• Nem Talált Eredményt

LIBEX1 SECVNDVS

In document EUNGrARIAE IIISTORICA. (Pldal 98-200)

CAPVT PRIMVM.

De clade Sísecensi Constantinopolim perlata.

Postquam Caeeari renunciatumfuit Hazonum Bas-sam Bosnensem toturn exercitus sui robur secum ami-sisse, tantus subito motus, ac consternatio totum im-périum Turcieum pervasit, ut maximam vulgo omnes, inauditamque istis temporibus calamitatem Turcarum genti contigisse, secum reputarent. Atque ea quidem clades, cum alios omues multis nominibus sollicitos reddebat, tum eos potissimum, qui erant a consiliis Caesaris, et in iis maximé Sinanum, qui, quod consi-lii, et aulae princeps haberetur, omnem eius infortunii contumeliam ferme solus sustinebat. Ne autem ea res gravius, quam par esset, Caesaris animum exulceraret, omne suum Studium in eo Sinanus ponebat, ut stragis ipsius incommoda elevando, Caesari persuaderet, da-turum se operám, ne quid ex eo nomini ipsius, gloriae-que decederet. Talia Sinanum secum ariimo agitantem, et Caesaris offensionem vehementer metuentem, mu-lier quaedam vidua grandis natu, Caesaris amita, in praesentissimum vitae, fortunarumque periculum fere adduxit.

DE. R E B . V N G . D E C . X . L . III. 1 9

CAPVT SECVNDVM.

De amita Caesaris eurn ad bellum contra Cliristianos excitante.

Haec oliin Amhati Bassae uxor fuerat, viri tum aule Turcicae gratia potissimum florentis, ex quo ali-quot liberos mares, magnae iam spei iuvenes suscep-tos habebat, quorum natu maximus Illyrici Praefec-tus in proximo Siseciensi praelio, cum multis aliis eius ordinis ilumine Colapis haustus, interierat. Eius morte mater anxia, tota ardens ulciscendi cupiditate, moram omnem , quae interponebatur, adeo impatienti fertur animo tulisse. ut captata Caesaris adeundi occasione, nocte intempesta lugubri liabitu, et vultu ad moesti-tiam composito, ad eum iugressa fuerit, et tali ora-tione cunctantem eum, paulo liberius monuerit. Quid agis, inquit, Imperator, lioccine est Imperatorem agere ? in tam communi omnium calamitate, in gravissimo amis-si exercitus casu, in tam miserabili tot fortium viro-rum, qui pro tua gloria fortiter pugnantes, mortem op-petierunt, nece non conmoveris ? an nonaudis Christia-nos illos, non contcntos iam suis finibus, per eam exer-citus tui caedem, tibi iam ipsi perniciem, urbique liuic excidium macliinari ? sed non audis certe, opinor eo-rum scilicet culpa, qui rebus administrandis praepo-siti, quae vei maximé te scire tua interesset, tuis sen-sibus subtrahunt, aut non ea fide, qua deberent, com-pendii, quaestusque sui gratia referunt. Crede mihi Imperator, maior omnium, maior opinione tua clades accepta est, deletus exercitus ille tuus, cui quem sub-stituas, parem fortassis nullum liabes. Non ego hoc proprio dolori indulgens, ob amissum tantae virtutis

'2*

20 1 0 . DECII B ARO Vir

filium, ob oculos tibi pono. Perierit ille esto, praeclare iudico actum cum illo, qui pro tua glória, proque re-ligione vitám profuderit. Habeo alios, quibus similem exitum, modo id tibi expediat, exopto; sed illud me excruciat, quod Iiis tuis administris, tarn nefarie res imperii tui procurantibus, omnem tuam vim, Maiesta-temque, a cbristiauis illis contemni videam. Imitare Imperator maiores tuos, imprimis autem Solymanum avum, quo vivo in tantum res Turcica crevit, ut orbi terrarum universo formidinem incusserit. Equidem pol-liceor tibi, nullos fore mortales, qui te ferant, quoquo te verteris, cedent omnia viribus tuis, sin autem te domi continueris , vereor ne plures brevi superiori huic similes tuorum clades audias.

CAPVT TERTIYM.

De hello in Christianos a Caesare decreto.

