• Nem Talált Eredményt

Dei gracia Kex Vngarie fidelibus suis Salomoni, Gregorio, Emerico de Lyter, Martino et Jacobo tilijs Bulchu,

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 30-200)

Blasio procuratori Abbatis Sancti Martini de Saar commo-ranti, Azarie, et Dominico de Saar saluteru et gráciám. Vidi-mus in prioribus litteris nostris uobis inissis contineri, quod cum factum fidelium nostrorum, Albensis et Wesprimiensis Capitulorum, quod super quodam molendino existente super fluuio Sowl uertitur inter ipsos, uobis commisissemus refor-mandum; uos tamen neglexistis preceptura nostrum, ut prop-ter unius coarbitry uestri absenciam nicliil ordinare et difti-nire uoluistis in facto supradicto. Quocirca íidelitati uestre mandamus precipiendo • quatenus vicesimo secundo die post Penteeosthes accedatis super ipsum molendinum, et ordinetis, reformetis et emendetis, quicquid ordinandum, reformandum et emendandum fuerit in eodem, conuocatis ad ipsum locum illo die molendinarijs, quorum presenciam ad hoc uideMtis expedire. Hoc autem fidelitatem uestram scire uolumus, quod Salomonem, Gregorium, Emericum, Martinum et Jacobum Wesprimiense Capitulum. Blasium uero, Azariara et

Domini-cum Albense Capitulum debent adducere ad locura prenota-tum; et pars, que de uestrum omnium, uel eorum, qui presen-tes esse poterunt de uobis, per quorum arbitrium in ipso ne-gocio finaliter procedi uolumus, sicut partes assumpserunt, arbitrio resilierit, pene trium marcarum subiacebit, de damp-nis eciam preteritis inter partes datis hinc inde, sicut dicitur, ordinacionem omnimodam uice nostra faciatis inter partes.

Partes itaqne in octauis Natiuitatis Beate Virginis coram no-bis comparebunt, et Capitulum Wesprimiense Mathiam de Wrs pristaldum suum debet statuere illo die, ad hoc dicendum, utrura Capitulum Albense, pro quo Stephanus Comes astabit, citauerit ad nostram presenciam ad quindenas Sancti Martini, nec ne, contra Capitulum Wesprimiense. Dátum Bude in curia domine Regine in feria quindenarum Pente:hostes feria quinta.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a királynak hátul oda nyomott pe^étje el-veszett, a veszprémi káptalan'levéltárában.)

3.

JX. Gergely pápa János jádrai érseknek meghagyja, hogy szűn-jön meg oly intézkedéseket tenni, melyek az egyházi fegyelemmel

ellentétben vannak. 1225.

Gregorius Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri . . . Archiepiscopo Jadrensi salutem et Apostolicam be-nedictionem. Sperabamus, quod, cum de qualitate status tui, pro eo, quod sis in remoto positus, haberi de facili certitudo non possit, illa mente vigili studeres efficere, per quae nobis quandoque constaret, te virtutuöi fragrantia pro Redemptoris glória, et salute tibi commissi populi redolere. Sed ecce, con-trarium ex eo didicimus, admirantes, quod, cum quidam ex dilectis filiis fratribus Ordinis Minorum, qui fere nihil aliud quaerunt vei cogitant, nisi quoá singulae hominum nationes Divini cultu nominis refulgescant, ad civitatem Jadrensem

1 *

haereticae pravitatis infectam maculis, accessissent, propa-gare ibi lidei Catholicae sanctitatem, eos laicorum nmltitudiiie benigne et ilariter admittente, quorum multi per ipsos, illius faciente virtute, qui neminem vult perire, ad poenitentiam sunt conversi : tu, qui promotor eorum esse debebas, et prae-cipuus in procurandis animarum profectibus, non remissus, eontumeliarum aculeis ipsorum pectora pupugisti; et non con-tentus iniuriis partém afíicere, quin nitereris totum illarum iaculis conturbare, ipsorum Ordini graviter detrahere prae-sumpsisti, ianuas claudi faciens, ne ad praedicationem Ministri Provinciális eiusdem Ordinis populus conveniret; quasi sit tuo voto contrarium, quod quis ad vitám profidat, doctrinis pau-pertatis extremae et caritatis immensae cultui deditorum.

