• Nem Talált Eredményt

- AD M. BRUTUM LIBER OUINTUS

QUI DOCET VIRTUTEM AD BEATE VIVENDUM : SE IPSA ESSE CÒNTENTAM. ,

1 - A R G U M E N T U M . .

Hoc libro quinti tliei disputatio continetur, qua virlutem acl beale vivendum se ipsa esse conlenlam demonstratur. Ac primq quidem maihematicorum more Cicero ex i i s , quae ante disputata erant, bre-viter conficit i d , quod quaeritur: deinde ad. philosopliorum niodum ita de • hac quaestione disputai,, taniquam superioribus diebus nihil sit disputando confectum. Nam. primttm osten'dit, si sapiens, omni-bus perturbatioriibns, liber sit, non posse non beatum sapientem esse, quod qui in illis sìnt miseri sìnt necessario. Qua re quum virtus a perturbationibus sola liberet, .virtutem necessario solarti beatum homi-nem efficere, cap. I'—6. Ln quo reprehendit veterem Acadetnicorum

y et Peripateticorum inconstantiam. qui quùm tria genera honorum fe-- cissent, solam tamen virtutem dixerint satis in se habere, si 11011 ad

beatissimam, tamen ad beatam vitam, cap. 7 — 1 3 . Deinde multis quum argumentis ' turn exemplis homimim et vitiosorum, et virtutis laude illustriùm demonstrat virtutem efficere hominem non solum beatum, quod sit' Stoicis cum Academiae veteris philosophis et Peri-pateticis commune, sed etiam beatissimum vel .in cvuciatu et .tormen-tis,. quod contra dicant Platonici "et Peripatetici, qui virtute quidem beatam vitam esse contendant, sed accessione, honorum corporis et fortunae fieri béatiorem, cap. 14 — 28. Postremo subiicitur longa ' disputatio, qua initio a Platonicis et Peripateticis facto ostendipir quo

modo ut caeterorum omnium, ita in· primis Epicureorum de fine honorum sententiae consentaneum putet sapientes. semper beatissi·

mos dicere, cap. 29 — 41. . . .

I. 1,- Quintus hie dies, Brute, finem faciet Tuseulanarum disputationum, quo die est a nobis ea de re, quarti tu ex omnibus maxime probas, disputatum. Piacere eriim tibi

ad-1 niodum sensi et ex eo libro, queni ad me accuratissime - 24 * .

374 TUSCULANARUM DISPUTATIONUM . 132 scripsisti, et ex miiltis sermonibus tuis virtutem ad beate vivendum se ipsa esse contentam. Quod etsi difficile est probatu propter tam varia et tam multa tormenta fortunae, tale tarnen est, ut elaborandum sit quo facilius probetur.

Nihil est enim omnium, quae in philosophia tractantur, quod gravius magnificentiusque dicatur. 2. Nam quum ea causa impulerit eos, qui .primi se ad philosophiae Studium contu-.lerunt, ut omnibus rebus postlìabitis totos se in optimo

vilae statu exquirendo collocarent, profecto spe beate vi-vendi .tantam .in eo studio curam operamque posuerunt.

Quod si ab iis inventa et perfecta virtus est et si praèsidii ad beate vivendum in virtute satis est, quis est qui non praeclare et ab illis positam et a nobis susceptam operam philosophandi arbitratili·? Sin autem virtus, sùbiecta sub varios incertosque casus famula fortunae est nec tanlarum virium est, ut se ipsa tueatur, vereor ne non tam virtutis

| ^fiducia nitendum nobis ad spem beate vivendi quam vota

» ¿facienda videantur. 3. Equidem eos casus, in quibus me fortuna vehementer exercuit, mecum ipse considerans huic incipio sententiae diffidere interdum et li-umani generis im-becillitatem fragilitatemque éxtimescere. Vereor enim nfc natura, quùm corpora nobis.infirma dedisset iisqiie et mor-bos insanabiles et dolores intqlerabiles adiunxisset.-animos quoque' dederit et corporum dolorifius -congruentes et se-_ paratim suis angòribus et niOléstiis implicatos. 4. Sed iu

hoc me ipse, castigo, quod ex aliorum et ex nostra fortasse mollitia, non ex ipsa virtute, de, virtutis robore existimo.

