• Nem Talált Eredményt

ni ti, absente viclelicet sua Maiestate, ternos equites ac pedites

In document ORSZÁGGYŰLÉSI EMLÉKEK (Pldal 147-200)

huiusmodi, vei unum tantura, aut duos, proutex necessitate fue-rint requisiti, penes personam domini generalis, aut ipso absente, penes supremum Capitaneum, sine mora dimittere, quocunque iussi fuerint, et quamdiu necessitas postulaverit, sumptibus suis ibi teuere debeant. Ipsi quoque Pomini acNo-biles, tali existente necessitate, penes eosdem Capitaneos gene-ralem aut supremum viritim insurgere, atque illis assistere teneantur. Quod si tnm repentina contingeret necessitas, ut mandata vei Eegiae Maiestatis, vei in sua absentia domino-rum Locumtenentis et Capitanei generalis, expectari non posse viderentur, ad unius supremi Capitanei mandatumillicö eadem praestare teneantur. Si qu!s autem recusaret, aut negligeret, dominus, Xobilisve. illius bona illico occupentur per eundem Capitaneum supremum, occupataque teneantur, donec duplum exigatur illius, quod modo supradicto praestare debuisset.

A r t i c u l u s XVTTT.

Tribus autem ex causis executiones adversus violentos modo supradicto per capitaneos et gentes Regiae INTniestatis fieri debere visae sunt. Primum ex ultima sententia Judicum ordinariorum regni, in sede iudiciaria Regiae Maiestatis contra quemcunque iudiciorum terminis et processibus lata. Deinde ex transgressis constitutionibus articulorum Novizoliensium, et aliorum conventuum, servato videlicet eo ordine et modo in punitione transgressorum, qui ordo et modus in articulo ipsorum conventuum est expressus. Postremo ex aperta vio-lentia, ablationeque manifesta proventuum ac decim áruiig oppressione nobilium aut colonorum, quae palam per quem-cunque fieret in quoquem-cunque comitatu.

A r t i c u l u s X I X .

Quia dominus capitaneus generalis plerumque extra regnum in negotiis aliorum regnorum et provinciarum suae Maiestatis sólet esse occupatus, propterea constitutum est, ut

1 4 2 A N A G Y S Z O M B A T I O R S Z Á G G Y Ű [.ÉS

dominus Bathori supremus Regni capitaneus Agriae vei Nittriae, aut in Sempthe continue permaneat, et cum genti-bus per loca circumvicina, magisque opportuna distributis, ad praemissa rite curanda, atque exequenda sedulo invigilet.

Quod si forte contingeret necessitate exigente eundem ultra Tybiscum proficisci oportere, in eo casu relinquat in his par-tibus loco sui virum sufficientem, qui, dum ipse cogeretur abesse, eius vices suppleat.

A r t i c u l u s X X .

Cnm autem partes trans Danubium contra Turcas cir-cumvicinos et in visceribus illorum comitatuum ubique fere positos, capite imprimis egeant, a quo defensio ipsarum con-tinue curetur, aeque ac in his partibus citra Danubium, domi-nus vero Bathori ultra citraque Danubium non possit ulla ratione recte prospicere: videtur propterea necessarium esse, ut sua Maiestas, supremum alterum regni Capitaneum trans Danubium nominet, illique ordinem et conditionem honestani constituat, qua officio suo rite vacare possit, id quod Comita-tus trans Danubium a Maiestate sua etiam atque etiam humi-liter postulant. Interim autem dum sua Maiestas supremum Capitaneum huiusmodi in partibus illis nominat, dominus ge-neralis ad eas partes curam gerere debebit. Idem autem su-premus Capitaneus resideat vei in Szigeth, vei in Papa, vei in Kanisa, prout necessitas portulaverit.

A r t i c u l u s XXT.

Supplicant etiam iidem comitatus ac simul Ordines et Status regni Maiestati suae, ut decimas Episcopatus Jaurien-sis, ab annis compluribus quibusdam Germanis inscriptas. ex quibus decimis iidem Germani magno cum faenore pecunias suas iam dud um perceperunt, excipere iam tandem ab illis, et domino Capitaneo generali ad munitionem arcis et civitatis Jauriensis assignare dignetur gratiose.

1 5 4 7 . D E C Z E M B K H B E N . 1 4 3

A r t i c u l u s XXTT.