Praeterea cum in partibus illis paucae, vei nullae religioso-rum congregationes existant, in quibus disciplina vigeat regu-láris ;*in quasdam mulieres ibidem constitutas, pro eo quod capillorum abscissa caesarie, ac relicto saeculari liabitu, eli-gerunt sua erimina in domibus propriis deplorare; in eoruni-dem fratrum obprobrium; quorum exbortationibus, operante Domino, anlielant ad piaemia beatorum, excommunicationis sententiam promulgasti; Divina auctoritate districte praeci-piens, ut cum Apostolus tonsuram proliibeat mulierum, quod aliqua, sive in domo propria commoretur, vei religionis sit habitum susceptura, tonsuram sibi nonfaciat, vei ab alio fieri non permittat; et si forte contingeret praesumi contrarium, tam tonsae, quarn tondentes excommunicationis sententiae subiacerent. Quare contigit; quod cum quidam fratres Ordi-nis Praedicatorum, qui ad eas partes nunciare venerant Coe-lestis Regni glóriám et thesauros, tibi devote dicerent, quod incon^ulte talem sententiam protulisses, praesertim cum Aj)o-stolus in verbo, quod de tonsura proposuit, ad mulieres, quae mundum et concupiscentiam reliquerunt, non videatur habuisse respectum ; tu non contentus contra te in fratribus supradicti Ordinis supernae provocasse potentiam Maiestatis, adiecisti furorem eius et in iam dictis acuere, praesumendo, ne ipsi praedicarent ibidem, vei confessiones audirent, aut in ecclesiis civitatis praefatae praedicationi eorum audientia tribueretur, firmiter inbibere. Quid multa ? quasi tibi sit in taedium, quod aliqui convertantur ad Dominum de multitudine populorum;

eos, qui infra tempus probationis Fratrum Minorum Ordinem derelinquunt, licet evidenter appareat, quod absolute vitám mutare voluerint, renunciaudo penitus saeculi vanitati; viva vei funesta potius voce pronuncias, posse libere ad statum redire pristinum, nec propter hoc, in contrahendo matrimonio ipsorum, redire aliquod impedimentum ; quasi voluntas in hac parte tibi pro iure sufficiat, et timor tuae conscientiae de pro-cessu contra sanctiones canonicas non incumbat. Quarum igno-rantiam vei contemptum ex hoc manifeste praetendis, quod quemdam, qui praemisso modo habitum reliquerat, reclaman-tibus dictis fratribus, concessis sibi sacris ordinibus, in Cano-nicum et tandem in Primicerium promovisti; alteri qui ad eiusdem Ordinis habitum processerat assumendum, suadendo litteris et promissionibus, quod rediret ad saeculum, cuius per processus huiusmodi te amatorem innuis non remissum. Ve-rum cum ex praemissis, si veritate nituntur, tibi et multitudo ruboris incumbere, et grandis debeat matéria poenitudinis imminere; maximé cum nos ipsi pro verecundia reportemus, tantum membrum Ecclesiae excessuum perpetratione tam va-ria, Deo et hominibus displicere; fraternitati tuae per Aposto-lica scripta districte praecipiendo mandamus, quatenus, quae supra praemissis improvide attemptasse dinosceris, prompti-tudine diligenti emendare sollicitus, a dictarum mulierum, et fratrum Ordinum Praedictorum, et aliorum omnium, qui se in partibus supradictis sacrae religionis observantiae dedicarunt, molestatione desistens, aut aliquos a sémita mandatorum Dei non avertens, talem te amodo super iis, quae Pontificale de-poscit ofticium, verbo exhibeas et exemplo, quod fratres eos-dem, et religiosos alios tui nominis constitues laudatores;

et Patris Aeterni Filium, quem in praefatis excessibus gravi-ter offendisse dinosceris, tibi propitium reddere merearis:

alioquin damus venerabili fratri nostro . . . Archiepiscopo, et dilecto filio . . . Archidiacono Spalatensi nostris litteris in mandatis, ut te ab huiusmodi praesumptionibus, auctoritate nostra, appellatione remota compescant. Dátum Viterbii, X.

calendas Decembris, Pontificatus nostri anno nono, (1235.)

(Farlati, Illyricum Sacrnm V. köt. 73. 1.)

4 .

A veszprémi káptalannak bizonyságlevele, hogy a Bogad-Rad-vani nemzetség tagjai birtokosztályt tettek. 1235.

