• Nem Talált Eredményt

Ad id, quod petitur, quod Ambaxator Regis predicti possit intrare Civitatem Jadre pro tractando bonum

In document lű HUNGÁRIÁÉ H IS TORICA. (Pldal 172-179)

concor-die inter nos et Jadratinos, respondeatur: quod regratiamur

multum de huiusmodi suo bono proposito, cognoscentes illud

procedere ex omni bona causa et affectione, quam gerit ad

nostrum Dominium. Verum tamen considerantes, quod

domi-nus . . . Delpbydomi-nus Viennensis, accedens pridie ad sanctum

servicium contra Turchos, zelo etiam virtutis motus, misit

bis insciis nuncios suos in Jadram, movendo Jadratinis

no-stris rebellibus verba reconciliationis; qui Jadratini in sua

malignitate et nequicia perseverantes responderunt, se ad hoc

intendere non valere absque expresso mandato domini Regis

Hungarie. Et licet hoc verba portata fuerint preter scientiam

nostram, suspicati fuerunt, illa procedere ad nostram

instan-tiam et iiiductimi; non liabemus, quod hoc esset lionor Sue Maiestati nec nobis; quia nunc amplius ymaginarentur, quod a nobis procederet, quod plurimum inconveniens esset, cum ipsorum intersit, nostram, qui antiquitus fuimus et esse inten-dimus eorum domini, misericordiam implorare. Quare Maies-tas Sua in hac parte nos habere potest merito excusatos; fa-ciendo responsiones predictas cum hiis et aliis pulcris verbis, que videbuntur.

(A »Secreta Consilii Rogatorum«-ból Lit. A. vol. I.)

139.

7. Johanna siciliai királynénak közhirdetménye, melylyel há-borúra szóllitja fel híveit. 1846.

Johanna Dei gracia etc. vniuersis presentis edicti seri-em inspecturis. Ante tseri-empus sunt prouidenda consilia, ne men-dicentur in tempore ; et gubernaculis preparanda sunt bella, vt prouideatur eorum prosecucionibus oportune. Sane multo-rum testatur assercio, et fidedigna pariter informacione didi-cimus, quod occupationem et invasionem Regni nostri Sicilie hostilis aspirat improbitas, et ad nostram nostrorumque fide-lium apparatibus bellicis maritimis et terrestribus pariter of-fensionem et conculcacionem ipsi hostes se parant instancius etc. Dátum Xeapoli per manus venerabiiis patris Rogerij

Archiepiscopi Barensis. Logothete et Prothonotarij Regni Sictlie anno Domini M C C C X L V I . die V I I . Martij X I V . indictionis.

(A »Registri Angioini* A. 349. sz. a. Reg. Joliannae I. kötetéből 308. lev., az olasz kir. Grandé Arcliivioban Nápolyban.)

140,

A velenczei kormánytanács tudósítja VI. Kelemen pápát,, hogy I. Lajos magyar király Sicilia ellen háborút indít. 1846.

Anno MCCCXLVI. die I X . Marcii. C a p t a : stb. Res-pondeatur domino Papé per hunc modum stb.

MONt'M. HUNG. HIST. ACTA EXT. II. 10

Hoc etiam communiter fertur, quod Rex Hungarie dis-posuit potenter cum aliquorum aliorum bracliio invadere Reg-num Apulie, sed per quas partes transiturus sit, ignoramus bu-cusque. Dicitur tarnen, quod requisivit transitum a domino Pat-riarcha Aquilegensi, qui dominus Patriarclia, si voluerit, plu-rimum impedire possit transitum et intentionem dicti Regis.

E t scimus, quod quidam Marchio eiusdem domini Patriarclie, commorans in Istria, et quidam alius filius domini Frederici de Sourignano, subditi ipsius domini Patriarche, nuper ive-runt ad dominum Regem predictum.

(A »Sacreta Consilii Rogatorum«-ból Lit. A. vol. 1.)

141.

1. Johanna siciliai királyné több híveit és alattvolóitférje Endre király meggyilkolásában ártatlanoknak nyilatkoztatja 1346.

Jolianna etc. vniuersis presens indultum inspecturis etc.