E s t autem constitutum in lioc conventu, ut bona aliena, et proventus et decimae violenter occupata, dimittantur iis, ad quos spectant, iuxta tenorem articulorum superiorum Con-ventuum; quorum quidem Conventuum omnium constitutiones omnes et singulas, prout in articulis illorum expressae sunt, iidem Ordines et Status ratas, firmasque esse decreverunt.

A r t i c u l u s XXTTT.

Si quis contra alterum indebitam actionem seu litem intentare et in iudicio prosequi non dubitarit, is nisi in prima instantia ab actione discesserit, et causae renunciaverit, se-cuto postmodum processu, factaque attestatione, vei aüqua literali de more iudicii comprobatione, amplius se ab incaepta lite pro libito retrahere, et quod vulgo dicitur, causam ipsam condescendi facere non possit, sed in onere actiouis indebitae convincatur. Hactenus enim post multas impensas adversario partes ante latam sententiam pro libito quisque actioni cau-saeque, quam ipse moverat, potuit renunciare, et eam causam cum onere sex marcarum condescendi facere.

A r t i c u l u s X X I V .

Supplicant praeterea Ordines et Status regni Maiestati Regiae, domino eorum clementissimo, ut monetam ungaricam.

iuxta priorem ligám paulo ante immutatam, Cremniciae in camera cudi iubeat. Magnum etenim damnum caepit fidelibus suis redundari post diminutionem ligae ipsius monetae; adeo, u t vix etiam cum additione possit moneta ungarica exponi, quae priusquam immutaretur, etiam ipsa augmentuin et lucrum ferebat, in permutatione vei rerum, vei pecuniae ger-manicae. Jubeat etiam Maiestas sua sine respectu cuiuscun-que acriter, iuxta regni decretum, falsae, adulterinaecuiuscun-que mo-netae cusores, quicunque illi esse comperiantur, puniri.

1 4 4 A N A G Y S Z O M B A T I O R S Z Á G G Y Ű [.ÉS

A r t i c u l u s X X Y.

Fortalicium in claustro de Kolos, per dominum Podma-niczki, post dirutum eastellum Szerdahely, erectum, unde cir-cumvicinis Nobilibus et colonis non parva damna eveniunt, Maiestas sua everti ac demoliri iubeat; ecelesia tarnen, sive templum integre maneat. et abbas in ea abbatia reguláris or-dinetur.

A r t i c u l u s XXV.T.

Cum autem variis exemplis et vetustis et recentioribus saepenumero palain innotuerit Dei optimi maxi mi vindex ira ob peccatum aliquod populi gravius, néque ulla res magis ab aliquot annis ílorenti quondam Ungariae nocuisse videatur, oppressione colonorum, quorum clamor ascendit iugiter ante conspectum Dei; ad avertendam indignationem summi rerum omnium opificis, eiusdemque bcnignitatem, pietatem et cle-mentiam nliquando tandem afflicto liuic regno reeoncilian-dam , praesertim quod sua Maiestas coram eins rei benigne admonerat fideles snos in proximo c o n v e n t u Posoniensi: Or-dines et Status regni, inter alia. quae ex benigna, paternaque sacrae Regiae Maiestatis, domini eorum clementissimi admo-nitione in hoc conventu concluserunt, illud quoque statuérunt unanimiter, ut libertás subditorum miserorum colonorum superioribus annis, quacunque ratione illis adempta, restitua-tur, liceatque inposterum nolentibus snl) imperio potestateve alicuius Domini vei Nobilis durioris fortassis et severioris vivere, alio commigrare, modo atque ordine infrascripto observato.

A r t i c 111 u s XXYIT.

Quod quicunque subditus vei colonus aliorsum migrare proposuerit, Dominum seu Xobilem. in cuius bona migrare voluerit, et Judicem Nobilium Comitatus, in quo est, de suo faciat proposito certiorem. Qui quidem Judex Nobilium,

pro-1 5 4 7 . D E C Z E M B KhB E N . 1 4 5

positum coloni,

domino ipsius vei Judici loci illius, in quo bitat colonus, significare debeat. Ac si intra spatium quinde-cim dierum nb ipso Domino suo non potevit adduci colonus;