Nos Nicolaus de Gara Regni Hungarie Palatínus et Judex Cumanorum stb. (a leleszi konventhez) Noueritis, quod cum Maicus filius Mathyus d e l s y p , et Nicolaus de Chele super facto duarum parcium possessionum Lunch, Meggyezo et Zada, item medietate possessionum Nogkazon et Lazk vocatarum in Comitatu Zemlyniensi existencium, Magistrum Petrum íilium Mychaelis de Dob ; item idein Márkus Magistrum Petrum, nec non Micliaelem filium Johannis, Thomam íilium Stephani, et Ladizlaum filium Ladizlai super facto tercie par-tis possessionis Myhaly, Monyak vocatarum in eodem Comitatu Zemlyniensi existencium stb. (Bebek Detrik nádor előtt 1404. „ad octauas festi Epiphaniarum Domini"

perbe vonták ; de a határnap többszöri elhalasztásának foly-tán, az ügy most tárgyaltatván, „Petrus de Dob" nyolcz ok-mányt mutat fel) septimam nostram liic Bude quadragesimo nono die octauarum festi Epiphaniarum Domini anno eiusdem millesimo quadringentesimo quarto emanatam, habentem in se tenorem trium litterarum in judicio coram nobis exhibita-rum, vnam Capituli Wesprimiensis anno gracie M" ducente-simo triceducente-simo quinto" stb. Tenor vero dicte littere pre-fati Capituli Wesprimyensis in dictas litteras nostras inserte eommemorabat, quod constituti coram ipso Capitulo Pangra-cius, Stephanus, Alberth, Peter et Marcus de genere Bogadra-dowan dixissent, quod ipsi possessionem eorum antiquam, (cum) libertinis et vineis, preter terram, que fuisset in Halap, ad tres partes, modo et ordine litteris in eisdem conscriptis, diuisissent stb. Dátum Bude sexagesimo die octauarum festi Beati Mychaelis Archangeli anno Domini millesimo qua-dringentesimo nono.

(Garai Miklós nádor itéletlevelének eredetie a budai kir. kamarai levéltár-ban ; v. ö. gyűjteményünk I. köt. 282. számát.)

Arnold zalai főispán és Rednald comesnek bizonysága, hogy Péter Istvánnak fia, Lonkovi lakos, örökös birtokát Hohold

comesnek átengedte. 1235.

Arnoldus Comes Saladiensis, et Comes Eednaldus, om-nibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Jesu Christo. Ad uniuersorum uolumus peruenire noticiam, quod quidam Petrus filius Stephani de uilla Lon-coue in nostra constitutus presencia iibere est confessus, quod totam terram suam, que eum hereditario iure contingebant (így), dedit Comiti Hohold eo, quod ipse Comes eum deffen-dere teneretur in causa, quam erga ipsum habuit fráter eius Magister Micael Sane, quia terra illa remocior erat a metis terre Comitis Hohold, eommutacionem fecit idem Comes cum Symone íilio Stephani filij Bene, dans ei terram P a u l i , qui habét sororem prefati Petri, pro terra sua, quia erat comtanea terre sue, que sita est aput ecclesiam Sancti Petri; me-tis assignata (igv). Príma meta incipit a terra eiusdem Co-mitis Hohold, que vocatur Tolmac a tribus ilicibus; et inde uersus orientem tendit ad arborem poni (így), ubi secunda m e t a ; et inde protenditur ad fluuium Loncoue, qui fluit de uilla Cornaha, in quo descendit usque dum cadit in alium fluuium, qui similiter Loncoue uocatur, qui fluit per uillam Tolmac, ubi transit fluuium, uersus occidentem ad montem reuertitur ad metas terre Comitis sepe dicti. Vt igitur prefate terre commutacio et eiusdem collacio robur firmitatis habere possit in posterum, dedimus in testimonium rei geste presen-tem paginam munimine sigillorum nostrorum roboratam, anno gracie M°CC0XXXV°.

(Eredetie bőrhártyán, melyről Arnold főispánnak pecsétje hártyazsinegen függ, a másik pecsét pedig elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)

6.

IV. Béla király adománya Umand nevü latin vendége számára.

1236.

