• Nem Talált Eredményt

ANTIQUAE ET NOVAE

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2022

Ossza meg "ANTIQUAE ET NOVAE "

Copied!
230
0
0

Teljes szövegt

(1)

HUNGARIAE

ANTIQUAE ET NOVAE

PRODROMUS.

SPECIMINE,

QUOMODO

IN SINGULIS OPERIS PARTIBUS

ELABORANDIS,

VERSARI CONSTITUERIT,

AUCTOR

MATTHIAS BELIUS

PANNONIUS

(2)

AUGUSTISSIME CAESAR, REX INDULGENTISSIME!

Quod ad Hungariae TUAE decus, ac gentis nostrae pertinet ornamentum, in litteras referre, adgressus sum: non

quod credam, posse quidpiam a me

proficisci, quo illustrius reddi queat,

(3)

efflorescens, TUA prouidentia, Regnum; sed ut instinctum quodammodo sequerer meum, quem, inde a puero, tenerrimum habui, ad bene meren - dum de REGE et Patria. Frequentes sunt exte - rorum accusationes, deferi a suis Hungariam, nec, uti plerisque gentibus arte cultis, in more posi-

tum est, scriptis exornari; quasequidem, sicuti non audiendas, semper existimavi, quod res illa excusationem habeat longe aequissimam, ita ten - tandum rebar aliquid, quo istud, quidquid est cri - minis, dilui possit repellique. .

Atque haec erat, AUGUSTE IMPERATOR, REX longe clementissime! caussa illa, quae me ad istas consilii, rationes suscipiendas, invitavit; nem - pe integer atque incorruptus patriae amor , et bo - ni civis officium, quod est, tueri natalis so - li dignitatem. N u n c , quod non modo in Au - gustissimum TUUM conspectum, tenues istos co- natus proferre; sed dedicare etiam sacratissimo TUO Nomini, audeam, non id profecto s i n e te - meritatis nota facerem, nisi, et incomparabilis cle - mentia TUA, quae TE pridem summis Principi - bus, maiorem fecit, praesidio mihi foret; et in promtu essent caussae, quae me, institutumque meum, tuerentur.

TUA est AUGUSTE CAESAR! Hungaria,

iam olim quidem immortalibus Maiorum TUO -

RUM meritis , Serenissimae Austriacorum Genti,

(4)

obstricta; nunc tamen ita TIBI propria, ut solus is esse videare, qui divinissimis facinoribus, hoc est, pietate, sapientia, amore, constantia, fortitudine, iustitia ac felicitate, TIBI eam perpetuo feceris obnoxiam. Praeterquam enim quod:

Te sospite fas est,

Vexatum laceri corpus iuvenescere regni.

Sub tot Principibus quaecunque amisimus olim, Tu reddis a)

Ordinum profecto omnium, quin Gentis univer - sae, voluntates ac studia, ita TIBI deuinxisti, quem - admodum id TUA quidem Clementia, pridem po- poscit; boni autem omnes summa votorum con - tentione, optaverunt. Siquidem:

Non odium terrore moves, nec frena resolvit, Gratia diligimus pariter, pariterque timemus.

Ipse metus TE noster amat, iustissime legum Arbiter, egregiae pacis fidissime custos.

b

)

Igitur, T U A cum s i t , iure consummatissimo, Hun - garia, et qui eam incolimus, omnes; nefas erat, clam, et s i n e Indulgentia Numineque T U O , hanc eius describendae rationem inire.

Deinde, quia summus in regno T U O , littera - rum Stator, Patronus, Arbiter es ac Vindex; non potui, s i n e reprehensione et culpa mea aliud, desti - nationi huic, quaerere perfugium, quam quod TUUS REX Sapientissime! in meliores litteras amor, certo pollicebatur. Enimuero, posteaquam virtutibus reliquis,quae sunt imperantium quodam -

modo

(5)

propriae, Maiorum TUORUM gloriam, tot celebratam scriptoribus, cumulate adaequasti, id a litteris consecutus es, ut, sicuti rerum ad imperan - dum necessariarum cognitione informatum ani - mum, ita etiam, ab iisdem haud minus, quam a Do - mus TUAE natura et ingenio, admirabilem erga quosuis, praefertim eruditos, benignitatem et cle - mentiam, nanciscereris.

Quocirca, TUO, Invictssime IMPERATOR, REX Clementissime! solio, TUIS pedibus adlap - sus, maioris hunc operis Prodromum, mente de - votissima, verbis obsequentissimis ,et, sicuti ex ob - tutu MAIESTATIS TUAE , par est, manu tre - mebunda, consecro, dedico, offero. Accipe ergo, quod summo iure ad TE pertinet, et intuere sere - no vultu, conatuum meorum qualecunque istud fpecimen,ac,fiidfeTIBI probavent, quemadmo- dum, in mirifica fapientia T V A , fpes mihi eft cer- tissima, patere benignissime ,ut T V A confirma- tus gratia,partes operis reliquas,tuto perfequi pof- fim expedireque.

Augebithoc T V I , in litteras, amoris gloriam, eique cumulum fupperaddet; quin gentem quo- que noftram excitabit, ut indolem, quam anatura accepit haud illiberalem, praeter honeftisfimas oc- cupationes alias, ad manfuetiorum mufarum cul- tum, eo transferat promptius, quo certioribus fi-

gnis didicerit, non difplicere fapientisfimo REGI

fuo, conatus litterarios, patriae cauila fufceptos.

(6)

Seruet T E D E U S , C A E S A R U M Maxime, R E G U M Optime ! Pium, Felicem, Pacificum, Victorem, Triumphatorem, Patrem Patriae, Sem - per Augustum,

Ut TIBI subcrescat proles, quae facta parentis Augeat, et circa stet venerata senem. c)

Nec taceant monumenta*

Ita v o v e o , ac toto animo demississime precor, S A C R A T I S S I M A E M A I E S T A T I S

T U A E

devotissimus, subiectissimus,

Matthias Belius.

a) Claudianus deLaudib.Stilic. Lib. II. v, 15*9.

ct Mariae iub Hnera.

b) Idem de Nuptiis Honorii.

c) Tibullus Lib. I Eleg. VIII. v. f 9.

(7)

Praefatio ad Lectorem Amicum.

Solent navigaturi, ventos obseruare prius, quam e portu soluant, n e , si imprudentes vela iis dedissent, aut illide- re in scopulos, et hauriri fluctibus, aut, cum periculi for- midine , tempestatibus se subducere , necessum habeant.