Illa enim, si modo est ulla virtus—quam" dubitationem avunculus tuus, Brulé, sustulit — j omnia, quae cadere in hominem possunt, subter se habet eaquè despiciens casus contemnit humanós culpaque omni carens praeter sé ipsam nihil eenset ad se pertlnere. Nos autem omnia adversa quum venientia ' metu augentes tum maerore praesentia rerum naturam quam errorem nostrum damnare malumus.

II. 5. Sed et huius culpae et caeterorum vitiorum pecca-torumque nostrorum omnis a philosophia petenda correctio est. Cuius in sinum quum a primis temporibus aetatis no-stra voluntas studiumque nos compulisset, his gravissimis

133 LIB. V. CAP. 1—3. 373 - 1 · * casibus in eumdem portum, ex quo eramus egressi , magfna iactati tempestate confugimus. * 0 vitae philosophia. dux,-o virtutis indagatrix expultrixque vitidux,-orum ! quid ndux,-on mdux,-oddux,-o nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset? Tu urbes peperisti, tu dissipatos homines in. societatem vitae convocasti, tu eòs inter se primo domiciliis, deinde coniu-giis, tum litterarum et vocum conimuniòne iunxisti, tu in-ventrix légum, tu magistra morum et' disciplinae fuisti. Ad"

te confugimus, a te opem petimus', tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimûs. Est au te m unus,dies bene et ex praeceptis tuis actus peccanti

immor-Ntalitati anteponendus. Cuius igitur potius opibus utamur quam tuis, quae et vitae tranquillitatem largita nobis es et terroreni mortis sustulisti? 6. Ac philosophia quidem tan-' turn abest ut proinde ac de hominum est vita merita laude-tur, ut a'plerisque neglecta- a multis' etiam vituperetur".

Vituperare quisquam-vitae parentem et hoc parricidio se inquinare audet et tam impie ingratus esse, ùt eam -accuset, quam vereri deberet, etiam si minus perci'pere potuisset?

Sed, ut opinor: hie error et haec indoetorum animis offusa caligo est,'quod tam longe retro respicere non possunt nec eos, a quibus.vita hominum instructa primis sit, fuisse phi-losophos arbitrantur. · · ' ' '

. III. 7. Quam rem antiquissimam quum videamus, nomen tamen esse confìtemur recens. (Nam sapiéntiam quidem ipsam quis negare potest non modo re esse antiquam, veruni etiam nomine? quae divinarum humanarumque rerum, tum initiorum causarumque cuiusque rei cognitione hoc pulcher-rimum nomen apud antiquós adsequebatur. ltaque et illos septem, qui a Graecis 6o<poi, sapientes a nostris et habe-bantur et nominahabe-bantur, et multis ante saeculis Lycurgum, cuius temporibus Homerus etiam fuisse ante, h ape urbem eonditam traditur, et iam heroicis aetatibus Ulixem etNesto-rem accepimus et fuisse et habitos esse sapientes. 8. Nee vero Atlas sustinere caelum nec Prometheus adfixus Cau-caso nec stellatus Cepheus cumuxore, genero, Alia trade-retur, nisi caelestium divina cognitio nomen eoràmad erro-rem fabulae tradu'xisset. A quibus ducti' deinceps omnes,

