• Nem Talált Eredményt

173 quod recens allatum est : principem quoque hunc brevi

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 181-200)

Constantinopolim rediturum, ut solidiorem curam ad-liibeat motibus Fersicis comprimendis, si forte inva-lescerent et procederent.

Interim tamen magna sollicitudine curant, ut omnes ejus belli expeditionisque causae submovean-tur, data eorum finium praefectis commissione, omnia tentandi, quo idem Persa et desinat a tumultibus, et oratorem bue mittat, malitque amicitiam et pacem cum hoc principe colere, quam inimicitias contrahere et bellum gerere.

Quaecunque tamen illic fiunt et bue inde affe-runtur, ea hic omnia, ut non admodum Turcis arri-dentia, variis coloribus adhibitis aliter atque aliter vulgo referuntur, sic ut veritas perinde ac vepretis quibuspiam cireumsepta et^obdueta minus percipitur etiam a domesticis. Spem alioqui rerum illarum multo meliorum passim disseminant, et rumores fictos in populo spargunt. Nihil inde hostile, nihil periculi im-pendere, et rem fiuem laetiorem sortituram, quam praesentia pollicentur. Celantes istliaec potissimum a legatis et a reliquis Christianis hic degentibus, ne latius in diversas regionum suarum partes efferrentur.

Nec de his apertius quippiamscriberepossumus, donec ex bis tenebris in In ceni prodeant et evolvan-tur, quae nunc callide et magnis artibus occultantur et adhuc in eventu liaereiìt; vestra tamen majestas certo credat, motus hos Persae complures Ottomano-rum machinas coepisse jam non nihil disturbare, qui-bus et nos et Venetos vexare constituerant. Et si eos urgere idem Persa non desierit, ii et nobis et Vene-tis omissis, eo arma et omnem vim intendent.

Destiturum autem Persam nemo arbitratur, quum

proxiiiio etiam mense Octobri in Armenia majore apud Buanam civitatem 5 quae nunc Van Turcis nun-cupatur, memorabile stratagema ediderit, (quod simi-liter majestatem vestram caesaream, ut hic jam pror-sus confirmatum, humiljime scire voluimus). Ipse enimmet cum expedito milite eo usque descenderat, positusque in insidiis spatio ad civitatem non impense magno, mitti euravit ad ejus loci praesidem, qui signi-ficarent, oratorem principis sui venire, esseque jam in propinquo. Destinaret itaque aliquam armatorum manum, qui illum exciperent ; et incolumem ad suum principem curaret deducendum.

Quoniam vero in civitate ipsa disposuerat Persa sibi proditores, forte idem Yanensis praeses quingen-tos equites memorato oratori obviam mi sit. Qui ma-turantes ad condictum locum, exeepturi eundem ora-torem, erumpit ex insidiis Persa, circumventisque Yanensibus, tanto numero ex eis interficit, ut dican-tur, vix tot ex ea caede effugisse, qui cladis nuncium in civitatem retulissent. Persam vero vestigia horum fugientium cursu insequutum, spe urbem obtinendi proditorum opera, frustratum fuisse et recessisse. Quod praeses, tempestive accepto nuncio de caesis suis militibus, et interim patefacto etiam facinore prodito-rum ab uno ex compiicibus, cum reliquis quos apud se

*

retinuerat, et civitatem fortissime defendit ac serva-vit, et eos, qui illam liosti prodere voluerant, omnes supplicio confecit.

Quare quorsum baec Persa tanta deliberatione, tantoque conatu aggressusfuisset, si majora adhuc at-tentare voluisset, bene jam edoctus (quod a niultis audivimus), qua sit hic priuceps aptitudine et volun-tate ad militaria studia. Ideo, clemeütissime

impera-tor, nescimus, immo nec audemus omnino, aliquidtale maj estati vestrae suggerere ad agendum quippiam deliberatius in praesentium difficultatum negotio hac occasione, bene quidem opportune oblata, nondum tamen bene adulta, ne successibus falleremur, qui non omues pro judicio et voluntate hominum Semper consequuntur. Et solere Persam fere Semper Otto-mano causas belli exbibere, 11011 subsistere tamen in acie, ubi is prodit.

