• Nem Talált Eredményt

EMERICO VAJKOVICS DISCIPLINA,

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2022

Ossza meg "EMERICO VAJKOVICS DISCIPLINA,"

Copied!
53
0
0

Teljes szövegt

(1)
(2)
(3)
(4)

DECAS DISSERTATIONUM

ECCLESIASTICO-POLITICARUM DE

CENSORIA LIBRORUM

DISCIPLINA,

SECUNDUM

SERIEM TEMPORUM

A D

ANNUM USQUE 1767. PERDUCTA;

EODEMQUE ETIAM CONSCRIPTA.

QU ARUM

DUABUS POSTREMIS

jam NUPER TYPO DATIS, NUNC PRIMA

QUOQUE ADDITA EST

A B

EMERICO VAJKOVI CS

ELECTO

EPISCOPO ALMISIENSI, ET PREPOSITO MAJ. AC CANONICO M. E. COLOCENSIS, NEC NON

REGIO LIBRORUM CENSORE EMERITO.

PESTIN I,

Typis MICHAELIS LANDERER,

NOBILIS IN FÜSKÚT ,1 7 9 1 .

(5)

Ordo praeposteru s, sed necessario commutatus.

i

S, Hyer. L . I . c omment. in Matth.

(6)

PR AEFATIO

AD

LECTOREM.

M iraberis (nullus dubito) Lector bene­

vole : e x decem dissertationibus meis an­

te annos admodum 24. jam conscriptis, eam , quae omnium ultima erat, loco pri­

mo e tenebris em ersisse , huicque proxi­

me successisse penultimam? ac nunc de­

mum veluti per saltum primam omnium typis datam esse? serie quidem inver­

sa , sed non sine caussa.

A a Cum

(7)

Cum enim in postremis Regni nostri Comitiis, inter inclytas alias deputationes una specialis ad librorum quoque censu­

ram fuisset constituta ; cui prae caeteris dissertationibus meis ; decima videretur e sse accom odatior, eo quod separatim ac consulto , de politica dumtaxat librorum Centura ageret; sola isth aec est praelo com­

missa, quin tunc de reliquis edendis quid­

quam cogitaretur.

Accidit autem , ut pro laudabili ope­

rum recentius editorum cum publico com­

municandi instituto , hic quoque libellus ad auctorem Ephemeridum latinarum de­

ferretur. Isque caeteris suis super eo ob­

servationibus eam etiam ju n g e re t, qua magis e re futurum fuisse arbitrabatur. — Si in libertinismi abolitionem stylum meum acuerem , atque converterem etiam con­

silium hoc m ihi, pro quadam quasi divina­

tionis specie reputari posse videbatur :

ut

(8)

ut si arcana scrinii mei fatidico quopiam afflatu fuissent detecta.

Dissertatio siquidem ultimam antece­

dens reapse eadem e s t, qum libertinis­

mum data opera oppugnat, et iis quidem rationum momentis , quae omnem sanae mentis hominem m overe d eb ean t, au­

thoritatibus certe tantis, quibus majores in humanis frustra quaesiveris. Penultimam itaque illam dissertationem nulla mora e x diuturnis carceribus suis ad hanc auram evocavi.

Quid porro factum? Illud nimirum:

ut quemadmodum moto uno catense con­

tinuae annulo, reliqui sequuntur; ita nona illa dissertatio, utut a se distantem , v i quadam sympathica traxerit post se hanc­

ce omnium omnino primam.

(9)

Laudatus siquidem Ephemeridum edi­

tor in sua ad fecundi illius opusculi recen- íione, fuum reliquarum etiam diíTertatio- num edendarum ardens adeo ac amplum manifestavit defiderium: ut cuperet , omnes videre!

N ec ílaret per me profeőto, quominus V ir Clariflimus voti e x aiTe potiretur; si morbis ac fenio langvens animus fineret:

non dico, novi quid procudere, sed v e l sub incudem revocari, quod jam olim pro- cufum fuerat.

Quia tamen nihil etiam deferre, tam hrbanaa infmuationi videretur fore inoffi- ciofum. Idcirco, insuper habita nonnulla etiam incommoditate atque molesiia, fit diíTertatio ha?c boni victima consilii.

Cum cseteroquin etiam sinis illius non alius sit, atque reliquarum: prohibitio vi­

de-

(10)

delicet librorum perniciosorum , non se­

cus ac praeli exorbitantis refrenatio.

E x quorum alioquin abusibus, quid aliud q uaeso poterit sibi portendere R es­

publica; quam quod in praesentiarum e x ­ peritur Gallia? ubi ceteris turbarum cau­

sis , libelli etiam famosi accensentur.

(11)

Licentia typi summum attingebat apicem. Inde omnis contem­

pta jacebat authoritas.

Ita Rex ipse in nuperno suo ad nationem se rmone.

(12)

DISSERTATIO I.

De origine J uris , quod Ecclesi a ha­

bet in cens uram librorum , et de usu

ejusdem usque ad Innocentii III. aetatem.

§. I.

J

us ac potestatem censurandi lib ro s, Ecclesiae a Chrisio Domino colla- tam esse , cum ufus ipse juris hujus probatissimus, atque inde ab A postoloram temporibus ferie perpetua ad nos usque deductus, tum vero plurima sacrae etiam scripturae testimouia sat dilucide oftendunt:

cumprimisque illa , quibus et Petrus, pa- ftorum princeps ecclesiafticorum constatu- tus esse significatur , et Spiritus Sanctus potuisse Episc opos regere ecclesiam DEI, refertur : Act. 20. 28.

A 5 Quid

Potestatem censurandi

libros a Christ o Do­ mino deri­

vatam esse in Ecclesi­

am, proba­ tur ex scri­ ptura sacra, et A p o sto­ lica tradi­ tione.

(13)

Quid eisim ad regimen sanctae Eccle­

siae non solum utilius , verum etiam ma­

gis necessarium provideri potuit, quam doctrinae sanctioris conservatio, atque una abolitio errorum, quibus R eligio, mores- que hominum, ac sacra depravetur dis- ciplina ? aut quid ad honim corruptelam possit facere periculosius, contagiosiusve, prae perniciosorum librorum lectione ? quos merito pocula dixeris Babylonis ; quem admodum toxicorum varii generis plenif- sima , ita ad invitandum, propinandum- que apprime idonea. Cum plerumque nec desit eis sipecies b o n i, larvaque pietatis, et adsint infiipcr elegantiae nitores , atque lenocinia , ad fascinandos animos Audio- se accomodata, quibus sibi ipsis aditum aperiant, per calles etiam furrivos, et quandoque ad homines ejusmodi , quos operam ipsorum auctores ne tentare qui­

dem , ac vel alloqui praefumpsissen t: u t , vigilantia opus sit prorsius paAorali, ne qua ruptis, aut transgressis sepibus, sub- repant ad caulam gregis dominici.

