegritudo cru-cians , lamentano aegritudo cum eiulatu, sollicitudo aegritudo cum cogitatone, molestia aegritudo permanens, adflictatio aegritudo cum vexatione corporis,desperado aegritùdo sine ulla rerum exspectatione meliorum. Quae autem subiecta sunt sub metum, ea sic definiunt: pigriliam metum conse-quents laboris , 19. lerrorem metum concutientem, ex quo fit ut pudorem rubor, terrorem pallor et tremor et dentium crepitus cònsequatu'r, timorem metum mali appro-pinquantis %pavorem metum mentém loco moventem, ex quo illudEnnii:

-Tum pavor sapìentiam omnem mi 'exanimato expectorai, exanimalionem metum subsequentem et quasi comitem pa-vpris, conlurbationem metum excutientem cogitata, formi-dinerh metum permanentem. •

' IX. 20. Voluptatis autem- partes hoc modo describunt, ut malévolentia sit voluptas ex malo alterius sine emolu-mento suo, delectation oluptas sua vitate auditus animimi de-leniéns, -et qualis est haec aurium, tales sunt oculorum et tactionum et odorationum et saporum, quae sunt omnes unius generis, ad perfundendum animimi tamquam illique-factae voluptales. lacialio est voluptas gestiens et se effe-rens insolentius. 21. Quae autem libidini subiecta sunt, ea sic definiunt, ut ira sit libido póeniendi eius, qui, videatur laesisse iniuria, excandescentìa autèm sit ira naseens et modo exsistens, qua &vpaGig Graece dicitur, odium ira in-veterala, inimicitia ira ulciscendi tempus.observans, discor-dia ira aeerbior, intimo f odio et corde concepta, indigenlia libido inexplebilis, desiderimi libido eius,- qui nondum adsit, videndi. Distinguunt illud etiam, ut libido sit earum rerum, quae dicuntur de qu'odam aut quibusdam, quae xaTi]yogq-yatu dialectici appellant, ut habere divitias, capere hono-res: indigentia rerum ipsarum est, ut honorum, ut pecuniae.' 22. Omnium autem perturbationum fontem esse dicunt

109 LIB. III. CAP. 14—16. 323 intemperantiam, quae est a tota mente et a recta ratione de-fectio sic aversa a praescriptione rationis, ut nullo modo appetitiones animi nec regi nec contineri queant. Quem ad modum igitur temperantia sedat appetitiones et efficit ut eàe reclae rationi pareant conservatque considerata iudicia ' mentis, sic huic inimica intemperantia omnem animi statum inflammat, conturbai., ineitat, itaque et aegritudines et me-tus et reliquae perturbationes omnes gignuntur ex ea.

X. 23. Quem ad modum quum sanguis corruptus est aut pituita redundat aut bilis, in corpore morbi aegrotatio-.

nesque nascuntur, sic pra varum opinionum conturbatio et ipsarum inter se repugnantia sanitate spoliat animum mor-bisque perturbai. Ex perturbationibus autem primum morbi conficiuntur, quae vocant illi voappatu^ eaque, quae sunt eis morbis contraria, quae habent ad res certas vitiosam' offensionem atque fastidium, deinde aegrotationes, quae ap-pellante a Stoicis ¿^QcoOtrjuuta, bisque item oppositae con-trariae offensio'nes. Hoc loco nimium operae consumitur a Stoicis , maxime a Chrysippo, dum morbis corporum com-paratur morborum animi similitudo. Qua orationé praetér-inissa minime necessaria ea, quae rem continent, pertracte-mus. 24. Intelligatur igitur perturbationein iactantibus se opinionibus inconstanter et torbide iu moto esse semper : quum autem hie fervor concitatio.que animi inveteraverit et tamquam in venis medullisque irisederit, turn exsistit et mor-bus et aegrotatio et offensiones eae, quae sunt eis morbis

aegrotationibusque contrariae. ' . XI. Haec, quae dico, cogitatione inter se different, re

quidem copulata sunt, ea.que oriuntur ex libidine et ex laetitia.

Nam quum est concupita pecunia nec adhibita continuo ratio quasi quaedam Socratica medicina, quae sanaret earn cupi-ditatem, permanat in venas et inhaeret in visceribus illud malum exsistitque morbus et aegrotatio, quae evelli invete-rata non possunt, eique morbo nomen est avaritia. 25. Si-rniliterque caeteri morbi, ut gloriae cupiditas, ut mulierositas, ut ita appellem earn, quae Graece ipiloyvvsia dicitur, caete-rique similiter morbi aegrotationesque nascuntur. Quae autem sunt his contraria, eà nasci putantor a metu, ut odium