374 TUSCULANARUM DISPUTATIONUM . 134 qui in rerum contemplatione studia ponebant, sapientes et habebantur ét no minaban tur, "idque eorum nomen usque ad Pythagorae manavit aetatem, quern, ut scribil auditor Platonis Ponticus Heraclìdes, vir doctus in primis, Phliun-tem ferunt venisse eumque cum Leonte, principe Phliasio-rum, docte et copiose disseriiisse.quaedam. Cuius ingenium et eloquentiam.quum admiratus essetLeon, quaesivisse ex eo qua maxime arte confiderei: at ilium artem quidem se scire nullam, sedesse philosophum. Admiratum Leontem novitatem nominis quaesivisse quinam essent philosophi et quid inter eos et reliquos interesset, 9. Pylhagoram autem respondisse similem sibi videri vitam hominum et merca- ' turn eum, qui haberctur máximo ludorum apparatu tqtius Graeciaeeelebritate: nam ut illic alii corporibus exercita-tis glori am et nobilitateli! coronae peterent, alii emendi aut vendendi quaestu et lucro ducerentur, esset autem quod-dam genus eorum idque vel maxime ingenuum, qui nee plausum nec lucrum quaererent, sed visendi causa venirent studioseque perspicerent quid ageretur et quo modo, item nos quasi in mercatus quamdam celebritatem ex urbe ali-qua sic in liane vitam ex alia vita et natura profertos alios gloriaé servire, alios pecuniae, raros esse quosdam, qui caeteris omnibus prò nihilo habitis rerum' naturam studióse intuerentur, hos se appellare sapientiae studiosos, id est enim philosophos, et ut illic liberalissimum esset spedare nihil sibi acquirentem, sic in vita longe omnibus studiis ,con-templationem rerum cognitionemque praestare. '

IV. 10. Nec vero Pythagoras nominis solum inventor, sod rerum etiam ipsarum amplificator fuit. Qui quum post-hunc Phliasium sermonem in Italiani venisset, exornaviteam Graeciam, quae magna dicta est, et privatim et publice praestantissimis et institutis et artibus. "Cuius de-disciplina aliud tempus fuerit fortasse dicendi. Sed ab antiqua philo-sophia usque ad Socratem, qui Archelaum Anaxagorae discipulum audierat, numeri motusque tractabantur et unde omnia orerentur quove reciderent, studioseque ab iis si-derum magnitudines, intervalla, cursus anquirebantur et cuneta caelestia. Socrates autem primus''philosopbiam

de-135 LIB. V. CAP.. 3 — 5. 375 vocavit e' caelo et in urbibus collocavit ,et in domus etiam introduxit et coegit de · vita et moribus rebusque bonis et malis quaerere. 11. Cuius.multiplex ratio disputandi rerum-,que varietas et ingenii magnitudo Platoriis memoria et litte-ris consecrata plura genera effecit dissentientium philosó-phorum. E quibus nos id potissimum.consecuti sumus, quo * Sócratem usum arbitrabamur, ut nostram ipsi sententiam.

tegeremus; errore alios levaremus et in omni disputatione - quid esset sirnillimum veri quaereremus. Quem morem quum Carneades acutissime copiosissimeque tenuisset, fecimus et alias saepe et nuper in Tusculano ut ad earn consuetudi-nem disputàremus. Et quadridui quidem sermoconsuetudi-nem supe-rioribus ad te perscriptum libris misimus, quinto aute'm die quum eodem in'loco consedissemus, sic est propositum de quo disputàremus. . .

- V. 12. A. Non mihi' videtur ad beate vivendum satis posse virtutem. , •

• M. At-hercule Bruto : meo videtur,· cuius .ego judicium, pace tua dixerim, longe antepono tuo.

A. Non dubito, nec id nunc agitur, tu ilium quantum ames, sed hoc,,quod mihi dixi videri, quale sit, de quo a te dispùtari' volo. , .

M. Nempe negas ad beate vivendum satis posse virtutem?

A. Prorsus nego. · - M'. Quid,? ad recte^ honeste, laudabiliter, postremo ad

bene vivendum satisne est praesidii in virtute? , A. Certe satis. ' < '

M. Potés igitur aut, qui male vivat, non eum miserum dicere aut, quern bene fateare, eum negare beate vivere?

A. Quidni possim? Nam .etiam in tormentis recte, ho-,neste, 'laudabiliter et ob earn rem bene vivi potest, dum

modo inlelligas quid nunc dicam bene. .Dico enim constan-ter, graviconstan-ter, sapienconstan-ter, fortiter. 13. Haec etiam in eculeum ' coniieiuntur, quo vita non aspirat beata.

M. Quid igitur? solane beata vita, quaeso, rélinquitur extra ostium limenque carceris, quum constantia, gravitas, fortitudo, sapientia reliquaeque virtutes rapiantUr ad torto-rem nullumque recusent nec supplicium nec dolotorto-rem?