Quare communis Theologorum sen­

tentia e A : Ecclesiam, ipsiumque Ecclesiae eaput visibile a ChriAo JDornino inter eae-

teras

(14)

teras praerogativas ea etiam jurisdictione donatum essa , qua libros quosvis exami­

nare , secernere , ceniurare, judicareque, ac cum opus fuerit, condemnare quoque valeat. Id quod in Concilio Florentino definitum fuissa exisiimatur : Romanum Pontificem Caput, Doctorem, ac Pallo­

rem Chriilianoram conilitutum, eique in B. Petro paseemii, regendi, et gubernan­

di universalem Ecclesiam a Domino no- ílro JESU Chrillo plenam potessatem tra- tlitam esse. Cum alloqui con ftct: partem potesiatis hujus non modicam , imo ma­

ximam eo pertinere, ut Pallores ovibus Chrilli lectionum paseua et salutaria prae­

bere noverint, et fuhtrahere possint, at- que etiam debeant nocitura.

Nec aliter rem jam fieri potuissa:

ipsum Chrillianse Religionis fysiema prae- primis perfvadet ; si enim facultate hac Ecclesia dellitueretur, ne quidem fides illaesa possat servari, nec Chrillus Dornh nus fatis prospexissat Ecclesiae. QuodBa- ronius quoque disertis assaruit verbis ad annum 447. N. 7 . Frustra Ecclesia , in­

quit ille , laboraret in harescblts exstirpan­

dis , bouisque moribus fovendis, nifi unde sca-

(15)

scatet errorum, ac vitiorum colluvies, fons penitus obstrueretur. Ex quo inferunt sa- pientissimi quique Ecclesiae circa libros, censuram, seu judicium essa omnino in­

fallibile. Natalis certe Alexander Tom.

II. ad Saecul. 6. Difsi 5. ita ratiocinatur:

Cum lanam doctrinam ab haeretica dis­

cernere pro fuo judicio datum sit a Chrisio Ecclesiae, et cum quaelibet do­

ctrina libris aliquibus contineatur; ope­

rae pretium erat, ut Ecclesia in judi­

cio , quod tulerit de libris, in quibus de sidei , et moralis Christianae quae- silonibus agitu r, non possit deficere. U Unde ulterius siiapte natura sequitur, Chri- ilianos omnes praecepto Ecclesiae, quo certis libris interdicit, parere debere, ne­

que enim integrum e si, ejus imperium in re certa adeo ac necessaria, ipsumque sa­

lutis aeternae negotium concernente ulli subditonun detrectare. Praeclarum sane utriusque h u ju s, nimirum : potesiatis ju­

xta Ecclesiasiicae isi Praelatis, ac subje- ctionis Chrisiianae in fidelibus ipecimen expressam habemus exemplo illo , quod ad praedicationem P a u li, Ephesi datum fuissa his verbis memoriae posieronim com­

mendarunt sacrae litterae : Multi autem ex iis,

(16)

iis , qui fuerant curiofa fecta ti, contulerunt libros, et combufferunt coram omnibus, et comparatis pretiis illorum, invenerunt pe­

cuniam denariorum quinquaginta millium•

A d . 19. v. eodem.

Nec est, quod quisquam hic inter­

pellet cum Pecenino : quasi locus isie de solis curiosi s , ac fortilegis libris esset in- telligendus, non vero etiam de illis, qui fidei moribusque adversantur. Telum enim sic temere jactum, grauiori cum ponde­

re, et vulnere in id ipsum recidit aucto­

rem ; si namque sortilegorum , et vel cu­

riosorum operum inquisitio, ac eliminatio juribus Ecclesiae sabest ; quanto magis immorigerorum, atque haereticorum ? Et reapfe D. Auguftinus ad hoc A postoli exemplum remittit fideles Collat. 442. ubi sic habet : Nostis in actis Apostolorum e fje scriptum : quia multi perditi, et vanarum

doctrinatum scitatores , omnes fuos codices, ad Apostolos attulerunt, et ineenfi fiunt li­

bri multi. Hactenus Auguftinus. Quid v e ro , quod etiam ipso Lutherul, hic contra Peceninum faciat, cum itaadSpa- latinum 1 Est veteris exempli, et moris an­

tiqui, infectos et improbes codices combu•

ren-

Pecenini argutiae ex­ ploduntur.

(17)

rendi, quemadmodum legimus in aciis Apo­

stolorum.

Constat itaque, nec ab u llo , nisi ex pertinacia in dubium vocari p o te il: jus dijudicandorum librorum in Ecclesiam a Christo Domino cum ipso adeo munere pastorali, celeberrimaque illa clavium po- testate derivatam esse. Quam subinde Apo- ilo li, usa ac ftrenua executione compro- barint, dum et lectionem voluminum , quae sive gentiles, sive salli Prophetae, sive haeretici in praesidium saorum erro­

rum conscripserant, a fidelium lectione in­

terposito graui praecepto arcerent. A c ne vel retineri posse n t , eadem publico judicio atque prostitutione exterminarent, in nihilum redigerent.

Ne vero auctoritas haec soli Apoilo- licae dignitati putaretur esse propria, at­

que affixa; Apoiloli ipsi eamdem in omnes saos saccessores propagari iludiose volue­

runt. Hinc plena sollicitudinis ad Timo- teum Pauli praeceptio: 0 Timothee! dc- pofitum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppofitiones falst nominisscien­

tia. i . Tirn. 6. ao. Hinc et dilectissimi Chri-

(18)

Chrisii discipuli ad electam ejusqué filios mandatum, grave illud profecto, atque admodum urgens: Siquis venit ad vos, in­

quit ille , et hanc doSrinam non affert, no­

lite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. Qui enim dicit ei Ave, commu­

nicat operibus ejus malignis. 2. Joan. v.

10. et 11* Hac etenim insinictione cum periculosa quaevis cum haeterodoxis com­

municatio , tum vel maxime ea, quae nul- ia alia esi: periculosior, quaeve (u t mea esi sententia) noxiorum librorum lectione continetur, interdicta esse intelligitur.

Atque ad hos sacrarum Litterarum fontes, ceu rivulum referendam esse au­

tumo legem illam , quam auctor const i­

turionum Aposiolicarum L . L c. 6. his exprimit verbis: Abstine ab omnibus libris gentilium , quid autem tibi cum alienis for- monitus, aut legibus , aut falfis Prophetis, qua quidem homines a fide reSta detorquent.

Nec alterius originis esi canon ille , qui inter Aposiolicos, sic nuncupatos, loco 59.

censetur, quove non minus fevere, quam salutariter, ita denique habetur sancitum:

Siquis fialfio injeriptos libros , ttmquam fian- SÍM

A postoli­ corum Pa­

trum in ab­

olendis se­

quioribus libris stu­ dia

(19)

ctos in Ecclesi a publicat ad populi et Cleri perniciem, deponatur.

Sanctu nimirum illa, ac immobilis Patrum veterum in conservanda Ecclesiae primitivae disciplina tenacitas , Apost olicis adeo inhaesit traditionibus , ut easdem si non novis legibus, verbis certe etiam fisis vellet sancitas, atque iterum iterumque inculcatas*

Quoramcunque aurem, auctorum sint haec duo, quae modo attulimus momenta : ipsorumne A postolorum ? an A postolico­ rum virorum ? vél eorum , qui hos pro­

xime exceperunt ? Nihil m oror, dum cousiet (ut coustat certo) illa antiquitatem redolere, et characteribus ac veiligiis pri- scornrn Ecclesiae moram expressis, satis insignita esse.