His dictis profusa in lacrymas, et ad pedes illius provoluta, adeo eum commovit, ut statim eam Caesar bono animo esse iusserit, iamiamipsam visuram, quan-tum authoritas eius, a qua causam suam agi videret, apud se valeret. Nec ultra moratus, poscit stylum, ac pugillares, atque sua statim manu perseribit Sinauo, ut sibi necessaria omnia illico ad bellum instruat, nec ullam expeditioni moram faciat. Accepto hoc mandato Sinanus collegas omnes ad se convocat, eodem mo-mento, eisque proponit Caesaris animum, quidque fac-to sit opus, fac-totam noctem insomnem cum eis ducens, diu multumque disquirit. Postridie tandem ex senten-tia omnium certiorem facit Caesarem, maximum appa-ratum, ubi Caesar bello sit interfuturus, requiri, cuius

DE. R E B . V N G . D E C . X . L . III. 2 1

curandi potestatem in praesentia penes se non esse, adulta iam aestate, quae antequam omnia pro Caesaris dignitate, in usus tanti belli comparentur, citius in ad-versas bello tempestates, hyememque ipsam sint pro-lapsura, verum si Caesari videatur, seipsum postha-bita aetatis excusatione, faustis ipsius auspiciis, omni praecisa mora in bellum profecturum.

CAPVT QVARTVM.

De Sinano Belliduce constituto, et portentis quibusdam.

Piacúit hoc Caesari, non assueto bellicis labori-bus, et natura corpore imbecillo, statimque Sinano belli Imperatore dicto, omnem potestatem, cuncta pro ar-bitrio constituendi attribuit. Hanc provinciám Sinanus, octogenarius iam senex, non tarn sua sponte expeti-visse, quam necessitate adductus, suscipere visus est, quod certus esset, acceptae illius cladis, quae in eum solum belli ipsius authorem redundaret, ignominiam, si domi maneret, morte sibi luendam esse. Proinde accepto munere, habitoque acerrimo militum delectu, cum urbanis primum copiis Constantinopoli eggressus, modico ab urbe spatio castra ponit, ut ea fama adduc-ti, ceteri, qui ad bellum conscripti essent, eo celerius ex omnibus imperii partibus ad se convolarent. Porta Hadrianopolitana egredienti, cum signa de more mi-litari praeferrentur, in ipso statim portae exitu, unum ex iis repente in terram delapsum, a circumstante turba tractum in omen fuit, funestum cunctis eius belli exi-tum, iam tum animis praecipientibus. Milvorum quo-que eircumvolitantium, et copias eius sequo-quentium, tanta subito vis in aere apparuit, ut nihil se simile vidisse.

22 1 0 . D E C I I BAR OVII

cuiicti, qui eius rei spectatores fuerant, afíirmarent.

Per eos dies alind etiam eiusdem generis memoratu dignum evenit. Cum de bello hoc christianis indicendo?

sententiae omnium exquirerentur, áiunt Mufftium, sa-crorum apud eos Priucipem, cuius summa est apud omnes ordines authoritas, audacter pronunciasse, bel-lum illud sibi iniustum videri, ideoque et eos, qui an-tea cum Bassa Bosnensi in pugna occidissent, iure sibi, ob violatum foedus caesos esse, animasque iam eorum poenis infeinalibus torqueri, et alios omnes, qui ge-rendo impio huic bello interfuturi essent, iisdem om-nino teneri. Quae res ad Caesarem delata, tam altéin eius animo insedit, ut mimmé ferendam sibi tam libe-ram vocem, qua viri fortes ad bellum gerendum seg-niores redderentur, ratus, accersito confestim in au-lam Mufftio, quasi de seriis quibusdam secum aeturo, hunc in modum vivendi finem imposuerit : cum pro consuetudine aulae epulum ei appositum esset, ille eo gustato, et pone calice hausto, eo statim momento exanimatus concidit, mortuusque eductus fűit, omnibus quidem rei novitate attonitis, sed nemine tamen, vei queri, vei hiscere duntaxat auso, tantum sibi tyrannus ille deferri a suis postulat, ut inter iussa sua, et nu-minis oracula, nullum tamen discrimen relinquat.

CAPVT QYINTVM.

De legationibus ad confoederatos missis, ae imprimis ad Transilvanos.

