• Nem Talált Eredményt

LIBRI III. DE RE PUBLICA

M. TULLI! CICERONIS

87 LIB. V. CAP. 6—9. §. 8—11. LIB. VI. ARGUM. 327 Quarum artium scaevitaie, ut Tullius adseverat, ne fas est ' religionem decipi iudicantis. Ait enim: Quumque nihil iam incorruplum esse debeai in re publica quam suffragium, quam senleniia, non inlelligo cur qui ea pecunia corruperit poena dignus sit, qui eloquentia, laudem etiam ferat. Mihi quidem hoc plus malt facere videtur qui oratione quam qui predo iudicem corrumpil, quod pecunia corrumpereprudentem nemo potest, dicendo potest. [ A m m i a n u s M a r c e i l i n u s lib. XXX.

cap. 4 . ] ' • ·

Quae quum Scipio dixisset, admodum probans Mum-mius: erat enim nimis odio quodam rhetorum imbutus.

[ N o n i u s p. 521. e Cic. lib. V. de re pubi.] '

328 DE RE PUBLICA LIB. VI. FRAGMENTA. 100

quum ita sit, immortales esse animos Decesse est: de quo praecepto quum aliis locis praeclare disseruit Cicero tum in hoc libro non per-functoria oratione disputavisse credendus est. Tum quia Plato ia Politi.ae suae extrema parte virum quemdam ad vitam revocatum finxit eumque praemia honorum et malorum supplicia, quae viderat, narrantem induxit, Cicero quoque defensa Platonis narratione contra derisores quosdam, aliam similis artificii historiolam componit homi-nis non.'illius quidem reviviscentis, sed narrantis somnium, quo de-monstraret ampliora virtutum manere praemia quam orbis vitae humanae habere soleret. Atque ita haec de re publica disputatio no-bilissima conclusa est. • •

I. 1. Totam igitur exspectas prudentiam huius rectoris, quae ipsum nomen h ó c n a c t a e s t ex providendo. [ N o n i u s p. 4 2 . e Cic. lib. VI. de re pubi.] '

In Politia sua dicit Tullius rei publicae rectorem summum virum et doctissimum esse debere, ita ut sapiens sit et iustus et temperane et eloquéns, ut possit facile currente eloquentia animi secreta ad regendam plebem exprimere. Scire etiam debet ius, Graeeas nosse litter as, quod Catonis facto probatur, qui in summa senectute Graecis litteris operam dans indicavit quantum ulilitatis hàberent. [Commentarius MS. in Cic. de invent, ap. Osann. p. 3 4 9 . ]

- Quam ob rem se comparet hic ci vis ita necesse est, ut sit contra haec, quae statum civitatis permovent, semper armatus. [ N o n i u s p. 256. e Cic. lib. VI. de re pubi.]

Eaque dissensio civium, quod seorsum euntaliiad alios, seditio dicitur. [Idem p . 25. indidem. Cf. Servius ad Virg. Aen.

lib. I. v. 149. p. 179 ] .

Et vero in dissensione civili, quum boni plus quam multi, valent, expendendos cives, non numerandos puto. [ N o n i u s

p. 519. e Cic. lib. VI. de re pubi.] ' G r a v e s e n i m d o m i n a e c o g i t a t i o n u m l i b i d i n e s i n f i n i t a

q u a e d a m c o g u n t a t q u e i m p e r a t e , q u a e q u i a net» e x p l e r i n e c

^ a t i a r i u b o m o d o p o s s u n t , a d o m n e f a c i n u s i m p e l l u n t e o s , q u o s i l l e c e b r i s s u i s i n c e n d e r u n t . [Idem p. 424. indidem.]

II. 2. Quod quidem eo fuit maius, quia, quum causa pari collegae essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudii invidiam Gracchi caritas deprecabalur.

[Gei-1 i u s lib. VI. cap. [Gei-16. N o n i u s p. 290. e Cic. lib. VI. de re pubi.]

89 LIB. VI. ARGUM. CAP, 1—4. §. 1—4. 329 Qui numero optimatium et princjpum obtulit his vocibus, et gravitatis suae liquit ilium tristem et plenum dignitatis

SOnum. [ N o n i u s p. 409. indidem.]

Ut,, quern ad modum scribit ille, cotidiano in forum mille hominum cum· palliis conchylio tinctis descenderent; [idem p. 501. indidem.] .