Suntque eadem xnrnper conformia il­

lis, quae pruni Patres hoc de genere nobis scripta reliquerunt* Plurima funt T em o liani dicta, quihUs nos prohibendi libros fusceptae doctrinae ejus aetate jam vetus liiisse. indicatur. Quem ipse quoque pro felenni fuo gravissimis explicuit atque

ultro

(20)

ultro promovit sententiis: quarum e nu­

mero esi etiam ista: Nemo inde strui po­

test S unde destruitur: nemo ab eo illumi­

natur, a quo contenebratur. De Praescript.

C. 2. Hiftoricoram Vero Ecclesiaftico- rum fere nullus esi, qui non adnotarit, in primitiva Ecclesia neminem Philosopho*

rum , aut quorumvis doctiorum virorum gremio Ecclesiae fuissa receptum, nisi qui simul scripta , quae habuisset sequiora , se­ cum attulisset comburenda , quod Grego- risis Nazianzenus nominarim in magno il­

lo Cypriano scribit essa essectum. Palam igitur atque in comperto e si, censoriam librorum disciplinam non jam solum a Christo Dom ino-Apostolis traditam , ve­

rum etiam ab his ad primos Patres tra­

ductam essa, ac proinde eam tribus pri­

mis aerae christianae seculis, adeoque vel isib ipsis Imperatoribus ethnicis ab Eccle­

sia iumma cum accuratione atque constan­

tia exercitam fuisse.

§. II.

Quid porro sub Imperatoribus Chri­

stianis , atque in majori illa sacrae Reli­

gionis luce ac libertate egerint , felicis

B illius

Opera pri­

morum con­

ciliorum in exst irpatio

(21)

illius aetatis praesides sanctissimi, adhuc uberius fynchroni nos edocent Hiftorici*

S ic : a Nicaena prima synodo prohibitos b ad rogumque damnatos Arii libros acce- pimus , quos propterea magnus ille Ec­

clesiasticarum sanctionum assartor Constan­

tinus, poena capitis indicta ve tu it, quo- quomodo ignibus subduci. Idem consti­

tuere Patres Ephesini Concilii de scriptis Nesto r ii, qui etiam , ut fui vis decreti latius maneret, atque in usum certius de­

duceretur; synodicam praeterea dedere ad Theodosium fecundum epistolam», in qua opem ejusdem his implorarunt verbis : Vestram autem Majestatem iterum atque iterum rogatam cupimus-, ut universam il­

lam doctrinam e sanctis Ecclesiis submoveri, tjusdemque libros, ubique locorum repertos , jubeat flammis absumi. Par fuit Chalcedo- nensis quoque Concilii in fupprimendis Eutichetis scriptis solertia , qua id effe­

ctum est denique, ut ii edicto Imperato- runi Ubivis locorum conquirerentur. Prae­

tereo caetera , quae hic cum dignitate con­

geri possent exempla, quoniam haec ejus mihi videntur essa sive authoritstis, sive majeseatis, quae numerum non requirant, 3id fidem de eo faciendam, quod censu-

ran- rem libro­

rum noxio­ rum collata.

(22)

randorum jus librorum a Christ o Domi­

no acceptum, Ecclesia primis saeculis st re­

nue exercuerit.

$. III.

Sunt tamen (quod mirere) adversarii nec tenues, neque p a u ci, qui de possaf- sione lha deturbare, aut parte saltem il­

lius aliqua multare connitantur Ecclesiam.

Aliis enim injusium essa videtur , quod Ecclesia sibi proprium faciat jus libro ruin censurandoram, quorum examen com­

mune debere essa sidelibus contendunt.

A lii id folum concedunt Pontificibus, ut eosdem examinare, atque etiam conde­

mnare queant, sed ad praemonitionem tan­

tum , seu cautelam lectorum , non vero etiam ad aliquam conscientiae obligatio­

nem , qua ab eorum lectione absierrean- tur. A lii demum quanquam horum utnim- q u e , quin et censurarum in refractarios ferendarum potesiatern non abrogent Prin­

cipibus sacris, illud tamen, ut libros con­

cremare, aut quovis modo possaffores il­

lis spoliare queant, Magisiratui saeculari volunt esse proprium. Nos vero hic omnia contraria siatuemus: nempe et ex­

ii a clu-

R e censen­ tur senten­ tis eorum

,

qui velli­

cant ius Ec­ clesiae, quod illa habet i n censuram librorum.

(23)

eludendos a jure examinandorum libro­

rum , homines privatos, et attribuendam esse Ecclesiae potestatem , non modo pro- Jubendi sub reatu culpae, et poenae libros n o xio s, verum etiam eosdem execratio- ue et flammis persequendi. Quartum por­

ro genus adversariorum, quoniam ei ho­

dierna solum censurae ratio displic e t , ac pro illegitima habetur: tunc demum au­

diemus, cum opus hoc noilrum ad no- ilra usque tempora deduxerimus* Uri­

nam autem vel ad tria illa , quae modO proposita funt, absque Chronologiae confu- sione rcspondere possemus* Sed enim ini­

micorum levitas, et inconilantia ita per omnes aetates sine lege grassantur, ut nos quoque cogat tempora transilire , ac vern­

ilioribus quandoque recentiora admiscere.

§. IV*

Proponun­

tur et dilu­

untur argu­

menta eo­

rum

,

qui jus legendi libros quos­ libet volunt esse omni-

I i , qui negant ad solius E cclesiae tribunal pertinere jus examinandi, atque dijudicandi lib ro s, nituntur illo A postoli dicto : Omnia probate , quod bonum est, tenete, i . Thes. 5. 21. Qui enim fieri potest, inquiunt, ut de libris deligantur, meliora relictis deterioribus, quos nedun»

. legi»

(24)

le g i, sed vel retineo vetet Ecclesia, cui utpote soli examen eorum sit reservatum, jure probandi omnibus aliis su b lato.

Itane vero locum hunc A postoli ad librorum examen traducunt imposto r e s ist i, qui rectius, ac unice inteliigendus esi, de periclitandis id temporis fratribus, cum doctrinam nondum auditam, ac probatam in medium atiulissen t, neque illud priva­

rim , aut ad uniuscuiusque arbitrium (quod illi de libris volunt) sed palam, et aper- t e , quo videlicet in Ecclesia, et Con­

ventibus , atque Synagogis discernerentur.

Prophetiae ne ii ellent, an Pfeudo-Prophe,- tae. Juxta illu d , quod idem Apollolus alibi fieri praecepit : Propheta , inquit, duo , aut tres dicant, et cateri dijudicent•

i . Cor. 14* 29. Locum equidem ab ad­

versariis laudatum de praedicatoribus pro­

bandis , non vero de legendis libris con- scriptum essa, aperte de monllrat, vel ver­

siculis, quem ei Paulus proxime praemi­

sit , dicens : Prophetias nolite /pernere. Ut sensu s sit: in Prophetis, et Prophetiis no­

vis omnia probanda , et quae funt bona , tenenda essa. In eo itaque esi parris ad­

versis impollura, quod illis Paulli verbis •

B 3 Omnia

bus promi­ scuum.

(25)

Omnia probate, a reliquo corpore avul­

sis , generalem quamdam quidvis proban­

di veniam datam esse fidelibus contendat, quae contextim (ut diei amat) accepta, experimentum in praedicatoribus solis do- ceat esse faciendum.

