• Nem Talált Eredményt

C ito erte

In document Bél Mátyás levelezése (Pldal 191-200)

[ P e c s é t t e l . ]

344 Ráday Pál Bél Mátyásnak [?]. 1727. október vége?

H osszas betegsége és az iratok elkeverdésc m iatt nem válszoh eddig. A pénztárosi elszám olásban Lányi Pál 300 forintját a reform átusok bevételeihez kell Irat. K untz ágenst teljesen a közpénztárból fizette, C sejteyt pedig m a- gánpénzekbdl. A többlet tehát itt a reform átusokat illeti. Jóváhagyja az elszám olást, kéri a további tájékoztatást.

Copia Litterarum ad Dominum Reverendum Beel die . . 8bris 1727. scriptarum.

Quod super Literis, Rationarium perceptionis simulque erogationis, tum Communium, tum maxime peculiarium a parte ... submissarum charitativarum collectarum computum, tangenti­

bus,1 nullum hactenus dederim responsum, in causa fuit, diutinus equidem, quo affligebar status morbidus, plus tamen obstitit, quod praeattactas Rationes, pluribus Literarum Fasciculis intricatas diu quesitas, aegre sero ia venerim: Quibus nunc revisis ac calcula exanimis subjectis, primum quidem, praesentem Computum, a Mense Julio praeterlapsi Anni 1723. seu exitu

Diaetae Novissimae initium capere, ac ad Mensem Septembrem Anni proxime decurrentis desinere, eoque temporis intervallo a parte Dominorum Augustanorum Evangelicorum sum­

mam florenorum 2019 denarorum 27; a nostratibus vero florenos 1235 denaros 73. in paratis, itemque ex diventione vinorum florenos 1005. cassae publicae illatae esse, hancque in com­

muni et specifice florenos 4260. constituere, tum ex Introitu Perceptionum, tum et collato Erogationum Exitu invicem sibi conformi, sat superque perspexi ac intellexi.

Nihil est omnino, quod in his difficultare possim, praeterquam fas sit inquirere; An floreni 300. per Dominum Lany administrati ac Computui Dominorum Evangelicorum inserti errore quopiam illuc non irrepserint, cum tam ex Domino Dory, quam Claritatis Vestrae Literis ad me datis ab utrinque idem recognoscentibus, eandem numero summam, a Nostratibus Eodem ad assignandam transmissam esse certo constet.

Alterum est: Dominum Agentem Kuntz ex communibus his sumptibus integre exolvi; No­

strati autem (uti ex Rationario Computu videre est) minus florenis 600 ex eodem universali Massa participanti, aliunde per subsidia privatim summissa florenos 500 denaros 83 constitu­

entia (docente id ipsum Computu Csejtejano hic in Paribus annexo) a Nobis seorsive factam fuisse contentationem, quae quidem summa Computui seu sumptibus Dominorum Reformato­

rum adjecta, priorem longe augebit, sicque cum ex partis Dominorum Evangelicorum aequa proportione combinari merebitur; Nihilominus ad evitandam hanc confusionem commode fieri putaverim, si salaria Dominum Agentem (cum praesertim noster denuo a privatis manibus de suo participaverit) seorsive imposterum ab utrinque exolvantur, et non nisi residui sumptus in communes utras necessarij Cassae publicae inferantur.

Sed haec ad Rationes Claritatis Vestrae nihil faciunt, cum non nisi de perceptis suis, ac ijs aeque erogatis computum inire tenentur, quas ego, qui rite concinnatas, auctoritate ea (quam occasione finitae Diaetae ad regulandas res nostras a Nostratibus accepi) calculo meo approbo, tum ex eo, quod hae tam quoad paratam florenorum 1235 denarorum 73. summam quam vascula vini passarum nostrarum 28. (huc intellecto eo quoque, quod per Dominum Döry in hunc finem Posonij relictum est) Claritati Vestrae a Reformatis administrari conponeret, tum quod privatae meae etiam annotationes et continua cum Dominis Amicis correspondentia his suffragentur, ut siccine Missiles hae meae loco petitarum Absolutionalium in futuros casus servire quent sintque sufficientes.