At quum praesentis negotii tarn difficilis delibe-ratio haud dubie et majestatem vestram et omnes tot regnorum ac provinciarum suarum proceres, non so-lius tantummodo Hungáriáé, valde habeat solÜcitos, idque non immerito, quia si Turcae pro voto tandem deliberatio cederei, mox et de tota Hungária agere-tur, et Austriae, caeterisque majestatis vestrae pro-vinciis, gravissimorum malorum principia eausarentur, non alienum a re et caesarea dignitate majestatis ve-strae fore putaremus, si interim, dum liaec occasio adolescat et in aliquo firmiore puncto consistat, me-morata deliberatio extraberetur in aliquod tempus

tractatu aliquanto longiore, similibus quibuspiam

ra-ti onibus: f Probiberi majestatem vestram religione sua

Christianos populos potestatibus alienae fidei a sua concedere ; nec magnates caeterosque regni proceres

adduci posse, ut petitioni tam durae et inexspectatae assentiri velint. Alienimi quoque esse ab imperiali sua dignitate, pudorem subire manifestum, pacem amplectendo, quantumvis utilem et necessariam, ultronea regni ac fidelium suoriimsubditoruni jactura.

Principes praeterea, qui inter sese amicitiae, pacis-que contrahunt foedera, esse apud omnes usitatum u

quilibet eorum honorem confederati sui tanti faciat, quanti suum haberi velit, Eam enim pacem non esse ae-quam neque honestam,inqua alteruter confoederatorum alterum subjectum sibi facere studet. Et qnum majestas vestra ab ejus magnitudine ad aequam et honestam pacem invitata fuerit, non decere eandem hujusmodi indecoras, difficiles et indignas memorata aequitate honestateque conditiones erigere ab amico. Itaque in priore statu permaneant, de quibus a supremo suo passa mota est ejus nomine controversia. Quaecun-que autem forent, de quibus esset suspicio, ne pax ipsa diebus succisivis turbaretur, non defuturas alias rationes ad hoc avertendum, diffieultatique hujusmo-di aequioribus et honestioribus mohujusmo-dis utrinque esse providendum, quam ut hic idem praesens princeps, transferendo ad se totum statum communium regni Hungáriáé colonorum, et confoederatum sua dimidia eorum juris parte privare, et limitibusabsurdis, regno-que insuetis amicum includere vellet. Solimanum quo-que imperatorem jure suo testamento legare et quo vis alio modo de his statuere potuisse, quaecunque marte suo et propria sua virtute atque industria ac-quisivi^ nec ad ea abroganda jus extendi successo-rum. Idcirco dedititios regni Hungáriáé colonos, quos ipse sub tributi pensione inter se et majestates ve-stras nomine tributario communes fieri causam de-dit, permittentibus iisdem majestatibus vestris, condi-tione temporum, ut alia multa, quae idem imperátor Solimanus instituit, decrevit, omnino fieri voluit, et diplomatibus suis authenticis confirmavit ac rata ha-buit, non abrogantur ab hoc praesenti principe, imme-diato ejus successore.: ita et hoc decretum illius de

colonia Hungáriáé dedititiis in vigore suo, et sub sua fide inviolatum perduret ac permaneat.

Munus autem honorárium, quum non videamus modum, quod diminuì possit, objiciente nobis passa ultra ea, quae jam majestati vestrae perscripsimus, illud etiam : videlicet nostra culpa eas regni partes anno superiore interceptas esse, idque justo bello, quod idem munus tempore suo non afferebatur plu-raque bue insolentius affigente et pertinacius asseve-rante, memoratum munus haud quaquam diminui de-bere, nosque oportuisse aut armis defendere, quae amisimus, quando jam bello res gerebatur, aut de deponendo eodem munere, pactis stetisse : fortasse in priore statu suo (approbante vestra caesarea niaje-state) esset relinquendum, ut illis hoc etiam argumento gratificatos nos fuisse videremur.