Nautarum ista providentia mihi opus esse video , quippe qui statuerim, vastum quasi quoddam pelagus emetiri. Ni- mirum, scriptionis genus adgressus sum, immensum a) pene ac varium, neque non ita sibi ipsi innexum, ut vix fieri possit, quin horum gratiam , illorum odium, aliorum denique censuram , mihi colligam acceleremque. Profecto enim, in portu eram adhuc , securus , de levi, quam soluere parabam, cymba, cum , nec opinata procella, naufragium minari coepe- rat, homini, non quidem periculorum ignaro, sed qua: praevidere , in caussa sequissima , haud poterar. Tunc vero , contractis primum , mox subductis etiam velis , serio aestimare coepi, quam longe a continenti, hoc est destinationis integri- tate, abessem, vestigatisque rationibus, ita reperi, cedendum esse tempestati, in re etiam integerrima, et conuasatis reculis, permittendam fluctibus naviculam, nihil facturam damni, praeter simplex, in portu, quod aiunt, nauiragium.

Sed, cum discussa procella, in portu me revera esse advertissem, sentiremque, sudo iam caelo, non tam ancipitis rem esse periculi, quale subita illa tempestas minabatur, anchoram ieci, futurae securitatis praesidium, non prius tollendam ra- tus, quam et venti adspirarent secundi, et praetentato mari, spes felicis navigationis concipi posset. Enimuero b)

Non ideo debet pelago se credere si qua Audet in exiguo, ludere cymba, lacu.

§. II. Hoc vero est , Lector benevole! quod necessitatem mihi imposuit, huius, quem vides, PRODROMI edendi, qui, si prolixior copiosiorque TIBI vi- debitur, quam pro modulo instituti huiusmodi, ita existimabis, illorum id caussa factum esse, qui destinationem meam, neque cognitam, neque discussam, prae- iudicabant. Quia enim rariores sunt apud n o s , qui scribendo, virium, ingenii- que periculum faciant, fit, ut facile suspicionem incurrant, qui hanc sibi provin- ciam delegerunt, in primis, si res domesticas, litteris complecti voluerint. Tunc enim , non vulgus modo, sed horum quoque non pauci,

Queis meliore luto finxit praecordia Titan. c)

conclamant. haud crediderim , quod vel inuidia ducantur, vel odio; sed quod existiment, scelus conflari, sicuti noxium reipublicae, ita comprimendum, ante, quam in neruum erumpat. Atque istud est, cur ante triennium, cum pagellis aliquot expressas volebam propositi huius mei rationes, in ius vocari coeperim.

a) Ita P l i n i u s , de sola historia naturali, ' b) O v i d i u s Trist. II. v. 329.

Praef. Lib.III. Infinitum id opus existi- C) I u v e n a l i s » XIV. } f . matur, nec ttmere, fine a/iqua re-

prehenfione, tractatum.

(8)

Nempe, in suspicionera cecidi, moliminis, quod non undiquaque sit integrum at- que innoxium. quam equidem procellam, quia non erat in mea potestate,

motos componere fluctus.

»

sustinui parienter, neque tamen ita me deservi, quin iis locis, quibus id fieri opor- tebat, de conatuum meorum innocentia, testarer.

§. III. Iam vero ex istis syrtibus enataueram, propitio, magnorum viro- r u m , fidere, adiutus; cum amicorum plurimi, dissuadere coeperunt laboriosum scriptionis genus, pro se quisque adferens, quod efficacissimum putabat, ad s t r i n- gendum retrahendumque animum, a coepti illius rationibus. Cogitarem,

inquie -

bant,

opus me adgressum esse, aleae plenissimum, et sicuti laboris pene immen- si, ita ultra privati h o m i n i s , eiusque tenuioris fortunae, o p e s , sumptuosum:

vixdum ei manum admoverim, pene elisum mihi esse; quid futurum crederem, si consummaverim, inchoatas, tanta difficultate, operas? meminerim prae-

terea, cuius regionis civis essem, quam variis obnoxiae vicissitudinibus, in qua plus nobis cum aerumnis, quam musis sit commercii: denique existimarem pe- nitius, cui vitae generi sim adscriptus, nimirum ita comparato, ut non habeam, cur aliena vineta caedam, ubi, si quid in me virium ac doctrinae est, in expugnan- dam meorum ignorantiam, debellanda vitia, emolliendos emendandosque mo- r e s , meliore cum fructu, possit collocari. Ista, et his similia plura, quo quis- que mihi gestiebat esse amicior, eo studiosius animo iniiciebat m e o ; f a t e o r , ira conquisita, ut potuerint omnino dubiam reddere mentem, quantumuis in propo- s i t o confirmatam. Proinde, segnius postea de persequendo instituto cogitavi; im- m o deserere id penitus s t a t u i , antequam proveherer altius. V e r u m , sicuti sunt ingenia h o m i n u m , cum ii ipsi, certe plerique e o r u m , qui omnes adhibuerant

machinas, ad laborem illum e manibus meis elidendum, sententia mutata, fluctu- antem animo, remis omnibus, iterum propellerent, ut coeptis insisterem, inie- ctam sollicitudinem, ponere nequiui prius, quam s i n g u l a , motae dubietatis capita illa, examinassem severius, cumque rationibus meis contendissem.

§ . I V . Atque eas quidem, quomodo discusserim, si non TUA, Lector opti- m e ! mea profectto multum interest, ut heic strictim exponam. Ante omnia sic reperiebam: accessisse me ad scribendum, animo aequissimo, atque ita compara- t o , qui nihil aversetur magis, quam offendendi alios c r i m e n : sin autem praeter opinionem m e a m , recte et ex vero dictis, offendi quempiam acciderit, sic puta- b a m ; non iam in m e , sed in illo ipso caussam positam f o r e , qui in offensam ver- terit, quod erat expeditum: tametsi non videam offensioni locum esse posse, in eo scribendi genere, quod totum ad decus gentis, et communis patriae, destina- tum est. Quemadmodum autem mentem ad liberalia studia natam, numquam

ad sordes adplicuerim; i t a , si opulentum esse contigisset, nullos sumtus honestius collocari credidissem, quam qui in litteras fiunt. quia e n i m , uti PLAUTUS, d) habet:

Est ubi damnum praestat facere, quam lucrum.

s t u d i a prosecto ea s u n t , quorum caussa, vix unquam nimios sumtus feceris; in p r i m i s , si profeceris quidpiam, ad laudes patrias atque ornamenta. Etenim, an-

gusti

dJ P I A U T U S Captiv. A£l. H.Sccn.U. v. 1 j o .