In his, ut meministis, concursu levissimae multitudinis et aere congesto funus de subito esset ornatum. [idem p. 517.

indidem.] .

Firmiter enim maiores nostri stabilita matrimonia esse

v o l u e r u n t . [Idem p. 512. et P r i s c i a n u s lib. X V . cap.' 3. §. 13.

e Cic. lib. VI. de re pubi.] •

Oratio exstat Laelii, quam omnes habemus in manibus, . ·. quam simpuvia pontificùm dis immortalibus grata sint Samiaeque, ut ibi seribit, eapedines. [ N o n i u s p. 398. e Ciò.

lib. VI. de re pubi.] , . '

III. 3. Imilatione Plaionis Cicero de re publico, scribens locum, etiam de Eris Pamphyli reditu in vitam, qui, ut ait, rogo impositus revixisset multaque de inferis secreta nar-rasset, non fabulosa, ut ille, adsimilatione commenlus est, sed sollerlis somnii rationabiti quadam imaginatione composuit, videlicet sette significans haec , quae de animae immortalitate

dicererentur caeloque, [non] somniantium philosophorum"

esse commenta nec fabulas incredibiles, quas Epicurei de-ridete;, sed prudentium coniecturas. Insinuât Scipionem illum, qui Karthagine subiugata cognomen familiae peperit Africanum, buie Scipioni, Paulli fìlio, futuras a propinquis insidias etfatalìs metae denunciare curriculum, quod necessitate numerorum in vitae perfectae tempora'coartetur,ponitque illum aelatis suae quinquagesimo ac sexto anno duobus insecoeuntibus numeris absolutam caelo animam, unde acceperat,

reddilu-rum elC. [ F a v o n i u s Eulogius comm. ad somn. Scip. p. 438. Graev.]

. IV. 4. Non nulli nostri propter quoddam praeclarissimum loquendi genus et propter non nulla, quae 'veraciter sensìt, amantes Platonem dicunt eum atiquid simile nobis etiam de.

mortuorum resurreclione sensisse. Quod quidem sic tangit in libris de re.publico Tullius, ut eum lusisse potius quam id, quod verum esset, adfirmet dicere voltasse. Inducit enim

330 DE RE PUBLICA LIB. VI. FRAGMENTA. 1 00 hominem revixisse ei narrasse quaedam, quae Plalonicis dispu-tationibus congruebant. [ A u g u s t i n u s de civ. dei lib. XXII.

cap. 28. Tom. V. p. 1386.] , '

V. 5. In hoc vel maxime operis similitudinem servavit imitatio, quod quum Plato in voluminis (de re pubi.) conclu-sione a quodam vitae reddito, quam reliquisse videbatur, indi-cari faciat qui sit exsutarum corporibus status animarum, adiecta his quadam sphaerarum vel siderum non otiosa descri-ptione, rerum facies non dissimilia significans a Tulliano Sci-pione per quietem sibi ingesta narralur. [ M a c r o b i u s in somn.

Scip. lib. I; cap. 1.] . "

, VI. 6. Hunc ordinem Tullius non minore ìudicio reser-vans quam ingenio reperlus est. Postquam in omni rei pu-blicae otto ac negotio palmam iustitiae disputando dedit, sacras immorlalium animarum sedes el caelestium arcana regionum in ipso consummati operis fastigio locuvit, indicans quo his perveniendum sit vel potius revertendum, qui rem publicam cum prudentia, iustitia, fortitudine ac moderatione tractave-runt. Sed ille Platonicus secretorum relator Er quidam no-mine fuit, nationè Pamphylus, miles officio, qui quumvulneri-bus in proelio acceptis vitam effudisse visus duodecimo de-mum die inter caeteros una peremptos ultimo esset honoran-dus igne, subito seu recepta anima seu- retenta, quidquid emensis inter utramque vilam diébus egerat videralve, lam-quam publicum professus indicium humano generi enunciava.

Hanc fabulam Cicero licet ab indoclis quasi ipse veri conscius doleat irrisam, exemplum tarnen stolidae reprehensionis vitans ' excitari narralurum quam reviviscere maluil. [idem ibidem.]

VII. 7. Ac prius quam somnii verba consulamus, enodan-dum nobis est a quo genere hominum Tullius memor.et vel irri-sam Plalonis fabulam vel ne sibi idem evenial non ver eri.