Sed demus sententiae illi ampliorem senfum inesse. Attamen ultra dubias ac incertas r<es, atque quaestio n es, eam ne­

mo extenderit, minime vero omnium Apo­

llói u s , de quo conila t , quod e a , qui­

bus certus sive boni, sive mali character insedifset, nunquam voluerit novo com­

mitti judicio , sed ut illa indubie teneri, ita haec conilsnter repudiari jufserit. Hinc et Corinthios commendat ab observatio­

ne eorum , quae ipso tradente didicerant, et T h essalonicaenses poil eadem ipsa, quae adversarii toties pro se laudant verba, mox ita est cohortatus: Ab omni specie mali abstinete. Potestue autem quidquam pejus videri prae libris pravae doctrinae ? Poftquam ii sive fuo se prodiderint legen­

tibus indicio, sive a palloribus Ecclesiae iiint pro improbis declarati.

Aece-

(26)

A ccedit, quod ipsa haec res dubias, ac incertas probandi venia a Paulo Apo- llolo fidelibus data , -non aliter sit acci­

pienda, quam per prudentem quandam oeconomiam, et commenfurate ad fuum cujusvis modulum : ut nimirum ea quis­

que probare possit, quibus ipse par esset probandis. Cum itaque palam sit, pau­

cos admodum reperiri litterarum peritos, neque ex his pollere quemuis ingenio at­

que judicio, quod discernendis sapiendo­

rum sariptis fussicsiat. Jam causae hujus patronos fateri necesse est ; aut tribunalia ab iis e x ig i, quibus praesideat insipien­

tia, aut aliquibus jure denegari librorum promiseue legendorum licentiam. Ego ve­

ro iis etiam viris , quorum conspicua sit doctrina ac eruditio , adeo vetitum esse censeo librorum prohibitorum lectionem, ut hanc nec Episcopis concedam, nisi de licentia fupremi Ecclesiae Palloris, ita enim jura statuerm it, ut infra videbimus.

A t inquiunt : aliud fuit hoc de ne- gotio Hyeronimi judicium, qui haec ipsa Apoiloli verba pro scuto objecit impu- gnatoribus. Sic enim seribit ad Miner, et Alexandr. ,, Siquis immurmurat, qua-

B 4 „ te

(27)

re eorum explanationes legam , quo­

rum dogmatibus non acquiesco , sciat me illud Aposiosi libenter audire : omnia probate, quod bonum est, retinete. Cur me lacerant amici mei, et adversu s si­

lentem crallae lues grunnitant ? meum propositum esi: antiquos legere , pro­

bare singula, retinere, quae bona funt, et a fide Catholicae Ecclesiae non rece­

dere.Ci Haec ex Hyeronimo. Addunt autem ei Theophilum etiam Alexandri­

num , obtrectantibus, quod libros Orige-1 nis legeret, talia reípondentem : Zlquid boni in illis reperio, illud excipio ; si vero spinojum quid vifwn■ fuerit, hoc tanquam aculeatum quid prestcreo. Accumulant his alia quoque Patrum exempla sane splen- didissima , ut nimirum perftringant oculos;

ne per nimiam tantorum virorum lucem

id

quod rectum verumque esi: videamus.

Quid tamen essic iu n t , nisi ut eos vel in Ilis fuis conatibus deficere , atque altum prolabi velut manibus contrectemus : qui nempe quo promiscuam faciunt librorum legendorum veniam , fummorum Ecclesiae Praefulum

ac

Doctorum utuntur exem plis;

perinde

ac

si par esse t aquilarum, noctua- rumque

rnagisiri, ac

discipulonim, pasio-

ris

(28)

isis et gregis, Principum et plebis, Du­

cum ac gregariorum ratio. Sed propriis eos armis aggrediamur , ac conficiamus.

Hyeronimus equidem quantum re­

probaverit librorum, qui R eligioni, bo­

nis moribus, ac pietati obsirnt, lectionem non uno prodidit loco : tum nempe Epi­

sto la 10. ad Furiam , cui legem eam po­

fiik : Doliorum ut hominum legeret libros, eorumque duntaxat, quorum fides nota est, non nccesse, a it, bales aurum in luto qua­

tere. Tum in Reg. M on. Melius etiam est, inquit ille , aliquid nescire, quam cum periculo discere. Omnium autem conten­

tiosissime verbis , quae nobis Sixtus Se­

nensis L . II. T . i . prout feqvuntur con- servav k : Nemo ad lupanar mittit virgines scias, quamvis quadam ibi r eper iri poscent, de turpi corruptione lugentes, nemo ha se­

dem scuitm latronum turba committit, iit discat audaciam ; nemo in perforatam in­

trat cymbam, ut discat vitare naufragium % et ad planum prostibulum, harefibus plenum volumen animam diriges *mmunem doli, ut ibi discas catholicam veritatem. lita est Hyeronirni doctrina, quam nos sequi de­

cet magis , atque sive e ju s, five aliorum

B 5 ipsi

(29)

ipsi aequalium Patrum hoc in genere exem­

pla , nam illa generalis e lt , quae ad omnes pertineat fideles, haec vero singularia adeo finit, ut in comniunem sequelam a nobis trahi non possint, quoniam vel ista re­

probanda forent , nisi licentia fummi Ec­

clesiae Palloris culpam ab iis removisset.

Quid si (ut ego quidem exiftimo) Praesu­

les illius aetatis, qua Hyeronimus floruit, peccato exem it, quartum Chartaginenfe Concilium, quo jam anno facultas da­

ta est Episcopis legendi libros haereticorum pro tempore et necessita te .

Dyonisius certe Alexandrinus , qui his temporibus major fuerat, cum fluctua­

ret s num sibi licita esset haereticorum li­

brorum lectio, confutandi gratia suscepta, tamdiu nihil conilituere apud se potuit, donec voce iila de caelo lapsa confirma­

retur : lege omnia, qua in manus tuas ve­

niunt, valebis enim expendere, et probare fingnia. Quisnam autem quantusve fuerit hic Dyonisius, is folum ign orant, qui in Hiftoria Ecclesiaftica sit peregrinus.

Erat quippe vir ut sanctitudine, ita do­

ctrina zeloque celeberrimus, qui et Chi- liastas 3 et N ovitiaiios, et Nepotianos ,

et

(30)

et Sabellium, et Fabium Antiochenum, et Paulum Samosotenum devicit, atque profligavit. Hunc tamen suae ipsius- oves desii tucrnnt, cum iis suboluilfet Pasiorcrn ipsum libris haereticorum paullo plus fui si se intentum, ut a Pontifice eorum que-, relis fatigato, admoneri debuerit Dyoni­

siu s : ne pergeret ultra offendiculum prae­

bere i is , quibus exemplo esse obligetur.

Ita nempe in primordiis Ecclesiae, libri, ea ipsa re , quod heterodoxos haberent auctores , communi quadam lege pro pro­

scriptis fuerunt habiti, atque in su sp icio nem haeresis venirent, quicunqueeos abs­

que. licentia Papae legissen t , esio adhue nulla peculiari censura afficerentur; va­

lebat quippe tunc , et jam insiar axioma­

tis habebatur, quod post ea Gregorius Magnus Athanasio Patriarchae Antioche­

no scripsit: Damnato quodam haretico omnia ejus opera statim damnata habenda este.