Caeterűm rogo, ut quae a postremo hoc Computus tempore, respectu parium sumptuum ad praesens usque intervenire contigerit, potissimum vero, quod a parte nostra submissum sit, pro necessaria directione informare dignetur: Neque intermissurus quin reciproce eatenus Clarita­

tem Vestram certiorem faciam. Et est quidem spes mihi nunc maxima, incrementandae rei publicae adeo ingenti, nostrates non defuturos, cum nonnulli, iterata hortatione, specimina charitatis haud exigua jam dederint, de quibus, re certius intellecta, expost uberius. In reliquum autem feliciora quaeque precatus maneo.

345 Ifj. Buchholtz György Bél Mátyásnak [Késmárk], 1727. november 5.

Tartalmát nem ismetjük.

346 Bél Mátyás Ráday Pálnak Pozsony, 1727. december 18.

Madách úrral küldi a vármegyeleírást; kéri gyors javítását, mert a kancelláriára akaija küldeni. A Pelárgus Gábor­

nak adott De re rustica javítását és kiegészítését is sürgeti. A közös ügy képviselésére még senki sem érkezett. A po­

zsonyi iskolát ért hivatalos támadásról. Kéri. hogy az elmúlt mozgalmak igéit iratait hozza magával.

Perillustris ac Generose Domine, Fautor aes tu matissime!

Misi per Perillustrem Dominum Madáts Historiam Incluti Comitatus, elaboratam, vt eam rerum gnari, reuideient Quam ea propter cum primis Perillustri Dominationi Vestrae de me­

liori commendo, simulque obsecro, vt procul omni mora, ad me remittatur postliminio. Vellem enim, pluribus aliis Comitatibus coadunatam. Excelsae Cancellariae anno proxime surrecturo, dimittere. Praeterea, cum hic nuper esset Perillustris Dominus Pelargus, tradidi Eidem, elabo­

ratam quomodocunque Rem Rusticam Hungáriáé, vt eam quoque haud grauate reuidere, et suis accessionibus augere dignaretur Perillustris Dominatio Vestra. Nihil enim scribere vellem, quod non intelligentissimorum Virorum calculo sit adprobatum. Ad negotium nostrum com­

mune, quod adtinet, nondum aliquis, ex iis, quos certo certius exspectauimus, adpulit, vt me­

tuendum sit, ne res momentosa, negligatur. Nos interim sic tertio i am decreto ab Excelso Consilio Regio, respectu Scholarum nostrarum acerrime impetimur. Deus meliora. De reliquo, quum sperem, redintegratis itineribus, Perillustrem Dominationem Vestram huc ascensuram, rogo humanissime, velit, praeter meas illas lucubrationes, in primis documenta, antea iam promissa motuum vl timorum,1 mecum communi qan da. Perillustris Dignitas Vestra sec um ad- fere[!]; habitura me, pro singulari isto adfectu gratum memoremque. His me commendans, maneo

Prae titulatae Dominationis Vestrae

Posonii 1727. obseruantissimus

die 18. Decembris. Belius.

[ B o r ít é k o n :]

Monsieur Monsieur Paul Ráday de Ráda presentement ä Ludány Per Neusohl Losontz

[ P e c s é t t e l .]

[A p o s ta f e l j e g y z é s e : ] 4 .x .

347 Ráday Pál Bél Mátyásnak [Ludány?], 1727. december 18.

B aiáu i helyeslik a császárhoz tervezett utat, öt férfit választottak, a jö v ő januárra. Várja a javaslatra a válaszokat.

A reformátusok nem akarják megbontani az egyessé get. Az ágenseket továbbra is a közpénzekből kell fizetni.

Ad Dominum Belium 18 lObris 1727.