ut rt-maneat in loco suo. tum Judex Nobilium, cum uno Nobile eiusdem Comitatus, ad possessionem illám, ubi tális discedere volens residebat, accedat, et ibi colonus ipse ante omnia, prae-sente Judice, civibus, caeterisque colonis eius pagi, villae aut oppidi, in quo habitavit hactenus, coram eodem Judice Nobi-lium, ac uno Nobile ex eodem Comitatu, iuramentum deponat, quod ipse nullo privato odio, aut alia ulla ratione adductus inde discedat, quam quod praeter veterem libertatem aut consvetudinem, Servitute vel solutione pecuniaria, aut alio aliquo praeter aequitatem onere, impedimentove a domino suo fuisset oppressus. Atque ita iuramento deposito, de omnibus debitis, quibus vel domino suo, vel eius subditis, aliisque qui-buscunque ad dominum suum pertinentibus, aut eius loci inco-lis, sive pecunia, sive rebus, proventibusve vel censu fortasse seu libertate ei c.oncessa, domino suo debebat, integram satis-factionem impendat, domum suam desolatam non relinquat aut dirutam, et si quam litem habet vel controversiam, qua-cunque de causa cum caeteris illius loci incolis, in quo hacte-nus habitavit, ante discessum ab ea se expediat, fine iuridico in huiusmodi causa consecuto. Atque ita tandem colonus ipse?

data ei licentia per Judicem Nobilium, praesenteque dicto uno Nobile, ac deposito censu, quem terragium vocant, libere, quo maluerit, commigret. Domus autem huiusmodi coloni, domino illius loci, unde discessit, remaneat, quam is alteri colono pro libitu tradere possit.

A r t i c u l u s X X V I I I .

Si quis Dominus aut Nobilis privata authoritate, et non per licentiam. medio Judicis Nobilium, modo supradicto im-petratam, colonum cuiusquani violenter abduceret, is protinus poenam, quam abducti homagium vocant, ac insuper mulctam ducentorum florenorum, parti laesae, sive ipsi domino coloni abducti persolvendam incurrat. P r o qua quidem mulcta ac

Magyar Országgyűlési Knilékpk, III. ] 0

1 4 6 A N A G Y S Z O M B A T I O R S Z Á G GYŰ [ . É S

poena Vicecomes et Judex Nobilium possessionem illám, ad quam colonus huiusmodi violenter fuerat abductus, ad manus partis laesae, titulo pignoris tradant et assignent. Quam pos-sessionem si convictus ille e manibus partis laesae, cui fűit assignata, ante debitam satisfactionem huiusmodi ducentorum florenorum ac poenae supradictae abducti coloni, eripere aude-ret, extunc pro huiusmodi nova violentia et ereptione veloccu-patione possessionis, in facto maioris potentiae per Judices regni ordinarios condemnatus pronuncietur, ac possessio erepta rursum tradatur, cui antea fuerat assignata, perque Maiesta-tem Regiam ac dominos Capitaneos, servatis de iure servandis, contra illum an im ad vertat ur debita executione.

A r t i c u l u s X X I X .

Si clam fugeret colonus ad bona alterius, nulla prius licentia petita, teneatur is, ad cuius hona profugit, illum ad admonitionem Judicis Nobilium remittere ad priorem domi-num, sub poena praemissa. Yicissim, si quis dominus aut nobi-lis colonum suum alio migrare volentem, post modum atque ordinem supradictum per colonum observatum, vi retineret, in praemissa poena ducentorum florenorum, ac mulcta, sive homagio talis coloni retenti, contra illum, in cuius bona migrare decreverat, convincatur; et possessio illa, ubi colonus retentus habitabat, parti laesae pignoris titulo tradatur, modo praedicto; ac si illa de manibus laesae partis, ante debitam satisfactionem ducentorum florenorum et homagii, quod est fioreni quadraginta, eriperetur, eandem poenam capitalis sen-tentiae, is qui eripuit, incurrat, et modo praedicto fiat executio.

Similiter etiam intelligatur de iis, qui colonum suum fideius-sione vel cautione astringunt, quo minus de bonis suis posset discedere, tum sane, cum iam colonus per Judicem Nobilium propositum suum alio migrandi denunciavit. Talis enim domi-nus vel nobilis in eandem poenam incurret, in quam eum incurrisse supra dictum est, qui vi aperta retinuit. Si quas terras, prata, aut vineas colonus discessurus in territorio prio-ris domini sui habet, quas sumptibus vel laboribus suis

exco-1 5 4 ? . DECZElvtBERBEN, 1 4 ?

luisset, extirpassetve, pro Iiis terris, pratis, aut vineis, iuxta antiquam illius loci consuetudinem, post discessum suumnonas fiugum, vinorum, aut capetias, vel urnas, aut munera et pro-ventus solitos teneatur domino suo, a quo discesserit, solvere imposterum, etiamsi ante nihil solvisset. Quod si dominus suus terras, prata, aut vineas liuiusmodi in suo territoriö modo praedicto excultas, precio sibi vindicare vellet, facta prius per Judicem Nobilium et unum Nobilem de illis vei'a aestimatione, eonvocatisque ad id viciuis colonis, soluto iusto precio earum terrarum, vinearum et pratorum, eas sibi possit habere et redimere.

