• Nem Talált Eredményt

ANJOU-KORBÓL

In document lű HUNGÁRIÁÉ H IS TORICA. (Pldal 29-146)

í z .

MON. HUN'. UIST. A C T A E X T . II.

Endre calabriai lierczeg, Róbert Károly magyar királynak fia Siciliában a lovagi rendbe felavattatik. 1342.

Edictum de militia Andree Ducis Calabrie.

Robertus etc. vniuersis presentes licteras inspecturis.

Omni negocio tempus et oportunitas requiritur, concionatore Sapientissimo Rege teste. Nam dum in negocijs non tempus et oportunitas expectatur, sed citra debitum utrumque accelera-tione nimia preuenitur, id quod agendum foret bonorum, ad que ordinatum esset, destitutum effectibus cassaretur. Sic et cum ultra modum dilatorie suspenditur, simile patitur detri-mentum. Fructus namque quando immaturus carpitur, acer-bus gustatur; quando vero eius collectio dum maturus est negligitur, decidit non liumanis vsibus reseruandus. Sane licet ea, que ad honores et profectus carissimorum filio-rum nostrofilio-rum Ducis et Ducisse Calabrie, nullus quani nos feruentius cuperet, cum non sit amor qui },aternum superet, nullusque pro hys eis delectabilius congauderet; dicti tamen Ducis militie, et amborum confirmationis inter eos contracti matrimonij vtriusque etate actenta tenera et inua-lida, liucusque solempnia, quamquam nosceremus illa a nostris deuotis et fidelibus auide diutius prestolata, de industria du-ximus deferenda, cum dicti Ducis etas liactenus non suppetis-set ad militaria exercitia incohanda, neque vtriusque suffecis-set ad generandum prolem, aut illám procreassent debilem et defectam; cum sequentibus valentior et prestantior debeat prima esse. Hinc postquam Rex ipse plura de tempore preli-bauerat, subdens inseruit tempus ridendi, idest gaudendj, ne

1*

in tantum sapiens credatur dissolutam et laxinam letitiam in-dulxisse, et tempus saltandi, ne ad tani festiua celebritate (így) prorsus excludi competentia tripudia videantur; demum adie-c-it et tempus longe ab amplexibus fieri, quod locum dudum habuit, quamdiu dicti coniugos a valida etate distarunt. Post quod et tempus amplexandj apposuit, vt intelligantur permissi amplexus in connubijs, quos sacramentalis coniugij impariter sincerius sublimiusqua lionestas admictit. Pro qua in persona Ecclesie de Christo sponso in canticis decantatar: »Leua eius sub capite mea, et dextera illius amplexabitur me«. Ex nunc igitur tempore et oportunitate instantibus et de proximo se offerentibns satis apte, quibus coniuges ipsi tam dictis anno-rum etatibus., quam corpoanno-rum viribus ac animoanno-rum moanno-rum- morum-que virtutibus ad premissa ydonee conualescant, eiusdem Ducis militie die Pascatis Resurrectionis Dominice, et nuptia-rum ambonuptia-rum quarto die sequente celebritates jocúndas Nea-polim statuimus festiuari. A tali siquidem die Cliristus cau-sam perhennis exultationis generi humano reliquit, qua mun-dum spirituali et temporalj annua letitia secunmun-dum vtrumque hominem censuit per secula perfundendum. Ad liec namque non modice cohoperatur post gelidorum yemalium algorum transitum dierum lucidorum et tranquillorum vernalis ameni-tas, auium seu alitum garrula sonoriameni-tas, aruorum virentium speciositas herbarum ac arborum, vei virgultorum florigero-rum et odoriferoflorigero-rum suauitas et venustas, que misterio festiue Resurrectionis Cliristi congrue conrespondent, quando Cliri-stus Nazareni floree humanitatis per passionem et mortem siccato seno, flos adeo concidit, ut non esset ei species neque decor ; quando et Petrus frigus sensit, hunc florem decoquens yemale. Sed die Pascatis letabunde, quo exurrescit glória no-stra, atque psalterium et citliera, refloruit eius caro. Premissa enim ad cunctorum primo et principialiter speciális Rega-lium Domus Nostre, deinde Comitum et Baronum et aliorum Nobilium, siue ciuium aut coiulitionis alterius cuiuscunque tam Regni Sicilie, quam Prouincie, quam Comitatus Pedi-montis et ei Partium Lombardié adiacentium nostrorum fide-lium euidentiam et notitiam duximus perferenda, vt qui cum dicto Duce militiam suscipere elegerint, ex nunc ad liec