Redux a vindematione, distuli tantisper ad nuperas responsum, dum huc vicissim ad tuendas Juris causas approperans, quampiam e Manuscriptis reperire satagerim; praeterquam tamen cum Domino Zitkovszky hic nacto, pauca conferre licuerit, interea quoque, dum ampliorem de Actis nostris vindemialibus daturus sim informationem, brevibus lineolis hinc saltem notifi- canda habui: Non displicere Amicis nostratibus Consilium de itinere Viennensi projectatum, quod non modo approbant, sed et e gremio sui Viros No. S. munus hoc Agentiae subituros delegerunt, tempus itineri destinatum affuturi Mensis Januarij intermedios dies praefigentes:

Nondum equidem fixam eodem de proposito resolutionem ex responsis (quae in dies exspecto) percipere licuit, nihilominus, ut aequa parte ab áltera eadem instituatur dispositio, prout summe necessarium, ita Claritatem Vestram mutuo aliorum Consilio curaturam non est dubium. Cae- tenun, ut quaedam nuperarum puncta attingam, syncere declaro Nostratos a quapiam divisio­

ne, quae hactenus semper inconcussa stetit prorsus abhorrere, nec eidem ansam dare velle; Sed nec a practicata hucusque expensarum proportione recedere posse, adeoque rite id exposui, ut salaria Dominorum Agentium ex Cassa Communi seu universali perceptionum Massa debita

aequalitate exolvantur, et si quid ad partem hactenus ab ijs perceptum est vel expost percipe­

retur, id in Summam [...] exolventis partis de aequo acceptetur ac imputetur, quod ipsum distributivae Iustitiae adeoque proportioni (quae charitatis fenos potius, quam destructrix est) unice convenit.

[A v é r z ő n : ]

Paria Litterarum ad Dominum Beel scriptarum 28[?] lObris 1727.

348 Jacopo Facciolati Bél Mátyásnak [Pádová], 1727. december 25.

Köszöni Hermann András disszertációját. A magyar történelemről szóló bolognai kéziratot nem sikerült megsze­

reznie, csak annak vázlatát. Küldi szofizmagyűjteményét.

Nolui tibi sine munusculo litteras mittere; idque coegit me paullo tardius respondere, et pro doctissima Hermanni tui, seu potius nostri Dissertatione1 gratias agere. Utinam vero Codicem Bononiensem de rebus Ungaricis, aut ejus apographum tibi comparere potuissem. Sed latet in novo ejus Urbis Instituto, vixque obtinui, ipso impetrante Auctore, ut Elenchum describere liceret. Ceterum, si qua tibi rerum Logicarum cura, habes hic Acroasim XoYiK(pxaxr|v ém xrja xo\5 Znvcovoa a ia v ria ia q .3 Petiisti Adrasti equum; mitto testudinem. Quoniam autem die scribo admodum fausto, tibi tuisque bene ominor. Vale. Ipso Natali Jesu Christi Domini Nostri die

MDCCXXVn.

349 Bél Mátyás Hniskovics Sámuelnek Pozsony, 1728. január 15.

Kéri, hogy Hont vármegye leírását készítse el és küldje el hozzá. Lászkari Jánosnak küld mintát.

Vir Venerande Amice Desideratissime.

Vt ad Te, post tantas, quae intercesserunt tempestates, scribam, cum propensa erga bonos omnes voluntas, tum imprimis elegantiores illae litterae, facile mihi persuaserunt. Nosti, Vir plurimum Reuerende, occupari me in describenda Hungária nostra. Profecto, si quid mihi credis, opus est mihi unius viri cum aetatem superans tum industriam. Quia vero probauit se institutum isthoc meum Caesari indulgentissimo, pergendum est, qua ire dabitur: imprimis, quia vt summa cura studioque pergam, benignissimo suae maiestatis decreto, quod i am tum mense Septembri accepi, demandatum mihi est.1 Proinde peto abs Te, quam possum vehemen­

tissime, vt historiam comitatus vestri Honthensis, pro ea, qua es et eruditione et in rebus agendis contentione, quam poteris fusissime, iuxta ac citissime continues, et quam primum ad me mittas. Scribo eadem caussa ad Illustrem Dominum Laszkari, eique methodum mitto, ex cuius praescripto, labor adornandus est. Spero autem futurum, vt eius non solum, sed aliorum etiam bonitate multum in ea diligentia proficias. Me profecto tibi nunquam potueris deuincire efficacius, quam si ocyssime perfeceris. Vale et pristinum tuum erga me amorem excita.