> '

376 TUSCULANARUM D1SPUTATI0NUM 136 A. Tu, si quid es facturus, novaaliqua conquiras

opor-tet. Ista me minime movent, non solum quia pervulgata sunt, sed multo magis, quia tamquam levia quaedam vina nihil Valentin aqua, sic Stoicorum ista magjs gustata quam potata delectant. Velut iste chords virtutum in eciileum im- · ' positus imagines constituit ante oculos cum amplissima

dignitate, ut ad ea's cursim perrectura nec eas beata vita a se desertas passurá videatur: 14.' q'uunV autem animum

• ab ista pictura' imaginibusque virtutum ad rem veritatem-que traduxeris, hoc nudum relinquitur, possitne quis beatus esse quam diu torquéatur. Quam ob réni hoc nunc quaera-mus, virtutes autem noli vereri ne expostulent et queran-tur se a beata vita éss'e relictas. Si enirn nulla virtus pru-dentia vacat, prupru-dentia ipsa hoc videt, non omnes bonos esse etiam beatos, multaque de M. Atilio, Q. Caepione, M'. Aquilio recordatur, beatamque vitam, si imaginibus potius uti quam rebus ipsis placet, conantem ire in ecu-leum retinet ipsa prudentia negatque ei cum dolore et cru-ciatu quidquam esse commune.

VI. 15. M. Facile patior le is'to niodo agere, etsi ini-quum est praescribere mihi le quem ad modum a me disRU-tari velis. Sed quaero utrum aliquid actum-superioribus diébus an nihil arbitremur ? ' .

A. Actum vero et aliquantum quidem.

M. Atqui, si ita est, profligata iam haec et paene ad

exitum adducta quaestio est. . A. Quo tandem modo?

-M. Quia motus turbulenti iactationesque animorum in-citatae et impelu inconsiderato elatae rationem omnem re-pelientes vitae beatae nidlam partem relinquunt. Quisenim potest mortem aut dolorem metuens, quorum alteram saepe adest, alteram semper imp'endet, esse non miser? Quid?

si idem, quod plerumque fit, paupertatem, ignominiam, in-famiam timet, si debilitatem, caeeitatem, si denique, quod non singulis hominibus, sed potentibus populis saepe con-tigli, servitutem, potest ea timens esse quisquam beatus?

16. Quid? qui non modo ea futura timet, verum etiam fert sustinetque praesentia? adde eodem exsilia, luctus, orbb

. * ' -m

137 LIB. V. CAP. 5 — 7. 377 tates : qui rebus his fraclus aegritudine eliditur potest

tan-dem esse non miserrimus? Quid vero? ilium; quern libidi-nibus inflammat'um et furentem videmus, omnia rabide appetentem cum inexplebili cupidita'te, quoque adfluentius Voluptates undique hauriat, eo gravius ardentiusque sitien-tem, nonne recte miserrimum dixeris? Quid? elatus ille le-vitate inanique laetilia exsultans et temere gestiens nonne tanto misérior quanto sibi videtur beatior? Ergo ut hi mi-seri, sic contra ¡Ili beati, quos nulli metus terreni, nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futiles laetitiae exsultantes Ianguidis liquefaciunt voluptatibus. Ut maris igitur tranquillitas intelligitur nulla ne minima quidem aura fluctus commovente, sic animi quietus et placatus sta-tus cernitur, quum perturbatio nulla'est qua moveri queat.

17. Quod si est, qui vim fortunae, qui omnia humana, quae-cuique accidere possunt, tolerabilia ducat, ex quo nec timor, eum nec ango.r attingat, idemque si nihil concupiscat, nulla, efferatur animi inani voluptate, quid est cur is non beatus sit? et si haec virtute efficiuntur, quid est cur virtus ipsa per se' nón-efficiat beatos?

VII. A. Atqui alteram dici non potest quin ii, qui nihil metuant, nihil ^ngantur, nihil concupiscane nulla impotenti làetitia efferantur, beati sint, itaque id tibi concedo, alteram autem iam integrum non est. Superioribus enim dispu-tatio.nibus effectum est vacare omni animi perturbatone sapientem.