Qua die Sinanus imperii fasces suscepit, in om-nes extemplo regioom-nes, quam late fiom-nes imperii Tur-cici protenduntur, nuncios, quos Chausios ipsi vocant,

DE. R E B . V N G . D E C . X . L . III. 23 supra quadringentos cum literis dimisit, quibus quae bello huic necessaria videbautur, viros, arma, com-meatus, et ubi quique armati praesto sibi esseut, cunc-tis imperabat. Ita misit ad Principem quoque Tran-sylvaniae, Sigismundum Bathorium, Mahumethem obs-curo quidem in Transylvania loco natum , sed qui ante complures annos, deserta vita scholastica, quam aliquamdiu, docendo iuventutem professus fuerat, pat-riae religioni nuncium remittendo , ad impia Mahome-tis sacra desciverat, tantumque, Constantinopoli inter aulae illius mancipia degens, in familiaribus eius gen-tis artibus, simulatione, dolis, versutia, suorum odio, et proditione profecerat, ut ea ingenii levitate, et per-íidia peregrinus homo natos longe Turcas superaret, (et) cum linguam, mores, et instituta Turcarum probe callere, ac, quod caput est, mentiendo,fallendo, et cum aequalibus adulatione et nequitia certando, perbelle iam Turcam referre videretur, in Chausiorum ordi-nem adlectus fuit.

C A P V T SEXTVM.

De oratione Mahometis

Chausii,

ad principem Tran-sylvanum.

H i , postquam Albam Iuliam, mutatis ad cele-ritatem iumentis, advolasset, illico postulanti senatus datus fuit, in quo redditis Principi Caesaris literis, longam orationem exorsus, coepit commemorare cau-sas, quibus Caesar inductus, Regi Viennensi (ita enim illi Romanorum Imperatorem appellant) bellum indi-xisset, nempe Germanorum nationem inquietam, et alieni appetentem Semper fuisse. Hungáriáé quidem

24 1 0 . D E C I I B A R OVII

regnum, quod primum Ioanni Regi delatum fuit, armis invasisse, Regem illum legitimum regno ab eis detur-batum, ac a Solymanno tamen in fidem acceptum, et in regnum restitutum, eandem Semper quamdiu is vi-xisset fortunam expertum ab eis fuisse. Sublato morte loanne, regnum in manu pupilli filii, et Reginae mat-ris fuisse, rursum Germanos in eius possessionem in-volasse, quibus a Solymanno pulsis, cum nulla alia ratione conquieturi crederentur, Caesarem ita pupillo prospexisse, ut Regina cum filio Transylvaniam obti-neret, ipse Buda, et aliis finitimis urbibus potitus, Ger-manos in officio contineret. Fuisse id aliquamdiu usui Yngariae, sed identidem Germanos tentantes, frustra armis Semper victos succubuisse. Sed ne vetera inquit commemorem, bello superiori Persico, cum ea tunc occasione utendum sibi rati Germani, rursus ad inge-nium rediissent, multum incommodi Caesaris ditioni-bus. praedas inde agendo, incursionibus eas vexando, insidiis, aliquot viros fortes, arcium praefeetos inter-cipiendo, hostilia omnia in ea exercendo, intulerunt, adeo, ut assiduis eorum querimoniis fatigatus Caesar, dudum de ulciscendis iniuriis statuisset, nisi memor foederis, omnia prius, quam vim, et arma experiri ad nominis sui Maiestatem pertinere existimasset. Tantam esse latrunculorum illorum importunitatem, ut vias omnes, quibus Constantinopolim iri solitum sit, prae-sertim vero ultra Szegzardum circa Batham, et fini-tima oppida infestissimas reddiderint. Verum tamen Caesarem de damnis illatis satisfieri, sibi ablata re-stitui, captivos dimitti, et foedus comiter coli postula-visse. Id illi causati non ab ipsorum, sed partim ab Archiducis Caroli subditis, partim vero aliis liberis peditibus, qui eo foedere non includerentur, nec omnino