Donec videlicet (quae mea esi opinio) ar­

bitrium Jabiverint Ecclesite. Quando ergo o r t a , aut unde ducenda esi lata illa , ac omnibus promiscua librorum legendorum facultas ? Hyeronimum taincn facultate hac a D amaso Papa donatum fuisse ne­

mo dubitaverit, qui quidem n o rit, ilii ab .

(31)

ab eodem Pontifice negotiorum in Eccle­

sia DEI omnium gravissimum demandatum fuisse , scripturarura videlicet sacrarum ver­

sionéin , correctionem, ordinationem. Con- sirmaturque res opposito Theophili .Pa­

triarchae . qui Hyeronimi fere aequalis fue­

rat caiu. Hunc enim Socrates Hift. L . 6. C. 17. a Concilio quodam damnatum fuisse re fert, quod non compellato Pon­

tifice Romano, libros Origenis volutaffet.

Quid quod ipse etiam Hyer. in Reg. Mon.

fateatur a DEO fuhinde se coercitum, at­

que flagellatum fuisse , quod fors curio­

sitate et -aviditate legendi victus, aliquan­

do ultra limites praescriptos prosiliifset.

Jam v e r o , si vel primis illis saecu­

lis orthodoxorum Scriptorum adhuc mul­

tum egenis, ac pene v a c u is , pro grandi piaculo imputabitur magnis etiam Eccle­

siae Antiftitibus, volumina haereticorum absque facultate Romana lcgisse. Quid de aetate pollenon censendum est, quae ut annorum, ita librorum optimorum nu­

mero c r e v it, eoque demum pertigit, ut prope plusquam necesss sit, abundaret?

Anne major haec salutarium pascuorum copia necessitatem aut vel facultatem ad­

ierat

(32)

ferat cuilibet obvio gramen pertingendi perniciosam ? v i x equidem credam, qui his le c tis , aut undeunde Cognitis sic ad*

huc insaniat, ut librorum quorumvis ar­

bitrium aut ah Ecclesia a v e ll a t , aut cum Ecclesia velit etiam aliis passirn essa com­ mune.

Sed su nt alii juris ac patrimonii hn*

jus a Christo Domino Ecclesiae relicti de­

peculatores , qui quidem minus detrahunt de hac potestate Ecclesiae ; iidem tamen nihil minus , quin plus nocent fidelibus.

Priores enim illi, qui librorum omnium di sentiendorum , ac judicandorum pote- statem cuivis fidelium liberum faciunt, ipso hoc Hierarchiae Ecclesiafticae contem*

ptu fatis produnt, se extra Ecclesiam ese s e , ac perinde fidem , qua carent, apud fideles non inveniunt. A il h i, cum qui­

bus jam res nobis ese, quoniam ortho­

doxis accensentur se ut receptae in sinum aspides nocent periculosius. Sunt autem Claudius Fleurius, Petrus Sva vis , Van Espeuius, et Petrus Giamioni, quorum fere .eo recidit opinio, ut consentiant Ec^

clesiam

Claudii Fleurii, Pe­

tri Svavis, Van E spe­

n ii, Petri G iannoni opiniones proponun­

tur.

(33)

clessam non plus pofíe in libros , et ma- Éuscripta , quam ut dispiciat omnia, pro­

ba discernat ab improbis, haecque demum damnet, aut potius jure quodam naturae damnata essa declaret, populisque pro­

ponat : judex denique sit mali, nulla au­

tem ratione legislatrix , quae vinculo quo­

quam obliget animos, absirahatque a li­

bris quibus cunque legendis. Satis illud essa ajunt illi ad homines, quorum timo­

rata rectaque sit conscientia a contagione Avocandos. Issam libertinorum, pertina- ciumque curiositas (ut iidem augurantur) prohibitionibus , praesertim rigidioribus , multoque plus intentatione censurarmn provocatur potius, quam coercetur. Ad­

dunt his et illud, quod rigore hoc qua­

si murus quidam objiciatur viris peritio- iribus; quem cum perrumpere non audent, serpere sinunt sentes et lolia in agro do­

minico , quae exilirpare prohibentur cum ingenti fidelium, praesertim simpliciorum, adeoque ipsius Ecclesiae detrimento.

Tuentur se etiam per Gelasii Papae Primi decretum, anno 494. in Concilio quodam Romano publicatum. Quo Clau­

dius Fleury DiiT. 7. §. 13. Elenchum li­

bro-

(34)

hrorum ita propositum fuisse assant, ut in eo libri quidem authentici ab apochry­ phis secernantur. V estigia vero prohibi­

tionis aut censurae alicujus prorsu s nulla se offerant, sed admonitio solum ad cani telam lectorum adjecta ad calcem haec conspiciatur ,, Cum ista ad Catholico­

rum manus advenerint!, Beati Pauli Apo­ st oli praecedat s e n t e n t i a Omnia pro­

bate , quod bonum ese, tenete. Exem1- plum esi isiuc (exclamat hic Claudius) prudentis, et moderatae antiquitatis in sola videlicet populorum inst ructione acquiescentis , non vero caecam illam submissionem i quae • ignorantiae effectus et causa eife solet praetendentis." Fleu­ rio Van Espenius in eo consentit, quod decreto Gelasiano privata quidem ac do-1 mesiica libroram apocryphorum lectio mi­

nime sit prohibita , verum publica folum, quae in caetihus Ecclesiasiicis haberi; id temporis solebat, habet jiaee Van Espe­

nius Par. I. Tit» 22. De Congr. Cardin.

C. 4. 11. 2. Ambo autem refugium ex­

tremum , et quasi arcem causae suae con- siituere videntur in Hormisdae Pontificis authoritate. Qui Episi. 70. ad Poffefio- rem laudatis toties Aposioli verbis: Omnia

pro-

(35)

probate, cet. librorum pravorum lectionem non modo reprobavit (quod ipsi putant) verum etiam svasit, commendavitque ea allata ratione, quod nisi libertate hac scriptores gaudeant orthodoxi, technae inimicorum non aliter sint detegendae, quam ruinis Catholicorum, Cujus Ponti­

ficis etiam dictum: Non legentes incon~

grua in culpam veniunt, sed scquentes. re­

gulae insiar ac axiomatis habent,

§. V I.

Haec illi contexuerunt sane operose, nos autem eadem nullo retexemus nego­

tio. Ideoiie eisim non sit sas Ecclesiae libros prohibere noxios > aut a prohibi­

torum lectione minis censurarum fideles arcere: quod ipsa haec tam severa prohi­

bendi ratio licentiosae vitae hominibus oc­

casio sit futura multiplicandarum praeva­

ricationum? Alt si huic rationi pondus aliquod inesse t , jam nullae leges humanae valerent, cum ea sit humanae naturae cor­

ruptio , qua (ut Poeta canit) nitimur in vetitum scmper, cupimusque negata, sed nec obtineret amplius tritum illud Juris utriusque diverbium, quod itidem carmi­

ne R e sponde­

tur ad Clau­

dii Fleurii argumenta.

(36)

ne expressam habemus : Nam metuunt pec­

care mali formidine poena. ,, Quod le­

ges violentur , ( inquit Chrifoftomus ) non earum est natura , sed hominum malitia ; neque tamen juftis praeceptis est abstinendum , ut amplietur licen­ tia hominibus quidvis impune agendi.“

Id venim essa negaverit nemo , leges hu­

manas , quae a paucis , nec nisi admo­

dum difficulter observantur , neque feren­

das, nec si latae fuerint tolerandas essa.