(9)

animi  est,-  et  alieni a praeclara  cogitatione,  pecuniarum  impendia,  musis  ex­ probrare,  aut  ex  earum  contubernio,  quaestum  facere.  Honesta  conanti, semper,  quod satis est,  sufficit.  Odia,  cur  metuerem,  plane  me  non  reperire,  in  re  inte­ gerrima,  et quae ad  bonos cives  ex  aequo pertineat.  Certe,  e) 

Sat  habet fauitorum  semper,  qui recte facit. 

Numquam  praeterea  me  ita suffenum mihi  fuisse,  ut  existimarim,  proficisci  a  me  posse quidpiam  dignum  inuidia,  quippe  qui  conscius  mihi  s i m ,  longe  infra  eius  metum  conatus meos positos  esse.  Quod  si  autem  euenerit,  iniectis  iterum  diffi­ cultatibus, labores meos  retardari, solatio mihi  fore,  illud  Poetae:  f) 

Laetius  est  quoties magno sibi constat honestum. 

Patrias  autem  conversiones,  quantas  quantae  sint,  a  studiorum  tractatione  mentem  avocare  non  debere,  quippe 

g) quarum  medicina  quiesque 

Nulla  nisi  in  studio,  Pieridumque  mora. 

Denique,  muneris,  quod  nactus sum,  partes,  ubi  cum  coepto  opere,  accuratius  contulissem,  bellissime  utraque  concordare  deprehendi.  Praeterquam  e n i m ,  quod 

h) Haud  aquum  facit, 

Qui,  quod didicit,  id dediscit. 

caritatem  certe  patriae,  ex  qua  haec mea  profluxit  destinatio,  tantum  abest,  ut  vi­ tae,  quam  sequor,  ratio  refugiat,  ut  eam  complectatur  potius.  Accedit, revera, 

θειαν χαί περί τά χαλά σποδέν esse,  per  temporum  vestigia,  in  gentium  originibus,  migrationibus,  bellis,  et  conversionibus  innumeris,  providentiam  aeterni  iustissi­

mique  Numinis,  observare,  mirari,  dillaudare;  rimari  naturae  penetralia,  et  ad  examen  revocare,  quidquid  indagatione  dignum  est.  quae  quidem  diligentia,  si  iustis  limitibus  circumscribatur,  sicuti  mentem  acuit;  ita  non  modo  non  avellit  a  rerum  divinarum  contemplatione;  sed  efficaciter  etiam  impellit,  ad aestimandam  celebrandamque  benignitatem  et  iustitiam  divinam,  hoc  est,  ad  ca officia,  quae  apud  hominem  θεολογοντα,  in  actione  perpetua  esse  debent.  Quid?  quod  hone­ stius  sit,  arctissima  tempora,  quae  sunt  a  publici  muneris  administratione  vacua,  istis occupationibus  dispungere,  quam  aut  prodigere  inaniter,  aut  ex more  eorum  male  collocare,  qui  cessatione  eiusmodi,  ad  voluptatem  et  lasciviam,  turpiter  ab­

utuntur. 

§,  V.  His ergo praesidiis tuebar  apud  animum,  conatuum  meorum  honesta­ tem.  Multo  autem  plura  fuerunt,  quae  m e ,  ad  hanc  cogitationem  suscipiendam,  induxerunt.  Primo  enim,  ingerebant  se  o c u l i s ,  exterarum  exempla  gentium,  quarum  eruditi  v i r i ,  subinde,  regna  et  ditiones  tenues,  ut decus iis  conciliarent, 

magno  et  conquisito  undiquaque  adparatu,  descripserunt,  feceruntque  non sper­ nendum  operae  pretium;  quod  et  multa  protraxerunt  in  lucem  publicam, quae  ignorabantur  adhuc;  et  de  patrio  solo,  egregie  meriti  sunt,  cum  cam sibi ornan­

dam 

e)  Idem  Amphitrui Prologo v. 79». 

f )  LUCANUS  Belli Civilis  Lib.  I X .  v. 404« 

g)  O V I D I u s .  Tristium Lib. V.Eleg. I. v.  33-34. 

h )  PLAUTUS Amphiiruo  Act  III. Scen. II. v.  55. 

(10)

dam  provinciam  sumserunt,  q u a m ,  ad  doctos  viros  pertinere,  sapientes  semper  existimaverunt.  Accedebant  frequentes,  eaeque  molesta;  auctorum  extraneorum  querelae,  quibus  silentium  de  patria  s u a ,  genti  nostrae,  iniquius  exprobrare,  et  vix  non  barbarici  notam  i n u r e r e ,  consueverunt.  Tametsi  enim  non  desunt,  qui  in  hac  parte  cum  laude  versati  s u n t ;  quia  tamen  aliud  sibi  propositum  habebant  optimi  illi  viri,  quam  ut  s e ,  per  res patriae universas,  diffunderent,  in  eam  spem  v e n i ,  haud  inutiliter  studia  laboresque  meos  collocatum  i r i ,  si,  quod  eorum  effu­ git  diligentiam,  pro  ingenii  ac virium  m o d u l o ,  in  commentaria  retulerim.  Por­

r o ,  quia  infinitae  sunt  exterorum  hallucinationes,  scribentium  de  rebus  nostris,  quas  sive  per  ignorantiam,  sive  pravos  adfectus,  multis  modis  foedant,  neque  non  ita  subinde  miscent,  ut  facile  indignationem  provocent  hominum,  etiam  non  i n i q u o r u m ;  detergendas,  pro  virili,  r e b a r ,  maculas  istas,  ne  florentissimi  olim  regni  i m a g o ,  nostra  etiam  culpa,  ad posteros,  luto  adspersa,  transmittatur.  In  p r i m i s ,  accuratiore  contemplatione  digna  mihi  semper  visa  s u n t ,  admiranda  illa  opificia,  quae passim  in  Hungaria,  mirifica  parens  n a t u r a ,  prodidit.  Est  enim  patria  nostra,  si  fateri  v e l i m u s ,  quod  neque  exteri  negant;  theatrum  quasi  quod­

dam  rerum  admirandarum,  quas,  quia  nostri  homines  parcius,  exteri  autem  va­ r i e ,  ac  plerumque  ex  ingenio  s u o ,  descripserunt,  facturum  me  laboris  pretium  p u t a b a m ,  si  et  hac  in  parte  conarer  aliquid.  Recte  enim  S E N E C A :  HAEc, 

ex  quibus  causis  accidant,  digna  res  est  excuti.  Quod,  inquis,  erit  pretium  operae?  quo  nullum  maius  est,  nosse  naturam!  Neque  ernimquid­ quam  habet  in  se  huius  materiae  tractatio  pulchrius,  cum  multa  habeat  futura  usui,  quam  quod  magnificentia  sui  detinet,  nec  mercede,  sed  miraculo  colitur. 