habilius se disponant; ceteri autem, qui ad dictum festiuum conuenire uoluerint, intrantes in domini sui gaudia, saltim tani vniuersalis et communis hylariminis efficiantur participes et consortes. In cuius rei testimonium presentes licteras exinde fierj, et pendenti Maiestatis Xostre sigillo iussimus communirj. Data Neapoli anno Domini M° CCC° X L I I0 die X I I I I . Augusti X . indictionis Regnorum nostroruum anno X X X I I I P .

(A vRegistri Angioini« B. 325. sz. Reg. Roberti R, kötetéből 87.

lev.; az olasz kir. Grandé Avchivióban Nápolyban.)

2.

A velenczei kormánytancíc&nak határozata, melylyel F rangé-pán Doymnak elhalasztja a számára kitűzött megjelenési

ha-tárnapot. 1342.

Anno Domini MCCCXLII. die X I X . Novembris.

C a p t a : Quod respondeatur Comiti Duymo et Episcopo Yegle Nuncio sno, quod molestum et grave habemus quan-tum possumus et debemus de eo, quod non venit ad nostram presentiam ad faciendum iuramentum üdelitatis, quam te-netur facere per fonnám concessionis, sicut fecerunt sui predecessores, quos semper invenimus devotos et obedi-entes nostro Dominio; et amore suorum predecessorum et suo elongavimus ei terminum, et nichil profuit, 11011 curando venire, et sic possemus licité et iuste exequi formám conces-sionis, dando Comitatum alii, sicut dicit concessio; et voleba-mus id facere et exequi pro honore nostro et iusticia. Sed ve-nit dictus Episcopus pro parte sua, per quem suppÜcavit in-stantéi' terminum ellongari, promittens omnino venire sicut tenetur; propter quod videntes oblationem suam sic ad plé-num, et sperantes, quod servabit, ut dicit; de gratia speciali ellongavimus sibi terminum peremptorium usque ad festum Ascensionis proxime venturum sub pena concessionis, quam

penam executioni manclabimus onini occasione remota. Et liec sit ligata sicut alia pars, scilicet quod revocari 11011 possit nisi per sex Consiliarios, tria Capita et duas partes istius Consi-lii; et si Consilium est contra, sit revocatum quantum in hoc.

(A »Misti« czimű velenczei államkönyvből X X . köt. 98. lev.)

3.

A velenczei kormány tanács biztosokat küld Dalmatiába a Sebenico város és Nelipcs ti nini gróf közti egyenetlenségek

elintézése végett. 1343.

Anno Domini MCCCXLIII. die X X I . Április. C a p t a : Cum super damnis illlatis nostris fidelibus de Sibinicho per Comitem Neliptium et eius gentes, et per Comitem Constan-tinum eius nepotem et ipsius gentes, facte sint ipsi Comiti

Neliptio plures requisitiones ex parte lmius Dominii, et per Ambaxatores, et perNotarium ad ipsum destinatos, et abipso non potuerit extrahi aliud, quam verba et promissiones, sed facta non; ymo, quod est peius, post promissiones per eius

gentes et Constantini predicti dampna plurimaet derobationes facta et facte sunt nostris fidelibus antedictis; et hoc proces-serit, quia dicti Ambaxatores et Notarii 11011 liabuerunt aliud in mandatis, quam petere emendam dictorum damnoruin et observantiam pacti, de quibus nicliil curavit, ut apparet per ea que postea secuta fuerunt. Quare ut dictus Comes Neliptius videat aperte, quod via, quam tenuit erga nostros Ambaxa-tores in dando verba, nobis displiceat, et ut condescendat ad integram satisfactionem dampni et predictorum, et observan-tiam pacti, et quod videat et sentiat, quod non intendimus derelinquere nostros fideles de Sibinicho, quodque ad aliquam ortacionem dictorum Sibinicensium predictorum vádit pars:

Quod in Nomine Domini mittantur ad partes Sclauonie tres boni Provisores, quorum quilibet habeat de salario in duobus mensibus libras ducentas, et inde in antea omni mense libras quinquaginta, et ultra hoc possint expendere in expensis oris

omni die pro quolibet grossorum trigintu in racione decem et octo grossorum, et liabeant unum expeusatorem ultra fami-liam consuetam, ut liabuit ser Marcus Fuschareno, qui nunc venit pro Ambaxatore de inde. Et habeant plenam libertatem faciendi pacem, et movendi guerram, et faciendi unionem et omnia alia necessaria, que pro lionore nostro et bono nostro-rum fidelium de inde eis vei maiori parti eonostro-rum videbuntur convenire. Et si videbitur ipsis Provisoribus de movendo guer-ram, informent se, per quam viam et cum qua gente de inde et de hinc fieri possit, et eis videatur debere fieri pro lionore nostro et conservatione nostrorum fidelium, et nobis rescribant solicite et sine mora, quidquid invenerint et fecerint, et suum consilium, et de hinc per nos providebitur de mittendo gentes, et aliis omnibus, sicud fuerit opportunum, et ad lionorem no-strum et conservationem nostrorum fidelium videbimus per-tinere.

(A »Misti« czimü velenczei államkönyvből XXI. köt. 68. lev.)

4.

A velenczei kormánytanács dalmatiai iigyekbeni intézkedése 1343.

Anno Domini MCCCXLIII. die vigesimo tercio Ápri-lis. C a p t a : Quod examinatis litteris Coniitis Maladini, et requisitione facta per eius Ambaxatorem, qui presencialiter est liic, super facto Castri et burgi Schardone (et) eius Districtus, quod nostro Dominio dare et vendere vult pro certo precio et cum certis condicionibus; et examinatis litteris ser Marci Cornario Comitis Sibinichi, qui laudat negocium, ostendendo plures bonas raciones; dicunt sapientes, quod considerando commodum et utilitatem, quam nostrum Commune percipiet et securitatem nostrorum fidelium de inde, si dictum Castrum, et Terra Scardone esset in manibus nostri Dominii; consi-derando etiam periculum, quod posset evenire, si ad manus aliorum perveniret, et forsan illorum, qui non essent nostri

amici; considerando etiam, quod dictus Comes Maladinus pluries requisivit responsum a nostro Dominio super dicto facto, et adhuc requirit gratiam eius Episcopus Scardone, qui est hic: yidetur eis, et sic consulunt, quod committatur istis tribus nostris Provisoribus ituris Sclauoniam, quod, cum fue-rint in partibus illis, suo loco et tempore, sicut et quando eis videbitur, debeant esse cum dicto Comite Maladino, et secum conferre de facto dicti loci et castri Scardone, et ab ipso tra-liere eius ultimam et finálém voluntatem, scilicet quantum vellet de ipso, dando et designando ipsum libere in manibus nostri Dominii cum omnibus suis iuribus, hominibus et juris-diccionibus quibuscumque dicto loco spectantibus. E t vadant omnes simul, vei unus seu duo eorum, sicut concordabuntur, et quando eis videbitur, ad dictuni locum Scliardone, et videant et exaniinei t condicionem ipsius, et cum quanta gente et ex-pensis posset teneri, et quam intratam seu redditum nostrum Commune posset percipere, et si loco necessitatis posset ei dari succursus per mare ; videant etiam, que iura dictus Comes Maladinus babét in eo; et informati de omnibus ad plénum, rescribant nobis ordinate rem qualiter érit, et eorum consili-um ; quibus venientibus de hinc, providebitur. sicut isti Con-silio apparebit melius. E t ad maiorem informationem ipsorum premissorum dentur eis in scriptis omnes tractatus liabiti et partes capte superinde.

C a p t a : Quod detur paga quarti mensis balistariis liic in Veneciis vei in partibus Sclauonie, sicut Dominio videbitur.

Item consulunt et laudant, quod Paulus Comes Ostro-vize et Malatinus Comes Clisse et Scardone cum suis fratri-bus, ut per eorum litteras Dominio nostro requisiverunt, reci-piantur in nostros cives Yeneciarum per modum, per quem íiunt alii Barones aliarum Civitatum. Non potuit poni.