Posonii 1728. die 15. Januarii. Matthias Belius.

350 Bél Mátyás Lászkari Jánosnak [Pozsony], 1728. január 15.

M int* küld Hont vármegye leírásához.

351 Bél Mátyás Ráday Pálnak Pozsony, 1728. január 18.

Senki sem vállalta a bécsi utat. Figyelmeztesse Hellenbachot. ö rü l, hogy Gedeont külföldre akatýa ktldeni. Hallét ajánlja, kísérőül pedig Kálmánt. Szívesen ajánlaná hallei barátainak. Kéri, hogy Nógrád vármegye javított leírását küldje, mert a kancellária sürgeti, s a De re nisticát is javítsa és bővítse, de ez nem süigds.

Perillustris ac Generose Domine, Fautor longe aestumatissime!

Nescio, quo malo errore, aut socordia scribarum Domini Zitkovskii factum sit, vt litterae Perillustris Dominationis Vestrae, die 18. Decembris anni superioris nunc demum mihi sint redditae. Quo factum est, vt ex nostris, ad suscipiendum iter Viennense inuitari potuerit nemo.

Optime factum iri existimarim, si Perillustris Dominatio Vestra Illustrissimum Dominum Ba­

ronem ab Hellenbach monuerit Quod autem ad Dominos agentes adtinet, non commi tam, vt alterutri eorum iniuria fiat, modo sumtus adsint At enim metuo, ne totum negotium pessum e a t in tanta sumtuum poenuria. Me profecto hinc inde scriptillare, et mendicando stipem Dominorum agentium, conquirere, iam et taedet et pudet. Quod ceteroquin consilium de Ge­

deoné nostro ad exteros mittendo coeperit Perillustris Dominatio Vestra, id equidem, non pos­

sum non collaudare. Nam vt apud nos sine ephoro, pro eo, ac posset proficiat plane despero.

Ita autem existimo, non posse, cum tenerae eius aetati, tum valetudini simul, et quorum caussa dimittendus est, studiis ac moribus eius melius prouideri, quam si Halam ad Paedagogium regium, dimittatur; vbi praeter sollicitissimam sanitatis curam, in omni studiorum genere, lin­

guis et moribus, ex animi sententia proficere potest Maxime, si Karmany' in ea Academia viueret eumque sine cessatione prae oculis haberet. Vt autem Academicae libertati permittatur, suadere nequeo, quia me vestigia, oppido tristia, te n e n t Interim, lubens, quantum in me situm fuerit, cum amicis Hallensibus, si iussus fuero eius caussa transigam. Deus addat consiliis successum exoptatum. De reliquo, rogo Perillustrem Dominationem Vestram, vt reuisum iam Comitatum Neogradiensem, procul omni mora, si se intra triduum vel quatriduum tuta occasio haud obtulerit bene compactum. Postae tradere et mihi inscribere dignetur. Vigeor enim ab Cancellaria, vt nouos iterum Comitatus censurae submittam: huic vero non parere, piaculum duco. Tüm et rem rusticam commendo Perillustri Dominationi Vestrae, vt eam, saltem animi caussa percurrere, et quae videbuntur, vel emendare, vel nouis accessionibus augere, dignetur.

Sed tractatus ille satis habet temporis. Quibus praeterea symbolis, laborem meum sane opero­

sum iuuare potuerit, id vt liberaliter faciat, est, quorum enixissime rogo. His, Perillustrem Do­

minationem Vestram, vna cum suauissimis pignoribus, diu incolumem valere cupiens, maneo Perillustris Dominationis Vestrae

Domini longe aestumatissimi

Posonii 1728. obseruantissimus

die 18. Januarii. Beliusm p.