350 TUSCULANARUM DISPUTATIONUM ni) mulierum, quale in uiooyvvtp Atilii est, ut in hominum

uni-versum genus, quod accepimus de Timone, qui (iiOav&Qca-noi appellantur, ut inhospitalitas est, quae omnes aegrota-tiones animi ex quodam metu n ascuntur earum rerum, quas fugiunt .et oderunt. 26. Definiunt autem animi aegroialionem opinationem vehementem "de re non expetenda, tamquam vàlde expetenda sit, inhaerentem et penitus insitam. Quod autem nascitur ex offensione ita definiunt, opinionem ve-hementem de re. non fugienda inhaerentem et penitus insi-tam insi-tamquam fugienda: haec autém opinatio est iudieatio . se scire quod nesciat. Aegrotationi autem talia quaedàm

subiecta sunt, avciritia, ambilio, mulierositas,pervicacia,,li-gurrilio, vinolentia, cuppedia et si qua similia. Est autem

avaritia opinatio vehemens de pecunia, quasi valde expe-tenda sit, inhaerens et penitus insita, similisque est eiusdem generis definitio reliquarum·. 27. Offensionum autem defi-nitiones sunt 'eius modi, ut inhospitalitas sit opinio vehe-_ mens Valde fugiendum esse hospitem eaque inhaerens et

penitus insita, similitèrque definito et mulierum odium, ut Hippo!yti, et, ut Timonis, generis humani. \

XII. Atque ut ad vàletudinis simililudinem veniamus ea-que collatione utamur aliquando, sed parcius quam solent Stoici, ut sunt alii ad alios mo.rbos procliviores, itaque dici-mus gravedin'osos quosdam,.quosdam torminosos, non quia iam sint, sed quia saepe'[sOTZ], sic alii ad metum, alii ad aliam perturbationem: ex quo in aliis anxietas, unde anxii, in aliis iracundia dicitur, quae ab ira differì, estque aliud iracundum esse, aliud iratum, ut differì anxietas ab angore:

nequé enim onmes anxii qui anguntur aliquando nec qui anxii semper anguntur, ut inter ebrietatem et ebriosilatem interest aliudque est amatorem esse, aliud amantem. At-' que haec aliorum ad alios morbos proclivitas late patet:

nam pertinet ad omnes perturbationes. 28. In multis etiam vitiis apparet, sed nomen res non habet.' Ergo et invidi et malevoli [et lividi] et timidi et misericordes, quia prociives ad eas perturbationes, non' quia semper feranlur. Haec igitur proclivitas ad suum quodque genus a similitudine cor-poris aegrotatio dicatur, dum ea intelligatur ad

aegrotan-I l l LIB. IV. CAP. 1%-13. 351 dum proclivitas. Sed haecin bonis rebus, quod.alii ad alia bona sunt'aptiores, fàcilitas norninetur, ili inul is proclivitas, ut signified lapsionem, in neutris habeat superbis nomen.

XIII. Quo modo autem in corpore est morbus, est aegro-tatio, est vitium, sic in animo. Morbum appellant totius corporis corruptionem, aegrolalionem morbum cum imbe-cillitale, 29. vitium, quum partes corporis inter se dissi-dent., ex quo pravitas membrorum,. distorto, deformitás.

Itaque ilia duo, morbus et àegrotatiò, ex totius valetudinis corporis conquassatone et perturbatone gignuritur, vitium autem integra valetudine ipsum ex se cernitur. Sed in animo tantum modo cogitatone. possumus morbum ab aegrotatione seiungere. Vitiositas' autem. est habitus aut adl'ectio in tota vita inconstans et à se ipsa dissentiens. Ita fit ut in altera corrUptione opinionum morbus cfliciatur ct aegrotatio, in altera inconslantia et repugnantia. Non enim omne vitium pares habet dissensiones, ut eorum, qui, non longe a sapientia absunt, adfectio estilla quidenì discrepans sibiipsa, dum est irisipiens, ,sed non'distorta, n.ec prava.

Morbi autem et aegrotaliones partes sunt vitiositatis, sed perturbationes sintne eiusdem partes quaestio est. 30. Vitia enim adfectiones sunt manen'tes, perturbationes autem mo-ventes, ut non possint adfeclionum manentium partes esse.

Atque ut in malis attingit animi .naturarci corpo.ris similitudo, sic in bonis. Sunt enim in-corpore praecipua pulcritudo, vires, valetudo, lìrmitas,, velocitas, sunt item in animo.

Sicut enim corporis temperato, ;quum ea congruunt inter se; e quibus constamus, sanitas, sic animi'dicitur,. quum eius iudicia opinionesque concordant, eaque animi est virtus, quam alii ipsam temperanliam. dicunt esse, mlii obtempe-rantem témperantiae praecepfis et earn subsequentem riec habentem ullam speciem suani, sed, sive hoc sive illud sit, in solo esse sapiente. Est autem quaedam animi-sanitas, quae in-insipientem etiam cadat, .quum curatone [et'guber-natione] medicorùm conturbato mentis'aufertur.. .31. Ét ut corporis est quaedam apta figura membrorum .cum co|oris quadam suavitate eaque dicitur pulcritudo, sic in animo, opinionum iudiciorumque aequabilitas. et constantia cum

- t 1 . ", , '•