• Nem Talált Eredményt

Jakabffy család

In document örn ne (Pldal 101-104)

E nemes s hazánk délvidékén vezérszerepet játszó magyar-örmény család czímerszerzője J a k a b f f y K r i s ­ t ó f szamosújvári örmény kereskedő volt, kit nejével Hosszú Katalinnal és János fiával, nem különben vala­

mennyi mindkét nembeli törvényes utódaival együtt a hazai kereskedelem felvirágoztatása körül szerzett bokros érdemeinek megjutalmazására és az épen akkor folyó hétéves háború fedezésére a kincstárnak önkényt felaján­

lott nagyobb összeg mintegy viszonzásául Mária Terézia királynő Bécsben 1760. október 9-én kiadott czímerlevelé- vel nemesi rangra emelt. E czímerlevél szövege a következő;

Nos Maria Theresia etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod cum Beneficiis e Principum Liberalitate ad subditos profluentibus ea inesset vis, ut non eos modo, quibus obtingunt ad continuanda fidelitatis opera, verum ipsos quoque eorum spectatores ad amplectenda benemerendi studia plerumque excitare soleant, ideo cum ad nonnul­

lorum fidelium nostrorum demissam commendationem Nostrae propterea factam Maiestati, tum vero attentis et consideratis fidelitate et fidelibus servitiis C h r i s t o p h o r i J a k o b f f i Quaestoris Armeni et Civis Oppidi Nostri in Transylvania Armenopolitani, quae idem Nobis, Augus- taeque Domui Nostrae cum alias pro temporum et occa­

sionum varietate, tum vero negotiationi cum emolumento vectigalium Nostrorum insistendo, et signanter in moderni Belli circumstantiis ad Aerarii Nostri rationem certam pecuniae summam offerendo et praestando exhibuisse, et impendisse perhibetur, qualiave ipsum, immo et maiora deinceps quoque exhibiturum et impensurum Benigne con­

fidimus eundem C h r i s t o p h o r u m J a k o b f f i et Con- iugem eius Catharinam Hosszú, filiumque Ioannem iam natum, et in posterum Divina Benedictione e legitimo thoro nascituros liberos eorumque Haeredes, ac Posteros utrius- que sexus universos de supremae Potestatis Nostrae Regiae et Principalis plenitudine, Gratiaque speciali e statu et conditione ignobili clementer eximendo in coetum

93

et numerum verorum ac indubitatorum antelati Princi­

patus Nostri Transylvaniae, Partiumque eidem incorpo­

ratarum, nec non Regni Nostri Hungáriáé, aliorumque Regnorum, Ditionum, ac Provinciarum Nostrarum Haere- ditariarum Nobilium duximus annumerandos, cooptandos, et adscribendos annuentes et ex certa scientia Nostra, animoque deliberato concedentes, ut ipsi a modo in dein­

ceps futuris et perpetuis semper temporibus omnibus iis Gratiis, Honoribus, Privilegiis, Praero­

gativis et Immunitati bus, quibus caeteri veri et indubitati dicti Principatus Nostri Transylvaniae, Partiumque eidem in­

corporatarum, nec non Regni Nostri Hungáriáé, aliorumque Regnorum Diti­

onum ac Provinciarum Nostrarum Hae- reditariarum Nobiles natura, iure et ab antiquo utuntur, fruuntur et gaudent, uti, frui ac gaudere possint, ac valeant.

In cuius quidem Nostrae erga eundem C h r i s t o p h o r u m J a k o b f f i , prae- fatosque ipsius declaratae Benignitatis signum veraeque et perfectae Nobilita­