A t quidnam quaeso difficultatis est in pe­

tenda facultate, ut libri prohibiti legi, ac haberi possint ? quam nempe Episcopi nun­

quam libentius largiuntur , atque causa confutandi. Scriptor profecto quilibet quo sapientior est : eo etiam ftudiosius enitetur ad licentiam hanc obtinendam, propterea, quod argumentum quodvis pe- riculofum liberius securiusque sit versatu*

ru s, si hoc quoque sento adversius hő­

sies muniatur, plane ut miles , qui tum vel maxime confulit exiftimationi silae, cum jussa pugnat R e g io , reportaturus haud dubie infamiam, si privatae ftudio vindictae in Monomachiam prorupissat.

(37)

Illtid vero non ita facile definivero:

admiratiohemne, ah indignationem merea­ tu r, quod Fleunus adeo oculos suos sponte obcaecavaerit ; ut nullo modo in Gelasiano decreto conspicere bellet pro­ hibtionem; cum tamen Hormisdas Papi nd Poffessorem scribens tesietnr, illo non repudiari solum, verum etiam eliminari , imo indissolubili anathematis vinculo ih aeternum damnari scripta haereticorum. An fors damnationem hanc directivam so­ lum, non vero etiam praeceptivam; mul­

to autem minus coactivam putet Clau­

dius? Ita equidem ille, led iterum cae­

ce: Clemens siquidem V III. in consti tu­

rione Sacrosanctum dam 17* Octobris , 1595. palam ed ixit, a Gclasio sub cen- fiira detentores, et lectores libronim il­

lorum jam damnatos fuisse. Deprehensos esi; itaque Fleurius iii aperto imposturae / flagitio , qui quemadmodum alias ad mo»

deruam Ecclesiae disciplinam in odium, atque contemptionem adducendam, vern­

ilioris Ecclesiae exempla passim per omnia sua opera perquam artificiose proponit;

ita hic ut salutarem, quo nunc Ecclesia in censurandis libris utitur, rigorem ca­

villetur , primitivae Ecclesiae, benigniorem hoc

(38)

hoc in genere agendi rationem attribuit.

Quam autem falso et subleste iftud, sa- tis, ut opinor , a me detectum est • tum nunc in Gelasii decreto > tum jam nuper in A posto lis , Aposiolicis viris, caetero- rumque 5. primorum saeculoram conciliis, atque Episcopis. Leo sane M. dimidio fere saeculo superior fiiit Gelasio • is ta- inen Epift. 15. unde inquit- ,, Siquis Episcoporum apocrypha haberi per do-1 mos non prohibuerit, haereticum so noverit judicandum1 quoniam si alios ab errore non revocat, se ipsum erra*

re demonftrat.44 In responso vero ad S. Tnribium de Apollinarisiarum, et Di»

ctinii Episcopi scriptis ita diserte pronun- Ciat: „ Sed nemo haec Catholicus praefu»

mat, nec inter Catholicos censeatur j quisquis utitur scriptis ab Ecclesia Ca­

tholica damnatis.44 Quaenam ergo esi:

haec Claudii temeritas ? dicere Ecclesiam ad Gelasii uique tempora prohibitionis li­

brorum potesiate nunquam usam fuisse»

§. V ÍL

Nec meliori apud me est loco Van E spenii opinio* Dum Gelasianum hoc de-

C a ere- -

Van E spe­

nius consu­ tatur.

(39)

cretum a privata lectione abftractum , ad publicam duntaxat restringit prohibitio­

nem. Cui enim vel privato homini, ac vel inter domesticos parietes liceat attin­

gere libros , quos Pontifex ipse pro eli- minatis, haereticis , anathemate prosc ri­

ptis habet, quorum detentores idem da­

mnatis adnumerat? Monitio autem illa judici Gelesiano aduita, cui Fleurius ju­

xta ac Espenius tantam vini indunt, ro- hurque fummum faciunt, non utique ad omnes promiscue, sed ad illos solos lon­

ge optime directa esse intelligitur , quibus jam alioquiu haud desit facultas libros legendi prohibitos, nam et hi opus ha­

hent cautela , et monito Pauli; Omnia probate, quod bonum est, tenete.

A t Papa quoque Horrnisdas hanc in rem laudatur ? I ta , sed pari side, id est, subdola. Horrnisdas namque conful- tus erat a Polsessore de libro Gennadii, qui nondum confixus erat, sed sub judi­

ce solum, et acri apud Constanrinopoliin controversia versabatur. De hoc itaque solum, aliisque huic similibus volumini­

bus nondum vetitis , respondit Papa: Non legentes, sed sequentes incongrua in culpam

vi-

(40)

venire. Gnarus alioquin , nec aliorum haereticorum lectione peccaturum Poffef- fessorem , qui e numero esset Episeopo.

rum, quibus non multo ante veniam hanc feciifet Concilium IV. Chartaginense , ni­

li fors ( quae non vacua est sententia) dubitant Poffesso r , adeoque confulueric etiam Pontificem num Africanam hanc Synodum ita approhaffet Roma , ut istam ejus concessionem in uniuerfam una ex­

tendi voluerit Ecclesiam ? 'Verba* profe­

cto Hormisdae nonnisi violente , ac frau­

dulenter possunt traduci ad auferendam omnem ab Ecclesia libros, quos ipsa ju­

dicaverit prohibendi potestatem. Platina namque appendice in Hormisdam et Ba- jerling voce , Dedecus. Laudant nobis hunc Pontificem inde etiam, quod Mani­

chaeorum , aliorumque haereticorum libros praecepto gravissimo legi vetuisset. Fi e- rine autem potuit , ut legislator corda­

tus universe laxet simul fraenos liberrime, simul adducat eosdem Unctissime ?

§. V III.

Non ita est , inquit Svavis PolanuS nec istud agitur : num Papa, aut etiam

C 3 Eccle-

Petri Sva­ vis opinio convellitur

(41)

Ecclesia, ampliare , diminuereque valeat librorum legendorum veniam, quam ut»

pote s jure ipso natur» jam alioqui da- tam aut negatam essa consiet; datam isi sis, quibus nullum'; negatam, .quibus ali­

quod creet lectio periculum, ut omnino superilua sit isth ic omnis Ecclesiae con- cessio, aut prohibitio, quae nec prosit periculo obnoxiis, nec obsit illius exper­

tibus, Bella sane ratiocinatio , qua nimsi rum ipsa DEE praecepta infringuntur. Quo­

ties praecipiunt, aut vetant, quae jam alio- qui lex naturae animis hominum inseusi psit ? Cujusmocii cum plurima, tum po­

tissimum fune ea , de quibus agit Decalo­

gus. Si itaque D E U S , qui nihil un­

quam frusira operatus esi, cur non et Ecclesia nomine DEI queat imperare, aut prohibere , quae natura quoque prae feri- psit, aut proscripiit. Id ut minus nega­

ri nequit, leges divinas juxta atque hu­

manas valere plurimum , tum ad excitan­

dam conservaudamque jurium naturae me­

moriam, tum ad tollendas aut impedien­

das illusiones , quibus quis perfvadcre li­

bi facile possat, sefe fupra corruptionis pericula positum essa, tum ac vel maxi­

me ad homines in officio continendos, poenis

(42)

poenis etiam extensis ac temporalibus pro- positis, quas jus naturae per se nullas ir­

rogavit, sed sidi auctori reservavit natu­

rae. Plura hic adjicienda forent, redar- guendusque etiam Svavis de nonnullis in­

geniose (ut ille putat reipsa autem impe*

rite ab ipso eodem prolatis. Sed haec in praesentiarum fussiciant, erit locus isia ea­

dem retractandi, cum nimirum diseutie- tur quaeseio: An le x , qua Ecclesia libro- rum noxiorum lectionem prohihet, ad eos etiam pertineat, qui nullum conta­

gionis inde contrahendae adducunt pericu­

lum ? Vide infra Dissert. 2. §. 9. 10.