Sic demum his in hunc modum omni cum mode-ratione praemissis, ad largitionem, seu principi seu supremo ejus duntaxat passae. vel utrique simul fa-ciendam descenderamus, quae non annuatim pende-retur, sed semel et una sola summa exhibepende-retur, nec haberetur magna cura, si paulo majore fieri oporte-ret, sic praesentibus rebus majestatis vestrae suaden-tibus, nihili habendam esse pecuniam, quum caesareo honori dignitatique consulitur. Quod et amici suadent

• exemplo Venetorum, quos ajunt malie in pecuniis ja-cturam facere et opportuna tempora exspectare, quibus contra tantum hostem securius aliquid audere

praesu-mant, quam praepropere ferocire et statum suum du-biae belli fortunae ultro objicere.

Quumque hic illud etiam in ore hominum verse-tur, qui defecatiore ingenio dolos atque astucias Tur-carum considerant: facile posse fieri ut fingerent sibi

MONUM. HUNGr, HIST.—SCRIPT. VI. ' 1 2

haue sollicitudinem de Persae motibus, quo effuso latius rumore expeditionis in Persiam, uti et Solimanus fe-cit, quum filium Muztapham sustulit, in Cyprum eam converterent, adbibitaque simul obsidioni ejus etiam classe, terra marique insula illa premeretur ; quae qui-dem classis haud dubie apparatur, sed silenti et quo-dam surdo studio -, omnesque loquuntur, Cyprum eos venari, huneque prineipem non terra sed mari bella gesturüm. Quapropter si forte ita accideret, ut Victo-ria illa potiretur, majestati vestrae valde; partim dam-nosum esset, si liostis postulatis cito annueret, partim quoque periculosum, si aperte eadem illi, nulla mora interposita, denegare! : bumillime putaremus e re et e dignitate majestatis vestrae futurum, si totum nego-tium per pollicitationem largitionis et memoratas ra-tiones in novum tractatum revocaretur. Quandoquidem ex ipsa etiam deliberatione tantae difficultatis nimis praepropera, possent eandem majestatem vestram ho-stes timoris arguere, elevatique in majus superbis suis animis, intolerabiliores quoque eidem sese exhi-bere, ut qui omiies subjectos sibi contendunt faeere, cum quibus amicitiae foedera pacisque conjungunt.

Hujusmodi itaqüe via tentata, et omni cum dex-teritate conati prineipem hunc et supremum ejus pas-sam eo adducendos, ut sententiam praesentis suae pe-titionis mutarent, non praeterirentur alioqui etiam re-liqui passae, sed supremo jam delinito et conciliato, speraremus aut omnino ab illis aequiora, seu pecu-niae, seu Persae belli gratia, si forte eo se revera implicasent, aut liaec ipsa saltem dilatio tale quippiam afferre posset, quod et majestati vestrae bonestius, et fidelibus proceribus ac populis suis esset tolerabilius.

Alioqui nec e dignitate esset majestatis vestrae si

iinius passae furiis ita moveretur, ut statini voti sui faceret illuni in eo compotem, quod fortasse neqUe princeps ejus cogitare scivisset, neque unquam exe-gisset, nisi ejusdem passae avaritia exstimulasset il-lum, qua nimirum, ut alios multos, ita et nos, pro liu-mili nostra conjectura, ad largitionem tandem aliquam, de qua agimus, re difficili nobis proposita,perduceret, quamquam adirne movere nos non sumus ausi sine mandato speciali. Nec enim idem passa ulla majore cura videtur aestuare, quam ea sola, ut et principem pecuniosum faciat, et suis loculis aeque consulat.

Public am de ilio censuram seribimus. Utamur itaque pecuniis, si majestati vestrae clementer videbitui, eaque redimamus, quod et armis retinere difficile sit, et sine ingenti pudore acjacturabostibus concedere nequimus.