Nec enim his verbis vult imperilum vulgus ihlelligi,_ sed genus hominum veri ìgnarum sub peritiae ostenialione, quippe quos etlegisse lalia et ad reprehendendum constaret ànimatos.

. Dicemus igilur et quos in tantum philosophum referat quam-dam censurae exercuisse levilalem quisve eorum etiam scri-ptam reliqueril accusationem eie. Epicureorum tota factio

aequo semper errore a vero devia et illa exislìmans ridendo

97 LIB. VI. CAP. 19—24. §. 20 —26. . 331 quae nesciat, sacrum volumen el augustissima irrisit natu-rae seria. Colotes vero inter Epicuri auditores loquacitate notabilior etiam in librum retlulit, quae de hoc amariùs ca-villatus est. Sed caetera, quae iniuria notavit, si quidem ad somnium, de quo hie procedit sermo, non attinent, hoc loco nobis omittenda sunt, illam calumniam persequemur, quae nisi supplodetur, manebit Ciceroni cum Platone communis. Ail a philosopho fabulam non oporiuisse confingi, quoniam nullum figmenli genus vert „ professoribus convenir et., Cur enim, in-quit, si rerum caelesiium nolionem, si habitum nos animar um docere voluisli, non simplici et absoluta hoc insinuatione cura-tumesl, sed quaesila persona casusque excogilala novilas et composita aävocati scaena figmenli, ipsam quaerendi veri ianuam mendacio polluerunl? Haec quoniam, dum de Platonico Ere iaclantur, etiam quietem Africani nostri somnianlis in-cusant, resistamus urguenti et frustra arguens refellatur etc.

[ M a c r o b i u s lib. I. cap. 2 . ]

Vili. 8. Scipionem haec occasio ad narrandum somnium provocava, quod longo tempore se testatus est silentio condi-disse. Quum enim Laelius quereretur nullas Nasicde statuas in publico in inter fedì tyranni'remuneralionem locatas, re-spondit Scipio posi alia in haec verba: Sed quamquam sa-pientibus conseientia ipsa factorum egregio rum amplissimum virtutis est praemium, tarnen ilia divina yirtus non statuas plumbo inhaerentes nec triumphos arescentibus laureis, sed stabiliora quaedam et viridiora praemiorum genera desi-derai. Quae tandem ista sunt, inquit Laelius? Tum Sci-pio: Patimini me, quoniam tertium diem iam feriati sumus ei caetera, quibus ad narrationem somnii venti docens illa esse stabiliora et viridiora praemiorum genera, quae ipse vidisset in caelo bonis rerum publicarum. servala redoribus. [idem lib. I. cap. 4.]

' ' ' S O M N I U M .

[Numerus primus huius ed. caput, medius binis uueis circumscriptus caput separatae olim Somnii editionis, tertius §. notat.]

IX. [I.] 9. Quum in Africam venissem M'. Manilio con-sult ad quartam legionem tribunus, ut scitis, militum, nihil

332 DE RE PUBLICA LIB. VI. FRAGMENTA. 100 mihi fuit potius quam ut Masinissam convenirem regem, fa-miliae nostrae iustis de causis amicissimum. Ad quem ut veni, complexus me senex collacrimavit aliquanloque.post suspexit in caelum et: Grates, inquit, tibi ago, summe Sol, vobisque, reliqui Caelites, quod ante quam ex liac vita migro conspicio in meo regno et in his tectis P. Cornelium Scipionem, cuius ego nomine.ipso reereor, itaque numquam ex animo meo discedit illius optimi atque invictissimi viri memoria. Deinde ego ilium de suo regno, ille me de nostra re publica percunctatus est, multisque verbis ultro citroque habitis ille nobis consumptus est dies.

X. 10. Post autem apparata regio accepti sermonem in mullam noctem produximus, quum senex nihil nisi de Afri-cano loqueretur omniaque eius non facta solum, sed etiam dieta meminisset. Deinde, ut cubitum discessimus, me et de via fessum et qui ad multam noctem vigilassem, artior quam solebat somnus complexus est. Hic mihi — credo equidem ex hoe, quod eramus locuti: fit enim fere ut cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno tale, quale de Homero scribit Ennius, de quo videlicet saepissime vigilans solebat cogitare et loqui — Africanus se ostendit ea forma, quae mihi ex imagine eius quam ex ipso erat notior, quem ubi agnovi, equidem cohorrui, sed ille: Ades, inquit, animo et omitte timorem, Scipio, et quae dicam trade memoriae.