Et  quia non  ab  alienigenis  t a n t u m ,  sed  domesticis  etiam  scriptoribus,  multa  prae­

c l a r a ,  verum  sparsim  m o d o ,  de  H u n g a r i a ,  memoriae  sunt  prodita;  haud  equi­

dem  operam  lusurus  mihi  videbar,  quod  si  istorum  quoque  labores,  in  rem  no­ s t r a m v e r t e r i m ,  habitoque  d e l e c t u ,  transtulerim,  ad  gentis  et  regionis  decus,  illustrandum.  H o c  vero  ut  a u d e r e m ,  prater  amorem  natalis  s o l i ,  quo  quidem  vix  ulli  cesserim,  summorum  virorum  auctoritas  effecit,  monentium  frequenter  et  f e r i o ,  ne  deessem  patriae:  quorum  monitis  eo  lubentius  parui,  quo  honestius  existimavi,  non  m o d o  de  patria  bene  m e r e r i ;  sed  doctorum  quoque  desideriis,  si  n o n  satisfacere  pro  eorum  exspectatione, saltem non  refragari. 

§.  VI.  Haec  illa  erant  auctoramenta,  quibus  excitatum  me  sensi,  ut  ad  istas  consilii  r a t i o n e s ,  quas  iam  Lector  amice!  T E C U M  c o m m u n i c o ,  accederem. 

U n u m v e r o ,  ne  quid  diffitear,  aurem  mihi  vellebat s a e p i u s , et  nunc  v o l e n t e m ,  nunc  conantem  etiam,  a  proposito  vehementer  depellebat,  n e m p e ,  ingenii  te­ n u i t a s ,  et  doctrinae,  qua  sum,  angustia.  Enimuero,  immensam  illam  rerum  va­ rietatem,  quae commentaria  nostra  ingredi  oportebit,  tacita  conscientia,  reputan­

t i ,  concidebat  animus,  et  pudore  suffusus,  temeritatis  se  ipsum  accusabat.  Adeo  enim,  fere  per  universas  eruditionis  humanae  p a r t e s ,  sparsum  est,  quod  occipio,  ut πάνυ  sit  o p o r t e t ,  qui  ex  se  ipso,  h u i c ,  tam  vastae  destinationi,  sufficiat.  Qua  sollicitudine,  oppido  non  innani,  me  ut  exonerarem,  in  eam  curam  incubui,  q u o  plures  essent,  ex  omni  eruditorum  civium  g e n e r e ,  qui  operas  mecum  sociarent. 

N e q u e  difficile  e r a t ,  liberalia  ingenia,  ad  honestam  laborum  societatem,  pertra­ here.  quia  enim  non  sunt  musae  invidiosae,  ultro  lubentesque  operam  deferebant  s u a m ,  quibus  erectior  mens  contigit.  Plerique  a u t e m ,  non  negabant  quidem  s y m b o l a ; sed differebant  t a m e n :  c r e d o ,  ut  viderent,  quorsum  res  dubia  evasura  esset,  antequam  in  partem  l a b o r u m ,  iuxta  et  p e r i c u l o r u m ,  venirent.  Atque 

(11)

hos ego publice, etiam atque etiam, rogandos volui, uti, pro singulari sua eru- ditione, et rerum, quae se circumstant, habitu, opus istud, patria caussa susce- p t u m , iuvent, augeant, ornent. Neminis operam, quantulacunque fuerit, laude, quam merebitur, fraudabo; sed profecto tribuam cuique, quod suum est, elaboraboque penitus, ut intelligat posteritas, cuiui, in quauis operis parte, ope- ra atque studio, profecerim. Non est v e r o , cur pensa inter eruditos nostros,

partiar: ipse h i c , quem exhibeo, propositi mei typus, suam singulis partem, pro virili persequendam, admetictur, Quia enim nihil immensius est natura; ni- hil historia augustius; nihil denique laudabilius, quam in utroque curam ponere atque s t u d i u m ; proximum quodque, et in quo maxime quisque excellit, vel quo se plurimum existimat profuturum, eo promptius occupabit, quo est libera- liore animo praeditus. Igitur, vestigare antiquitates gentis; indagare origines;

excutere privata non minus, quam publica tabularia, archiva dicunt; explicare arcium et urbium primordia; metiri ac describere locorum s i t u s ; designare flu- viorum capita, alveos et exitus; inquirere in rerum naturalium caussas; expro- mere, quidquid ubique locorum inusitatum est atque excellens; verbo: diffundi per universum, qua is ad nos pertinet, antiquae, mediae et novae, quin naturalis

etiam historiae campum, hoc opus, hic labor erit!

§. VII. Ista sunt, quae cives nostros, per communem patriam, perque de- cus et ornamenta inclutae gentis, r o g i t o ; magna satis et multa. quae si praesti- terint, praestituros autem, pietas eorum, atque eruditio, spondent; nae illi mihi digni sunt futuri,

QUOS

mea musa canat:

neque his minora, quibus ab *) exteris, iuvari posse, optarim. Nimirum, eve- n i t , fato, quemadmodum credere fas est, iniquiore, ut optimorum auctorum, antiquorum ac recentium, de rebus Hungaricis, commentaria, interciderint ante, quam luce donari potuissent, aut in plurium esse manibus, vindicarique ab

interitu. PRISCI RHETORIS, qui rebus ATTILAE interfuit, historiam, nemo, crediderim, post tot summorum virorum diligentiam, integram exhibebit; nisi forte ex Turcorum scriniis protractam, apud quos, multa, canae illius antiquita- tis cimelia, teneri captiva, non abs re suspicantur docti. IUVENCUS CAELIUS CALANUSDALMATA, vitam Attilae scripsisse perhibetur, sed qui ineditus adhuc in bibliothecis latet, aut certe tineas pascit. Utinam edidisset c u m , sicuti spem fecerat, PEIRESCIUS, ac nuperrime nonnemo; tunc enim f e r r i potuisset iudi- c i u m , genuinusne ille auctoris, an supposititius foetus fuerit, quemadmodum LEIBNITZIUS alicubi iudicavit. Equidem, peromnia musarum sacra, rogo at- que obtestor, bibliothecarum praefectos, ne scriptorem i l l u m , latere diutius, aut prorsus interire, patiantur; sed vel ipsi publici tandem iuris faciant, vel e carceri- bus dimissum, nostris curis permittant: quam quidem beneficii, erga gentem suam, magnitudincm, una mecum praedicabunt, quotquot de eius ornamentis solliciti sunt. Nescio, an idem iste IuVENCUS S i t , cuius, non ita pridem, in fa- miliari sermone mentionem habuit, amicorum nonnemo. L i b r u m , aiebat, manu exaratum, atque res Attilae explicantem, in sua fuisse potestate; sed quem

*) Utinam lucem proxime adspiciat D A C I A A N T I Q U A, Illustris F R I D E R I C I W I L- HELMI S O M M E R I , Vratislaviensis, viri,

nobis amicissimi. Prorsus enim confido, non minus ex ea, quam eius REGNO VANNIA-

No.me profecturum.

