• Nem Talált Eredményt

AD SERENISSIMVM PRINCIPEM ET DO. DOMINVM IOANNEM, DEI GRATIA REGEM VNGARIAE, DALMATIAE, 5 CROATIAE ETC., IO. HONTERI CORONENSIS IN SENTENTIAS

PANDECT A RVM 1VRIS CIVILIS PRAEPATIO.

M. D. XXXIX.

Cum nihil divinitus humano generi datum sit illustrius i usti ti a, quae circulum virtutum omnium in se una complectitur, 10 non sine causa sollicite vestigatum est a sapientiae studiosis - hominibns, quibus potissimum rebus illa pararetur. Verum dum

in densissimis tenebris diversas quisque sui cordis sectatur opini-ones, labyrinthis errorum magis impliciti, solita temeritate per occasionen: ignorantiae contra naturalem aequitatem abusi sunt.

15 Quo factum est, ut ex malis moribus bonae leges procrearentur, . ne quis scilicet voluntatem aut. consuetudinem rationi ac veritati, anteponat, sed quilibet sui iuris certus leges habeat vitae ac morum, quas sequatur, nec ignorantiam possit praetexere, si ex aliorum dispendio privatam fortunali! lautiorem fecisset. Tametsi 20 iuris ignorantia neminem excusat: non enim stultis succurri solet, sed errantibus. Quin et iudicantibus forman: praescribere conveniebat, ne cniquam liceret leges ad gratiam fingere ac refìngere et commissa delinquentium pro libidine gravi us aut reinissius aestimare. At ne sic quidem proborum tranquillitati 25 satis prospici potuit, quin callida ac malitiosa iuris interpretatione

praetextu verborum legis contra sententiam eins a calumnia-toribus inique divexentur. Quam temerariam istorum improbitatem iuris imperiti iudices non parimi adiuvant, dum assentationibus adulatorum definiti aut ambiguitatibus verborum decepti

diver-203

sissi mas causarüm circumstantias per ignaviam non excutiunt, sed proprias opiniones, quibus per ambitionem plus nimio tribuunt, potius quam finem legis aut mentem legislatoris respiciunt atque interdum, potestate freti aut elati dignitate, etiam cum legis verba teneant, contra legis nituntur voluntatem ; atque ita tit, 5 ut summum ius in summam pervertatur ininriam. Quandoquidem iudices creduli et assentationibus addicti facile decipiuntur et omnis praecipitatio in sententiis dicendis periculosa est et comitem habet paenitentiam : non enim licet bis in iudicando errare.

Qiiapropter iudicia requirunt hominem sagacem et circumspectum, 10 qui causis ad amussim examinatis et perspicue cognitis videat, quid aequitas suaserit statuendum. Quoniam nulla definitio regu-larum adeo generalis est, ut non aliquando possit subverti:

diversi namque singularum legum sunt casus, multae exceptiones, variae item replicationes. Cessante denique ratione legis cessat 15 et ipsa lex; aequitas vero semper manet et nunquam mutatur, quoniam secundum naturam est: eoque tutissimum est, ut summa illius ratio semper habeatur. Nam cum de quibusdam nihil in perpetuimi neqne generaliter definiri possit, consistent enim in

sola aequitate, non solum in his ipsis, quid liceat, omnibus est 20 considerandum, set et quid honestum sit ; non enim omne, quod licet, honestum est ; multa leges permittunt, quae tarnen salva conscientia fieri non possunt. Ceterum cum in iudiciis diligenter temperandi sint mentis affectus et nihil refert, non fiat aliquid an male fiat, cavendum, ne sub specie aequitatis ad iniquam 25 misericordjam deflectamus: quia dominus amat iudióium et mise-ricordiae finis quidam praescriptus est, aequitatis vero nullus est finis: misericordia saepe decepit, aequitas nunquam. Siquidem plerumque fit, ut qui parcit malis, proditor sit bonorum, quia felix improbitas optimorum est calamitas. Et qui praetextu mi- 30 sericordiae iustificat impium (quia fovet licentiate peccandi), non minus inquinai animali) suam, quam qui pertinacia summi iuris condemnat innocentem. Etiamsi nonnunquani eveniat, ut iniquus accusator iniquum faciat iudicem, circumspiciendum tamen et excitanda animadversio, ne quid in iudicando temere, neglegenter 35 aut inconsiderate agatur; nam pestes iudiciorum sunt neglegentia et opinio. „Ante omnia indici propositum esse debet, ne siinùltatis

