• Nem Talált Eredményt

dam in Comitatu Castriferrei Zekfeolde appellata, quae ex acl- acl-iudicatione Commissariorum, tam Hungarorum quam

Germa-norum, quibusdam Xobilibus eius Comitatus reddi debet, ac su-per eius obtentione literae quoque ex utraque Cancellaria tam Hungarica quam Germanica extant: dignetur Maiestas sua Caesarea et Regia eam terram et alias per Commissarios nouiter eo mittendos, Nobilibus qui eam obtinuerunt, restitui iubere, et mandare Francisco Scbenacli, Capitaneo in Kewzegh, ut ab illis et aliis terris occupandis deinceps abstineat. Commis-sarii autem ad banc differentiam inter Kircbscblag et Borsnostra, ac inter Dominos de Ivinsperg ac Nobiles de Eor, mo-tam, reuidendam, nec non terrae Zekfeoldae restitutionem ex parteHungarorum deputati sunt Domini Kpiscopus Tininiensis, Locumtenens palatinalis, Nicolaus Istvanffy, Emericus Petke Protlionotarius et Director causarum Maiestatis suae Caesare-ae, qui ad festum beati Stepbani Regis, cum Commissariis Ger-manis, a Maiestate sua designandis, eo proficiscantur, et prae-missis controuersiis finem imponant. Perinde ad reuisionem me-tarum seu limitum, inter Hungáriám et Morauiam, iam nunc de-putantur pro Commissariis Domini Episcopus Tininiensis, La-dislaus Banfy, Comes Julius a Salmis, Magister Gregorius Balogb, Protbonotarius Domini Judicis Curiae et Director.

( X X X ) Statuunt etiam et concludunt Regnicolae, quod coloni illi, qui propter aliqua delicta, vei aliter qualitercun-que in Austriam et Morauiam in posterum transfugerint, ad

1 5 7 4 . MÁRC'ZIUSBAN. 125 repetitionem domini terrestris, eiusmodi fugitiui coloni, per Dominos Austriacos aut Morauos reddantur. Kursus, si qui ex Austria aut Morauia simili casu in partes Hungáriáé trans-fugerint, e conuerso restituantur.

( X X X I ) Porro Maiestas sua Caesarea et Regia ex so-lida Regnicolarum informatione abunde intelligere potuit, quomodo vetusta Iis fuerit inter familiam Chapy, Soos et Ztrittey, (sic) aliosque fratres condiuisionales, ut actores ab una, ac kaeredes Gasparis Seredy, ut in causam attractos, parti-bus, ab altéra, ratione arcis Kewesd, quam quidem litem pars actrix, pertransitis omnibus iudiciorum processibus, obtinu-erat, postremoque cum eadem causa per viam appellationis in praesentiam Maiestatis suae Caesareae deducta fuisset, eam Maiestas sua Caesarea solenniter approbauerat; verum dum literae adiudicatoriae per Magistrum Prothonotarium Domini Judicis Curiae conscriberentur, eas Maiestas sua Cae-sarea ad partis succumbentis instantiam extradari proliibu-erat. Cumque in proxime celebratis sancti Lucae generalibus Judiciis, per Dominos Judices Regni ordinarios ea probibitio de iure íieri non potuisse comperta sit, adiudicatoriae lite-rae parti triumphanti reclditae fuere. Sed quia earum annuum tempus, quo scilicet tempore legitim a statutione firmandae et stabiliendae fuissent, illa tendentione effluxerit, neque ta-men propterea dicti actores in justis iuribus suis detrita-men- detrimen-tum pati debeant: Status et Ordines Regni unanimiter deli-berant, ut non obstante annua reuolutione iam elapsa, literae ipsae adiudicatoriae suum vigorem recuperent, et cum iis dem literis pars triumpbans ad executionem procedendi plenariam potestatem babeat.

( X X X I I ) Cum Conuentus Ecclesiae beati Michaelis Archangeli de Chorna iam a multis retroactis annis executio-nes solitas facere cessauerit, peculiarisque is Conuentus sit, qui in Comitatu Soproniensi antiquitus ad executiones processit ; ideoque eundem Conuentum restaurandum Regnicolae censent, et in posterum executiones ab eo in Comitatu Soproniensi fieri debere statuunt; ita tamen, ut illae executiones, quae per Capitulum Castriferrei hactenus in Comitatu ipso Soproniensi factae sunt, in suo vigore maneant, et Dominus Praepositus

1 2 6 A P O Z S O N Y I O R S Z Á G G Y Ű L É S

curet, ut personae conuentuales pleno numero, et nótárius idoneus continue istinc adsint, ne quis error in publicis Re-gnicolarum executioníbus committatur; in partibus tarnen Comitatus Soproni ensis, versus Chepregh, et aliis extra di-strictum Rabakez, tarn Capitulum Castriferrei, quam Conuen-tus Chornensis, aequaliter procedere valeant. Hoc quoque Re-gnicolae statuunt, ut precium literarum, quae ex Capitulis seu Conuentibus emanare solent, moderetur, et eorum taxa deinceps, iuxta decreta "Wladislai Regis, superinde aedita, exigatur.

( X X X I I I ) Comitatus de Beregh, postquam nunc su-premo Comite caret, et illud officium semper ex arcé Munkach fuerit administratum, quod nunc Dominus Gaspar Magochy possidet, ex voluntate Maiestatis suae Caesareae et gratia, Regnicolae statuerunt, illum in Comitem Comitatus Beregh esse eligendum. E t quia Comitatus Gliemeriensis similiter Comite supremo caret, neque ulla talis persona inueniri potest quae in eo Comitatu bona liabeat, et cui illud officium rite, committi possit, unanimi Statuum et Ordinum Regni voto concessa est authoritas Yicecomiti eiusdem Comitatus, nt exe-cutiones consuetas et iuridicas, interea donec de Comite proui-deatur, peragere possit.

( X X X I Y ) Quanquam autem in superiori Conuentu anni M.D.L.XVII. publice cautum fuerat, ne procuratores in sede iudiciorum Maiestatis Caesareae et Regiae, aut eti-am in Comitatibus aliter causas agerent, nisi prius praestito iuramento, quod vocant calumniae ; quia tamen Regnicolae ob procuratorum varia inuenta parum commodi ex eo decreto sensisse videntur, tum quod huiusmodi iurati procuratores multum optabant mercedis, vei pro sola unica actione, tum quod tacite nonnunquam inter se contra quosdam causantes conspirabant, ne videlicet illi procuratores conducere possent:

ideo statuunt nunc unanimiter, ut deinceps procuratores etiam nullo praestito iuramento, tarn in sedibus Comitatuum, quam in octauis ubique possint procurare et causas agere; ostensis tamen, uti antiquus mos est, literis procuratoriis principalium suorum.

( X X X V ) De liberarum ac montanarum Ciuitatum

vetu-1 5 7 4 . MÁRCZIUSBATÍ. 127

sta libertate, et priuilegiis conseruandis, ciuibus earum ad sol-lte nda telonia 11011 cogenda: Status et Ordines Regni

obser-uandas in ea parte censent constitutiones anni M.D.LXIX.

( X X X Y I ) De locis depositionum, nunc quoque idem statuitur, quod in decreto Wladislai Regis, et constitutioni-bus praedicti anni M.D.LXIX. conclusum fűit. Neque alia loca depositionum seruentur, nisi ea quae in decretis illis no-minatim conscripta sunt.

( X X X V I I ) Ubi petunt liberarum, montanarum Ciui-tatum ciues, ne Dominis et Nobilibus liceat coriis, equis,