Quorum quidem vicinitas ut fuit semper infida, ita et magis cum illis dissidebimus, quanto proprius nos admiserimus illos. Nuper enim Giula et Zigetbo prae-cipue laedebantur, nunc Agria et Canisia terebrant eis oculos, kisque duntaxat duabus areibus omnes jam offensas imputante earumque incolumitate totum

Turcae impérium periclitari vociferant.

Quare, quum omnes ad quos harum praesentium difficultatum nostrarum vanitate Turcarum manavit noticia, ajunt nequaquam assentiendum in bis esse hostibus, eos nunc pluribus de causis bello terrestri liaud quaquam vacare posse, maxime autem ob anno-nae penuriam, quae nunc apud eos universalis esse dicitur ; persisteremus itaque et duraremus in propo-sito, quia pacem nobiscum facere cogeretur, — cui Consilio si acquiescendum erit, temperamento indige-bit ne in temeritatem desineret. Verum quantulae partis Hungáriáé caesarea majestas vestra vocaretur

12*

rex, iisdem dicentibus, si tanto numero colonorum eis-dem hostibus permisso, nec ullo eorum jure imposte-rum relieto sibi, limites quoque postulatos eis conce-derei, e quibus tandem illam non ita multo'post a tota prorsus Hungaria excluderent, et in Grermaniam

pro-s p e r a r e inciperent ? Quorum omnium cenpro-sura pruden-tissimo judicio majestatis vestrae relieta, hisque bic fine posito, nos quoque, clementissime imperátor, non ignorantes majestatem vestram cum dominis proceri-bus suis magnopere laboraturam circa horum delibe-rationem, considerantes etiam ea omnia, quae prae-misimus, liabentesque imprimis honorem et dignitatem ejusdem majestatis vestrae prae oculis, in hujusmodi opinionem venimus de his omnibus, quae praesenti-bus litteris ad eandem diligentius perscripsimus ; ma-jorumque nostrorum melioribus consiliis cuncta de-ferentes, veniam quoque, si quid excessimus, aut au-dacius praesumpsimus, humillime postulamus. Ye-stramque caesaream et catholicam majestatem optime et felicissime valere cupimus. Constantinopoli vige-sima prima Decembris MDLXYII.

XLIV.

A császári felségnek Verancsics és társai.

Ad sacram caesaream majestatem.

Qua ed am alia particularia his aliis.litteris ad ma-i jestatem vestram dare voluimus propter priorum

pro-lixitatem. Hic princeps adirne hoc mense proficisce-tur Hadrianopoli versus mare Aegaeum ad civitatem Dimoticum, apud quam datis aliquot diebus venationi-bus, Hadrianopolim iterum revertetur ; inde mox per extrema desinentis montis Iiaemi in inferiorem Misiam versus ortum facto itinere, ad oppidum Jamboly, quod a civitate Vania, ad Euxinum Pontum sita, iter diei distare dicitur, promovebit. Ubi similiter consumptis diebus pluribus venando, tandem illinc redibit Con-stantinopolim ad novam lunam Martii, diem scilicet primum turcici jejunii, volens hic quadragesimam sui ritus exigere.

Per hos autem dies,quibus fuit Hadrianopoli,ajunt, curiam ejus valde fuisse otiosam, quod negotiis caru-erit ; nos vero jam eoclem paramus profectionem, spe-rantes tandem a caesarea majestate vestra aliquid no-bis superventurum, quod utique jam dudum aliquid intelligere debuissemus, quidnam de deliberatione prae-sentium difficultatum istic agatur, quo nos quoque hic tempestive inciperemus cogitare, quae istic deliberatis aut deliberandis essent accomoda. Quandoquidem et ii jam hanc moram videntur ferre impatientius, et nos

•1567. d e e . 21.

Immillime ptitaremus, dilationes nostras maturius esse ordiendas : modö prioribus expresso, si ita majestati ve-strae placuisset, ne memorata deliberatio praecipitare-tur, non oblata interim istic tali occasione ejus, quae majestati vestrae et suis subditis essent opportuna.