204

occasionem ministret litigantibus, dum uiiam partem ita curat, u t alterius causam neglegat: odia enim restringi et favores con-venit ampliari. Ideoque poti us prospiciat concordiae omnium et quam candidissime potest, controversies finiat; hie enim est 5 scopus totius iuris. Et quoniam pro manifesta iniuria nemo facile

litigai, indici praecipue perpendendum in obscuritatibus, quae fere versantur in causis, quid sit verisimilius aut quid plerumque fieri soleat, insnper et quid inter litigantes actum sit: si quid aliud nominatile inter contrahentes convenerit, si appareat aliam 10 fuissi mentem testatoris, si quid contra bonam fideiu contraque bonos mores desideretur. Ubi in verbis apparet iniquitas, ad mentem et sententiam legis recurrendum, ut ex duobus remediis id eligatur, quod minimum habet iniquitatis. Ut igitur debitis modis temperentur omnia, ingenio vigilanti opus erit: aliud 15 namque censetur, quod metu, errore, casu vel necessitate gestum

est, aliud quod Consilio, dolo malo aut lata culpa a volentibus perpetratimi aut omissum est. Nam deceptis et non decipientibus iura opitulantur et nulla voluntas errantis est; prudens ac volens legem implet aut offendit, necessitas autem caret lege. Unde 20 rettissime Saturninus docuit, facta, dicta, scripta-et Consilia septem

modis esse considerando, videlicet causa, persona, loco, tempore, qualitate, quantitate et eventu. Incivile est enim et periculosum, nisi omnibus diligenter perspectis una aliqua particula causae proposito indicare vel respondere. Omnes etenim casus, qui quandoque inci-25 dunt, legibus comprehend! non possunt; multa iudicis prudentiae

relinquuntuiy quoniam senstis sapientis non arbitrator contra iura et leges interdum extendi possunt ad similes casus: libi enim est eadem ratio, ibi et idem ins esse debet. Quamvis exempla non semper sint imitanda : quia diversae similium effectunm sunt 30 causae, diversi quoque similium causarum effectus et unius factum alteri praeiudicare non debet. Maleficio denique, voluntas ac pro-positum delinquentis distinguunt et in ipsis punitili· affectus, licet effectus non sequatur; effectus autem sine affectu vix punitur, nisi quanti interest aliquid factum non fuisse. Nam et qui hominem 35 occiderit, si non occidendi animo hoc fecerit, absolvi potest ; et

furtum sine affectu furandi non coinmittitur. Proinde qui ius civilö calumniantur, quasi vetita permitteret et illicita exigeret

205

(exempli gratia : in bonae fidei contractibus ex mora usuras de-beri, et quod quisquam ob tutelam corporis sui fecerit, iure fecisse, et similiter cetei'a), non satis finem eins perspiciunt. Iudi-cantibus enim magis quam litigantfbus scriptum est docetque controversias dirimere ac tollere et ius suum quemlibet agnoscere, 5 minime vero contentiones alias ex aliis seminare, ut ex pluribus legibus evidenter intellegi potest. Usurae enim non propter lucrum petentium, sed propter moram non solventium a iudicantibus infliguntur. Et ne bonis gravior per licentiam inferatur iniuria, caedes latronum in eorundem poenam inultae relinquuntur. Ce- 10 terum usuras ob creditum a debitoribus privatim exigi nulla iuris ratio suasit. Et qui, cum minime hostiliter appeteretur, aut sine suo periculo parcere vel etiam aliter se defendere posset, aiiquem occidit, lege Cornelia de sicariis tenetur. E x quibus apparet, quod ea, quae rerum natura prohibita sunt, nullis unquam 15 legibus confirmantur. Sed et si qui canones impii simile aliquid concesserint, minime sunt earn ob rem probandi. Quod enim fraudulenter ant per vim vel alias illicite introductum est, nulla debet stabilitate subsistere nec potest ullo temporis tractu firmari.

Porro quod plerique scientia ad pacem et concordiam inventa ad 20 contentiones et calumnias abutuntur, quis a malitiosorum impor-tunitate satis cavere potuit? Cum nullus tarn bonus sit flosoulus, ex quo non venerum suum exugant aranei. Ac ceterae quidem artes privatam dumtaxat voluptatem callentibus praebent, dum

per otium ab illis coluntur. Iustitia vero · latissime patet, 25 omnibus prodesse studet et tota in actione consistit, quae unica virtutis laus est. Quanquam absque iugi exercitatione com-parali minime possit; nihil enim prodest tenuisse regulas, nisi quis usura assiduum adhibuerit; nam scientia usu perficitur.

Quoniam vero pelagus iuris immensum est et infinitae causarum 30 qualitates, quaevis insuper regio snas habet leges, quaedam nihil ad praesentem statura nostrum spectare aut aliter nobis observari videbantur, ut emancipationes, manumissiones, peculium castrense ac pleraque alia, certum fuit ex omnibus generalissima simul et usitatissima breviter decorpere, ut ex his quamlibet paucis aliquam 35 aequi et boni rationem sequi perdiscerent studiosi, qua sane civilis iustitia paratur. Nam ius habemus aliud isto sublimius,