• Nem Talált Eredményt

CONTENTUS SOPROMEMS

In document Brevis Historia (Pldal 173-178)

Habuisse Provinciam S. Mariae Sopronii Conventum certum est, cuius initia referuntur ad an 1340, quis eius fundator fuerit? nescitur: constans traditio refert

,

quod quidam pnstor caprarum, caprae in quodam colle terram frequenter fodientis indicio ductus, fossa tantisper terra in­

gentem thesaurum invenerit, quo collecto eum senatum Civitatis accessise, ac facultatem claustrum pro PP. Fran- ciscanis aedificandi postulasse, — qua impetrata, omnino struxisse magnum claustrum cum ecclesia et turri e sectis quadratis lapidibus. — Haec traditio, quamvis nulla scri­

ptorum assertione firmetur, 'ac a nonnullis inter aniles fabu­

las reputetur, sua tamen non caret probabilitate; — quis- cunque fuit fundator, potens esse debuit, hoc magnifica structura utriusque aedificii comprobat. — Hoc unice mi­

randum , omnes Conventus habere documenta authentica suae originis, fundatorum , annutus DD. Dioecesanorum, confirmationis Caes-Regiae efc. — Unice Soproniensem omni scripto documento destitutum, solummodo antiqua traditione n iti; quam traditionem probabilem reddunt: in dicta Ecclesia, in fronte chori prominentia caprae terram

fodientis cornua, una cum pastore flexis genibus, baculo et pera iuxfa se positis orante; prout etiam in superficie turris capra e lapide fabrefacta despicicns urbem. — Quae signa nisi hunc Conventum a pastore aedificatum indicent;

non assequitur, quid cornua una cum pastore humili sane amictu vestito designent; — neque enim ulla Heraldica tradit, capram alicuius sublimioris familiae in Hungaria, Insignium vices subiisse.

Post cladem Mohacsianam sub Fe^dinando I. et eius succcssoribus, Fratres a Iuthcranis quos impugnabant, multas vexas perpessi sunt. — Substiterunt tamen inter multas calamitates, imo aliis fratribus: T yrnavia, Nitria et e S. Catharina per Tureas et haereticos abactis , saepe hospitium praebuerunt. — Conventus hic per IosephumN.

abolitus est; pccunia parata, fundationalis, item pro di­

stractis rebus Conventus incassata, una cum thesauro ec­

clesiae Budam absportata. — Conventu plenarie evacuato, Fratres nostri moesfis oculis, nil praeter habitum , brevia­

rium et baculum secum auferre valentes, discesserunt;

triumphum canentibus lutheranis, die 12. Iunii 1788.

Multum pro huius Conventus restitutione egit Comita­

tus et Civitas Soproniensis; sua Maiestate ad preces orato­

rum inclinante, anno 1801. venerunt ad Provinciam a Co­

mitatu et Civitate litterae, quibus quaerebatur; quanta summa annue pro subsistentia restituendi Conventus re­

quireretur? dumque a parte Provinciae responsum fuisset:

pro conservatione sartorum tectorum , item inferfentione Individuorum religiosorum, praeter stipendia sacrorum manualium, summam 5000 f. annue requiri, — mox Co­

mitatus 7000, civitas autem 2000 f. praeter alios Bene­

factores pro capitali in hunc finem subscripsit, promittendo

169

pias symbolas continuatum iri quoad capitale summam 5000 fl. annui interusurii produxerit. — Interim placuit Divinae Providentia minus malum maiori bono compensare;

siquidem meritissimum de Hungaria S. Benedicti Ordinem, cui Gens suam religionem et totam culturam in acceptis referendam habet; nulla oblata causa, Iosephus II. svasu hominum alienis inhiantium, 1786 ex toto extinxit. — Quem sacrum Ordinem Franciscus I. non tantum ex integro restituit an. 1802, verum etiam plura loca fine docendarum scholarum ei assignavit; inter quae ipsa quoque Civitas Soproniensis, et nominatim ibidem praeexistens PP. Fran- ciscanorum Provinciae Marianae Conventus et Ecclesia con­

tinebatur; — quein eriam idem Ordo , mox eodem an.

1802- die 1. novemb. adiit — gratulante desuper Provin­

cia, quod suus Conventus a religiosis, ad religiosos transierit.

170

laurinum , olim dum Romani Pannonia potirentur, Arrabona, Bregetium, Iavarinum vocabatur. — Habuit in suburbio Ordo et Provincia nostra Conventum, circa an.