A r t i c u l u s X X X .

Si Vicecomes aut Judices Nobilium in exequutionibus praemissis favore, vel praetextu forte metus Comitis eorum, vel alterius potentioris, procedere íideliter uollent, in amis-sione officiorum suorum et singulis dueentis Horeuis convin-cantur.

A r t i c u l u s X X X I .

Si Judex Nobilium et Nobilis illi adiunctus, in licentia-tione coloni, iudicium aliquod fecerint, pars non contenta possit causam provocare seu appellare ad sedem Comitatus;

si ibi quoque iudicio facto non esset contenta, tum ad iudicia-riam sedem Regiae Maiestatis liceat provocare; interini colo-nus maneat in loco prioris residentiae, cum ordinariis proven_

tibus et servitiis domino suo persolvendis et exhibendis.

A r t i c u l u s X X X I I .

Si Comes ipse, qui Comitatui praeest, aut alius dominus vel Nobilis contra Vicecomitem et Judices Nobilium in Iiis exequutionibus palam hostiliter et armata manu insurgeret, ac contumeliis, vituperiisque illos, vel alterum afticeret, in poenam repulsionis, hoc est septuaginta duorum florenorum,

10*

. 1 4 8 A NAGYSZOMBATI O R S z i . f i G Y Ű L É S

si vero verberibus, vulneribus, aut captivatione afficeret, in poenam maioris potentiae, quod si mortem inferret, in poe-nam notae infidelitatis, protinus iiicurrat. Quod si absente domino suo, vel absque eius scitu, officialis vel colonus aliquid huiusmodi adversus praemissos exequutores patraret, dominus illieo teneatur talem malefactorem, officialem scilicet, aut subditum suum, iuri sistere ad sedem Comitatus, sub poena so-lutionis muletae sive liomagii illius, ut sic ille ex merito pu-niatur. Si forte officialis, vel colonus huiusmodi malefactor iam fugisset, ita ut per dominum suum in iudicium sisti non posset, dominus suus cum duobus Nobilibus teneatur in sede Comitatus deponere iuramentum, quod absque scitu suo faci-nus per suos commissum fuerit, et illi clam ab ipso aufugeriut.

Si capti vel ad iudicium producti malefactores culpam faci-noris commissi in dominum reiicerent, teneatur similiter domi-nus suus cum duobus Nobilibus sese ab ea culpa expurgare, iuramento deposito. Si vero malefactor facinus sine scitu et commissione domini sui perpetrasse affirmaverit, id ad innocen-tiam domini sui sufficiat, et malefactor poenam sui facinoris subeat, qui si aufugeret, ubique libere capiatur.

A r t i c u l u s X X X T t T .

Vicecomites et Judices Nobilium, cum Nobile adiuncto, in bis exequutionibus salarium eorum, ut antiquitus mos fűit, habeant. In licentiatione scilicet coloni, singuli denarios duo-decim, per colonum discedentem; in occupatione vero etstatu-tione possessionis illius, qui constituetstatu-tiones praemissas non ob-servaret, florenos duodecim per eiun, cuius nomine fit exequutio, persolvendos.

A r t i c u l u s X X X I V .

Recordari potest praeterea Maiestas s u a , quomodo in Posoniensi proximo conventu, regnicolis iam maiori in parte discedentibus, proposuerat necessarium esse pro muni-tione castrorum finitimorum, ut exactio vectigalis unius

1 5 4 7 . D E C Z E M B E R B E X . 1 4 9

floreni de singulis bobus extra regnum educendis in tricesima duplicaretur, cuius videlicet pars dimidia ad necessitates con-finiorum verteretur. E t quia nulluni inde in negotiatores detrimentum redundare affirmabatur, quod vicissim ipsi pro duplicato vectigali maiori pretio pecora sua vendere possent, consiliarii nonnulli, simul et certae personae ex nobilitate.