18. M. Nimirum igitur confeeta res est. Videtur enim·

,ad exitu'm venisse quaestio. · A. Propemodum id quidem.

M. Verum tarnen mathematicorum iste mos est, non est philosophorum. Nam geometrae quum aliquid docere vo-lunt, si quid ad earn rem pertinet eorum, quae ante do-cuerunt, id sumunt pro concesso et probato, illud modo explicant, de quo ante nihil scriptum est. Philosophi, quam-cumque rem habent in manibus, àn earn quae conveniunt, congerunt omnia, etsi alio loco disputata surit. Quod ni ita^esset, cur Stoicus, si esset quaesitum satisne ad beate vivendüm virtus· posset, multa diceret? cui satis esset

' 360 TUSCULANARUM DISPUTATIONUM , 138 ' respondere se ante docuisse nihil bonunr esse nisi quod honestum esset·, hòc probato consequent esse beatam vi-tam virtute esse contenvi-tam, et quo modo hoc sit'conse-quens illi, sic illud huic, ut, si beata-vita virtute contenta sit, nisi.honestum quod sit nihil aliud sit bonum. 19. Sed tarnen nön.agunt sic. Nam et de honesto et de summo bono separating libri sunt, el'quum èx eo efficiatur satis magnam in virtute ad beate vivenduin esse vim, nihilo minus hoc agunt separatim. Propriis' enim et suis argumentis et ad-monitionibus trac'tanda quaeque res est, tanta praesertim.

Cave enim putes ullam a philosophia vocem emissam cla-riorem ullumve-esse philosophiae promissum uberius aut.

maius. Nam quid profitetur? o „di boni! perfeeturam; se qui legibus suis paruisset ut esset contra fortunam semper armatus, ut omnia praesidia haberet~in se bene' beatecpie vivendi, ut esset semper denique beatus. 20. Sed videro quid effìciat. Tantisper hoc ipsüm magni-aestimo, -quod pollicetur. Nam Xerxes quidem refertus omnibus praemiis donisque fortunae, non' equitatu, non pedestribus copiis, non navium multitudine, non infinito pondere auri conten-tus, praemium proposuit, qui invenisset.novam voluptatèm.

Qua ipsa non fuit contentus : neque enimi umquam finem inveniet libido. Nos vejlem praemio elicere possemus, qui nobis aliq.uid attiilisset, quo hoc firmius crederemus.

Vili. 21. A-. Vellern id quidem-, sed habeo paullum quod requiram. Ego enim adsentior eorum, quae posuisti, alterum alteri consequens esse, ut, quem ad modum, si quod honestum sit, id solum sit bonum, sequatur vitam beatam virtute confici, sicsi(vita beata in virtute sit, nihil esse nisi virtutem bonum. Sed Brutus tuus auctore Aristo et Antiocho non sentit hoe: pulat enim, etiam'si sit bonum

aliquod praeter virtutem. ' M. Quid igitur? contra Brutumne me dicturum putas ?

A. Tu vero, ut videtur: nam praefinire non est meum.

22. M. Quid cuique igitur consentaneum sit, alio loco.

Nam ista mihi et cum Antiocho saepe et cum Aristo nuper, quum Athenis imperator apud eum deversarer, dis&ensio fuit. -Mihi enim non videbatur quisquam esse beatus posse,

139 LIB. III. CAP. 14—16. 323 quum in nialis esset, in maiis autem sapientem esse posse, si essent ulla corporis aut fortunae mala. Dicebantur haec, quae seriptitayit etiam Antiochns locis pluribus, virtutem ipsam per se beatam. vitam efficere posse neque tamen beatissimam: deinde ex maiore parte plerasque res nomi-nari, etiam si quae pars abesset, ut vires, ut valetudinem, ut divitias, ut honorem, utgloriam, quae genere, non nu-mero cernerentur, item· beatam vitam, eliam si ex aliqua parte clauderet, tamen ex multo maiore parte obtinere no-men suum. 23. Haec nunc enucleare non ita necesse est, quamquam non constantissime dici mihi videntur. Nam et qui beatus est non intelligo quid requirat,- ut sit beatior:-si est enim quod debeatior:-sit, ne.beatus quidem est, et, quod ex maiore parte unam quamque rem appellari spectarique di-cunt, estubi id isto modo valeat: ,quum vero tria genera malorüm esse dicant, qui duorum generimi malis omnibus urgueatur, ut omnia adversa sint in fortuna, omnibus op-pressum corpus et confectum doloribus, huic paullumnè ad beatam vitam deessé dicemus, non modo ad beatissimam?"