§. IX.

Nunc ad id respondeamus, quod pe- sercmo objectum esi: loco. .— Negabatur nempe corruptorum voluminum combu- seionem, aut aliam quamvis desiructionem ah Ecclesia decerni posse : utut enim mer­

c e s ‘hae perniciosis essent, ac propterca non condemnari solum, verum etiam si­

delibus interdici ab Ecclesia jure ac me­

nto possint, earundem tamen possessione homines privare non ad alium pertinere, quam qui in ipsa privatorum bona tein-

C 4 po-

Petri Gian­ noni ratio vana esse ostenditur.

(43)

poralia ac fundos, alto quodam jure pro tempore et necessitate exercendo, praedi­

tus esset. Quod equidem jus tam gene­

rale Ecclesia nunquam adhuc sibi arroga­

vit , nec arrogare deinceps potesi. Illuc post Svavem Polanum non ita pridem do­

cuit Petrus Giannoni j qui eoam inde fa­

ctum esse alserit, quod ipsa adeo prima Ecclesiae Concilia opem Imperatorum im­

ploraverint ad libros haereticorum, tum e manibus fidelium, interminatione poena­

rum temporalimp extorqvendos, tum poli- quam extorri fuerint penitus abolendos:

quo videlicet sic de jure fuo iuppleant Principes laiei defectum juris Ecclesiasti ci.

Quod si Pontificum aut Episc oporum ali­

qui haec fuo fieri jufferint aliquando no­

mine, id nonnisi abufui atque arrogantiae eorum adseribendum esse exisiimat Gian- nonius.

Non is ego fum, qui Principes poli­

ticos execntores solummodo faciam • Ec- clesiailieorum Decretorum , quin potius jura eorum, quibus Reipublicae commo­

dare queant, usquequaque protensa, at­

que ad fummum cumulata velim , potesta- tern certe, quam a fupremo omnium re­

ge

(44)

ge acceperunt, ne hilum quidem pergo imminutum. Neque tamen propterea sive timore, sive gratia illa me unquam abri­

pi sinam, ut Ecclesiasticae jurisdictioni , quod quidem ejus sit, vel minimum de­

traham , ut inde velut ex rapina ditem potentiam laicalem. Quod cum rebus in pluribus locum habere censeam; tum etiam in hoc, quo de agimus argumento. Qua­

re quemadmodum olim reservato nempe mihi tempore jus disperdendorum libro­

rum, cum ii Reipublicae noxii fuerint.

Principibus saecularibus consulto sum as­

sarturus; ita nunc indubitanter affirmo , idem Principibus quoque Ecclesiasticis absque ullis aliorum praejudiciis jure quo­

dam proprio competere. Nam quamvis libri materia conste n t, atque jure civili possideantur a Dominis, iidem tamen si­

mul in jus invadunt spirituale, dum vide­

licet pestem continent periculosissimam, et contagione sua perdere parant animos subditorum Ecclesiae. Cui cum cura sa­

lutis fidelibus procurandae a DEO cum­

primis demandata sit, quis est, qui non perspiciat, potestatem una ab eodem nu­

mine ipsi esse collatam , ad removenda fidei et morum bonorum,- sine quibus bea-

C 5 ti-

(45)

titudo futura non obtinetur, quoquo mo­

do obsiacula ? DÉUS equidem nemini negat media ad finem, quem propofuit, alsequendum, necessaria. Quamquam po- testatem hanc lex natur» potius atque insita, et cognata quaedam charitas Ec­

clesiae afferuiife videtur. Ut nimirum , cum corniuunis iit Chrisiiauoram omnium mater, venenum e manibus filiorum, quo.

sibi aeternum exitium conciscere stolide volunt, excutere possit, esio excussione h ac, fet vinis pelfum e a t, et poculum diffringatur. Quamobrem Petrus Gianuo- nius similis mihi esse videtur puero non­

dum ufum rationis affecuto, aut adulto dementi, qui inde vel maxime furat, quod v i extorquetur ipsi culter, quo femet jpfum mox erat confecturus.

Quod vero Papa , Concilia , Episco- pi brachio Imperatorum , quemadmodum

§. 2. commemoravimus, in hanc rem per- saepe ufui fuerint; id 'quidem argumento esi, Ecclesiam extensis viribus tum fuisse desiitutam , quae siissecissent coercendis , praesertim potentioribus. Non vero jure etiam ipso, nisi comprobatum fuerit isiud ah ca nunquam fuisse exercitum , ne tunc

' qui-

(46)

quidem, cum poterat ae debebat exerce­

ri. Atqui innumera suppetunt exempla , quae ofteudaut, non sancitas modo fui fio ab Ecclesia de libris comburendis legas;

veram etiam quamprimum et quoties res tulit, effectui strenuissime mancipatas. Nec per abusum, atque arrogantiam illud, ut calumniatur Giannoni, sed plane legitimed cum et parte ah una nihil vererentur1 Praesides sanctissimi, ne hac re limites ho-.

nestatis transilirent, et parte ab altera Imperatores non modo nihil obmoverent in contrarium, sed et fumme venerantur t t zelum eorum, veluti juris a Christo Domino accepti specimen , laeti fuspice- rent. Idemque jam tum sentirent, quod Carolus Magnus de se subinde praedica­

bat dicens : ,, In memoriam Beati Petri honoremus Romanam et A postolicam sedem, ut quae nobis sacerdotalis ma­

ter est dignitatis, esse debeat magistra Ecclesiasiicae rationis. Quare servan­

da esi cum mansvetudine humilitas, ut liceat vix ferendum ah illa S. sede im­

ponatur jugum, tamen feramus, et pia devotione toleremus/4 Legere est haec in Cone. Tribur. Caii. 30. Ut adeo, qui potestate hac spoliat Ecclesiam, quo eam

totam

(47)

Exempla disciplinae librorum Censoria ad seriem tem­

porum di­ gesta.

totam in politicos tranferibat Magiilratus.

Ne is et Papas, Concilia, atque Epifeo- pos injuftitiae impudentiaeque palam arguit, qui in jus alienum involaverint, et Impe­

ratores , aliosque Principes politicos tur­

pis inseientiae , aut diffolutionis accusat, qui jura iha aut ignoraverint, aut aper­

te passi sinit proculcari. Sed de li­

brorum prohibitorum concrematione alibi paulo aliter disseremus. Dissertatione V.

§. 6. cum offenderimus jus quidem anti- qvum in Ecclesia permansisse , sed usam juris hujus ex nova disciplinae ratione nonnihil immutatum esse.