qui tum forte aderant, voluntati suae Maiestatis in ea re con-senserant. Verum postea certissima experientia claruit, dupli-cato vectigali maximum detrimentum accidisse 11011 pecora-riis negotiatoribus solum. quorum sic complures exbausti negotiationem intermittere coacti sunt, verum etiam commu-niter omnibus regni Statibus, utpote graviori pretio emere iam coactis, ea omnia, quae venalia in regnum ex aliis regnis et provinciis solent inferri. Accedit autem, quod pecorarii ipsi modos et rationes quaerunt omnes, quibus per graves huiusmodi exactiones declinent, per Poloniam et alias pro-vincias iter facientes, interdum quoque conducentes auxilia, quibus vei furtim, vei fraude loca vectigalium evadant, quos cohiberi vix duplicato equitum numero, qui nunc in tricesima clicuntur esse, videtur esse possibile; praesertim quod per fora Moravica inspectores et alii ofticiales Maiestatis suae nequaquam admittuntur. Quare cum duplicatío huiusmodi vec-tigaliorum in tricesima adversus pristinam et antiquam regni consuetudinem sit, supplicant Maiestati suae Ordines et Status regni, ut moduin vectigalis in tricesima ad pristinam et antiquam coiisuetudinem unius floreni benigne restituere dignetur, atque insuper mandare dominis regentibus suis Viennae, ut mercatoribus ac pecorariis negotiatoribus, cum pecoribus et mercibus eorum, per loca et vias ab antiquo con-suetas, solutis vectigalibus eorum debitis, iter facere permit-tant, ne illis solita eorum itinera prohíbeant.

A r t i c u l u s X X X V .

Porro quod ad decimas Ecclesiarum attinet, ad tollen-dos tumultus, qui ín perceptione earumdem decimarum saepe-numero contingunt, avertendasque pauperum vei nobilium,

1 5 0 A N A G Y S Z O M B A T I O R S Z Á G G Y Ű [.ÉS

vei colonorum oppressiones, et damna etiam eorum, ad quos spectant decimae, ís est ordo constitutus: ut domini Praelati, vei capitula et conventus decimas habentes, et easdem locare ín arendam volentes, ad festum divi Georgii, deeimatores suos mittant singulis annis ad loca praecipue eorum districtuum, in quibus habent decimas, ibique per ipsos denuncianda curent dominis -ac nobilibus, ex quorum bonis proveniunt decimae, ut quicunque de suis bonis decimam conducere voluerint in arendam, solitum et iustum pretium eo mittant vei afferant, atque ita dominis terrestribus ante omnes alios, si conducere illi voluerint, locare decimas teneantur. E x pretio autem earundem decimarum modo praemisso

arenda-tarum, vei ex ipsís in specie perceptis, iidem domini Praelati, Capitula et Conventus, praeter necessitates ipsorum quotidia-nas pro dignitate, statu et conditione ipsorum, gentes ad defensionem regni conservare debebunt.

A r t i c u l u s X X X V I .

Nobiles patriis sedibus eiecti per Turcas, et qui ad loca tutiora profugerunt, 11011 teneantur decimas solvere ex ullis terrae fructibus, etiam in illis bonis, ad quae sese receperunt.

A r t i c u l u s X X X V I I .

Supplicant etiam Ordines et Status regni, ut Maiestas Regia metas regni cum Stiria, Austria et Moravia, prout ante hac quoque Maiestati suae fűit supplicatum, et sua Maiestas benigne obtulit, rectificari iam tandem facere dignetur. Atque insuper iubeat Maiestas sua domino Honorio Kinisperglier, ut nobiles unius sessionis in possessionibus Felsö-Eőr et Alsó-Eőr, in Comitatu Castriferrei existentibus, commorantes, quas possessiones Maiestas Regia ipsi domino Kinisperglier inscrip-sisse dicitur, in bonis et possessionibus ipsorum, nullo modo ausit impedire, neque molestia, damno et -iniuria ullo modo afficiat, vei manus suas in occupationem bonorum ipsorum ingerat, cum Nobiles sint Regni Ungariae.

1 5 4 7 . D E C Z E M B E l i R E J Í . 1 5 1

A r t i c u l u s X X X V I I I .

Praeterea, quod Maiestas sua possessionem Capituli ecclesiae Castriferrei per dominum Mauritium Fyrstli supe-rioribus annis occupatam, de qua etiam antea Maiestati suae est supplicatum, iam tandem eidem Capitulo reddi et remitti iubeat. Alias etiam differentias, quae ratione quorundam praediorum et terrarum, Nobilibus Sarkan, Rayki et aliis, de Comitatibus Castriferrei et Soproniensi, cum dominis ger-manis est, revideri et rectificari facere Maiestas sua dignetur.