(12)

rogatus, uni ex optimatibus Hungariae, haud gravate, permiserit. Quisquis vero sit, exponendum luci publicae iudicarim, ut ista quoque accessione, si scriptor sit anti- quus, saltem medii aevi, dubiis Attilae rebus, atque mirum in modum obscuris, lucis quidpiam adfundi possit. IANI PANNONII Annalium Hungaricorum, quos ille carmine heroico scripserat, iacturam irreparabilem, cum SAMBUCO nostro, i) alibi de- ploravi, felicem me ratus, quod

potui dedoluisse semel.

STEPHANI ZAMOSII historiam, qua res Hungariae, e t conversiones provinciarum ei adfinium, persecutus est, apud Transilvanos latere, et magno temporis atque ope- rarum impendio, ab his, qui auctorem ex aequo a e s t i m a n t , describi, conitans nonnul- lorum sermo est. quae, si ita s u n t , optarim, in eam curam incumberet, ex gente hac, doctorum aliquis, ut historia illa, vel publice legi possit, vel a nobis, ad praesens institutum, opportune transferri. Quia enim erat omnino ZAMOSIUS egregie do-

c t u s , confidimus, foetum eum edidisse, si tamen suus est, haud fortean degenerem.

NICOLAI OLAHi, viri summi, et. Strigoniensis Archiepiscopi, Adversaria Rerum Hungaricarum, ubi l o c o r u m , aut cuius industria, adserventur, equidem nescio.

multum me ex iis profecturum, fragmenta illa pollicentur, quae diligentissimus scri- ptor, MARTINUS SZENTIVÁNY S . I. passim sua fecit; si essent, quemadmodum futuros spero, qui liberaliter in medium conferrent, quod ad communis patriae lau- dem pertinet.

§ . V I I I . Longum, ac forte supervacuum foret, auctorum percensere nomina,

qui nondum potuerunt lucem publicam adspicere, quique mirifice iuvarent institu- tum meum. Recentiores commemorabimus, si eorum fortassis laboribus, meliore fato, potiri liceat. PROCOPIUS BONANUS, med. Doct atque seculo superiore,

Camerae Regiae in fodinis Hungariae, archiater, ingens volumen, (complectebatur enim, plus, ducentas tabulas, aeri incisas) magno labore, neque minore s u m t u , de Admirandis rebus Hungariae, conscripserat, iamque in eo fuit, ut typis exscriberetur, utilissimum opus, cum morte praeventus, destinatis excidisset. quod, quia in Austria evenit, facile est ad coniiciendum, non potuisse tantae molis atque sumtuum lucu-

brationes, interire, sed interceptas, uti fit, aut ad haeredes delatas, alicubi delitescere, Quocirca, o r o atque obtestor, vicinam gentem, aut quicunque demum M S C , illud postideant, ne, quod auctor ille, Hungariae decori consecraverat, vel interirc prorsus sinant, vel differant publici usus facere. Mihi profecto eo beneficio, nihil exopta- tius evenire posse crederem, si, quae vir diligentissimus, magna collegit accuratione, consulere, aut plane cum meis possem coniungere. Eadem, si non deteriora, fata subiit CHRISTIANUS ab HORTIS. duos ille tracTatus, alterum de Gemmis Hunga-

riae, de Balsamo Hungarico alterum, uti erat ingenio sagacissimo, composuerat: at enim vero, diem prius o b i i t , quam suos illos foetus, lucis usura donare potuisset.

quos postea, cum instrucTissima, quam possidebat, bibliotheca, ob viduae incuriam

i ) D e vetere I .icceracura Hunno-Scythka Sccl. III.

§. III. p.<Sc.

* Factunt operis huius indteium Alifccllartea Curiofa Anno I. p. z ? z . ct Anno II. Dec. I.

p. f 6 . Er P H I L . I A C . S A C H S Ampeloi»r.

p. 4J. J£#i, ( Procopius Uonanus ) hac, inquit, ct plura alia, in libro Jito, de

Admirandit Hungari* Rehus, aui fumti- bus Archicpifcojti,Palatini KegniHun- garia, et Comitu Nadasdy, faujlam

tucinam prtpediem ex/pecJat, adno- tauit. S e d , quam tum icio, icfeliit cum fpei lua.

(13)

et liberorum aetatem impubem, in nobili v i c o , quem ad carpathi radicem colue- rat, Poloni, proh malum! diripuerunt. Utriusque laborum iacturam reparatu- rus credebatur, notissimus auctor, qui edito apud Anglos, sub ipsum feculi, quod vivimus, auspicium, Danubialis sui operis Prodromo, maiorem in modum exacuerat eruditi orbis exspectationem. V e r u m , fortuna viri, uti apud omnes constat, subito conversa, spe vasti illius operis, excidissemus o m n i n o , nisi k) editionem eius, ab eruditissimo FONTANINO, exspectandam iussisset. quam, si maturaverit, quod ab eo vehementissime petimus, summam a bonis omnibus gratiam inibit.

§. IX. Haec sunt illa, quibus iuvari me posse optarim, atque maturius in com- mune conferri, a quibus ea proficisci poterunt. Nam, l)

Bis est gratum, quod opus est, ultro si offeras.

Cesso igitur, importunius fatigare viros doctos, sive cives s i n t , sive exteri. Se- cum illi, quod equidem spero, reputabunt, quid studia, quid artes, quibus non sui caussa florent, quid denique honestas conatuum meorum a se flagitet.

Non sic virginibus flores, non frugibus imbres.