tis Testimonium haec Arma seu Nobi­

litatis Insignia: Scutum videlicet militare erectum horizon- taliter bipartitum, Superiore sui parte candidum seu argenteum rubram explicatam unicipitem Aquilam pecto- retenus emergentem exhibens: inferiore vero sui parte caelestini coloris, in qua Brachium humanum cataphrac- tura armatum, in vola districtam frameam per sertum ex Lauro compositum aureum traiectam sustinens, Cubito Diademati Regio, auro, gemmis et unionibus conspicuo innixum cernitur; Scuto superincumbit Galea tornearia clathrata seu aperta situ pro more ad dexteram obliquo Nobilibus propria, coronataque, inter iugum Alarum ab Aquila scutaria mutuatarum expansarum, Brachio pariter Scutario fastigiata; Laciniis seu Lemniscis hinc argenteis et coccineis, illinc vero aureis et caeruleis a Cono galeae in utrumque Scuti Latus large fluitantibus, illudque ipsum decenter

ac

venuste

exornantibus,

prout hae<? omnia in

Jnkabffy cs. csimere.

capite, seu principio praesentium Literarum Nostrarum docta manu, et arte pictoris genuinisque suis coloribus adumbrata et expressa lucidius ob oculos intuentium posita cernuntur, eidem C h r i s t o p h o r o J a k o b ff i, praefatisque eius Gratiose danda duximus, et concedenda decernentes, et ex certa scientia Nostra, animoque delibe­

rato concedentes, ut ipsi a modo in posterum futuris et perpetuis semper temporibus eadem Arma, seu Nobilitatis Insignia more aliorum verorum et indubitatorum memo­

rati Principatus Nostri Transylvaniae, Partiumque eidem incorporatarum, nec non Regni Nostri Hungáriáé, alio- rumqe Regnorum, Ditionum, ac Provinciarum Nostrarum Haereditariarum Nobilium sub iisdem Iuribus, Privilegiis, Praerogativis, et Immunitatibus, quibus caeteri veri et indubitati praelibati Principatus Nostri Transylvaniae, Partiumque eidem incorporatarum, nec non Regni Nostri Hungáriáé, aliorumque Regnorum, Ditionum ac Provin­

ciarum Nostrarum Haereditariarum Nobiles natura, iure et ab antiquo utuntur, fruuntur et gaudent, ubique in Proeliis, Certaminibus, Pugnis, Hastiludiis, Torneamentis, Duellis, Monomachiis, ac aliis quibusvis exercitiis Mili­

taribus et Nobilitaribus, nec non Sigillis, Velis, Cortinis, Aulaeis, Annulis, Vexillis, Clypeis, Tentoriis, Domibus et Sepulchris, generaliter vero in quarumlibet rerum et ex­

peditionum generibus sub merae, verae, sincerae et indu­

bitatae Nobilitatis titulo, quo eos ab omnibus cuiuscun­

que Status, Conditionis, Honoris, Dignitatis et Praee- minentiae hominibus insignitos et ornatos dici, nominari, haberi et reputari volumus mandamusque ferre ac gestare, ac iis in aevum uti, frui et gaudere possint ac valeant, Haeredesque et Posteri eorum utriusque sexus universi valeant atque possint. Imo Nobilitamus, damus et con­

ferimus harum Nostrarum Maioris et Authentici Sigilli Nostri impendentis munimine roboratarum vigore et tes­

timonio Literarum mediante. Datum in Civitate Nostra Vienna Austriae, Die Nona Mensis Octobris, Anno Mille­

simo Septingentesimo Sexagesimo, Regnorum vero Nos­

trorum Vigesimo.

Maria Theresia m. pr. Gabriel Comes de Bethlen m. pr.

Franciscus Bándi m. pr.1)

A Jakabffy család részére Mária Terézia királynő által 1760. október 9-én adományozott nemesi czímer tehát a következő: a pajzs felső ezüst mezejében a vágóvonalból kinövő, kiterjesztett szárnyú és jobbra fordult vörös sas látható; az alsó kék mezőben pedig leveles arany koro­

nán könyöklő pánczélos jobb kar markában arany babér­

koszorúval díszített kivont görbe kardot villogtat. Sisak­

dísz : két kiterjesztett s szembe fordult vörös sas-szárny között a czímerképpel azonos, aranybabérkoszorúval di- szitett kivont görbe kardot tartó pánczélos jobb kar.

Foszladékok: jobbról vörös-ezüst, balról kék arany. *)

— 95 —

In document örn ne (Pldal 101-104)