C a p t a : Quia occasione istius novitatis facte per Co-mitem Constantinum ad Castrum Gens, ut Comes seribit, mittantur quam velocius esse potest ad partes illas isti balis-tarii, qui reperientur hic, quiinCretam ire debeant; seribendo dicto Comiti, quod volumus, quod ipsos ponat solum ad cus-todiam et defensionem terre Sibiniclii et Castri Gens et alio-rum locoalio-rum, ubi essent fortalicie, et non ad aliam novitatem

usque ad adventum nostrorum Provisorum quos illuc des-tinavimus.

C a p t a : Item mittantur Comiti Sibinichi curacie L, ut continentur in dictis litteris, et illa quantitas sitamenti et balistrarum, que Doniino, Consiliariis, Capitibus et Sapienti-bus videbitur.

(A »Misti« czimü velenczei államkönyvből XXI. köt. 66. lev.)

5.

A velenczei kormánytanácsnak pótutasitása clalmátiai bizto-sai számára. 1343.

Anno Domini MCCCXLIII. die X X V I I . Április.

C a p t a : Quum videbatur dubium Provisoribus, qui destinati nuperime sunt in Sclavoniam, si per partém pridie captam in Rogatis habebant libertatem movendi guerram, absque quod denotarent Dominaciöni: vádit pars, quod declaretur in isto Consilio, quod ipsi Provisores habeant plenam libertatem de-fendendi íideles et subditos nostros, et etiam inimicos intus et extra offendendi, sicut eis vei maiori parti eorum videbitur pro bono negocii et conservatione ipsorum nostrorum fide-lium : committaturque Provisoribus prefatis, (juod de turribus, quas habét in Spalato Comes Nelipcius, que sunt iuxta por-tás terre predicte, examinent et provideant de occupando ip-sas et aliud faciendo, sicut eis vei maiori parti ipsornm pro lionore nostro et bono videbitur convenire; et similiter de omnibus nostris terris, remanente propterea eorum coniniis-sione in sua firmitate rescribendi et alia faciendi, prout in ipsa continetur.

(A vjVIi«ti-< czimü velenczei államkönyvböl XXI. köt. 66. lev,)

6.

Mária Róbert siciliai királynak unokája és Durazzoi Károly közti házasság. 1343.

Pacta habita inter dominam Reginam Johannam, domi-nam Mariam, et Ducem Duratii super matrimonio ipsorum Ducis et Marié.

(A »Registri Angioini« H, 335. sz. a. Regesta Johannáé I. köte-téböl 25. lev.)

7.

Erzsébet magyar anya-királynénak ajándékai a szent Lajos nevére szentelt massiliai egyház számára. 1343.

Johanna Prima etc. Regentibus Curie Yicarie etc. Pro parte Religiosorum virorum Prioris et Conuentus Ecclesie Sancti Ludovici de Massilia fidelium etc. nuper Excellentie nostre fűit supplicatum, vt cum quondam Thomasius Mansella de Salerno, miles Magne Regie Curie, Magister Rationa-lis, ab Inclita domina domina Sanctia Dei gratia Jerusa-lem et Sicilie Regina, reuerenda domina matre nostra sub-srcipta bona et jocalia missa olim per Inclitam domi-nam Regidomi-nam Yngarie prefate domine Sanctie matri no-stre , transmittenda per eam ad Ecclesiam supradictam recepcrit de mandato dicte domine matris nostre, nec per dic-tum quondam Thomasium missa fuerint ad Ecclesiam merao-ratam; providere super hoc eis secundum iustitiam dignare-mur. Nos autem etc. fidelitati vestre de consilio et assensu Inclite domine Sanctie Dei gratia Jerusalem et Sicilie Regine reverende matris, amministratricis et gubernatricis nostre, ac aliorum gubernatorum harum serie committimus et mandamus expresse, quatenus vocatis heredibus ac executoribus testa-menti dicti quondam Thomasij etc. summarie de piano, sine strepitu et figura Judicij oblatione libelli et contestatione litis,