Prospera non fessis optantur flamina nautis,

quemadmodum nobis, eruditorum i l l a , quae imploramus, auxilia. Quos et illud impensius rogito, ut quid de mea ista destinatione sentiant, liberius, s i n e convitio t a m e n , seu publice, seu privatim, expromant, moneantque, sicubi iudicaverint, in ordinando aut elaborando, augendo arctandove opere, moneri quidpiam posse, debereque. Non enim ita mihi placco, ut undique conatus iste meus pulcher mihi s i t ; totum eum doctis, fingendum ac refingendum, permitto, habebuntque profecto docilem et obsequentem, ubi meliora docue- rint. Quia enim uni probari docto malo, quam rudibus sexcentis; constitui, desistere potius a coepto, quam non satisfacere eruditorum exspectationi; longe eorum dissimilis, qui sua omnia, sicuti aranea telam, ex se, et suo iudicio, fingunt, neque non ita iis deleclantur, ut capite diminui malint, quam alio- rum monita f e r r e , iisque proficere; satis habentes, si et chartam corruperint, et librarias tabernas, voluminibus non necessariis, oneraverint. Quod si au- tem, in hominum, carpendi et pugnandi cupidorum insanias, inciderim, num- quam committam, ut in arenam me proliciant; quippe qui didicerim, pulcher- rimum victoriae genus esse, quod de obtrectatoribus litterariis, ni detrimentum existimationi inferant silentio paratur. quia enim dicaculi sunt, atque alienissimi a bonarum litterarum humanitate, quo magis retunduntur, eo ferociunt exquisi- tius. Quid ergo ?

Si livor obtrectare curam voluerit, Non tamen eripiet - conscientiam,

k) Coniicias hoc ex litteris, quas auctor, ad R. P. BERNARDUM M O N T F A U C O N , Anno 1717- d.27. Aprilis, Ponte Traiani, d e d i t , quasque ALBERTUS HENRICUS de SALLENGRE in Novo Antiauit. Ro- manar, Thesauro, T o m o I. num. IX.

p.989. ex eruditis Venetorum ephemeri- dibus, excerptas, et donatas latinitate, ex- hibet. Item R. P . M I C H A E L BONBARDI, in Topogr. Magni Reg. Hungaria,

p.303.

L) PUBLIus in Mimis.

(14)

scilicet, nonneglecti, adversus patriam, amoris et officii. quae mihi omni convi- tio maior, laude vero, etiam maxima, potior est.

§. X. Ceterum, ne ignarum LecTorem d i m i t t a m , cur ad hunc modum, opus universum digesserim, paucis id quoque expediam. Id v e r o , HUNGA-

RIAM ANTIQUAM

et NovAM

adpellare placuit, sumto, ex ipsa tractationis ma- teria, nomine. MEDIAM, utrique interponere fuit animus, quam tamen, quod s i n e violentia licuit, partim antiquae, partim novae, admensus sum. ANTI- QUAM ideo in

Libros IV.

partitus sum, quia sic erant origines et incrementa gen- t i s , ut ex

Scythis

nascerentur

Hunni;

hos exciperent

Abares;

istos denique

Hungari.

Visum est autem pretium operas,

Scytharum,

atque

Hunnorum

hi- s t o r i a m , prius expedire, postea vero designare regiones, quas sive coluerunt, sive populati sunt, sive pulsis hostibus, occupauerunt: qua partitionc opus non erat in iis libris, quibus

Avarica

et

Hungarica,

explicantur, cum earundem re- gionum et locorum repetenda fuisset m e n t i o , quae libris prioribus expediuimus.

NOVA autem HUNGARIA

Libros III.

nobis suggessit:

Historicum,

quo res Hungaricas recognoscimus:

Geographicum,

quo describimus locorum s i t u s : de- nique

Physicum,

quo historiam Hungariae naturalem complectimur. Istis, tres alios iungere constitueram;

Politicum; Diplomaticum

et

Genealogico - Heraldi-

cum; ad illum summa iuris publici Hungariae capita; ad istum diplomata, litte- ras et id genus documenta; ad hunc denique, genealogias, et insignia familia- r u m nostrarium, referre, animo sederat; sed cum satis exaggerata sit materia, in qua iam occupor, differendam diligentiam illam p u t a v i , dum praesentia expli- c u e r o : praestolaturus interim suppetias, quae instruendis istis quoque libris, erunt necessaria:. Alioquin in Hungaria

Antiqua

et

Nova,

conatus specimen, elabora- tis capitibus aliquot, exhibui, ut haberent docTi, unde coniicerent, de universi operis tenore, atque quam simus ad scribendum apti et instrucTi. Enimuero illud HORATII m) mihi dicTum credo:

Tu nihil inuita dices faciesque Minerva;

ne forte, refragante ingenio ac doctrina, res maximas, obscurem p o t i u s , quam illustrem. quod si iudicaverint sapientes, calamum p o n a m , et chartas complica- b o , relicturus partes istas his, quibus ingenium felicius o b t i g i t , atque doctrina consummatior. Dictionis genus, quo u t o r , v a r i u m , credo, neque sibi con- stans, iudicabunt aures delicatae. Sed ita sunt res, quas scribo, ut eundem ubi- que habitum orationis respuant. Suffecerit fortassis, si legi possim atque intelligi.

Elegantiam enim sermonis, ubi ca nascitur ex ipsis r e b u s , sicuti non refugio;

ita haud quidem anxie confector, ubi pedestrem et numerosam orationera, rerum i n d o l e s , aversatur. Videlicet:

Ornari res ipsa negat, contenta doceri.

quemadmodum habet versas MANILII. Certe ea r e s , CICERONEM, totius facundiae parentem, deterruit, et ab opere geographiae, quod moliri occeperat, r e v o c a v i t : sic enim scribit: n)

Et bercule, sunt res difficiles ad explicandum,

et

όμοειδεις;

nec tam possunt

άνθηρογραφειοϑα,

  quam  videbatur.

  Sordes  a u t e m ,  si 

m )  de  ArtePoet  v.  385.  n)  Lib. II.ad Attic.  Ep.  6. 

(15)

quae alicubi orationi sunt adspersae, invito certe exciderunt, eoque minus expro- brari debent homini, purae latinitatis haud incurioso, quo magis arduum est, pone- re, quod ab ineunte pueritia, ex institutionis vitio, contraxeris.

§. XI. Ista fuerunt, quorum caussa monendus cras, OPTIME LECTOR!