A r t i c u l u s X X X I X .

Quod denique Maiestas Regia privatas fidelium subdi-torum supplicationes, quas oratores ad suam Maiestatem missi exhibebunt, gratiose revideri, et de illis dementem facere relationem dignetur.

(Kiadva : »Decreta, Constitutione« et Articuli Regum lnclvti Regni Un-gariae.« Nagyszombat. 1584 478 — 484. 11.)

V I I . 1548. F e b r u á r 22.

Ferdinánd király válaszirata a nagyszombati országgyűlés által fel-terjesztett törvényczikkekre.

Ferdinandus divina favente dementia Romanorum, Ungariae, Boemiae etc. Rex, semper Augustus, Infans Hispa-niarum, Archidux Austriae, Dux Burgundiáé etc.

Ubi fideles nostri Status et Ordines regni nostri Unga-riae servitia sua fidelia tum scripto, tum etiam verbo per Oratores suos nobis liumiliter offerunt, lianc eorum oblatio-nem clementi ab eis accepimus animo.

Quod autem gratias nobis agunt pro nostro erga ipsos Regio favore et studio defendendae salutis ac liberationis ipsorum, per fideles commissarios nostros, spectabiles et magni-ficos Xicolaum Comitem a Salmis, Capitaneum generalem

1 5 2 A NAGYSZOMBATI ORSZÁG GYŰ [.ÉS

etc., ac Thomam de .N adasd, Comitem perpetuum t e r r a e Fogaras, Judicem curiae nostrae etc., nostro nomine ipsis, in frequenti eorum conventu significato, hanc quoque eorundem fidelium nostrorum erga nos liumilem gratitudinem, et animi sui fidelis significationem clementer accepimus, et gratia nostra Regia eisdem respondemus.

Quantum ad inducias quinquennales cum Turca initas attinet, intellexerunt fideles Status et Ordines ex fidelibus nostris Reverendissimo in Christo patre domino Strigoniensi, Locumtenente nostro, ac Spectabiii et Magnifico Comite Nicolao a Salmis, Capitaneo nostro generali, causas et ratio-nes initarum cum Turca induciarum eas et tales esse, quae pro hoc tempore non careant vero fundamento, et quae non in detrimentum et incommodum praedicti regni nostri Unga-riae, atque ipsorum fidelium nostrorum vergant, sed potius pro tuenda quiete eorum ac vitanda regni istius nostri vasta-tione, ad praefinitum usque tempus plurimum conducant. Nani ea ratione et conditione inducias ipsas cum Turcis pepigimus, quod intra hoc quinquennalium induciarum tempus ea omnia, quae apud christianos in regno nostro Ungariae et partibus ei subiectis fuerunt et sunt, apud nos et christianos maneant, et coloni in confinibus et alibi existentes, qui nobis et fideli-bus subditis nostris tributum penderunt, non obstante eo, quod Turcis quoque solutionem fecerunt et servitia exhibue-.runt, deinceps quoque pendant, et Iii, qui Turcis similiter

solutionem deberent, eisdem et solutionem ipsam persolvant, nec una pars aliam in hoc, durantibus ipsis induciis, prohi-beat, aut impediat. Existimamus autem Tnrcas ipsos lias inducias inviolabiliter, quemadmodum nos et literis, et nun-ciis certificarunt, esse observaturos, sicuti etiam nos per omnes fideles subditos nostros observari volumus et praecipi-mus; nec Turcas salvis induciis colonos ipsos prohibituros esse arbitramur, quin dicam et census suos nobis et dominis eorum terrestribus Semper persolvant, et victualia quoque ad arces nostras finitímas et Dominorum suorum terrestrium

solutionem deberent, eisdem et solutionem ipsam persolvant, nec una pars aliam in hoc, durantibus ipsis induciis, prohi-beat, aut impediat. Existimamus autem Tnrcas ipsos lias inducias inviolabiliter, quemadmodum nos et literis, et nun-ciis certificarunt, esse observaturos, sicuti etiam nos per omnes fideles subditos nostros observari volumus et praecipi-mus; nec Turcas salvis induciis colonos ipsos prohibituros esse arbitramur, quin dicam et census suos nobis et dominis eorum terrestribus Semper persolvant, et victualia quoque ad arces nostras finitímas et Dominorum suorum terrestrium

In document ORSZÁGGYŰLÉSI EMLÉKEK (Pldal 147-200)