Bela Dei gracia Rex Hungarie onmibus Christi fideli-bus, quibus presens pagina patuerit, salutem in eo, qui est salus omnium et vita. Cum ex Regie dignitatis officio hospites et aduenas coliigere debeamus, omnium presencium et poste-rorum noticie uolumus ínsinuare, quod nos dilecto ac fideli nostro hospiti Latino Wmando nomine, pro multiplicibus suis seruicijs, ut in Regno nostro residenciam possit liabere, ter-ram cultuíe" duorum aratrorum sufficientem de terra Chjrgov, a Castro Albensi exemptam, unum molendinuni, terciam par-tém feneti eiusdem terre, et quadraginta iugera pro comniodo vinearum ibidem colendarum, contulimus perpetuo possiden-da; tanquam hospiti ad Regiam Maiestatem pertinenti. Ut autem bee donacio a nobis liberaliter facta salua semper et inuiolabilis consistat, et a nullo unquam omnino hominum queat in irritum reuocari, presentes concessimus litteras in argumentum amplioris fidei duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus Matliie Prepositi Zagrabiensis, aule nostre Cancellarij anno Dominice Incarnacionis mille-simo ducentemille-simo tricemille-simo sexto, Regni uero nostri anno primo.

(Az eredeti után közli Horváth Elek, Győri Történelmi és Régészeti Füze-tek, III. köt. 1865. 198.1.)

7.

IV. Béla király a pannonhalmi apátság számára megerősíti szent László királynak adományait, s későbbi birtokszer

zenié-nyeit. 1236.

In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gal-licie, Lodomerieque R e x , in perpetuum. Vrias Abbas Sancti Martini de Sacro Monté Pannonié a nobis deuote pecijt et in-stantéi', ut priuilegia, que ab antecessoribus nostris Regibus Hungarie a tempore Sancti Regis Stephani habuit, transscribi faceremus, et eorum exemplaria nostri sigilli charactere mu-niremus. Quia cum frequenter ad diversa trahantur judicia, periculosum esset propter viarum discrimina, in quibuscun-que judicijs principale priuilegium exhibere. Nos igitur ipsius justis precibus grato concurrentes assensu, priuilegium beate memorie Sancti Ladislai Regis per fidelem Cancellarium no-strum Mathiam Prepositum inspici fecimus, et sigilli nostri munimine insigniri. Cuius tenor talis est:

Quamuis homo omnia que possidet stb. (mint II. Endre királynak 1213-ki megerősítő privilégiumában, a jelen gyűj-temény I. kötetében 361.1.) vsque ad Holutwag, iuxta quam in nemore habét vltimas metas.

Ex eo autem, quod presenti pagine sigillum nostrum imponi fecimus, nolumus, ut eidem monasterio aliquid noui iuris acquiratur; sed vt antiquum ius, si quod habuit, conser-uetur. Actum anno verbi incarnati M° CC° XXX.0 VI°, V. nonas Marcij.

(Eredetie a pannonhalmi főapátság levéltárában.)

8.

IX. Gergely pápának intézkedései a bislrei apát gyilkosai ellen.

1236.

Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filijs . . . Waradiensi, . . . de Thion et . . . de Erte Abbatibus Quin-que-Ecclesiensis et Wesprimiensis Diocesium, salutem et Apo-stolicam benedictionem. Turbata est aninia nostra valde, tur-bationis eausam casu flebili nobis dante, super immanitatem detestandi facinoris, quod quidam íilii Belial familiares, ut dicitur . . . Cenadiensis Episcopi in necem bone memorie . . . Abbatis monasterii Bristriensis crudeliter perpetrarunt, nec exageratione indiget ipsius seeleris magnitúdó, cum ipso auditu abominationem generet et borrorem; quamquam acer-bitatem flagitii nonmodicum aggravet, quod post pacem inter eosdem Abbatem et Episcopum reformatam; fűit idem Abbas non minus proditorie quam crudeliter et miserabiliter inter-fectus. Sane olim eodem Abbate in nostra presentia lacrima-biliter conquerente, quod dudum orta inter ipsum et Conven-tum dicti Monasterii ex parte ima, et Episcopum supradicConven-tum ex altéra super illatis dampnis et irrogatis iniuriis ab eodem.