Nunc, i i , cum honoris praefatione, nominandi s u n t , q u i , collatis hucusque symbolis, iuverunt propositum nostrum. Duum illi generum fuere; alii enim, lucubrat onibus, libris alii et consilio ibant me adiutum. In illis primo loco no- minandus est, v i r , arte medendi celeberrimus, CAROLUS OTTO MOLLERUS,

M . D . et inclytorum

Comitatuum, Zoliensis

et

Turocziensis Physicus,

qui, pro s u a , erga m e , voluntate; utor enim eo familiariter;

Sklenenses

et

Vihnenses Thermas,

vernacula descripsit: quem ego postea laborem, non modo latinitate donavi; sed auxi etiam, quippe, saepius in iis ipsis thermis, valetudinis caussa, diversatus. Eadem ille diligentia,

Belitzenses, Baimotzienses, Pöstinenses, Raitzenses, Ribarienses, Trentsinenses, Stubnenses;

acidulas item complures, explicare constituit: quod ut possit, vires ei integras, et vitam, sine querela, diuturnam, ex animo precamur. Reliqua, ad eandem hanc classem pertinen- t i a , Nobilissimus ANDREAS HERRMANNUS, M . D . nuper incluti

Comitatus Neogradiensis Physicus Ordinarius,

iam apud nostros Pisonienses,

Practicus,

adfinis meus, adiecit, totamque illam provinciam sibi delegit, ubi sub examen chimicum vocanda erunt,

metalia, minerae, vina, aquae salubres,

et quae sunt huius generis,

cetera.

Quia enim, cum arte medica, egregio nexu,

spagyri-

cam coniunxit, opportunam nobis fore operam eius, non uno argumento, per- suasi sumus. Et profecto confido o ) , reliquos etiam patriae

Physicos,

non com-

missuros esse, ut operam corum desiderare possim. Quia enim exterorum ephe-

merides

non sine laude hucusque ornaverunt haud pauci, non poterunt non do- mesticam, hominis, sui studiosissimi, diligentiam, pari cura sublevare. In-de- scribenda

Terra Scepusiensi,

praeclare de nobis sunt meriti, generosus PAULUS KRAY

de Rokusch,

S. C. R. M . mathematicus castrensis; et Cl. GEORGIUS

Bo-

HUSCH, Kesmarkiensis Scholae E. Rector: ille enim,

mappam chorographicam,

p) quam

Illustris Noltenii,

quaestoris Caesarei, iussu, diligentissime f e c e r a t , ultro lubensque nobiscum communicavit; hic

Comitatus

eiusdem

historiam,

con-

texuit, digestam a nobis ordine n o v o , nostraque investitam dictione: verum, quod mecum plures ingenue dolent, boni isti v i r i , fato praventi maturiore, ne- queunt fructu laborum perfrui. Neque minor Cl. GEORGII BUCHHOLTZII IU- nioris, laus censenda est Enimuero, cum apud Liptovienses ludo praseilet litte- rario, uti est rerum naturalium curiosissimus,

Antra Deminfalvensa, Szenti- vanensia,

aliaque, haud s i n e grandi periculo, adiit, perreptavit, dellneavit

o) Sunr vero, a quiKus funpetias nobis pnll ce- mur, Viri excellentifftmi honoratijfmi- qite, ap.id Sdrojienses, D. R L I M A N N U S ;

apud Scepufienses, D. M i t f T E A u j ; apud Lifitoutenses, D . FISCHEKUS; apud Sempronienjes,D.LIEBEZEITIUS; apud Jaurienses, D . K O M A R O M I U S ; apud

Pejitenses, D . S T O C K E A U S , cuius Thermographiam Budenjem, opus prs- clarum, guci exofcuUmur, calamitati au- cem, quam ex nupero vrhis incandio, p.is- fus c l t , ex animo indolcmus, Dcum prc-

cati, ut virum nobis amicfssiirum, incolu- mem ferucc, omnique bonorum g.nerc ad- fluentem.

p) Nefcio, quo maloerrorc fa£rum 6 ; , ur in expljiiatione rnappa: h u i u « , Hungaria Noua Lib. II. Geograph. p.-\. (. II.

mcncioncm Eieuationis Aequatoris, legas, quippe l<perrluam. Sen i.ongicudo eciam ipsa, graduum eft 4$. minut, vero j6. quod hic uionuilie luuac, ne lcrib.c crro- res, nostros frciumus.

(16)

ad regulam, fusiorique illustravit commentario. cuius quidem diligentiae speci- m e n , tabula aenea descriptum, exstare voluimus, dum reliqua lucem publicam potuerint adspicere. Pater vero s u u s , GEORGIUS BUCHHOLTZIUS, vene- randus s e n e x , et octogenario maior,

Montium Carpathicorum

miracula, quae ab incunte iuventute saepe iterumque praesens spectavit, manu s u a , quod in ea aetate dignum admiratione e s t , fuse, et ex v e r o , descripsit, icone s i m u l ad- i e c t a , quam Periliuftris ac Generofus DN. STEPHANUS BERZEVITZY de ea-

dem,

pro obtutus ratione, qualem in vico

Kakas Lomnitzensi,

habuit, scite ad- umbravit, exhibendam, ubi opus integrum consummaverimus. Superest, ut Cl. IOHANNIS M A T O L A Y , Vetusoliensis, operam, collaudemus, quippe qui, commentationem nostram, de

Vino Semproniensi,

membro secundo, quod ei integrum in acceptis ferimus, adauxit. Atque isti s u n t , qui symbolis nos iuve-

r u n t , et quorum opera in concinnando PROOROMO isto, profecimus, nam ce- t e r o s , qui in reliquis operis partibus elaboraverunt quidpiam, tunc memorabi- m u s , c u m , volente D e o , labor omnis confectus fuerit. Hos interim, s i n e in- gratae mentis n o t a , silere nequiuimus, certa spe freti, plures in posterum ad la- borum venturos societatem, quum viderint, non se alienas laudi, sed suae ipsorum existimationi velificari.

X I I . Inter hos a u t e m , qui nunc consilio, nunc suppeditatis opportune l i b r i s , destinationem meam promovebant, h a b e o , cur celeberrimo CAROLO REYGERO nostro, ILLUSTRISSIMI ET EXCELLENTISSIMI R. H. PALATINI, Ar-

chiatro,

gratias agam. Enimuero, bibliothecam, quam ab optimo patrc, acce- pit instructissimam, totam mihi curiosius vestigandam, permisit, ut si adessent auctores, potissimum in historia naturali, qui me iuvare postent; sunt autem bene multi; e o s , iure quodam m e o , promere possem, atque in rem meam ver- rere. Maxime vero d o l e o , nobilis viri, STFPIIANI PAULLI MUNKÁTSY, jCti Tyrnaviensis, m o r t e m , si instirutum meum aestimem, oppido intempesti- vam. F u i t i s , melioribus litteris haud vulgariter, ac praeter morem nostratium, i m b u t u s , graece et latine doctus, antiquitatis scrutator eximius, certe polyhistor

haud vulgaris, ac librorum, ad vitium usque, amans, quos grandi sumtu, ac pene reditus suos exsuperante, atque in his optimis optimorum auctorum editio- n e s , plerasque transmarinas, coacervaverat, ut publicae potius, quam privata;