Veneti autem et Galli quonam spirita impulsi nescimus ; sed Adamus Francas nobilis Cbius, ma-jestati vestrae (uti ait) non incognitus, nobis vero et

commodus et utilis in exquirendis et referendis lega-tioni nostrae necessariis, retulit nobis : eorundem Ve-netorum, Gallorumque opera pacis nostrae facilitatem, quae majestati vestrae initio largissime pollicebatur, esse impeditam, et bailum praesentem, Jacobum Loran-tium, inter caetera colloquia, quae cum supremo passa habuit, eidem quoque dixisse, caesaris Maximiliani potentiam levem et ventumesse. Idque ut asseverar et nobis vehementius ; juramentum quoque interposuit.

Nec adhue bine bailum Venetum, inde oratorem Gal-lum desistere passae identidem ejusmodi ingerere et mentem ejus subvertere, illumque prorsus a priore sententia avocare, in qua initio constiterat.

Vereri enim utrumque majestatem vestram in-gens negotium et Gallis et Venetis daturam, si f j r t e cum hoc principe stabiliorem iniisset pacem ipsis exclusis. Ab iisdem quoque per suggestionem nuncio-rum Traussylvani edoctum esse passam, ut et com-munes colonos et limites toties jam nomiuatos, a ma-jestate vestra postularet, non ignorantes, quantum momenti baberet in se ista res, ut et ipsi Transsyl-vani a Turca limites obtinere possent, pro quibus diu jam laborant, et hanc pacem impederent, quacogentur omnino intra fines silos consistere, et foris non gras-sari juxtajam prolatam passae constitutionem. Quo-niam autem primis etiam litteris nostris ad

majesta-tem vestram scripseramus, Venetos et Gallos impecli-menta liuic paci strueturos (quod ex magno loco ac-ceperamus), si eos in eam non admisissemus : majestas vestra piane jam cernii, quomodo ista progressu tem-poris produntur et verificantur. Et quid pariter contra agendum erit, ut rebus suis latens hoc eorum virus nihil officiai, ipsa dignabitur clementer cogitare.

Sed ad haec babemus, quod et de Joanne Myques ad majestatem vestram scribamus, qui dum adhuc pro-fessionis esset christianae, hoc nomine utebatur, postea illectus ditissimae cujusdam Hebraeae virginis conju-gio, quod offerebatur illi, si se circumcideret, assen-sus tandem liuic methamorphosi, jam Josephus de Nassis appellatili-, vir et facie et alloquio liberali, to-toque habitu corporis et conversatione ad Cliristia-rum proprior, quam ad Hebraeum, civilem in omnibus sese praebet. Is apud hunc principem, dum adhuc sub disciplina patris ageret, morareturque Magnesiae in Asia minore, asseqiiutus certis suis officiis gratiam

et familiaritatem, eo nunc existimationis apudeundem processit, ut ab eodem ducatu quoque Naxi, quae in-sula est in Aegaeo mari, zanziacchico jure donatus fuerit, hincque aliquanto majore existimatione auctus, prae se fert, quod etiam apud hunc supremum passam

polieret aliqua peculiari autlioritate.

Nos autem adhuc initio adventus nostri conve-nerat officii gratia, declaravitque nobis, quantopere et caesareae majestati vestrae et serenissimo Philippo regi addictus esset, velletque etiam nobis adesse opera sua, si ea in rebus vestrae majestatis uti vellemus. Quo paribus et amplioribus oblationibus nostris cumulato, incidentibus occasionibus , usuros quoque ejus opera diximus, quum progressus rerum majestatis vestrae

postiilabunt. Huncqtie in modum eo tunc a nobis ex-pedivimus, adhibitaque interim cura, ut intelligere-mus, quantae hic idem esset authoritatis, et si posset revera juvare nostra negotia, reperimus utique ali-qua, sed non omnino pro opinione, quam sibi tribuit, quia Turcae apud se homines hujusmodi non patiun-tur emergere. Sed haec de conditione ejus sufficiant.