Robertus Dei gratia Despotus Romanie, Acliaye et Tarenti Princeps; Oarolus Dux Duratij, Regni Albanie ac Honoris Montis Sancti Angeli Dominus; Ludovicus et Robertus fra-tres sui, carissimi frafra-tres nostri. Dum pervenisset ad notitiam eorundem, quod de nece clare memorie domini Andree de Hungaria, Jerusalem et Sicilie Regis Tllustris, viri nostri ca-rissimi et domini reverendi, alique persone erant puplice diffa-mate et suspecte, ex aviditate vindicte, quam cupiebant et cu-piunt de nece predicta vinculo sanguinis, quo eidem domino viro nostro et nobis iungebantur, preter juris ordinem in

Ray-mundum de Cathania militem, nostri bospitii Senescallum, qui certis conjecturis precedendibus, sicut asseritur, contra eum suspectus exinde per eos credebatur, manus injecere, ipsumque tormentis et questionibus exponere curaverunt, dictoque Ray-mundo confensante se prescium necis eiusdem, ad idque de-disse opem et operám vna cum certis alijs; prefati fratres no-stri Neapolitanum populum convocari fecerunt, ipsumque Raymundum statuerunt puplice coram eo, et prefatam con-fessionem suam coram dicto Neapolitano populo iterante, et

nominante iuter alios ipsius necis prescios seu suspectos virum nobilem Sassum de Dinisiaco Terlitij Comitem ac Regni Si-cilie Marescallum, Robertum de Cabannis Comitem Eboli Ma-gnum Regni Sicilie Senescallum, Illos de Lagonissa, Nicolaum de Milaczano hostiarium, Philippam de Cathania magistram, et mulierem nobilem Sanctiam de Cabannis Comitissam Mu-reoni, sociam et familiarem nostram, qui nobiscum in Castro Novo morabantur, quive processum inquisitionis faciende de nece Regis supradicti dicebantur apud nos multipliciter im-pedire; fűit adeo graviter ex boc dictus Neapolitanus populus, nec inmerito, concitatus, quod manu armata cum seditione et tumultu, vna cum certis alijs familiaribus et armigeris dic-torum fratrum nostrorum usque ad bostium dicti Castri no-stri Novi iteratis vicibus venientes, et petentes nominatos eos-dem sibi dari veluti proditores. Dum illos sic facile dare ne-quiremus eisdem, in dictum castrum acerbissime insultarunt, probicientes contra castrum ipsum, et bomines existentes ibi-dem, lapides, lanceas, et quadrellas cum diversis generibus balistrarum, ac bostium primum pontis castri eiusdem ignis incendio concremantes, et tamdiu predictis insultibus instite-runt, quousque prefati Comites etc. fuerunt dictis fratribus no-stris, seu statutis eorum, dictoque Neapolitano populo assig-nati captivi etc. etc. Nos autem etc. etc. memoratos fratrés no-stros, eorumque Minino-stros, Comites, Barones etc. etc. sequaces, complices, nec non dictos nobiles Neapolitanos, et Salernitanos cives, ac prefatum Neapolitanum populum etc. ab omni culpa, pena vei nota, qua forsitan exincle tenerentur vei forent exin-de maculati, accusandi, exin-denunciandi, vexandi, molestandi vei etiam impetendi, aut forsitan puniendi ordinarie, vei ex oft'icio, aut alias quoquomodo de certa nostra scientia ot speciali gratia liberamus, absolvimus et perpetuo quietamus. etc.

etc. etc. In cuius rei testimonium etc. etc. Dátum Neapoli MCCCXLVI. die X I V Martij.

(A »Registri Angioini« B. 348. sz. a. Reg. Joliannae I. kötetéből, 89, lev.)

142.

I. Johanna siciliai királyné a háborúra felszóllító közkiált-ványát egész országában teszi közzé. 1846.

Johanna ete. Justiciario Terre Laboris et Comitatus Molisij etc. Scire te volumus, quod nuper edictum fecimus subscripte per omnia seriei:

. Johanna stb. (következik I. Johanna siciliai királyné-nak közhirdetménye, mint fentebb 139. sz. a.)

Yt autem prefati edicti series in notitiam deueniat sin.

gulorum, volumus et tue fidelitati presencium tenore de certa nostra sciencia precipimus, quatenus edicti memorati seriem et tenorem per singulas terras et loca Jurisdiccionis tue, etiam-si Capitaneos habeant, divulges, et per competencia facias Officia divulgari. Dátum Neapoli per eundem venerabilem patrem etc. anno Domini MCCCXLYI. die X V I I I . Marcij X I I I I . indictionis.

Eodem die eiusdem ibidem similes facte sunt Justicia-rijs citra et vltra, Terre Bari, Capitaneatus, Terre Ydrunti, Calabrie, Vallis Gracie et Terre Yordane, Basilicate, Aprutii vltra et citra flumen Piscarum.

(A »Registri Angioini« A. 349. sz. a. Reg. Jobannae I. kötetéből, .208. lev.)

143.

A. velenczei kormánytanácsnak utasítása Austriába küldött követei számára /. Lajos magyar király tekintetében. 1346.

Anno MCCCXLVI. die X X I Y Marcii, indictione XIV.