XI. [II.] 11. Videsne illam urbem, quae parere populo Romano coacta per me renovät pristina bella nee potest quieseere? — ostendebat autem Karthaginem de excelso et pleno stellarum, illustri et elaro quodam loco — ad quam tu oppugnandam nunc venis paene miles. Hanc hoc bien-nio consul evertes, eritque cognomen id tibi per te partum, quod habes adhuc a nobis hereditarium. Quum autem Kar-thaginem deleveris, triumphum egeris censorque fueris et obieris legatus Aegyptum, Syriam, Asiam, Graeciam, deli-gere iterum absens eos. bellumque maximum eonficies, Nu-mantiam exscindes. Sed quum eris curru Capitolium invectus, offendes rem publicam consiliis perturbatam nepotis mei.

XII. 12. Hic tu, Africane, ostendas oportebit patriae lumen animi, ingenii consiliique tui. Sed eius temporis

an-95 LIB. TV. CAP. 15—19. §. 15 — 20. 333 cipitem video qiiasi fatorum viam. Nam quum aetas tua septènos octiens solis amfractus reditusque converterit, duoqùè hi numeri, quorum uterque plenus alter altera de causa habetur, circuitu naturali summam tibi fatalem con-fecerint, in te unum atque in tuum nomen se tota convertet civitas, te senatus, te omnes boni, te soeii, te Latini intue-buntur: tu eris unus , in quo nitatur civitatis salus, ac, ne multa, dictator rem publicam constituas oportet, si impias propinquorum manus effugeris. Hie quum exclamasset Laelius ingemuissentque caeteri vehementius, leniter adri-dens Scipio: Quaeso, inquit, ne me e somno excitetis, parum-per audite caetera. · ·

XIII. [III.] 13. Sed quo sis, Africane, alacrior ad tutan-dam rem publicam, sic habeto : omnibus, qui patriam con-servaverint, adiuverint, auxerint, cerium esse in caelo ac definitum locum, ubi beati aevo sempiterno fruantur: nihil est enim illi principi deo, qui omnem hunc mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam concilia coelus-que hominumiure sociati, quae civitates appellante, harum rectores et conservatores bine proferii hue revertuntur.

XIV. 14. Hic ego, etsi eram perterritus non tam mortis metu quam insidiarum a meis, quaesivi tamen viveretne ipse et Paullus pater et alii, quos nos exstinctos esse arbitrare-mur. Immo vero, inquit, ei vivunt, qui e eorporum vin-culis tamquam e carcere evolavèrunt,,vestra vero, quae dicitur, vita mors est. Quin tu aspicis ad te venientem Paul-lum patrem? Quem ut vidi, equidem vim lacrimarum profudi, ¡Ile autem me complexus atque osculans fiere pro-hibebat.

XV. 15. Atque ego ut primum fletu represso loqui posse coepi: Quaeso, inquam, pater sanctissime atque optime, quoniam haec est vita, ut Africanum audio dicere, quid moror in terris? quin hue ad vos venire propero? Non est ita, inquit ille. Nisi enim deus is, cuius hoc;temp.lum est omne, quod conspicis, istis te corporis custóàiis liberaverit, hue tibi aditus patere non potest. Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc tempio medium vides, quae terra dicitur, hisque animus

334 DE RE PUBLICA LIB. VI. FRAGMENTA. 100 datus est ex iiiis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas vocatis, quae globosae et rotüridae, divinis animatae men-tibus", circulos suos orbesque- conficiunt celeritate mirabili.

Qua re et tibi, Publi, et piis omnibus retinendus ani-mus est in custodia corporis nec iniussu eius, a quo ille est vobis datus, ex hominum vita migrandum est, ne mu-nus humanuni adsignatum- a deo defugisse videamini. Sed sic, Scipio, ut avus hie tuus, ut ego, qui te genui, iusti-tiam cole et pietatem, quae quum magna in parentibus et propinquis tum in patria maxima est, ea vita via est in caelum-et in hunc coetum eorum, qui iam vixerunt et cor-pore relaxati ilium incolunt locum, quem vides: XVI. 16. — erat autem is splendidissimo candore inter flammas circulus elucens — , quem vos, ut a Graiis acc'epistis, orbe'm lacteum nuncupatis. Ex quo mihi omnia contemplanti praeclàra caetera et mirabilia videbantur. Erant autem eae stellae, quas numquam ex hoc loco vidimus, et eae màgnitudines omnium, quas esse numquam suspicati sumus, ex quibus erat ea minima, quae ultima a caelo, citima terris, luce lu-cebat aliena.. Stellarum autem globi terrae magnitudinem facile vincebant.. Iam'vero ipsa terra ita mihi parva visa est, ut me imperii nostri, quo quasi punctum eius attingi-mus, poeniteret. ' '· • •