[ B o r í t é k o n :]

Monsieur Monsieur Paul de Ráda mon grand’ Patron a Ludány Per Rudno Neo solium Loson tz

[ P e c s é t t e l . ]

[A p o s ta f e l j e g y z é s e : ] 4 .x .

[ R á d a y f e l j e g y z é s e : ] Bél Uramé in Januario 1728.

352 Ráday Pál Bél Mátyásnak [Ludány?], 1728. január 20.

Vallási ügyekről.

353 Bél Mátyás Hellenbach János Gottfriednek Pozsony, 1728. január 29.

Vallási ügyekről.

354 Bél Mátyás Ráday Pálnak Pozsony, 1728. január 29.

Ügyeik Becsben rosszul állnak. A császárhoz kell fordulni. Sürgeti Nógrád vármegye javított leírását. Csejteivel beszélgetve felmerült, hogy két-két ügyintéző elég volna. Semberyvel is beszél erről.

Perillustris ac Generose Domine, Fautor longe aestumatissime!

Litteras Perillustris Dominationis Vestrae die 20. Januarii datas, hodie accipio, certo sperans fore, vt meae, sub diem 18. ejusdem iam redditae sint. Ad earum proinde tenorem prouocando, paucis significo, et nostras res in dies fieri deteriores. Scholae nostrae negotium, ni fallor, perscripsi. Malum idem vlterius serpet, nisi mutare compellauerimus Principem, sed reuera surdis canitur fabula. Adest nunc hic Dominus Perillustris Csejtey, caussam acturus Domino­

rum Bodrogh-Kereszturiensium. Sed ne teruncius quidem submittitur, qui in salarium Domi­

norum Agentium deberet collocari. Verbo, caussae nostrae sumus proditores, quia nolumus optimum Principem adire. Vtinam sint, qui medio saltem Quadragesimae adsint! scribo eate- nus hodie ad Illustrissimum Baronem Hellenbach, quem et Vestra Perillustris Dominatio litte­

ris sollicitiorem faciat. Ceteroquin, Historiam Inclyti Comitatus Neogradiensis reuisam cupe- rem quantocyus rehabere, ex caussis iam perscriptis. Nescio autem, an tuto exspectari possit, cum eius transmissione Perillustris Dominationis Vestrae aduentus. Si tuta sit occasio, ei tradi cum adnotatis, potest; sin minus, commitatur Postae. In colloquio cum Domino Csetej[!] in­

stituto occurrit sermo, annon sufficeret, si ex Perillustrium Dominationum Vestrarum parte duo, et ex nostra duo adessent, rem acturi. His iterum bini bini[!] possent succedere. Quod reliquum est, rogo Perillustrem Dominationem Vestram, ne desinat rei communi inuigilare.

Justae sunt querelae: Justum habemus Principem: iustis vtimur mediis: cur ergo moramur?

Ineunte Februario aderit Dominus Perillustris Johannes Semberi, cum quo agam pluribus.

Deus misereatur nostri, nobisque excutiat torporem. His maneo Praetitulatae Dominationis Vestrae

Posonii 1728. obseruantissimus

die 29. Januarii. Belius

[P .S . a m a r g ó n :]

Si Perillustris Dominatio Vestra quamprimum certificato Domino Perillustri Kenesey adscen- derit, magnum fecerit operae pretium.

[A k U lz e te n :]

Monsieur Monsieur Paul Ráday de Ráda, presentement ä Ludány Per Losontz.

[ P e c s é t t e l . }

[A p o s ta f e l j e g y z é s e : ] 4. x.

[R á d a y f e l j e g y z é s e : ] Bel Uramé in Januario 1728.