DE. R E B . V N G . D E C . X . L . III. 25 compesci possent, ea perpetrari, palam ostenderunt Caesaris interesse, non innltas suorum iniurias relin-qnere. Cum autem Bassa Bosnensis tantis illorum ma-leficiis irritatus, etsi inconsulto eos Caesare perseque-retur, illi fingentes aequis se cum eo conditionibus transacturos, eo interim astu rem deduxerunt, ut manu repente facta, nihil tale opinantem armis secum decer-nere coegerint, facileque incautum, et viribus imparem oppresserint. Ita autem ab iis compositum fuisse, ut milites omnes, et auxilia clam Vienna in Styriam sub-mitterentur, quae in locis idoneis collocata, cum usus posceret, de improviso in hostes prodirent. Sed ne ante praeíinitum tempus hae eorum insidiae detege-rentur, summa ope providebant, cum aliis rebus, pacem se colere simulandó, tum in primis per Legatum, quem in aula Caesaris alebant astutum hominem, ita se tem-poribus accomodando, ut omnia integra fide agere vi-derentur. Interea appetente eo tempore, quo ex pacto tributum ab eis repraesentari solet, altum ubique de eo silentium, atque eodem exacto quoque plane nulla eins mentio, nisi quod quaerentibus tantae morae causam Caesaris Ministris responderit Legátus, sibi eam non constare, posse tarnen se certo affirmare, brevi alla-tum iri. Quibus omnibus cum verba sibi dari purpu-rati viderent, dant hominem in custodiam, additis mi-nis, nisi ad praestitutum tempus tributum illud affera-tur, nequaquam id eum impune laturum. Verum hoc etiam decretiun non ita multo post, moti religione Le-gatorum, rescindunt, iubentque eum a Sinano vocari, qui ei negotium dat, ut statim eodem in loco, scriptis ad Regem suum literis, ostendat, quo in periculo.fue-rit, ob tarditatem eorum, quibus munus illud defe-rendi ad Aulam Caesaris tributi delegatum fuisset.

26 1 0 . D E C I I B A R 0 V I Í

Quocl ita iam maturent deferri, ut prius adsit Constan-tinopoli, quam eam bilem Caesari moveat., ut serius illatúm, perinde, ac neglectum censeatur, quocl tan-dem , et ipse capite suo luat, et illis sit gravissime bello redimendum. Scripsit ille confestim, illo argu-mento epistolam, obtulitque Sinano, qui eam a me sibi interpretatam, totam probavit, obsignatamque a Legato ipsiusmet tabellario dedit, propere ad suos deferendam. Conciliaverat Legátus liac re aliquam sibi rursus fidem apud Aulám, cum res nova omnes eius subito rationes nudavit. Habebat Legátus inter alios ministros fidum imprimis sibi hominem, eiusdem secum nationis, rerum omnium, actionumque suarum conscium, qui gravi quadam iniuria offensus, ab eo profugit, professusque Religionem convenit Sinanum, eique arcana omnia Legati ordine apperuit. Sinanus demirari primo, quae dicerentur, postea tacitus secum cogitare, an cadere in hominem tantum nefas posset, qui paulo ante secum ita collocutus fuisset, tandem periculum omnino eius rei facere decrevit, mittit summa celeritate Budám, et ad Bassam, quid fieri velit, seri-bit. Is paulo post advenientem Legati tabellarium ad-duci ad se iubet, excussoque diligenter, quicquid uspiam abditum habuit, aufert, mittitque extemplo Sinano, re-tento apud se tantisper homine : dum quid Sinanus vellet de eo fieri, cognosceret. Ex iis literis ad Aulám perlatis, lectisque omnia eo plane modo, quo ab indice fuerant significata, innotuerunt: Repertae sunt enim in-ter cein-tera duplices Legati liin-terae, aliae, quas ad Si-nani praescriptum exaraverat, aliae quibus omnia, in-genium suum detegens, nec ulli parcens, non Caesari, non eius Ministris, illum desidem, foeminisque pensa dividentem, bella provincias, et bella cauponantem,