§. X.

Nunc ii sant fecundum temporum se­

riem recensendi, qui comhuftione jus idem exercuerunt. Leo equidem M. An. 443.

Manichaeorum libros simul damnavit, si­

mul authoritate propria in rogum conjici jussit. Idemque debere fieri ab Episcopis quoque sc ripsit ad Turibium Antistitem , verba ejus retulimus §. 6. in fine. Fe*

cerant hoc ante Leonem non solum Con­

cilia , quae jam toties laudavimus, veram etiam doctissimi quique ac sapientissimi

Prae-

(48)

Praesides-. S. Epiphaidus, ct Theophilus insuper feverus adeo et immobilis exsti ­ t it , ut cum rogaretur, ne bona plurima Origenis cum paucioribus malis pari sor­

te haberet, responderit : L ectionem peni­

tus este vespuendam , quae plus nocitura es­ se t insipientibus , quam sapientibus profutu­

ra. Sed exemplum Leonis M. plures tra­

xit postea in fui imitationem: nam et Sy­

machus Papa sub finem saeculi V* et Hor­

misdas sub initium V I. illum studiose aemu­

labantur in eliminandis Manichaeorum com­

mentis. V estigiis his inftitenmt sub inde Concilia duo generalia V . 4to. et VII.

8vo. saeculo, illud scripta Theodori, Theo­

doreti Mopfvestini, et Ibae episto la m : hoc Iconoclastarum libros profligando, atque, qiii eos legerent, execrando. Nec decrevit crescente tempore rigor hic sa­

lutaris. Nam saeculo IX. et Nicolaus I.

in Saracenorum , et qui mox eum in Pon­

tificatu excepit Hadrianus II. in Photii scriptis prohibendis , ac e rerum natura eliminandis nihil non operae posuerunt. De­

cimo porro saeculo , quoniam illud et ss ri­

ptorum fterile admodum esse t, nec ulla iu eo se haeresis magnopere efferret, cen­

sura etiam Ecclesiae libraria tantisper con- quie-

(49)

quievit» Benedictus tamen V II. celebra­

to Romae Concilio Simoniaconim cona­

tus saeculo eodem multum refrenavit. A t mox ut auctores peiliferi se movere coe­

perunt ; Ecclesia quoque sua resumsit ar­

tu a , eaque statim saeculo XI. et Leo IX.

in Scoti Erigens, et Nicolaus II* in Be- rengurii. Dein vero Sacculo XII* Inno­

centius II. in Abailardi, et Arnaldi Bri­

xiensis , ac demum Honorius III. saeculo XIII. rursus in Scoti Erigenae, sed alias chartas intorsit iisque incendium intulit, et vaftitatem» Ultra iam haud procedo:

quoniam Innocentii III» aetatem non atti­

gi solum, verum etiam aliquantum prae­

tergressas fum , quem tamen terminum prae- stitueram huic dissertatioui* Et licet pars solum dicta sit edrum , quae dici'poterant j haec ipsa nihilominus idmodi funt, ut me­

rito unumquemque subeat admiratio, ac pene stupor: qui fieri potuerit, ut iis cognitis réperiantur scriptores tam per­

frictae frontis , quos chartae allinere, ac afferere non puduerit examinandorum li­

brorum potestatem haud essa propriam Ec­

clesiae, sed communem cum privatis homini­

bus, jus vero libros noxios prohibendi, aut quovis modo disperdendi nec ipsi quidem

Ecclesiae competere. Exem-

(50)

Exempla profecto , quic in hanc Dis­

sertationem congessi, et sab initium ejus*

dem inde ab Apostolorum temporibus ad saeculum Vi et nunc sub finem a saeculo V . usque ad XIII. fere ejus generis de­

legi , in quibus jus triplex , videlicet:

examinandi, prohibendi et comburendi li­

bros quosvis noxios ab Ecclesia st etisse perhibetur. Arrogantis sane , ne dicaro, impudentis animi eiset, duos tresve ho­

mines privatos, quales funt, qui hic se non tam nobis oppofuerunt * quam veri*

tati * proptereaque etiam confutati exi­

stunt contra nubem testium; publica, ea- que summa auctoritate praedictorum depo­

nere , et praevalere velle*

0. A. M. X). O,

Seqvuntur Tituli Dissertationum

ineditarum.

D I S S E R T A T I O II.

De fonna Disciplinae librorum censoriae, quam Ecclesia a tempore Innocentii III. usque ad Leonem X. adhibuit.

(51)

D I S S E R T A T I O . III.

De censoria librorum difeiplina a Leone X.

usque ad Clementem V III. producta.

D I S S E R T A T I O IV.

De Clementis V III. indusiriis, quibus ille censoriam librorum disciplinam multum pervolvit,

D I S S E R T A T I O V.

De constitutionibus Gregorii XV. et Urbani VIII. ad rem censoriam pertinentibus.

D I S S E R T A T I O VI.

De iis, quae Alexander VII. in censoria li­

brorum disciplina explicuit, aut innovavit.

D I S S E R T A T I O V II.

D e via et ratione, qua Benedictus XIV. ar­

tem librorum censoriam ad perfectionem perduxit.

D I S S E R T A T I O VIII.

De indicibus librorum prohibitorum juffu Be­

nedicti X IV . editis.

Duae sequentes diifemtiones jam typis datae fuut.

D I S S E R T A T I O IX.

De Clementis XIII. Pontificis maximi, et Auguftissimae Imperatricis ac Reginae Hungariae | Mariae Theresiae conatibus A postolicis in sibro- rum perniciosorum abolitionem impensis.

D I S S E R T A T I O . X.

In qua difquiritur: Num et qua ratione com­

petat Principibus iaecularibus jus censurandi li­

bros ? A c specialiter agitur de disciplina Pofot niensis Cenfurae.

(52)
(53)

Hivatkozások

KAPCSOLÓDÓ DOKUMENTUMOK

2-án K assán kelt felségfolyam odványából tudjuk. László volt Z ak ariás atyja.. ugyanekkor Mossóczy László idős, törődött nős ember, aki dacára hajlott

Pro vóluptas cunt codice Argentoratensi et Gothano voluntas scribendum esse censet Ehwald (Krit. 56.), quod postulare videtur etiam vult vs... sed me tumor

In casu secundo illa b, quae cum a sünt, cum c esse pariter nequeunt; in tertio sub quovts a est /;, sed non constal «liquüd c cum h vei sine h esse ; nam haud constat non dan

Hinc lectionem adii atque inde cito reversus sum. // Sub horam sextam venit Tilemannus valedictum nobis. Quare Julius rogavit eum in coena detineri, quod quidem

Rathie, “A study of generalized summation theor- ems for the series 2 F 1 with an applications to Laplace transforms of convolution type integrals involving Kummer’s functions 1 F 1

A t vero Exempla, 'quae modo laudata sunt, non plus’ evincunt, quam quod, si quando a Principibus, Libri moribus, ac Fidei adver- santes proscripti, aut

Item cum post morteni domini Ladizlai quondam incliti Re- gis HuDgarie, fratris nostri patruelis eidem successisemus in Regni solium et Coronam : ipse Comes Abraam cum exer-

We now revisit the argument of Lemma 2.15 and prove in exactly the same way the following result..