355 Bél Mátyás Ráday Pálnak Pozsony, 1728. [január 29.]

Gedeont egészségesen bocsátja el. Szolgája komor, engedetlen: Gedeonnal együtt alszik vasárnaponként istentisz­

telet a la tt Nógrád vármegye leírását re vízi éra bocsátotta. Munkáját a továbbiakban császári támogatással folytadutja.

Kéri Ráday, és általa más felsdmagyararszági, különösen a zempléni urak segítségét Pontokba szedve kér Nógrád vármegye leírásához még hiányzó adatokat.

Spectabilis Domine!

Perscriptis publicis, ad priuata nostra negotia venio. Et Gedeonon quidem sanum et incolu­

mem eo lubentius remitto, quo maior spes est, fore, vt sine longiore mora, remittatur, vt studiis Poeseos et Rhetorices initiatus, pergere cum fructu possit Bene is se tota hac aestate g essit probauitque praeceptoribus suis diligentiam suam: maxime, quod ferocientes illi Debreczinen- sium adolescentes, quae Dei est gratia, abscesserint. Sed famulus suus, eo se in schola moro­

siorem praebuit; quod et in caussa fuit, vt baculo caederetur, acrius omnino, quam voluissem, quam tamen suam seueritatem eo tutatus est Dominus Conrector,1 quod spreta disciplina scho­

lastica, publice, magno reliquae iuuentutis scandalo, cum dicteriis insolentioribus refractarium se gesserit. Alioquin, quod ipse aduersus eum querar, non habeo, si somnolentiam excepero, vbi vna cum Gideone, quandoque, in primis diebus solis, per totum id tempus dormiunt, quod sacris dicatum est; saltem neglecto cultu, tempus inaniter plerumque prodigunt Ceterum Hi­

storiam Comitatus Neogradiensis i am elaboratam, lubens nunc ad reuisionem misissem; verum cum aliis dissentam esse Spectabilem Dominationem Vestram nunc sciam; et proxime ad nos confidam venturam; rem in illud tempus reieci. Totum autem opus meum, Hungáriáé illustran­

dae caussa susceptum, in posterum. Suae Maiestatis Caesareo Regiae auspiciis continuandum mihi erit: id quod peculiari decreto Suae Maiestatis, mihi in scripto, in mandatis accepi: iamque publicae in Cancellaria operis mei censurae, ex mandato regio, initium factum; quin et pensio quaedam ab inclyta Camera Aulica, pro me iuuando benignissime mihi adsignataest Ita quod coepi priuatim, bono cum Deo, principis interueniente auctoritate, finiam. Quae qum ita sint, rogo, Spectabilem Dominationem Vestram, dignetur sibi studia ista mea de meliori commen­

data habere, quin et aliis superioris Hungáriáé amicis eadem de meliori commendare, et cum primis Dominos Zemplinenses, quos toties exoraui, sed nihil tamen profeci, commouere, vt notitias suppeditare ne grauentur, metuo enim ne desides istiusmodi regiis litteris compellan­

tur: id quod resolutum aeque est. Ceterum, circa historiam Comitatus desunt adhuc sequentia:

1. Supremorum Comitum ante Forgachios, et 2. Vice Comitum indigitatus alicubi catalogus.

3. Declaratio Nobilitatis Neogradiensis in arce Gáts Anno 1703. facta et ad S. Benedictum missa. 4. Acta processuum et transactionum, hinc cum Comitatu Pestiensi, illinc cum Heue- siensi, ob confinia vtrobique controuersa. 5. Historia caedis Losontziensis publico regni de­

creto ad examinandum sancita. 6. Vetera quaedam diplomata, et quae illustrandae Historiae seniitura videbuntur. 7. Vtinam et insignia singularum familiarum, suis natiuis coloribus picta haberi possent? quod reliquum est, pro beneuola Pecuniae exsolutione gratias agens, meque fauori Spectabilis Dominationis Vestrae et studia mea commendans maneo

Anno et die Eodem.

Praetitulatae Dominationis Vestrae

obligatissimus senius Belius mp.