DE. R E B . V N G . D E C . X . L. III. 27 exhaustum viris, nervis. odio a suis haberi: horum alios avar'tia infames, ac pecunia corrumpi faciles, alios mentis inopes, a)ios iocis, ludis, puerisque dedi-tos, discordes inter se, Aulam totam nutantem, avidam-que novitatis, urbem deniavidam-que ipsam, totumavidam-que illud tarn vastum Caesaris Imperium, quomodo exuere tam grave iugum gestiat, se plane exploratum habere, mag-na vi orationis commemorabat. In calce literarum, et Regem suum, et cunctos Principes Christianos, ut con-tra Turcas arma caperent, exliortatus, facilem eis vic-toriam pollicebatur. Quae omnia quamvis iam satis arguerent, quo animo Germani in Caesarem essent, pia-cúit tamen Sinano experiri, an cetera etiam consona dictis indicis essent. Itaque poscenti adiungit comi-tes, qui iussa eius capesserent, quibus stipatua ille, ad aedes Legati recta contendit, submotisque eius domes-ticis, ac apertis conclavium foribus per notos aedium tramites, eo pervenit, ubi Legatas scripta quaelibet sua, resque secretiores asservabat. His statim invito, reluctantique Legato extortis, Sinanoque expositis, quibus Legati acta, consiliaque totius eius temporis, quo ibi mansit, continebantur, nihil iam prorsus dubii in ejus animo relinquebatur. Hac itaque Germanorum perfidia irritatus Caesar, nihil sibi prius potiusque duxit, quam ut primo quoque violati foederis culpam in ipsis auctoribus vindicaret. Cum autem ipsemet Cae-sar mirifico quodam gerendi huius belli studio arderet, vix passus fuit, sibi a Principibus Aulae persuaderi, ut cum multa videret ad id in tanta temporis angustia desiderari, ea se cura in praesentia liberaret, in sequen-temque annum ea expeditione dilata,nunc fidei alterius eam provinciám demandaret; ita eum tandem in eorum sententiam concessisse, delataque bellicae rei summa

28 1 0 . D E C I I B A R OVII

Sinano, extemplo eum liabito acerrimo militum delectu cum ingenti apparatu in Yngariam iussisse properare.

Quae res cum iam Sinano ita curae esse debeat, ut om-nes ubique Caesaris [mperio subiectos, in hanc, gerendi, secum, adversus communes hostes, belli societatem attraliat : te quoque, inter alios Caesaris studiosos, in tempore, eius rei per me certiorem fieri voluit, ut et

Caesari fidem tuam probes, et exemplo tuo alios ad obeunda mandata alacriores reddas. Hoc tibi cum ho-noriíicum apud tantum Caesarem, tum eiusmodi etiam erit, ut ad beneficii illius, quo T u , pater, patruusque tuus, delato hoc vobis in privatam domum principatus honore, aucti fuistis, declarandam memóriám, hanc optatam tuis ipsius votis occasionem , oblatam tibi esse iure possis gratulari.

CAPYT SEPTIMYM.

De postulatis Caesaris a Principe Transylvaniae, et Caesaris Literis.

His dictis porrecta in sinum dextera chartulam sua ipsius manu signatam depromens, ea, quae iussu Sinani annotaverit, se iam significaturum dixit. Ea octo capitibus compreliensa, his propemodum verbis scripta erant. Postulata Sinani Bassae a Sigismundo Transylvaniae Principe: quinquaginta millia praelon-garum hastarum in castra deferri curet, quarum vi-ginti millia solidae, reliquae vero 30 millia excavatae et cannabis corticibus intortae sunto. Operas maximo numero, cum ligonibus, bipennibus, vannis, et aliis id genus instrumentis, in promptu habeat. Ioannes olim Rex eius nominis Secundus, quibus tormentis

belli-D E R E B . V N G . belli-D E C . X . L . I i . 29 eis Tokajum oppugnavit, ea oinnia secum adducat.

Pulveris tormentarii, et globorum tanta sit copia, ut usui sufficiat. Naves ad faciendos in amnibus pontes, quibus idem Toannis Regis filius sub Tokajo usus fuit, cum omuibus earum instrumentis. ita plane, nequid eis desit, instruetas liabeat. Fruges, quae in acervis sunt, tota provincia triturentur, qua in re nulli con-niveto, nemo ex provincia ad merenda Germanorum stipendia, sub poena publicationis bonorum, abeunto, qui bona non habuerit, capite luito. Quo apparatu lo-annes ille Regis filius bello antea Yngarico Solimano Caesari obviam processerat : eodem prorsus Sigis-m u n d e Princeps Sinano ad BelgraduSigis-m occurrat. Quo si qui eum ex provincialibus sequi nollent, ii vita, et fortunis priventur. Dimisso tum Chausio Caesaris quo-que literae perlectae fuerunt, in quibus praeter ea, quae

