• Nem Talált Eredményt

Aliud statutum anno 1761. die decima quinta ianuarii conditum

In document DEBRECZENI EY. REF. FŐISKOLA (Pldal 150-154)

Ad munus praeceptorum tum privatorum, tum publicorum per­

tinet, ut artem canendi secundum certa principia tum ipsi noverint, tum etiam eamdem alios docere possint. Hoc iis iniungitur specia­

liter statuto, quod die decima februarii anni Millesimi septingen- i759.febr.io. tesimi quinquagesimi noni conditum est. In hanc praeceptorum clas­

sem referuntur ii omnes, quicumque ad regendas scholas ex dominis scholae civibus a nobis emittuntur, et per hoc ad statim memoratam artem canendi sciendam et docendam obligantur. Quum hoc a mul­

tis haud praestari intelligamus, de novo statuimus, neminem in rectorem scholae a nobis designatum iri, nisi hac in parte legi satisfaciat et muneri suo peragendo idoneus esse cognoscatur. Hoc fini (így) praesides a nobis publici designabuntur, qui diebus Mer­

curii et Sabbathi doceant artem hanc omnibus, quicumque eius ignari sunt et qui specimen post publicum exhibere debebunt.

A tiszántúli ev. ref. egyházkerület debreczeni levéltárában a Keövi- féle kéziratban 53—54. oldal.

A DEBRECZEM EV. REF. FŐISKOLA XVII. ÉS X V III. SZÁZADI TÖRVÉNYEI. 1 4 7

XI.

Formula iuramenti dispensatoribus et praebitoribus statuta.

Ego N. N., ex placito maiorum scholae in Dispensatorem (Praebitorem) electus, sancte iuro et polliceor, me res et bona com­

munitatis scholasticae meae fidei commissa fideliter procuraturum et elargiturum ; rationem eorumdem scholae rectoribus et officialibus redditurum; in curandis dictae communitatis bonis non privatam, sed publicam utilitatem spectaturum; ac proinde munia a legibus mihi statutis praescripta serio graviterque exsecuturum. Ex numis, quos in rationes publici percepturus sum, privata auctoritate et insciis professoribus nihil cuiquam mutuo crediturum; nec vinum aut spiritum vini per mensuras minores, lege octava de moribus scholarium interdictas, pretio venditurum ; nec panem album singu­

lariter in cuiusquam rationem coqui aut parari curaturum. Haec omnia, quantum naturae infirmitas patietur, pro virili praestiturum, sancte polliceor. Sic me Deus unus et trinus adiuvet!

A tiszántúli ev. ref. egyházkerület debreczeni levéltárában a Keövi- féle folio-alakú kéziratban 23. old. A XVIII. századból.

XII.

Formula iuramenti Collegis et Cantoribus statuta.

Ego N. N., in collegam suffragiis primariorum electus, et a clarissimis praeceptoribus declaratus, sancte iuro et polliceor, me officia Collegae pro exigentia rei, etiam Cantoris, fideliter et secun­

dum leges scholasticas collegis et cantoribus statutas praestiturum ; intra confluxum scholasticum secundum legum scholasticarum sen­

sum et mentem, citra omnem personarum respectum et partium studium, mea suffragia daturum; secreta et non evulganda senaius scholastici, inque eo assessorum deliberata et suffragia toto vitae meae tempore prudenter taciturum ; neque unquam sive apud gre­

garium coetum, sive apud quosvis alios cum praesentissimo tran­

quillitatis publicae dispendio evulgaturum et publicaturum ; legationes a scholae rectoribus, officialibus et senatu scholastico demandatas serio graviterque exsecuturum; neglectus et excessus scholae civium et scholarium cuiuscunque status et conditionis, seu intra, seu

10*

1 4 8 B É K E K I R É M I G

extra scholam serpentes, v(erbi) gr(atia) clanculares conventus, ut et confabulationes et susurrationes ad conspirationem contra urbis, ecclesiae et scholae maiores senatumque scholasticum et privatas quaslibet personas vergentes, commercia suspecta, suspectas scholae civium in urbem, seu extra eandem excursiones, suspectos mulier­

cularum incursus, hungarizationes, utpote scholae existimationem misere depascentes, propinquiorumque et remotiorum disgustum eidem proritantes, conviiia, vomitus, ebrietates, dohanizationes, aliosque hisce similes bona fide observaturum et notaturum, notatosque sta­

tion et de facto ad scholae officiales delaturum; haec omnia me, quan­

tum naturae infirmitas patietur, pro virili praestiturum, sancte polli­

ceor. Sic me Deus trinus et unus adiuvet!

