• Nem Talált Eredményt

PARS SPECIALIS

In document Bél Mátyás (Pldal 45-189)

Sectio 1. INTERAMNENSIS, sive de comitatibus Hungariae, qui sunt intra Danubium et Tibiscum.

Sectio II. TRANSTIBISCANA, sive de Comitatibus Hungariae, qui sunt supra, trans et infra Tibiscum.

Sectio III. TRANSDANUBIANA, sive de Comitatibus Hungariae, quí sunt trans Danubi-um, singuli vero Comitatus singulis excutienter capitibus atque horum

1. Termini, situs, incolae, fertilitas, magnitudo etc. exhibebitur.

2. Divisio in processus ita minutiores Comitatum partes, in quas quisque diuiditur, appelant, qui singuli cum suis urbibus, oppidis, arcibus, vicis insignioribus, fluviis, thermis, acidulis et regi[oni]bus itineribus etc. accuratione, quam fieri potuerit, maxima perscribentur etc.

3. Urbium singularum origo, antiquitates, priuilcgia, fata bello et pace, opportunitates et incommoda aeris temperies, victus morumque ratio, insignia etc. adnotabuntur.

4. Supremi Comites, praecipuae item familiae, interspersis, si dabitur, genealogia earum, et insignibus etc. recensebuntur.

5. Dominia siue ditiones definientur etc.

Haec est Amice optime instituti mei ratio, vasti, quod fateor, non minus, quam ardui; cui,

vix omnino hominis vnius solertia, quantumvis pertinax in tanta tamque lubrica rerum varie-tate, facile suffecerit. Quam ob causam in hanc ante omnia curam sollicitus incubui, ut plures essent rerum patriae periti, qui sociarent operas, atque id potissimum in Notitia Hungariae Novae. Sed de his alias. Tu iam vale, et destinationem hanc meam Tibi commendatam habe.

Posonii XIII. Calendarum Octobris MDCCXVIII.

42 Bél Mátyás Krmann Dánielnek [Pozsony], l 720 ősze?

Tudatja, hogy megvásárolta a lipcsei tanácstól Parschitius Kristóf kéziratát. 1

43 Haynóczi Dániel Bél Mátyásnak [Sopron,] l 718. november eleje

Könyvet küld. Beszámol valamiféle rágalmazó vádjairól.

44 Bél Mátyás Haynóczi Dánielnek Pozsony, 1718. november 8.

Köszöni a küldött könyvet. Védi magát a vádak ellen. A könyvet visszaküldi, s a továbbiakban is kéri munkája segítését.

Clarissimo Heinocio Suo

Salutem Plurimam dicit Matthias Bel.

Multum me Tibi debere scias, quod et libellum, a quo aliquid instituto meo sperabam prae-sidii, ad me misisti, et indignationem, quam Tibi Sycophanta aliquis suggessit, apertis verbis, sed sine bile, perscripsisti. Non vacat iam excusationem scribere, quia nulla opus est, vbi nullum conflatum crimen. Dicam tamen, quod res est. Partem doctrinae Christianae de viribus Liberorum Arbitriorum explicui, cum, vt fit, discipulorum aliquis, qui Tuam legerat dissertati-onem, 1 ex me quaesiuit, quid de Pharisaeis statuendum esset, an illis vires fuerint supernatu-rales. Qua de re, cum ea essent adferenda in medium, quae postulabat quaestionis indoles, iisdem verbis homini respondi, quae Tu praesens ex me audiuisti. Nulla illic nominis Tui mentio incidit; nihil mihi excidit, quod famam Tuam laesisset; vt adeo in Te non minus, quam in me, nebulo ille, quisquis est, qui Tibi rem aliter narrauit, quam se habuit, grauiter deliquerit.