sola inspecta substantia veritatis, dictis supplicantibus inde ministrare curetis et facere, remotis cauillosis anfractibus e^

dilationibus indebitis quibuscunque, tam efficaciter quam in stanter, plene, celeris et expedite iustitie complementum. Bona uero predicta hec esse dicuntur ; videlicet calix vnus magni ponderis de auro puro, crux vna cum lapidibus pretiosis de ar-gento, ampulle due de arar-gento, candelebra de argento duo et omnia deaurata, duo panni pretiosi, et vnum frontale capella completa, vna planéta dulmanica tunica, et vnum pluuiale amictus albe scole cortine, et omnia multum pulcra. Dátum Neapoli MCCCXLIII. die VI. Maii.

(A »Registri Angioini« H. 335. sz. a. Regesta Joliaunae I. köte-téből 75. lev.)

8.

A velenczei kormánytanácsnak intézkedései a bizanczi császár és a szerb király közti viszony tárgyában. 1343.

Habita collatione cum Ambaxatore domine Imperatricis Constantinopolis et eius nati domini Imperatoris super amba-xiata per ipsum oretenus explicata Dominio, in effectum duo capitula continenteJ, auditis etiam et intellectis omnibus, que idem Ambaxator referre voluit, super inde bona deliberatione prehabita, consulunt concorditer Sapientes, quod respondeatur dicto ambassatori (1343. május 12.); et primo

C a p t a : Ad primum capitulum, per quod a nobis petit auxilium et succursum contra Turchos stb.

C a p t a : Ad secundum capitulum, per quod ipse Amba-xator, exponit, quod Mega Dumesticus rebellis Imperii se re"

duxit ad Regem Raxie, cum quo tractavit et tractat cotidie subversionem totius Imperii; rogando nos, quod velimus mit-tere ambaxatam dicto domino Regi ad precandum et inducen-dum eum, quod non prestet auxilium nec favorem dicto Mega Domestico etc.; habentes Sapientes respectum, quod omnis ovitas et sinistrum, quam et quod subiret ipsum Impérium,

toti CoHimimitati nostre redundaret in damnum, ut clare po-test quilibet iudicare et extat cunctis notorium. Consulunt Sapi entes, quod ad dictum dominum Regem mittatur unus ambaxator ad tractandum pacem et concordiam inter Sacrum Impérium et ipsum dominum Regem, et ad inducendum ipsum ad hoc cum illa anibaxata et pulcris verbis, que Domino, Con-siliariis, Capitibus de X L et Sapientibus, vei maiori parti dicti Collegii competere videbuntur. Et capta parte presenti, respondeatur dicto Ambaxatori: quod ad magne devotionis integritatem et sincerum amorem, quem semper nostra Com-munitas gessit et gerit erga Sacrum Impérium, et e contra, propter inmensam benevolentiam, quam et Serenissimi domini Imperatores Constantinopolis, ipsa domina Imperatrix, et nunc eius natus dominus Imperátor habuit et habét ad 110-strum Commune, de quibuscunque sinistris gravaminibus et molestiis, quas Impérium patiatur, dolere compellitur; quo circa providimus uniim ambaxatorem ad dominum Regem Raxie destinare, quem mittemus cum illa anibaxata et verbis, que pro lionore Sacri Imperii et nostro, et absisione cuiuslibet novitatis vídebimus convenire.

(A »Misti« czimti velenczei államkönyvbül XXI. köt. 60. lev,)

9.

A velenczei köztársaság követsége Dusán István szerb király-hoz. 1343.

Anno Domini MCCCXLIII. die secundo Junii. C a p t a : Cum plures nostri fideles porrexerunt suas petitiones Curie nostre, qui facere habent in Curia Regis Raxie, supplicantes, quod eorum facta recommendentur Ambaxatori nostro illuc ituro, et istud sit conveniens: vádit pars. quod predicta com-mittantur dicto ambaxatori nostro, et quod in facto dictorum nostrorum fidelium et nominatorum, et non nominatorum, quos videtur indigere suo favore, sicut et quando sibi videbi-t u r . procurevidebi-t evidebi-t faciavidebi-t id boni, quod povidebi-terividebi-t cum nosvidebi-tro honore

et in Cataro etiam eundo, vei redeundo, idem faciat pro nos-tris ibi, 11011 trahendo pro dictis factis vei aliquo eorum ibi moram.