Alia jam expediemus, quae deinde nobiscum ha-buit. Paulo eiiim post discessum hujus principis ex hac urbe Hadrianopolim, nunciaverat nobis, loquutum se fuisse cum passa, incidisse quoque mentionem lega-tionis nostrae. et quia intra illud quatriduum eum quoque oporteret sequi curiam jussu passae, esse illi quaedam ardua, quae prius nobiscum communicare vellet, quam discederet, propterea curaremus sedulo, ut possimus constitui et colloqui. Usi tunc nos subita diligentia, convenimus, exspectantesque quid dicturus esset, coepit nos quasi arguere : cur, inquiens, tam per-tinaciter proposito vestro inhaeretis, cur passae 11011 acquiescitis, cur postremo imperatori vestro non con-sulitis, et rebus commodisque illius non prospicitis, remissa nonnihil ista vestra pertinacia in his passae concedendis, quae petit nomine sui principis, terrasni-mirum quasdam non magni momenti, nec tanti esse habendas, quanti ea damila fierent, quae ex bello vo-bis provenire possent, si is princeps illud in vos

ransferret. Yidetis hunc et armis et viris et opibus esse potentissimum, vos vero et omnes Christianos esse imbecilles et impotentes ad resistendum illi.

Quare easdem terras concederetis illi, munus honorá-rium augeretis, et principes Christianos, de quibus ante meminerat, admitteretis in hanc vestram pacem cum hoc potenti imperatore ineundam. Velie hoc

ipsum hunc principem, velie Gallos, velie et Venetos, nec Philippum quoque ab ea futurum alienum. Ha-bere se commissiones quasdam ex Hispanis (sed non specificavit quas), crebrasque illinc litteras accipere, et novas nunc etiam in dies exspectare.

Assentiremini itaque bis, et pace tum vos, tum omnes vobiscum caeteri principes supranominati, quali et quanta ipsimet velletis, frueremini. Quum ego quoque non deero pro eo favore et gratia, qua sum apud hunc principem et supremum ejus passam partes et officia mea interponere, ut omnia vobis, quam commodissime fieri poterit, succedant.

Ad haec nos, impediti tunc et loco et tempore ad respondendum, quia ex navi cum eo in litoredomus ejus sedente loquebamur, multis ibidem et nobiscum et cum ilio existentibus, maxime vero adhaerente no-bis etiam ciauso custode nostro, a quo praecipue et nos et ipse tinebamus, aliud vicissim illi subjungere non potuimus, quam: si ipseafundamentoremapassa cognovisset nec ne, in quam tractatus nostri cursus impegisset? Respondenteque nobis non sic, ut nos animadverte et credere potuissemus, loqui eum passae instinctu,' suspeetum confestim habuimus, aliunde eum moveri, et potius horum quam majestatis vestrae com-modis sermonem nectere ; factoque nutu ad invicem, loqui nosdesiimus, et colloquium nostrum aut Hadria-nopolim, si tunc eo profecti fuissemus, aut in aliud tempus, quod utrisque fuisset commodius, distulimus, qui ibi tunc in turba et velut in cursu minime pote-ramus vacare ejusmodi rebus. Sic tandem discessimus ab ilio.

Aggressi postea consultationem de his consiliis, quae nobis dabat, reperimus, ea non esse e re,

exhono-reque majestatis vestrae, si quidem ignorare illum omnino, quanti ponderis essent terrae postulatae, nihil etiam nominatim scire de negotio limitum et comrau-nium colonorum, de angendo quoque munere honora-rio, deque admittendis in hanc nostram paeem prin-cipibus, quos nominaverat, nihil passam nobis fuisse

exhono-reque majestatis vestrae, si quidem ignorare illum omnino, quanti ponderis essent terrae postulatae, nihil etiam nominatim scire de negotio limitum et comrau-nium colonorum, de angendo quoque munere honora-rio, deque admittendis in hanc nostram paeem prin-cipibus, quos nominaverat, nihil passam nobis fuisse

In document HUNGÁRIÁÉ HISTORICA. MONUMENTA (Pldal 181-200)