Deus ei mentem meliorem! Tu si alter de me existimas, nondum me nosti. Bene vero feceris in posterum, si aures obturaueris ad istius modi maleuolorum sermones. Numquam animum meum incessit lubido, de iis veri ac recti notionibus, cum domesticis potissimum fidei, contro-uertendi, quas Scriptura Sacra, Libris Symbolicis et Scriptis Beati Lutheri facem praeferenti-bus, planum est intelligere. Et quid quaeso ad me seruus alienus? Me ipsum iudico, carpo, obiurgo, condemno. Omnes aliorum honesti conatus auro contra cariores aestimo, sola mihi mea displicent. Tu interim, quid quid huius rei est, non male Tibi cunsulis, quod hominem, nihil tale meritum, mitius habeas: quamuis sint quaedam, quae nollem in epistola Tua legerun-tur. sed mitto ea, quippe qui ad tot criminationes, quas insons, et ab hominibus, non malis, ferre cogor, iarn pridem occallui. Tu iam vale, et nisi Tibi graue est, animum mihi propensum serua.

Pisonii 1718. die. 8. Nouembris.

Libellum Tibi reddo,2 ea, qua par est, cum gratiarum actione. Nihil inde accessit operis meis, ita illic protrita sunt omnia. Sin vero in posterum Tibi occurret, quod in rem meam possit verti, fac age, vt ad me deferatur.

[Borítékon:]

Monsieur Monsieur Heynoczy Subrecteur du College Euangelique present

a

Sopron [Pecséttel.]

[ 18 .. századi feljegyzés:] Clarissimus Matthias Bel 1718. die. 8. Nouembris.

45 Bél Mátyás Ráday Pálnak Pozsony, 1718. november 25.

A Darvas-fiúk visszaérkezéséról. A bécsi topográfiát még nem látta. Munkájának segítésében számít Rádayra. A debreceniekkel nem számolhat, Parschitius Bihar- és Szabolcs vármegye-leírását Komáromy alpispánhoz, Szolnok, Bács és Temes vármegyékét Kandó úrhoz és másokhoz küldje el Ráday. A Notitia Anliquae Hungariac is készül.

Melléklet: Szabolcs és Kis-Heves vármegyék Parschitius-féle leírá~a.

Perillustris ac Generose Domine, Fautor aestumatissime!

Reduces Daruaschios, vel eo lubentius recepi, quod commentatione Perillustris Dominatio-nis Vestrae stipati venerunt. lta est, indolui vehementer super iis excessibus, quos tanta astutia occultauerant, quique Generosae Dominae Matri, hac rerum difficultate tantum accelerarunt damnum: in primis cum nullius rei essent indigi. Sed sanctissime promittunt frugem meliorem, quae si consecuta fuerit, vti spero, ipsis quidem et optimae matri gratulabor mihi gaudebo.

Certe disciplinam habent Christianis adolescentibus dignam, vt iam studia scholastica et ad virtutem incentiua atque serias et quotidianas commonefactiones, taceam. Ceteroquin magni facio Perillustris Dominationis Vestrae adfectum, quo adhucdum de opere meo esse vult solli-cita. Viennensem illam Topographiam, 1 nondum vidi, breui tamen acquisiturum me spero.

Interim, vt opus meum accuratius prodeat, applausumque mereatur maiorem, totus elaboro, modo Optimi Viri, quos per litteras infinities rogito, alacriores et accuratiores essent in symbo-lis suis conferendis. Plurimi enim nescio quid non suspicantur, ignari, totum institutum ad illustrandam patriam comparatum esse. Maxima mihi spes est in Perillustri Dominatione Ve-stra, quae credo, plures facile ad symbola conferenda potest inuitare. ln partibus Trans-Tibi-scanis plurima possent Debreczinenses praestare; sed ii nimium quantum duri sunt et in-exorabiles. Quare dignabitur Perillustris Dominatio Vestra adnexam hanc descriptionem Parschitzianam Comitatus Bihariensis cum Perillustri Domino Vice-Comite Komáromy adne-xa etiam delineatione Comitatus Szabolcensis, communicare, atque impetrare ab eo, vt Comi-tatum hunc per Processus distributum accuratius describendum curare velit. Reliqui inferioris Hungariae Comitatus, vti sunt Szólnock, Bács, Temes, possunt per amanuensem Perillustris Dominationis Vestrae ex Parschitiano opere exscribi, et cum peri tis illarum partium, immo cum ipso etiam Generoso Domino Kandó, communicari. Quem fauorem Perillustri Dominationi Vestrae omnimode conabor demereri. Interea dum ista, quae ad Nouae Hungariae notitiam pertinent, ita operose conquiro; Antiqua Hungaria sub manibus crescit. Illud in ea potissimum elaboro, vt historia antiqua, quae Attilam praecessit, et secuta est, quia a Bonfinio fabulis contaminatur, ex Graecorum et Latinorum antiquis et genuinis monumentis, secundum tempo-rum et regionum, quas incoluerunt, ordinem, suppleatur. Quod reliquum est, Perillustrem Do-minationem Vestram Diuinae gratiae commendans, maneo