C a p t a : Quod committatur dicto Ambaxatori, quod si-cut et quando ei videbitur, recommendet dicto Regi cúm illis verbis, que viderit convenire, terras nostras Sclavonie, ut eis sit favorabilis, sicut speramus de Sua Maiestate, in eo quod nostri íideles liaberent facere cum Banno Bossine, cum Co-mite Neliptio, et aliis Baronibus Sclauonie, ne faciant grava-mina nostris fidelibus et terris predictis.

C a p t a : Quod fráter Benvenutus Ordinis Heremita-rum conducatui' Ragusium cum uno socio, cum quo vádit ad dictas partes noster Ambaxator iturus ad dominum Regem Raxie.

(A »Misti« czimü velenczei államkönyvből XXI. köt. 63. lev.)

10.

I

A velenczei kormánytanácsnak határozata Jadra város La-jos magyar királylyal történt, alkudozásainak, és Erzsébet

magyar anyakirályné Apuliába tervezett' utazásának tárgyá-ban. 1343.

Anno Domini MCCCXLIII. die XIV. Junii, X I . in-dictionis. C a p t a : Yisis et diligenter examinatis litteris mis-sis per ipsum Comitem, Judices et Commune Jadre simul, videtur Sapientibus, quod Jadratini, attenta fidelitate, ad quam nobis tenentur, et consideratis omnibus, que veniunt consideranda, debebant acquiescere oppinioni dicti Comitis nobis per dictas litteras denotate, et non procedere ad fa-ciendum finaliter responsionem domino Regi Vngarie absque conscia nostra. Et propterea concorditer consulunt, quod scribatur clictis Comiti, Judicibus et Communi, quod miramur de dicto facto, cum oppinio dicti Comitis foret lionesta et rationabilis, et ostendebat in eis fidelitatem, quam ad nos debent habere, et quod hoc nos aggravat sicut potest; licet

de omni honore, quem dicto domino Regi et domine Regine matri sue facerent, multum noster aniiuus sit contentus. E t circa liec scribatur eis in illa forma, que videbitur Domina-tioni. Item scribatur eis, quod in casu, quo domina Regina (eat). Item scribatur etiam dicto comiti Jadre soli, quo l 110-bis piacúit modus per eum habitus et tentus circa negocium in eisdem suis litteris declaratum.

C a p t a : Quod pro honore huius Dominationis respon-deatur domino Regi Hungarie, quod omnibus, que respiciunt lionorem suum et sibi placeant, prompté disponimur, et quod propterea intellectis litteris suis continentibus de transfrec.

tatione, quam facere intendit domina E. genitrix eius ad Reg-num Appulee, firmavimus armari facere de nostris galeis, que ipsam ad dictum Regnum socient, sicut pro honore suo vide-rimus convenire. E t scribatur Comiti Bartolo, rogando ipsum.

quod senciat de adventu dicte Domine ad maritima, et quod quidquid certitudinaliter senciet, nobis per suas litteras de-beat declarare. Et ex nunc armentur hic due galee pro illo tempói o. quod videbitur, que mittantur in Sclavonia, quando videbitur Dominationi, et de inde socient in Apuleam Domi-nam antedictam ; cum quibus mittantur trés nobiles de liinc qui socient dictam Dominam, qui vadant cum família, qua iverunt alii tres, quando dominus Rex Vngarie ad partes Ap.

pulié transfretavit, et ad easdem expensas, et habeant libras sex grossorum pro quolibet pro tota via.

(A »Misti« ozimii velenczei államkönyből XXI. köt. 84. lev.J

11.

A velenczei kormánytanácsnak utasítása dalmatiai biztosai számára. 1343.

Anno Domini MCCCXLIII. die X I Y . Junii. C a p t a : Visa et diligenter examinata littera missa Dominationi per

Anno Domini MCCCXLIII. die X I Y . Junii. C a p t a : Visa et diligenter examinata littera missa Dominationi per

In document lű HUNGÁRIÁÉ H IS TORICA. (Pldal 29-146)