iure Patronatus, quod in prefato Monasterio dictus Episcopus se habere dicebat, etrebusaliis coram venerabili fratre nostro . . . Episcopo Prenestino, tunc Apostolice Sedis Legato, maté-ria questionis. idem Prenestinus partim pro ipso Cenadiensi et partim pro eisdem Abbate et Conventu diffinitivam senten-tiam promulgarat: predictus Cenadiensis eadem sententia vi-lipensa, illa exigens ab eisdem, de quibus fuerant sententia-liter absoluti, quia ea sibi exhibere nolebant, sicut nec etiam tenebantur, cum armatorum multitudine ad monasterium nie-moratum accessit, et ianuis eius fractis dictum Abbatem ac triginta duos monachos, se protectioni Apostolice supponen-tes, non absque iniectione manuum violenta, nequiter capi fecit, et vinculis ferreis compeditos carcerali custodie manci-pari ; nec hiis contentus, ad cumulum maioris nequitie,

Cor-nelium monaclium, vei potius demoniacum, de mandato eius-dem Prenestini a monasterio ipso exigentibus suis culpis eiec-tum, Monasterio prefecit eidem: propter quod, ne tam graves excessus, si non eos pena debita castigaret, transirent aliis in exemplum, dilectis filiis . . . Sancti Stephani Regis, . . . Sancti Benedicti et . . . Sancti Stephani Protomartiris, Sancti Augu-stini Ordinis Abbatibus Waradiensis Diocesis, nostris dedimus literis in mandatis, ut si rem invenirent taliter se habere, predictum Episcopum , ut eosdem Abbatem et monachos pri-stine restituens libertati, eos ad monasterium ipsum, amoto ab eo quolibet detentore illicito, libere redire permitteret, mo-nitione premissa, auctoritate nostra sub Apostolica obedientia coarctarent, predictos manuum iniectores tamdiu appellatione remota excommunicatos publice nunciantes, ac facientes ab omnibus arctius euitari, donec passis iniuriam satisfacerent competenter : et cum eorumdem judicum litterarum testimo-nio venirent ad Sedem Apostolicam absolvendi, prefixo ipsi Episcopo termino peremptorio competenti, quo responsurus de dampnis et iniuriis supradictis, ac auditurus super que-stione premissa, que iustitia suaderet, Apostolico se conspec-tui presentaret. Cumque prefati judices inquisita super liiis sollicite veritate, longe plura contra memoratos Abbatem et Conventum presumpta per eundem Episcopum invenissent, quam nostris fuissent auribus intimata; sepedictum Episco-pum efficaciter monuerunt, ut premissa omnia faciens emen-dari, iamdictos Abbatem et monachos, amotis exinde quibus-libet illicitis detentoribus, libere redire permitteret ad mona-sterium eorumdem. Sed ipse non solum id efficere penitus re-cusavit, verum etiam peccata peccatis accumulans, peiora prioribus fűit eis terribiliter comminatus : propter quod ipsum

dicti judices ab officio et beneíicio suspendentes, dictos ma-nuum iniectores excommunicatos publice nuntiarunt, quos idem Episcopus in malitia sua fovens, nec ipsos a sua fami-liaritate removit, nec se gerere voluit pro suspenso, in anime sue periculum et grave scandalum aliorum. At iidem judices processum suum ad examen Apostolicum remittentes, nomi-nato Episcopo terminum peremptorium, kalendas Április vi-delicet futuras tunc proximo, prefixerunt, quo compareret personaliter coram nobis, super premissis omnibus