Eiusdem Perillustris Dominationis Vestrae Pisonii 1718.

die 25. Novembris.

obseruantissimus Matthias Bel mp.

[Melléklet:]

§. 1.

COMITATUS SZABOLCENSIS

Hungaris Szaboltzvármegye, cui oppidum Szaboltz, nomen dedit, Comitatus caput et me-tropolis. ln hoc Comitatu anno Christi DCCXLIV. (iuxta Bonfinium) Szaboltz Dux Hungaro-rum e Scythia in Pannoniam ingressus, cum suis copiis consedisse dicitur. Frugum copia, pascuis foecundis, pro alendis pecoribus maxime idoneis, gaudet. Vini quoque generosi ferax.

Hic Comitatus totus Ottomanico iugo subiectus erat, nec Comitia Regni per Ablegatos suos adire solebat.

§. 2.

Terminos habet ab ortu Comitatum Szakmariensem; ab occasu Borsodiensem, a Meridie Bihoriensem; a Septentrione Szempliniensem, et Beregiensem.

§. 3.

Ciuitatem Szaboltz, antea satis elegantem et amplam, in qua Ladislaus 1. Rex Hungariae anno MXCII die 23 Calendarum Januarii, cum vniuersis Regni sui Proceribus at Ablegatis, necnon cunctis optimatibus Comitia Regni intstituit; vbi variae constitutiones de regno, eius-que incolis sancitae, veluti videre est in Decretis regni, ad annum MXCII. Post ea variam fortunam et multiplicem experta, modo Christianos, modo Turcas possessores agnouit, et fere ni! nisi nomen de pristino splendore retinuit.

§. 3. [!]

Oppida: Vatta, Teren, seu Terin, Damahit, Appati, Medin, Dobos, Vyváros, Hathaz, Dorog, Varospircz, Raszbeszermin, Bagamir, Nimethaz, Nyibator[!], Kallo, Nyiregyház, Királyteleke, Téglas, Sz.Mihály, Dobuyfejertö, Nyaradon, prouti Decreta Ferdinandi III. ad annum MDCXLVII. Art. XXX. loquuntur. quae omnia hodie partim vastata, partim in ruinis proiecta iacent.

§. 4.

Arces: Kisvarda, cuius fit mentio in Decretis Regni, ad annum MDLXXVIII. Art. XXVII.

intra paludes posita ac proinde natura loci munita; Apati in Insula Samosii erecta. Zegedhaz, Rakamaz, quarum fit mentio sub Ferdinando 1. in Decretis ad annum MDLXXVIII. Art XXXVII. desolatae. Mithe, vide Decreta Ferdinandi 1. ad annum MDLXXVIII. Anni[!]

XXXVI. Kalo arx in planitie locata.

§. 5.

Aquas: Tibiscus, qui hunc Comitatum alluit, quem vide in Comitatu Maramarusiensi. ln huius campestri parte fluminis, Kund Dux Hunnorum, cum e Scythia Asiatica venissent, dicitur consedisse, anno Christi DCCXLIV. iuxta Bonfinium. Somos, cuius ortum vide supra in Co-mitatibus Transyluaniae.

§. !.

COMITATUS KIS HEVESIENSIS,

vulgo Kis Heves, Vármegye, dictus ita ab oppido Heues, hodie per bella Turcica et Ciuilia in minis iacente. Amoenitate montium, Syluarum, vinearum, pratorum atque agrorum, nulli ce-dens, sed plerosque vincens et superans. Qui districtus etsi totus iugo Turcico intolerabili subiectus fuerit; Comitia nihilo minus Regni, per Ablegatos suos visitare et indictis parere solebat: donec iterum occupata anno MDCLXXXVII. die 17. Decembris. Supremus Comes est Episcopus Agriensis, Stephanus Fenesi.