a nuncio fuerunt de bello Germanis indicto, militari imperio Sinani significata, id quoque continebatur, ut Princeps farinae tritici 100 millia cubulorum, quos nostra lingua kilas appellamus, liordei totidem, mel-lis denique, butyri, samel-lisque magnam vim navibus Se-mendriam, ad usum exercitus, perferri curet. Ad haec ipsemet etiam Princeps adito Sinano, iussis eius pareat.

CAPVT 0 CT A W M .

De deprehensa Mahometis Chausii fraude.

His Caesaris Sinanique nuneiis, quibus gravia omnia, et intolerabilia novo plane exemplo impone-bantur, varie primum hominum fuere animi affecti, cum haud essentnescii, haec eo tantumfieri, utsiquid horum minime ex eorum praescripto esset praestitum,

i

3 0 1 0 . D E C II B A E O V I I

id eos pro causa statim cur a pactis resiliant, arrep-turos. Verum a provectioribus aetate, usuque rerum exercitatioribus, animadversum postea fűit, et ea, quae in literis Caesaris essent, et multo magis, quae Cliau-sius ex scripto recitasset, ipCliau-siusmet Maliometis, et al-terius perfugae Ibraimi, utriusque iam pridem iurati suorum hostis instinctu, et suggestione dictata fuisse, ideoque spatii esse aliquid interponendum, quo melius, quid facto opus esset, perspici tandem, statuique pos-set. Esse enim, aiebant, in aula Caesaris Legatos Principis viros industrios, qui haud dubie summa vi annitterentur, ut et, quae ibi agerentur, et quanta Chau-sio fides habenda esset, brevi per literas significa-rent. Chausium autem abuti suo munere, vel ex eo pá-tere, quod moris 11011 esset Caesaris, literis quicquam addere, cum illis, qui ita mitterentur, id tantum incum-beret, ut tabelliones literarum 11011 interpretes essent.

Quam rem ita se habere, ipsiusmet postea Chausii con-fessione cognitum fuit, cui cum indicatum esset, quo-modo se gessisset, et quae illum poena maneret, si scripta ipsius in manus Caesaris cum expostulatione Principis pervenirent : ire inficias 11011 potuit, insipi-enter se fecisse, quod ^ea, quae in senatu Principis recitasset, scripto etiam suo , quod iam sibi fraudi esse videret, publicasset.

CAPVT NONVM.

De Georgii Ravazdii literis ad Principem et cum Si-nano colloquiis.

Ceterum minime vanam fuisse eam, de Legate-rurn diligentia, opinionem, famulus Greorgii Ravazdii,

DE. R E B . V N G . D E C . X . L . III. 3 1 iisdem fere diebus Constantinopoli reversus, re ipsa

comprobavit. Hic enim cum multa adversa in itinere passus esset, tarn a viatoribus Turcis, qui vias ornnes infestas reddiderant, quam a custodíbus portus Danii-bii, quo interdictum Christianis omnibus fuit, ne per eos fama belli ad vicinas gentes dimanaret, vix post varios viarum anfractus, salvus cum literis potuit do-mum appellere. Ravazdius autem, ex quo Constanti-nopoli gratulatum Sinano de recuperata rursus illa primi loci dignitate missus erat, complures iam dies ibi haeserat, Sinani sane pertinacia et morositate, qui

comprobavit. Hic enim cum multa adversa in itinere passus esset, tarn a viatoribus Turcis, qui vias ornnes infestas reddiderant, quam a custodíbus portus Danii-bii, quo interdictum Christianis omnibus fuit, ne per eos fama belli ad vicinas gentes dimanaret, vix post varios viarum anfractus, salvus cum literis potuit do-mum appellere. Ravazdius autem, ex quo Constanti-nopoli gratulatum Sinano de recuperata rursus illa primi loci dignitate missus erat, complures iam dies ibi haeserat, Sinani sane pertinacia et morositate, qui

In document EUNGrARIAE IIISTORICA. (Pldal 98-200)