A tiszántúli ev. ref. egyházkerület debreczeni levéltárában a Keövi- féle kézirat 22-ik oldalán. A XVIII. századból.

XIII.

Formida iuramenti Provisorum.

Ego

N.

N., ex placito maiorum scholae in provisorem electus, sancte iuro et polliceor, me res et bona communitatis scholasticae meae fidei commissa fideliter procuraturum et elargiturum ; rationem eorundem scholae officialibus redditurum ; in curandis dictae commu­

nitatis bonis non privatam, sed publicam utilitatem spectaturum ; ac proinde munia a legibus mihi statutis praescripta serio graviterque exsecuturum. Haec omnia, quantum naturae infirmitas patietur, pro virili praestiturum, sancte polliceor. Sic me Deus trinus et unus adiuvet!

A tiszántúli ev. ref. egyházkerület debreczeni levéltárában a Keövi- féle folio alakú kéziratban, 23-ik old. A XVIII. századból

XIV.

Formida iuramenti studiosorum recipiendorum.

Ego N. N., ex munificentia et consensu generosorum dom i­

norum patronorum et professorum in numerum et societatem illustris huius collegii reformati civium receptus, iuro per Deum sanctum,

A DEBRECZENI EV. R EF. FŐISKOLA XVII. ÉS X VIII. SZÁZADI TÖRVÉNYEI. 1 4 9

trinum et unum, quod donec collegium hoc inhabitavero, a dominis patronis, professoribus, caeterisque officialibus et moderatoribus dependebo; illis obedientiam debitamque reverentiam, honorem et amorem exhibebo; nec quidquam contra illos, collegiique huius bonum ordinem, tranquillitatem, unionem et existimationem, clam aut palam, ullo sui) praetextu attentabo et faciam. Signanter autem in collegio nullam tumultuationem, seditionem, conspirationem, aut coniurationem movebo, alios ad eadem non incitabo, neque cum alio quocunque in similibus consentiam ; quin potius similes motus, quamprimum mihi innotuerint, mature principalibus meis indicabo, revelabo; et in omnibus, non solum toto inhabitationis meae tem­

pore, verum post exitum etiam meum praelibati huius collegii Debrecinensis existimationem, commodum, conservationem et emolu­

mentum semper procurabo et allaborabo, quantum infirmitas naturae patietur. Ita me Deus unus et trinus ad iuvet!

A tiszántúli ev. ref. egyházkerület debreczeni levéltárában, a Keovi.

féle kéziratban, 24-ik old. A XVIII. századból.

XV.

Formula iuramenti Coquae et Pistricibus statuta anno 1788.

1-a ianuarii.

Én N. N. esküszöm az egy Élő Istenre, a ki egy természet­

ben, három személyében, hogy abban a hivatalomban, a melybe tiszteletes professor uraiméktól állíttattam (meghagyattattam), az én előmbe adatott kötelességem szerént, hiven, igazán, jámborul, jó lelkiesmérettel és tisztán eljárok, az én elöljáróimnak, úgymint tisz­

teletes professor uraimék után Senior, Dispensator és Prébitor uraiméknak engedelmeskedem és mindenekben magamat úgy alkal­

maztatom, hogy a közönséget illető dolgokban senkinek is botrán- kozására ne legyek. Isten engemet úgy segélyjen.

A tiszántúli ev. ref. egyházkerület debreczeni levéltárában a Keövi András-féle kéziratban 58. oldal.

1 5 0 BÉK EFI RÉMIG

IV. FEJEZET.

A d e b r e c z e n i ev. r ef. fő is k o la 1 7 9 2 -ik i tö r v é n y e i.

Leges Collegii Ref(prmatorum) Debrec(eniensis) anno

In document DEBRECZENI EY. REF. FŐISKOLA (Pldal 150-154)