§. 2.

Terminos habet ab ortu, Comitatum Nagy Heuesiensem, et Bodrogiensem; ab Occasu Pe-stiensem; a meridie Szolnokiensem; a Septentrione Neogradiensem et Borsodiensem.

§. 3.

Vrbem Agriam, Hungarice Eger, Germanice Erlau, Slauonice Jager, Jacigum ciuitatem ab Agria fluuio quo irrigatur, aut ab Agrianis Illyrici populis, a quibus condita longe ante Hunga-rorum in Pannoniam aduentum, ita dictam, Epsicopali dignitate ornatam. Qui vrgente belli necessitate, banderia duo, in campum producere tenebatur. Papae vero Romano quotannis octingentos florenos persoluit. Huius arx sita est in promontorii montis latere accliui, partim Saxeo, partim vineis arboribusque frugiferis, consito, qua illud in vallem descendit, egregie munita, duplicique arce, altera veteri, altera noua omata; seu interiori et exteriori, portis, fossa, duplicique muro diuisa. Ab ortu montem habet alium, editissimum, cuius de summo, liber in arcem prospectus patet. Exitus et ingressus, occasum versus antea patebat. hodie Meridiem versus, qua thermae et amoenissimus campus conspiciuntur. Ab hac parte Meridionali ingens propugnaculum, intra quod alius quidam agger excitatus, inter Septentrionem et Meridiem prominet. Haud procul ab his, paullo tamen inferius, ad angulum, de filice praemunito con-structa, magnifica quaeque aedificia Astrum intuentia; sese offerunt. Templum vero Primatu Episcopatus nobile occasum spectabat et Capitulo seu Collegio Canonicorum insigne, in arce aedificatum erat: cuius hodie solum rudera visuntur.

Hatuanum. Hungaris, Germanis et Slauis Hatwan, seu Hathvan ad tluuium Szadva, inter paludes, in planitie commodissimo loco positum, vnacum arce aggeribus et fossis aqua repletis firmatum. Hodie paucos incolas alit, qui domos ex cineribus resuscitatas inculunt, non sine grandi terrore rapacium luporum, qui magno numero loca ista infestare, et non tantum pecori, sed et hominibus inhiare solent. dum saepius ex cunis infantem, porcos e domibus, noctumo et diurno tempore inuadere, auferre, et in sui praedam, ac famem sedandam, conferre consue-uerunt.

§. 3.[!]

Oppida: Gyöngyös, mercatura, nundinis, et vino generoso non ignobile infra montes Matra positum oppidum. Praepositura, templo insigni, in quo 20 columnae, singulae altaribus ornatae conspiciuntur. ln hoc oppido infra ciuitatem conspicitur Monasterium Franciscanorum, et Templum Caluinianorum, quod iisdem superioribus annis ademptum, et Patribus Jesuitis col-latum. Fluuius Matra, oppidum in duas partes secat. Vineis in longum et latum ex porrectis, praestantissimis gaudet. Cetera oppida sunt. Pata, Berin, Sár Paszto, Fanczal, Ludas, Szihalom, mercatu boario, pane candido et agricultura antea celebria. Sed hodie plurima vastata, iacent in ruinis. Huc pertinet etiam Somos oppidum, cum arce Agriensi.

§. 4.

Arces: Agria vetus et noua, Sirok in petra, Czovar, Szárvaskö, Czenrék nupero bello per Christianos a Turcis recepta. Nanas, arx Ladislai Morai. Szarvaskö, castrum, Somoskö, arx in rupe posita, ad Episcopum Agriensem spectans: Pedo arx, per Turcos destructa.

§. 5.