bibliothecae modum eximius iste apparatus, aemulari iam videretur: rarissimo apud nos exemplo. Ab hac eius indole, in viros eruditos, ex acquo propensa, facile erat impetrare, ut rationes propositi m e i , suas existimaret. Tametsi enim et re- ligione a me dissidebat, et vitae, quam sectabatur, instituto, animum tamen ita mihi addixit, ut non dubitarit, integris subinde plaustris, libros ad mc mit-

t e r e , quo luculentiora faceret commentaria mea. quinimmo, difficillimas mate- rias, quarum mentio in sermone familiari non unquam iniecta fuit, sibi ad elabo- randum ultro delegit, in quas demum ita incubuit, u t , si potuisset coepta consum- m a r e , nae ille me grandi labore exoneravisset. Ac tanto acceptior

haec

industria mihi fuit, quod sciebam, doctrina eius, quam multo usu perspectam habui, niti me poste. At enim vero, sicuti fluxae sunt atque instabiles res humanae, optimus MUNKÁTSYUS noster, morbo adtritus diuturniore, nuper, naturae debitum red- didit: qua re factum est, ut non librorum modo usura, quos liberaliter communi- cabat, sed lucubrationibus etiam eius, carere iam debeam. Utinanavero biblio- theca

(17)

theca illa in possessorem incidat, si non similem MUNKÁTSII, saltem non durum ac difficilem, hoc est, ad iuvandum nos pronum. Haec de boni illius viri erga me stu- dio, uti sunt, dicere debui, siquidem,

Dignum laude virum Musa vetat mori.

Illud fortassis, scire voles, AMICE LECTOR! quando universum opus, cuius heic summa tantum lineamenta expressimus, postis aut debeas exspectare? Si res quidem meo solius arbitrio gereretur, quam ocyssime; sed quum exorandi sint plures, ut sua conferant, longiore temporis intervallo opus fore, facile coniicies, maxime in tanta rerum varietate, quas conquirere, conquisitas digerere, digestas elaborare, id vero, sicuti opera:, ita temporis permultum deposcit. Licet enim, nulla mihi operis pars, sine grandi adparatu sit; complures autem elaborata: penitus: multa nihilominus requirentur, qua: addi opportebit. Igitur, plurium erit, tanti operis maturitatem, accelerare. Nos profecto, έαν ο Κυριος θελήση χαί ζήσωμεν, nihil  facie­ mus  residui,  ut  fidem,  quam  orbi  litterato  adstrinximus,  quam  primum  liberare  possimus.  Iam optime  v a l e ,  et,  si  in  limine,  diutius  a nobis  detentus  e s ,  quam  voluisses, ita  id interpretabere,  succurrisse  nos  eorum  ignorationi,  qui  nondum  ha­ bebant  perspectum,  quorsum  conatus  isti  nostri  pertinerent,  voluisseque  provocare  ad facilitatem  omnes,  qui destinationem  nostram  iuvare  potuerint.  Nunc  permitta­

mus vela  ventis!  Tu autem,  quisquis  es, si bonus  es!  oram solventibus, ventos se­

cundos,  hoc  ect,  D E I  et  CAESARIS  gratiam, precabere.  PISONII in  Mar­ comannorum  et  Quadorum  finibus,  ANNO M D C C

 XXIII. 

Kalendis  Augusti. 

(18)
(19)
(20)
(21)
(22)
(23)
(24)
(25)
(26)
(27)
(28)
(29)
(30)
(31)
(32)
(33)
(34)
(35)
(36)
(37)
(38)
(39)
(40)
(41)
(42)
(43)
(44)
(45)
(46)
(47)
(48)
(49)
(50)
(51)
(52)
(53)
(54)
(55)
(56)
(57)
(58)
(59)
(60)
(61)
(62)
(63)
(64)
(65)
(66)
(67)
(68)
(69)
(70)
(71)
(72)
(73)
(74)
(75)
(76)
(77)
(78)
(79)
(80)
(81)
(82)
(83)
(84)
(85)
(86)
(87)
(88)
(89)
(90)
(91)
(92)
(93)
(94)
(95)
(96)
(97)
(98)
(99)
(100)
(101)
(102)
(103)
(104)
(105)
(106)
(107)
(108)
(109)
(110)
(111)
(112)
(113)
(114)
(115)
(116)
(117)
(118)
(119)
(120)
(121)
(122)
(123)
(124)
(125)
(126)
(127)
(128)
(129)
(130)
(131)
(132)
(133)
(134)
(135)
(136)
(137)
(138)
(139)
(140)
(141)
(142)
(143)
(144)
(145)
(146)
(147)
(148)
(149)
(150)
(151)
(152)
(153)
(154)
(155)
(156)
(157)
(158)
(159)
(160)
(161)
(162)
(163)
(164)
(165)
(166)
(167)
(168)
(169)
(170)
(171)
(172)
(173)
(174)
(175)
(176)
(177)
(178)
(179)
(180)
(181)
(182)
(183)
(184)
(185)
(186)
(187)
(188)
(189)
(190)
(191)
(192)
(193)
(194)
(195)
(196)
(197)
(198)
(199)
(200)

Hivatkozások

KAPCSOLÓDÓ DOKUMENTUMOK

(in plano, de quo agitur, intelligendo).. Itaque Z et / sunt eadem; ac quaevis h\K est etiam axis ipsius Z, et inter omnes axes ipsius 7., ^ est... Idem de F eodem

Immo vero quod maius est, eos etiam illi exosum.. non possunt aequo animo, quin quod in se deprehendere non possunt in eis tamquam

commendavit. De quo Costus rex maximé turbatus est, quod a regina et filia dilecta recedere deberet et reditum nesciret. Sed quia necesse 20 erat oboedire mandatis Casaris,

Ad vigesimum quartum capitulum sive articulum ipsi domini responderunt, et ita est repertum, quod ipsa ecclesia n ullam fabricam habet, quia ad ipsius fabricam

» H - « — i = 2 n — 1 , qui est numerus H-tus impar; ita in strato sequente est triangulorum numerus («— i)-tus impar, et ita porro; ut summa omnium sít n\ Itaque etiam

quam partem finium facerent hosti facultatem, Sigismundus Polo- niae magno et praeclaro animo rex pacisque ita amator, ut bello semper fortissimus haberetur,

Quod quum certo sciam, Maiestatem Vestram Caesaream non facturam ; tum ipse etiam humillime supplico, ne id illis concedat, postquam huc tantam rem perduxi, et sperandum sit, in

Ha pedig igaza volt Spitzernek abban, hogy „nihil est in syntaxi, quod non fuerit in stylo” (semmi sincs a szintaxisban, ami korábban ne lett volna meg a