1301. fundatum, et honori S. Elisabeth dicatum ; in veteri illo Conventu, an. 1455. Divus Ioannes Capistranus hospi­

tabatur. — Omnes equidem Hungariae Proceres laurinum convenerant, communi malo omnium consiliis remedium adhibituri, postquam turciea potentia capta iam Constan- tinopoli, toti regno Hungariae infesta esse coepisset. — Huc vocatus Capistranus ad maiorem fiduciam rei bene geren­

dae, opisque magnae a novo Pontifice Calisto 3. ministran­

dae, promisso facto, palantes ac desperabundos Patriae

Patres erexit. — Scripsit eti:im litteras idem Divus loanncs eidem Pontifici, in quibus suppetiis flagrantissime exposce­

bat pro defensione Hungariae. Datas laurino Hung. 21.

Iunii 1455. — Sed etiam Proceres regni eidem Pontifici scripserunt, ultroneam eius opem exorantes, — his ver­

bis inter reliqua : Habemus inter has expectationis angu­

stias confortatorem idoneum Vener. Fr. loannem de Ca- pistrano Ordinis Minorum, qui peragratis multis partibus Alemanniae, adierat Poloniain, inde per Silesiam et Mo- raviam, iterato regressus in Austriam concessit. — Tan­

dem ad has partes delatus, ubique zelo fidei et doctrina clarus, apud nos vero pro conditione rerum nostrarum exhortationibus pernecessariis clarissimus; huius sermoni­

bus recreamur, huius devotione reficimur etc. 21. Iulii 1455: Dionisius Strig; R.aphael coloc. AEppi. — Ioannes de Hunyad Com. Bisztricensis; Ladislaus Gara Palatinus.

— Hic Divus sangvmem pro Hungaria fundere paratus, eliam cineres suos Hungariae reliquit; an. 1456 die 26.

oet. in Domino mortuus, Illokini in Slavonia tumulatus exfitp. — Antiqua scripta testantur: Corpus S'. Ioan. Ca- pisfrani, capto per Tureas Sirmio ex arceUjlak, ad Nagy- Szolltfs (Ugocsa) translatum fuisse, quod quia Franc. Pe- reny lutheri assecla in squallidum puteum proiici iussit,

— Ioan. Telekesy in Castro SzftlISsiensi Perenyium cum uxore et liberis intercepit; 140,000 aureorum apud Pe­

renyium adreperta inter duces et milites distribuit. — Avus Telekesianus sub ductu Ioannis Ilunyady et Ioannis Ca- pistrani, in multis contra Tureas pugnis inclaruit; et agente Ioanne Capisfrano, non modicos fundos titulo prae­

mii impetravit; et ideo Telekesy ob male tractatum corpus Ioannis Capistrum', in vindictam exarsisse legitur.

171

Perduravit hic antiquus Conventus usque an. 1595.

quo proditione et nefanda avaritia Hardekii et Perlini, iam falso lutheri dogmate afflatorum ducum — Sinanes Vezi- rius urbem cepit, et praememoratum Conventum ad vota haereticorum funditus evertit; perierunt hac tempestate omnia documenta, ita ut nec author Conventus (quem ta­

men Colomannum Episcopum Iaurinensem fuisse, fides tenet) ad notitiam posteritatis devenerit. — Anno tandem 1598. heroica virtute Schwartzenburgi et Nicolai Palffy recepto laurino, mox Fratres nostri Urbem hancsubingressi, regiae militiae curatos, et contra irrepentes haereses mis- sionarios egerunt. — Anno dein 1614. iuxta ecclesiam divo Stephano Proto-Martyri sacratam, olim parochialem, sed sub ditione turcica profanatam et penitus collapsam, speciali auxilio Ulmi Baronis Ioannis Preiner, praesidii Iaurinensis supremi commendantis; accedente con­

sensu Illmi D. Demetrii Napragyi Eppi, item Ven. Capituli Iaurinensis, quod eo tempore terrestrale dominium in hanc Urbem obtinuerat, aedificatum Conventum Fratres nostri acceperunt, ad ecclesiam eius an. 1771 impetravit P. Pro­

vincialis Roma corpus S. Maximi non secus pro ecclesia Posoniensi, S. Reparati Martyrum.

Verum Conventus hic decreto Iosephi II. die 29. Dec.

1786. cum summo Civium dolore abolitus, nunc pro domo Comitatensi deservit.

172

173

In document Brevis Historia (Pldal 173-178)