Aquas: Szadva, vel Szagyva, qui tluuius oritur e palustribus lacunis, quae inter Danubium et Matram, montem inter Cumanos stagnare solet, adluitque oppidum Hatvan, Pasztó vbi Ma-tra iungitur. Agria deriuatur e montibus Agriae, qua iter patet Miscocinum versus, et ciuitatem Agriensem, in duas partes Orientalem et Occidentalem secat: diuidit etiam duos Comitatus in eadem vrbe, Beregiensem et Heuesiensem. Matra ortum suum deducit e montibus Matra altis-simis, supra Gyöngyesinum oppidum in duas partes secatur, et in Szadvam fluuium, incurrit.

Huc etiam possunt referri Sárvíz et G[y]önges limosi fluuii.

[Borítékon:]

Monsieur Monsieur Paul de Rada mon tres honore Fauteur present

a

Ludan

[Pecsét te 1.]

46 Bél Mátyás Haynóczi Dánielnek Pozsony, 1718. december 13.

A hún-szkíta írásról szóló művét küldi. Pozsonyban öt garas az ára. A soproni könyvkötóhöz német nyelvkönyvét küldte el. Mivel úgy hallja, hogy nem ajánlják a diákoknak, kéri Haynóczit 12 példány eladására. Üdvözli a soproni iskolaigazgatót. Olvasta a Haynóczi wittenbcrgi disszerálásakor nyomlalotl programot.

Clarissimo Danieli Hainocio Gymnasii Semproniensis Subrectori Salutem Matthias Be!.

Vt de mea Tibi constet voluntate, litterarum aliquid ad Te dare constitui. Has, en! exercitatio mea1 comitatur, cuius exempla, vt grossis 5. apud vos veneant, humaniter abs Te peto. Dedi ad compactorem vestrum alterutrum exemplum Instituti Linguae Germanicae;2 sed audio nause-ari illa a vestris, forte quod est aliquis, qui, siquidem dare meliora nequit, aliena contemnit, et iuuenum adeo mentes alienat. ld equidem nescio, sed suspicor tamen. Tu, pro Tuo in me amore, faxis, vt saltem 12. ista exempla, nam 13tum Tibi dico, queant dissipari. Dabo ego operam, ne mei in Te amoris officia iure queas desiderare. Plura non habeo scribere, quam vt Rectori clarissimo3 salutem precer, Tibi vero felices laborum successus apud Deum deprecer. Vale, et me Tibi obstrictum crede. Pisonii 1718. 13. Decembris.

ln eo eram, vt signo has munirem, cum fasciculus Tuus mihi redditur. Legi extemplo Chla-denianum programma,4 multum gratulatus, quod scrophae illic sínt retutae, ecclesiae nostrae male cupientis B. Vtinam ita pergat, summus hic vir, conuellere criminationes hominum isto-rum, oppido diras. Vale.

[A külzeten:]

Monsieur Monsieur Daniel Hajnoci subrecteur du College Euangelique present

a

Sopron.

Nebst einem paquetlein.

[Pecséttel.]

[ 18. századi megjegyzés:] 2. Clarissimus Matthias Be!, Rector Posoniensis, 1718. die 13. Decembris.

47 Bél Mátyás Fischer Dánielnek [Pozsony], 1718.

Tudományos vállalkozásában való részvételre kéri.

48 Fischer Dániel Bél Mátyásnak [Késmárk?], 1718.

Visszautasítja Bél együttműködési kérését.

49 Ifj. Buchholtz György Bél Mátyásnak Nagypalugya, 1719. február 14.

Készíti vánnegyéje leírását, de egyesek a munkát ártalmasnak, mások fölöslegesnek tartják. Kheberitsch segíti.

Árva vármegye leírását Mollerrel elküldte, a térkép még nincs készen. Kray Szepes vánnegye térképét próbálja meg-szerezni. Liptó vánnegye leírása csak néhol hiányos. A helységek és barlangok leírásában pontosságra törekszik. A

deményfalvi barlangban talált állatcsontmaradványokból és azbesztlemezból egy darabkát küldeni fog. Leírással szá-mol be a szilicei barlangban tett útjáról, ír gyógyvizekról, sikertelen Kárpátok-beli útjáról, Szepes vármegye leírásáról, a segítókr61. Bél Rhetoricáját ismeri, a hún-szkíta irodalomról szóló művét kéri. Lissovinyi Sámuel és Textoris János

megbüntetéséről.