356 Bél Mátyás Radvánszky Lászlónak Pozsony, 1728. február 18.

Facciolaü levelét továbbítja.

Perillustri VIRO Ladisla[o] Radvanský Salutem Plurimam Dicit Matthias Belius.

Facciolatus noster, vir, quod nosti, omni laude maior, hanc Tibi occasione reddi a me voluit:

id quod eo facio lubentius, quo magis nostra vtriusque interest, vt quam primum, amicus ille cognoscat, suis singula locis, tempestiue reddita esse. Plura non habeo, quam vt illustres pa­

rentes Tuos, et vniuersam gentem Vestram bene valere, nostroque nomine saluere iubeam.

Vale. Pisonii 1728. die 18. Februarii.

357 N. N. epigrammája Bél Mátyáshoz [Bécs?], 1728. március eleje?

Egy császári tanácsos dicsérd sorai a vármegyeleírásokról.

Ad Auctorem

Caesareo Regio per Hungáriám Historicum.

Pergis in Historia per bellam traditionem.

BEL contra ignavos justaqve bella geris.

Laudo propositum vigilatum laudo laborem Plus Patriae proficis ac Cicero Tacitus Qvi tacet ille latet, latuisse Theologus optat

Attamen Historicum plus patuisse juvat.

Qvo pede coepisti pergas Decretaqve serves.

Regis - o o sic bene curret opus.

Sic adlusit lingva manuqve

‘ N. N.

Sacrae Caesareae Regiaeqve Majestatis Consiliarius.

358 A magyar udvari kancellária Bél Mátyásnak Bécs, 1728. március 5.

Zólyom, Túróc és Szabolcs vármegyék, továbbá Kóvár kerület revíziója során talált kifogások. Utasítás a várme­

gyeleírások revízióztatásáról.

Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis Cancellariae Aulicae Hungaricae nomine, Discreto Viro Matthiae Belio hisce intimandum.

Opus Geographico-Historicum, in quatuor Tomos divisum, et tres Comitatus, utpote Zoli- ensem, Thurocziensem, et Szabolczensem, necnon Districtum Kővár, in se complectens, in accuratum Scrutinium, per Censores ad id ordinatos sumptum fuisse. Quia vero passim, et frequens mentio Religionis intuentibus inibi occurreret; Eundem Authorem minime latere pos­

se haudquaquam dubitari, quod statim ab initio suscepti istiusmodi Operis, eo nomine serio commonitus fuerit, ne videlicet in Descriptionibus Comitatuum, Negotium Religionis quoquo- modo attingat; Verum ea unice, quae ad materiam Geographicam, et Prosapiarum in Regno Hungáriáé commorantium originem spectant, penes Locorum, et Territoriorum, necnon diversi soli ingenia variosque situs, juxta suppeditandas utpote sibi per Comitatus publicas rerum Notitias, digeste conscribat. Idcirco, praeattactam Cautelam hic loci quoque repetiet, ut a modo

imposterum id diligenter observentur, Eundem moneri. Et demum, cum nonnulla, ad Filum historicum minus pertinentia se se oculis obiiciant; expediendus sane fore censeretur, ut eadem juxta Observationes infra appositas prorsus ommittantur.

Et quidem primo loco, circa Descriptionem Comitatus Zoliensis § .11. Folio 2, ubi Jacobi Zableri Carmina1 describuntur, occurrit nuperorum Toruniensium Fatorum in glossemate subinserto minus caute appositorum introducta mentio; siquidem vero id prouti quampiam

Et quidem primo loco, circa Descriptionem Comitatus Zoliensis § .11. Folio 2, ubi Jacobi Zableri Carmina1 describuntur, occurrit nuperorum Toruniensium Fatorum in glossemate subinserto minus caute appositorum introducta mentio; siquidem vero id prouti quampiam

In document Bél Mátyás levelezése (Pldal 191-200)

KAPCSOLÓDÓ DOKUMENTUMOK