• Nem Talált Eredményt

Mihály testvérének Verancsics Antal

In document IX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 90-96)

o. Non sum divinus, sed praescivi, tuum superioris anni abituili ex Hungaria cruces istas tibi allaturum, in quas te nunc fortunae maligniate adactum lamen-taris. Consilium illud tuum, scis, quam vehementer improbavi, quum, ut adhuc plusculum mecum perdu-rares, institi; quandoquidem videbam, nec tempus congruum mutandae tibi conditionis, nec mihi rem adeo esse parabilem, qua et pro tuo commodo et ex honore meo domum proficisci potuisses. Italia tota flagrabat bello, et novis in Turcas inotibus fervebat.

Yeneti, destituti ab imperatore Carolo, vel potius opinione sua, Christiana alioqui, cum detrimento nia-ximarum impensarum delusi et ad Triarios ferme re-dacti, de extremis jam cogitabant. Dalmatia, fame ac Turcis obsessa, in ipsis gutturis faucibus coangustato spiritu premebatur. Tu vero initurus rationes status tui, quem optimum et perfectum reliquae vitae tuae proposueras, prob Jupiter! quam intempestive festi-nus domum properabas. Sicut igitur inconsulte dis-cesseras, ita ineonsultius rediisti, et eerte tam nie quam fortuna tua, cujus tantopere iniquitatem accu-sas, invita. Neque credas, te magis avunculum, quam

1640.mart. 20.

me offendisse. Ego enim quicquid pecuniarum, argen-teorum vasorum, annulorum equorumque tum tempo-ris in promptu habui, tibi erogavi ; ac, postquam te satis et varie exercitum fuisse diceres, optaresque re-liquum jam aetatis tuae certis ac firmis sedibus col-locare, admonui: ut, initis fauste ac feliciter nuptiis, quas tam mirifice appetebas, domi familiarem adini-nistrationem subires, foveresque paternam senectutem, quam solam curam tibi esse jactabas. His omnibus nec attentatis, nedum praestitis, viso tantum patre, et domo patriaque a limine salutata, Venetias inox, tam-quam non fuisses satisdum divagatus, enavigasti.

Avuncnlus ipse, quem ibidem repereras, volens jam rebus tuis consulere et conditionem tibi aliquam non debili medio addere, in Gallias misit, insigni ac ma-ximo illi regi in aulicum commendavit et viatico non parvo est prosequiitus 5 pollicens, se longe plura fa-cturum, si virum te praestitisses et ad virtutem majo-rem nitereris. Hoc etiam neglecto vel potius rejecto statu, contempta cura avunculi et pietate plus quam paterna, quam tu feritatem ac malitiam vocas, quum mei pro veneno, album pro nigro tibi subditum scri-bas, pusillo labore atque incommodo non tolerato, e Galliis abiisti et rediisti. Quo ? unde adversam fortu-nam fugiebas. Cur ? ut plus ruboris mali ac ignomi-niae perferres, et indignatione avunculi semper prae-sente perpetuo frangereris. Quis vel ex bis paucis in-constantiam tuam non damnet, summopere et avun-culi pium in te animum et beneficami meum non pro-bet? Utrumque nostrum fefellisti. Soli tibi obfuisti.

Sed esto: errasti ut homo, nec factum potest infectum reddi. Verum enim vero, cur potius calamitatem istam tuam inconstantiae tuae, quam fortunae, non

impili-gas ? Haec enim profìciscenti tibi in Grallias avuncu-lum, qui te, scis, tuo oìim crimine, vatiniano odio in-sequebatur, reconciliavit, fraterno aere juvit, et aulae maximi omnium Christian orimi regis, honesta condi-tione copulavit, collocavitque in gradu, ex quo pro-gressum ad omnia summa ferre potuisses, si virtute nixus, vel tantillum pati voluisses, quum nec humana nec divina felicitas sine labore cuiquam tribuatur. Sa-tis erat, meo judicio, tuae juventuti viam ac modum ad hanc consequendam, quae humana est, ab avun-culo et fratre obtinuisse. Par erat, ut tu quoque labo-rem, industriam ac tolerantiam tuam adjecisses et fortunae cavillantis certamina, quae recens evectos saepe experiri consuevit, fortiter pertulisses, tametsi te in majores etiam miserias conjecisset. Ipsa enim fortuna ignavos aspernatur, et superari vult a forti-bus, ut magis faveat ac pareat expugnata. Sed alidi Socratem. Is miseros dicebat, qui miserias non cognovissent, et felicissimos, qui innocentes multa paterentur. Plato solam patientiam robur totius phi-losophiae appellabat. Quintilianus vero nullum dolo-rem mortales habere voluit nisi ab impatientia. Tu graviora effecisti mala tua, qui non tulisti. Nam, ne secundo quidem vestigio posito, vix intellectis, quae adversari videbantur, et neque degustata lilla amari-tie, momento succubuisti. Neque pudet defendere, quod, etiamsi memineris, crimen est. Priusquam enim haec tibi contigissent, non ignorasti fortunam natura mutabilem, animum vero debere esse constantissimum, virorumque virtutem non prosperis sed adversis pro-bari. Tute igitur ipsum accusa, frater, quod aeque animo ac pede vacillaris. Fortuna lapsus suos servat, nec naturam mutat, eaque sola animi constantia, sive