Plurimum Reverendo Clarissimo Doctissimoque Viro, Domino Matthiae Belio Georgius Buchholtz Salutem Plurimam Dicit.

Plurimum Reverende Clarissime Doctissimeque Vir, Domine Fautor mihi colendissime.

Epistulam Claritatis Tuae eo accepi gratiorem, quo comperio obscurioris modo nominis mei clariorem apud Claritatem Tuam esse memoriam. Descriptio Comitatus nostri juxta rubricas praescriptas jam fere elimata; verum accurationis ergo adjicere placet insignia potiorigo Nobili-tatis, hunc magno numero incolentis Comitatum, quae credo non minus ac reliqua grata Clari-tati Tuae fore. Fateor ingenue, nonnullos operam hanc mihi discusisse tanquam nocituram, alios tanquam supervacaneam inutilemque pro modemo Patriae nostrae genio, nihil praeter Allegationes Advocatorum probantes. lmo ut Claritatis Tuae in aurem dicam, solum Perillu-stris Dominus Kheberitsch, nescio quae mala ominatus, institutum assignandorum singulorum pagorum improbavit, certis ex rationibus, dubio procul Claritati Tuae etiam.scriptis: ut adeo et sedulitatem in percontando atque alacritatem in describendo fere posuerim, potioribus solum-modo rebus connotandis intentus, anceps totus pendens; sed probi mecum habitans re ventilata, hoc argumento continuationem propositi firmavi, quod institutum Claritatis Tuae non satis celebrandum orbi literato ubivis cum laude constet, nec opera clam fiat. Neglectis itaque his omnibus, pergo cuncta hanc in rem facientia indagare; Caeterum non possum diffiteri, diversas de re una relationes, animum suspendere, ut plurimum in descriptione montium et eorum quidem Comitatum terminantium. Qualem descriptionem Comitatus Arvensis administra ope-ra Perillustris Domini Kheberitsch (a quo faceta de pastinacae virtutibus adjecta) concinnave-rim, scio missam a Domino Doctore Mollero accepit Claritas Tua: utinam non tanta cum festinatione rem ursisset idem Dominus, perfectior enata fuisset opella, siquidem vix universas observationes exprimere volui, cum rudis saltem et indigestus fuerit labor, quem Dluhalukam ad eundem Dominum accipiens, cuidam in calamum properanter dictavi. Eodem tempore quo-que Licavam una cum quibusdam antiquioribus ibidem ex ruina superstitibus reperibilibus delineavi. Mappa Arvensis in primis adhuc rudimentis posita: tentabo quid ulteriores valebunt conatus. Scepusiensis Comitatus Tabulam a Domino Fratre Kray concinnatam vidi, dabo ope-ram ut concessam rite delineare mihi facultas sit, prouti quoque pridie ad Reverendum Domi-num Danielem Lanyi affinem illius ea de caussa litteras dedi, quo sciam Domi-num Mappa eadem Kesmarkini praesens sit, vel an ipsam, secum Petrivaradinum sustulerit. Tabula nostri Comita-tus, ea, qua fieri potuit accuratione signata est. Descriptio passim adhuc hiulca est, in diesque suppletur, proxime Perillustris Domini Kebritsch[!] revisioni submittenda. Utinam quae vet-tem, cuncta praestare possem! anxit me diversa de montibus specubusque relatio, sollicitum, ne a vero vet minimum discederem. Sic antrum illud, cujus in Epistula meminit Claritas Tua, alii spatiosum nimis, alii non aeque perhibent. ln montis Deminfalvensis antro quodam grandia reperiuntur ossa, ex sceleto Draconis opinione vulgi residua: ego unicorum[!] fossila existimo esse, vel propter efficaciam quadantenus expertam. Ubi occasionem commodam nactus ero, Claritati Tuae partem ossis papyrumque incombustibilem ex asbesto lapidi confectam mittam, qualem Halensis orphanotropii Musaeo Naturalium aliisque ante sexennium posteriori in Sa-xoniam remigratione1 obtuli, una cum aliis Patriae nostrae admirandis curiose a me conquisi-tis, mineralibus praesertim. ln Tornensis Comitatus terminis Gömöriensi vicinis prope pagum Szilice nuncupatum Rosnavia duobus fere milliaribus dissitum, admirandum est antrum, cujus videndi caussa, aestuante Julio, pedestre suscepi ante tria lustra iter. ld in elevatiori loco si-tum introitu patet satis amplo, nec initio nimium praecipiti saxoso: descenditur adhuc sub dio vet 30. passibus; deinde crescente praecipitio per gradus glaciales itur a dextra parte usque sub