XVII. [TV.] 17. Quam quum magis intuerer: Quaeso, in-quit Africanus, quousque humidefixa tua mens erit? Nonne aspicis quae in tempia veneris? Novem tibi orbibus vel potius glòbis connexa sunt omnia, quorùm unus caelestis est'extimus, qui reliquos omnes complectitur, summus ipse deus arcens et continens caeteros: in quo sunt infixi illi, qui volvuntur, stellarum cursus sempiterni: cui subiecti septem, qui versantur retro contrario motu atque cae-lum, ex quibus unum globum possidet illa, quam in terris Saturniam nominant. Deinde est hominum generi prosperus et saltìtaris ille fulgor, qui dicitur Iovis : tum rutilus horri-bilisque terris, quem Martium dicitis: deinde subter me-diani fere regionem ßol obtinet, dux et princeps et mode-rator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudine, ut cuncta sua luce lustret et compleat. Hunc

95 LIB. TV. CAP. 15—19. §. 15 — 20. 335 ut comites consequuntur Veneris alter, alter Mercurii

cur-sus, in infimoque orbe Luna radiis solis accensa .converti-tur. Infra autem iam nihil est nisi mortale et caducum prae-ter animos munere deorum hominum generi datos, supra Lunam sunt aeterna omnia. Nam ea quae est media et nona tellüs neque movetur et infima est et in earn feruntur omnia iiutu suo pondera.

. XVIII. [V.] 18. Quae quum intuerer stupens, ut me recepì: Quis hic, inquam, quis est, qui complet aures meas tantus et tam dulcis sonus? Hic est, inquitille, qui intervallis coniunctus imparibus, sed tarnen pro rata parte ratione distinctis impulsu et motu ipsorum orbium confici-tur et "acuta cum gravibus temperans varios aequabiliter concentus efficit: nec enim silentio tanti motus incitari pos-sunt et natura fert ut extrema ex altera parte graviter, ex altera autem acute sonent. Quam ob' causam summus ille caeli s tei lifer cursus, cuius conversio est concitatior, acuto et excitato· móvetur sono, gravissimo autem hic lunaris atque infimus : nam terra nona immobilis manens una sede semper haeret complexa medium mundi locum. Uli autem octo cursus, in quibus eadem vis est duorum, septemeffi-ciunt distinctos intervallis sonos: qui numerus rerum omnium fere nodus est, quod docti homines nervis imitati atque cantibus äperüerunt sibi reditum in hunc locum, sicut alii, qui praestantibus ingeniis in vita humana divina studia coluerunt. 19. Hoc sonitu oppletae aures hominum obsur-duerunt: nec est ullus hebetior sensus in vobis, sicut, ubi Nilus ad ilia, quae Catadupa nominantur, praecipitat ex altis-simis montibus, ea gens, quae ilium locum accolit, propter magnitudinem sonitus sensu audiendi caret. Hic vero tantus est totius mundi ihcitatissima conversione sonitus, ut eum aures hominum capere non possint, sicut intueri solem ad-versum nequitis eiusque radiis acies vestra sensusque vin-citur. Haec ego admirans referebam tamen oculos ad ter-rain idemtidem. .