sit dextera, obtinetur, sive sit sinistra, superatur. Ubi autem in avunculum nostrum, utique, per Deum, be-neficum, istius infortunii tui contorques causam, ini-que et imprudenter agis. Patere me meo jure tecum loqui, natu enim major sum. Ex contumacia tua et malo animo, quo Semper in eum fuisti, ferum ac malitiosum existimas, illumque accusando, qui putas, te excusaturum iri apud eos, qui et nos et ipsum co-gnoverunt? Etenim quae ipse, ductu inprimis solius Dei, virtute dein ac ingenio suo, tóti Europae cele-bratissimo, cujus et avo et patri perexigua res domi fuit, non est assequutus ornamenta, dignitates, hono-res, divitias! Et, ut omittam multa, quae in multos tam suae quam nostra e familiae contulit, quo me ho-nore, nomine, beneficio non affecit? Puerum saepe in ulnis, ut fìlìum dissuavians, gestavit ; et in ephe-bis constitutum, Scardinae canonicum feliciter fecit ; in Hungáriám postmodum, adulta jam aetate, addu-ctum,Vesprimii,tamquam praecipua illius cura fuissem, archidiaconatu Simigiensi auxit; illinc in ltaliam mi-sit et in Patavino gymnasio fovit, eque rudi ac bar-baro homine latinum reddi curavit; revocatum tan-dem ad se, in secretarium Joannis regis creavit et in Consilio tanti principis locum mihi obtinuit ; ornavit dehinc praepositura Budae Veteris, Transsylvana ditavit, quibus adhuc fruor, nisi saevitia et tyrannis Mayladi liane, illam Grermanus princeps interceperit.

Regiis ad haec legationibus quinque: ad pontificem Romanum, Clementem; ad Galliarum regem Fran-ciscum; ad Anglorum Henricum; ad Polonorum Si-gismundum, et ad Senatum Yenetum illius studio at-que opera honestatus, et multis claris urbibus viris-que cognitus exstiti. Quid memorem spes, ad quas me

sua pietate, non mea ambitione erexit, qui jam bis episcopum me Joannis regis munificentia fecerat,nisi alterum tempora rapuissent, alterum nota culpa mea denegasse! Te puerum diu ubique secum liabuit ; sua omnia tuae fidei credidit ; regiis Cracoviae et Viennae Pannoniae civitatibus litteraria eruditione imbuen-dum tradidit et de suo suppeditavit ; sacerdotio de-hinc non contemnendo in Transsylvia donavit, quo tametsi delatione malevolorum postea privavit, non tarnen per eum fuit, quin longe majora beneficia in te contulisset, si aequo animo sustinuisses tanti avun-culi, alioqui ultra humánum modum iracundi, volun-tatem, inque illius correptione non feritatem sed pa-ternani pietatem intueri voluisses. Scis, me non igno-rare, quod te ei Semper durum, difficilem, intracta-bilem vel indomitum potius exhibuisti ; et nunc tam vehementer admiraris, quod tantus dominus tanta contentione cum pulice litiget, et immortale, ut ais, bellum gerat, neque consideras, majoriun affinium, qui parentum loco habentur, si benefici fuerint, brevem iram esse, gignere tamen longissima gaudia; et, si, quod injucundum est, ferre recusabimus: quod juvat, quo pacto obtinebimus ? Tu autem, homo adolescens, et velut navis in vasto et dubio alto incertis ventis exposita, voluntatis salubrioris impotens et firmioris consilii nondum capax, tuo ipsius ductu, abjecta avun-culi, immo parentis nostri optimi disciplina, fruendo omnibus, quae placuissent, putasti, te non collapsu-rum, et evasurum quae aetas immatura per impruden-tiam saepenumero incurrit ? Is enim, si nos mollius si indulgentius educasset, nonne,

dudumfuissentmen-tes nostrae fractae et corpora ipsa in delicias ac lu-xum resoluta ! *)

Quod ad me attinet, abjicere te nequeo, nec volo.

Nihil in me tibi praesidii aut opis unquam deerit, quantacunque res mihi fuerit, modo desinas in avun-culum esse iniquior, qui in utrumque nostrum aequissi-mus est. De indignatione vero illius in me, non est, quod multum afficiaris. Ultronea mea criminis con-fessio et tolerantia solita, qua ipsum alias saepe pla-cabilem in me converti, veniam suo tempore impetra-bit. Laetus equidem omnia perpetiar, deprimi etiam non recusabo, ut ipse eveliatur et maximus fiat, con-tentus ego vel tenuissima umbra Statilii ero. In quo si tu me, frater, imitabere, non te poenitebit, et vives valebisque. Yale. Albae Juliae Transsylvanae XIII.

kai. Április MDXL.

*) Ezen j e g y e k : — Katonánál kihagyást jelentenek, e miután e levél is tiszakasztatott az eredetiből, a hézagot itt sem pó-tolhattam.

XL VII.

In document IX. HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. (Pldal 90-96)