petram quandam ingentissimae mol is, in antro enatam ubi rursus planiore paullum situs, verum totus quantus glacialis, unde decem fere passibus extremitas in angulum quasi desinens, tantae profunditatis sistit specum seu hiatum, superne orificium quattuor circiter orgiarum habentem, ut lapidis injecti diu exaudiatur strepitus; periculum vero est ob lubricitatem glaciei, ne quis prope accedens incidat, discrimen augente proxime hiatui in praecipitium vergente situ; unde oves seduli arcere solent tityri ab hoc antro, semel enim ingressae vix evadunt. Supra hocce hiatus orificium stiria glacialis inferius obtusa dolii ingentis instar dependebat, quam ex petra globis sclopetariis fortiter impetendo, invanum decutere conatus sum cum sociis, siquidem vis signum albicans in glacie apparuit, ceu solet esse, dum bacillo glaciem ferimus. A sinistra parte petrae illius horrendae nimium praeceps est descensus in specum illum profundissimum delap-suros quasi trahens, unde tamen ut plurimum opiliones vitae contemptores praestantissimam purissimamque glaciem exsectam effere solent, sicuti cum perturbatione animi, stantibus co-mis id conspexi, dum iidem inferius prope hiatum petram circumeundo, praeparatur prius securibus in glacie via, plenis labris et calathis in tugurium glaciem bajularunt. Faciunt idem et incolae illius pagi, qui saepe inopiam aquae (qua pagus in aestu nimium laborat) liquefacta simili glacie compensant, vel tepidam refrigerant. Antrum illud instar fornicis est, unde aqua ex lapidibus (petris) indesinenter destillat, quae delapsa, aestate in densissimam concrescit glaciem, sine tamen stiriis excepta eadem ingente una orificio hiatus independente. Aestivo

petram quandam ingentissimae mol is, in antro enatam ubi rursus planiore paullum situs, verum totus quantus glacialis, unde decem fere passibus extremitas in angulum quasi desinens, tantae profunditatis sistit specum seu hiatum, superne orificium quattuor circiter orgiarum habentem, ut lapidis injecti diu exaudiatur strepitus; periculum vero est ob lubricitatem glaciei, ne quis prope accedens incidat, discrimen augente proxime hiatui in praecipitium vergente situ; unde oves seduli arcere solent tityri ab hoc antro, semel enim ingressae vix evadunt. Supra hocce hiatus orificium stiria glacialis inferius obtusa dolii ingentis instar dependebat, quam ex petra globis sclopetariis fortiter impetendo, invanum decutere conatus sum cum sociis, siquidem vis signum albicans in glacie apparuit, ceu solet esse, dum bacillo glaciem ferimus. A sinistra parte petrae illius horrendae nimium praeceps est descensus in specum illum profundissimum delap-suros quasi trahens, unde tamen ut plurimum opiliones vitae contemptores praestantissimam purissimamque glaciem exsectam effere solent, sicuti cum perturbatione animi, stantibus co-mis id conspexi, dum iidem inferius prope hiatum petram circumeundo, praeparatur prius securibus in glacie via, plenis labris et calathis in tugurium glaciem bajularunt. Faciunt idem et incolae illius pagi, qui saepe inopiam aquae (qua pagus in aestu nimium laborat) liquefacta simili glacie compensant, vel tepidam refrigerant. Antrum illud instar fornicis est, unde aqua ex lapidibus (petris) indesinenter destillat, quae delapsa, aestate in densissimam concrescit glaciem, sine tamen stiriis excepta eadem ingente una orificio hiatus independente. Aestivo

In document Bél Mátyás (Pldal 45-189)