C a p t a : Intellectis et examinatis litterris nostrorum Amba-xatorum missorum ad dominum Ducem Austrie, requirentium sibi celeriter responderi: vádit pars, quod respondeatur eis, commendando providenciám suam, cum in omnibus prudenter fecerint, et sustinuerint iura nostra. E t quia scripserunt nobis se credere, quod dominus Rex se removebit a ínolestando nos

in dominio Jadre, sed credunt, quod de duobus alterum petet, videlicet auxilium ad vindicandam mortem fratris, vei pecu-niam ; respondere debeant ad primum, si nuper inde fuerint interrogati, qubd satis manifesta est toti mundo magna devo-tio, quam semper gessimus et gerimus ad Suam Maiestatem suorumque precessorum, propter quam omne servicium, quod potuimus lioneste et cum bonore nostro, fecimus precessoribus suis, et sic parati sumus et essemus in casu quolibet nostro posse facere eidem domino Regi. Verum sicut Sua Maiestas et omnes scire possunt, mercatores et cives nostri cum havere et bonis suis utuntur et sunt in Regno Apulie, sicut et faciunt in diversis partibus mundi, propter quod oportet nos, in quan-tum cum honore nostro possumus, vivere in pace cum omni-bus, dummodo non deficiat pro eis. Vnde nescimus, quomodo cum honestate et absque nostro nostrorumque mercatorum evidenti sinistro atque damno intromittere nos possemus in facto predicto; sed in quolibet alio casu nobis possibili, novit Deus, sumus et essemus dispositi Sue Maiestati complacere.

Quare predictis consideratis nos habere potest in hac parte merito excusatos; recedendo ab isto primo cum hiis et aliis pulcris verbis et módis, que videbitur eis. Ad secundum au-tem, de facto pecunie sic dicimus: quod habito respectu ad magnum avantagium et securitatem, quod babemus, quando habemus Jadram et alias contractas Dalmatie maritimas in quiete, et quod dominus Rex Hungarie nobis daret omnia sua iura, nos de eorum fidelitate et providentia confidentes, damus libertatem eis, quod possint promittere dicto Regi et aliis, si-cut eis videbitur, usque ad quantitatem X L millia ducato-rum auri, haberdo a dicto Rege omnia iura, que ipse habét in facto Jadre, et recipiendo renuntiationem a clicto Rege om-nium iurium et iurisdictionum eius, ac promittente ipso Rege per se et suos successores et subditos, quod ipse per se vei alium nunquam se intromittet de dicto facto Jadre. Et insu-per si, non impediendo propterea in aliquo hoc negocium Ja-dre, moverentur sibi verba, et eis videretur locus et tempus possendi obtinere, quod dictus Rex generaliter renuntiaret et nobis daret per se et suos successores et subditos omnia iura et iurisdiciones, que haberet in omnibus terris nostris

Dalma-tie, quas tenemus; habeant libertatém promittendi prefato Regi, et hiis, qui eis videbuntur, usque ad quantitatem alio-rum X L mille ducatoalio-rum, procurando, quod predicta tieret cum illa plena securitate et solennitate, quajn poterunt pro firmitate et cautella nostra et honore nostro; et quod inde íiant privilegia et instrumenta tantum ad plénum, quantum fieri poterit cum consilio sapientum.

(A »Secreta Consilii Rogatorum«-ból Lit. A. vol. 1.)

144.

I. Johanna siciliai királyné az országában lévő német és más idegen zsoldosokat (u. n. condottieriket) hívja egybe. 134b'.

Jolianna etc. omnibus et singulis Theotonicis ac alijs exteris secum se misentibus (így) ad cuiuscunque seu quorum-cunque seruieia militantibus in Regnum nouiter introductis, sub pena corporis et aueris (avere = vagyon), ita quod si se-cus fecerint impune possint offendi, et ipsorum res a quibus-libet nostris fidelibus occupari: quod de ciuitatibus Neapolis, Capue et Auerse, et circumstantibus partibus infra duos dies, et de toto Regno infra dies octo, ad tardius a die date pre-seneium in antea numerandos, debeant cum eorum equis et armis penitus et infallibiliter remota excusatione qualibet exire etc. Dátum Neapoli anno MCCCXLVI. die X X V . Marcij.

(A »Reg. Angioini« A. 351. sz. a. Reg. Joliannae I. köt. 53. lev.)

145.

I. Johanna siciliai királyné országának főurait és fegyveres hűbér nőkéit hadi szemlére hívja össze. 1346.

Johanna etc. Comitibus, Baronibus et feudatariis Regni.

sui etc. (parancs) quod statim equis et armis decenter se mu-niant ita, quod infra mensem primo futurum parati sint in

ciuitate Neapolis coram Magnó Regni Sicilie Comestabulo

In document lű HUNGÁRIÁÉ H IS TORICA. (Pldal 172-179)