responsu-rus. Cum autem dicto Abbate pro se ac Monasterio suo tunc in nostra presentia comparente, idem Episcopus nec venisset in termino, nec post terminum etiam diutius expectatus; nos nolentes huiusmodi excessus Episcopi tani encrmes penam effugere debite ulcionis, dilectis filiis . . . Sancti Martini de Pannónia et . . . Sancti Salvatoris de Saxard Abbatibus Ordi-nis Sancti Benedicti direximus scripta nostra, ut sepedictuni Episcopum ad solvendas ipsi Abbati omnes expensas, quas fecerat a tempó re, quo veniendi ad Sedem Apostolicam fűit ei terminus peremptorius assignatus, monitione premissa aucto-ritate nostra cogentes, facerent eidem Abbati expensas ad prosecutionem negotii necessarias de bonis Monasterii provi-d e r i ; contraprovi-dictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, prefigentes Episcopo et Cornelio supradictis, et duobus vei tribus monacbis, principalibus fau-toribus eorundem, terminum peremptorium, festum Purifica-tionis Beate Virginis proximo tunc futurum, quo personaliter nostro se conspectui presentarent, satisfacturi de tot excessi-bus, et facturi et recepturi super premissis, quod requireret ordo iuris, ipsos ad id censura simili appellatione postposita compellendo. Ceterum cum dicti Abbates in commisso sibi negotio procedentes iniuncto ipsi Episcopo sub interminatione anathematis, ut expensas iuxta mandatum nostrum Abbati solveret supradicto, ac prefixo iamdictis Episcopo et Cornelio ac duobus monacliis termino peremptorio, festő Purificationis Beate Virginis proximo nunc transacto, quo iuxta tenorem mandati Apostoliéi in nostra presentia comparerent, in eos, si secus agerent, excommunicationis sententiam promulgas-sent; tandem ad instantem supplicationem ipsius Episcopi pax fűit inter eos taliter reformata, et firmata etiam eiusdem Episcopi iuramento, scilicet: Quod eodem Abbate ad mona-sterium suum plenarie restituto, et paciticam ipsius posses-sionem adepto, expensas sibi plene persolveret, et dampna omnia, que tempore discordie monasterium pertulit, integra-liter emendaret. Eodem igitur Abbate iuxta formám pacis ad monasterium restituto, et vix ibidem per unius mensis spa-tium existente, irruentes in eum viri absque misericordia, filii scelerati, quod non absque amaritudine mentis referimus, ipsum interfectum bestiali more conciderunt in frusta, et ut in

excessibus suis excederent universos, unum de hospitibus, ad quos casu declinaverat, et unum de servientibus suis, nitenti-bus eum defendere, impie trucidantes, cuiusdam monachi sa-cerdotis, qui se ad defensionem ipsius, ut poterat, opponebat, dextre manus digitos amputarunt, nonnullis ibi relictis letali-ter vulneratis; et sic innocentum sanguine cruentati, receden-tes a cede, ad eundem Episcopum aufugerunt; prout eorun-dem Abbatum exliibite nobis littere continebant. Quum igitur vox effusi sanguinis clamat ad nos de terra, nos nolentes tante temeritatis excessum sub dissimulatione transire, quin ipsum potius volentes severitate debita castigari; mandamus, qua-tenus predictos sacrilegos, et omnes, quorum ope scelus est huiusmodi perpetratum, et qui in hoc prestiterunt auxilium, consiiium vei favorem, faciatis per Strigoniensein Provinciám, et alia loca, in quibus expedire videritis, pulsatis campanis et candelis accensis, singulis diebus Domiuicis et festivis, excommunicatos solemniter nunciari, et tamdiu ab omnibus arctius evitari, donec Apostolico se conspectui representent, Deo, et Ecclesie, ac ipsi Monasterio de tam atroci iniuria sa-tisfactionem debitam impensuri; loca etiam, ad que ipsos devenire contigerit, quamdiu ibi fuerint, supponatis ecclesia-stico interdicto. Et quia dictus Episcopus expensas ad man-datum predictorum judicum non exolvit, et tam ipse, quam Cornelius, et monachi supradicti, in preíixo sibi termino ad

•Sedem Apostolicam non venerunt, propter quod a dictis judi-cibus vinculo fuerunt excommunicationis astricti, prout in eidem litteris continetur, ipsos excommunicatos tamdiu so-lemniter nuntietis, et faciatis ab omnibus arctius evitari, do-nec personaliter coram nobis compareant meritorum suorum stipendia recepturi. Et ne persecutio tam atrocis iniurie pro defectu expensarum iinpediri valeat vei etiam retardari, fratri Petro latori presentium, et daobus vei tribus aliis eiusdem monasterii monachis, huiusmodi negotium prosequentibus, faciatis de bonis ipsius Episcopi expensas ad prosecutionem

•Sedem Apostolicam non venerunt, propter quod a dictis judi-cibus vinculo fuerunt excommunicationis astricti, prout in eidem litteris continetur, ipsos excommunicatos tamdiu so-lemniter nuntietis, et faciatis ab omnibus arctius evitari, do-nec personaliter coram nobis compareant meritorum suorum stipendia recepturi. Et ne persecutio tam atrocis iniurie pro defectu expensarum iinpediri valeat vei etiam retardari, fratri Petro latori presentium, et daobus vei tribus aliis eiusdem monasterii monachis, huiusmodi negotium prosequentibus, faciatis de bonis ipsius Episcopi expensas ad prosecutionem

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 30-200)