XIX. [VI.] 20. Tum Africanus : Sentio, inquit, te sedem etiam nunc hominum a'c domum contemplari: quae si tibi

336 DE RE PUBLICA LIB. VI. FRAGMENTA. 100 parva, ut est, ita videtur, haec cqelestia semper spectato, illa humana contemnito. Tu enim quam celebritatem ser-monis hominum àut quam expetendam consequi gloriarci potes? Vides habitan in terra raris et angustis in locis et in ipsis quasi maculis, ubi habitatur, vastas solitudines in-teriectas, eosque, qui incolunt terram, non modo inter-ruptos ita esse, ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, sed partim obliquqs, partim transversos, partim etiam adversos stare vobis, a quibus exspectare gloriam

certe nullam poteris. · · ' ' XX. 21. Cernís autem eamdem terram quasi quibusdam

redimitam et circumdatam cingulis,.e quibus duo maxime inter se diversos et caeli verticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina vides, medium autem illuni et maximum solis ardore torreri. Duo sunt habitabiles, quorum australis ille, in quo qui insistunt adversa vobis urguent vestigia, nihil ad vestrum genus, hic autem alter subiectus aquiloni,, quem incolitis, cerne quam tenui vos .parte con-tingat. Omnis enim terra, quae colitur a vobis, angustata verticibus, lateribus latior, parva quaedam insula est, cir-cumfusa ilio mari, quod Atlanticum, quod magnum, quem Oceanum appellatis in terris, qui tamen tanto nomine quam sit parvus vides. 22. Ex his ipsis cultis notisque terris num aut tuum aiit cuiusquam nostrum nomen vel Caucasum hunc, quem cernís, transcendere potuit vel ilium Gangem tranatare? Quis in relìquis orientis aut obeüntis solis ulti-mis aut aquilonis austrive partibus tuum nomen audiet?

Quibus amputatis cernís profecto quantis in angustiis vestra se' gloria dilatari velit. Ipsi autem, qui de vobis loquunlur, quam loquentur diu?

XXI. [VII.] 23. Quin etiam, si cupiat proles illa futuro-rum hominum deiriceps laudes unius cuiusque nostfuturo-rum a patribus a c c e p t a posteris prodere, tamen propter eluvio-nes exustioeluvio-nesque terrarum, quas accidere tempore certo necesse est, non modo aeternam, sed ne diuturnam qui-dem gloriam adsequi possumus. Quid autem interest ab iis, qui postea nascentur, sermonem fore de te, quum ab

97 LIB. VI. CAP. 19—24. §. 20 —26. . 337 eis nullus fuerit, qui ante nati sunt? qui néc pauciores et certe meliores fuerunt viri, XXII. 24. praesertim quum apud eos ip.sos, a quibus audiri nomen nostrum, potest, nemo, unius anni: memoriam consequi possit. Homines enim populáriter annum-tantum modo solis, id est, unius astri, reditum metiuntur, quum autem ad idem, unde semel pro-fecía sunt, cùncta astra redierint eamdemque totius caeli d'escriptionem longis intervallis rettulérint, tum ille. vere vertens annus appellar! potest: in quo vix dicere audeo quam multa hominum saecula- teneantur. Namque ut olim deficere sol omnibus exstinguique visus est, quum Romuli animus haee ipsa in templa penetravit, quando ab eadem parte sol eodemque tempore iterum defecerit, tum signis omnibus' ad prineipium stellisque revocatis expletum annum habeto : huius quidem anni nondum vicesimam partem scito esse conversam.

XXIII. 25, Quocirca si. reditum in hunc locum despera-veris, in quo omnia sunt magnis et praestantibus viris, quanti tandem est ista hominum gloria, quae pertinere vix ad unius anni partem exiguam potest?' l'gitur alte speetare si. voles atque hanc sedem et aeternam domurn. contueri, ñeque te sermonibus vulgi dedideris nec in praemiis.humanis spem posueris rerum tuarum: suis te oportet illecebris ipsa virtus trahat ad verum decus, quid de te alii loquantur ipsi videant, sed loquentur tamen. Sermo autem, omnis ille et angustiis cingitur eis regionum, quas vides, nec um-quam de ullo perennis fuit et obruitur hominum interitu et oblivione posteritatis exstinguitur.

XXIV. [VHI.] 26. Quae quum dixisset: Ego vero, in-quam, Africane·, si quidem bene meritis dei patria quasi limes; ad caeli aditum patet, quamquam a pueritia vestigiis ingressus patris et tuis decori veslro non defui;, nunc tar men tanto praemio exposito. enitar multo/ vigilàntius. Et ille:; Tu· vero enitere et sichabetò, noiii esse te.mortalem, sed corpus hoc : nec e n i m t u i s . e s , quem forma; ista decla-rat, sed mens cuiusque is est quisque,.non ea· figura, quae digito demonstran potest. Deum te igitur'scito esse, sii

cié. IV. 2. . 2 2