IX-. 24. Hoc illud est, quod Tbeophrastus sustinere non potuit. Nam quum statuisset verbera, tormenta, cruciatus, patriae eversiones, exsilia, orbitates magnam vim habere ad male misereque vivendum, non est ausus elate et ampie loqui, quum humiliter demisseque sentirei. Quam bene non quaeritun, eonstanter quidem eerte.' Itaque mihi pia-cere non solet eonsequentia reprehendere, quum prima concesseris. Hic autem elegantissimus omnium philosopho-rum et eruditissimus non magno opere reprehenditur, quum tria genera dicit bonorum, vexatur autem ab omnibus.,· pri-miiin in eo libro, quem scripsit de vita beata, in quo multa disputai,1 quam ob rem is, qui torqueatùr, qui crucietur, beatiis esse non possit. In eo etiam putatur dicere in ro-tam [id est genus- tormenti apud Gràecos] bearo-tam viro-tam non escendere. Non usquàm id quidem dicit omnino, sed quae dicit idem valent. ''25. Possum igitiir, cui còncesse-rim in-malis esse dolores corporis, in malis naufragia for-tunae, huic-suscensere dicenti non omnes bonos esse beat'os, quuni in omnes bonos ea, quae.ille in malis numerat,

ca-374 TUSCULANARUM DISPUTATIONUM . 140 dere possint? Vexatur idem Theophrastus et libris et scho-lis omnium philosophorum, .quod in Calscho-listhene suo laudarit illam sententiam:

. Vitam regit fortuna, non sa piemìa. *

"Negant ab ullo philosopho quidquam dictum'esse languidius.

Recte id quidem, sed nihil intejligo dici potuisse constan-tius. Si enim tot sunt in corpore bona, tot extra corpus in casu-atque fortuna, nonne consentaneum est plus fortunam, quae domina rerum sit et externarum. et ad corpus pertir nenlium, quam consilium valere? 26. An mahimus Epicu-rum unitari? qui multa praeclare saepe dicit: quam enim sibi constanter convènienterque dicat non j a b o r a t Laudai te -nuem victum. Philosophi id quidem, sed si Socrates aut Antislhenes diceret, non' is, qui finem bonorum voluptatem essg dixerit. Negat quemquam iucunde posse.vivere, nisi idem honeste, sapienter iusleque vivat. Nihil gravius, nihil philosophia dignius, nisi idem hoc ipsum, honeste, sapien-ter, iuste ad voluptatem referret. Quid melius quam forlu-narh exiguam intervenire sapienti? sed hoc isne,dicit, qui, quum dolorem-non modo maximum malum, sed solum nul-lum etiam dixerit, toto corpore opprimi possit doloribus acerrimis'tum, quum-maxime contra fortunam glorielur?

27., Quod idem melioribus etiam verbis Metrodorus : Occu-pavi te, inquit, fortuna, atque cepi omnesque aditus tuos in-terclusi, ut ad me aspirare non posses. Praeclare ; si Aristo Chius aut si Stoicus Zeno.n diceret, qui nisi quod turpe esset nihil malum duceret. Tu vero, Metrodore, qui onrne bonum in visceribus medullisque condideris et definieris summum bonum firma corporis adfectione explorataque spe contineri, fortunae aditus interclusisti? Quo modo? Isto enim bono iam exspoliari potes. ·

X. 28. Atqui his capiuntur imperiti, et propter, huius modi sententias istorum hominum est multitudo. Acute autem dispulantis illud est non quid quisque dicat, sed quid cuique dicendum sit videre. Velut in ea ipsa sententia, quam in#hac disputatione suscepimus, omnes bonos sempei