M. TULLII CICEROMS
ORATIONES PRO P. SESTIO, I\ P. VATIMUM, PRO M. CAELIO. -
EECOGNOVIT
REINHOLDUS KLOTZ.
L I P S I A E
SUMPTIBUS ET TYP1S B. G. TEUBNERL MDCCCLXIV.
M.
P R O P.
TULLII CICERONIS
S E S T I O O R A T I O .
ARGUMENTUM VETER1S ENARRATORIS.
P. Sestius amicissimus familiarissimusque Ciceronis fuit in collegio tribnnorum pi., qui fuerunt P. Lentulo Spinthere Q. Metello Nepote coss.
[anno p. u. c. 697.]. Obstinate igitur et is sese dediderat in consensual partis eins, qui dignitatem suam M. Tullio restitueré gestiebant. Sed enim P. Clodio repugnante et conspiratam seditiose multitudinem con- gregante, ne quis isti ad revocandum Ciceronem daretur effectus, ad di- micationem usque processum est, ut P. Sestius gravissime et paene le- taliter vulneratus [vide huius ipsius orationis cap. 37 sq. et Ciceronis ad Q. fralrem epistolarum lib. II. ep. 3. §. 6.] necessario cogeretur etiam ipse armatorum manum gladiatoriam, quod Milo iam fecerat, adhibere, praesidii scilicet gratia: sic enim potuit effici, ut actionem, quam pro Tullio instituerat, obtineret. Postquam tarnen Cicero ab exsilio rediit, accnsare de vi P. Clodius Sestium coepit immisso velut principe dela- lionis M. Albinovano et testimonium dicente P. Vatinio: ut hoc prae- cipue crimini daret, quod supergressus civilem modum rogationem suam non acquitate persuaserit, sed armis obtinuerit. Cui opponetur huius modi a Cicerone defensio per qnalitatem speciei duplicis
Nam relativum hoc erit, iuste et merito ha- buisse armatorum praesidia P. Sestium, ut Clodianos impetus ab ilia dimicatione, quam facere coeperat, submoveret. Illud vero ad com- pensationem refertur, pro bona causa et rei publicae necessaria, etiam si armatos habuerit, impunitum esse debere, quum bene meritum de salute patriae civem restituì vellet omnium favente consensu. Hanc igitur eamdem causam plurimi defenderunt, in quis fuit Q. Hortensius, M. Crassus, C. Licinius Calvus, partibus inter se distributis, quas in agendo tuerentur. Itaque Tullius ea peroravit, quae sibi fuerant expli- canda, nec, ut plerique arbitrati sunt, extra causam vagatus est: quam- vis enim sciamus multa Ciceronem vel iratum vel dolentem de passionibus suis ultra paene quam res posceret exag- gerare solitum, tarnen, quod hie prolixa quadam turbolentissimi tem- poris descriptione multum voluminis occupat, non mediocriter videtur
eie. U. 3 1
2
ad praesens negocinm pertinere. Ostendendae sunt enim P. Clodii se- ditiosae turbulentaeque iilius temporis actiones et iniuriae, quas ipse Cicero perpessus, et utilitates, quas in iilius restitutione patria con- secuta sit, ut recte ac necessario P. Sestius armalos habuisse videatur, propterea sit maxime praesentis criminis invidia liberandus. pudicio, cui praeerat M. Aemilius Scaurus praetor, P. Sestius revera absolutu9 est, vide Cicerouis epistolarum ad Q. fratrem lib. II. ep. 4. 1.]
I. 1 . S i quis anlea, iudices, mirabatur quid esset quod pro tantis opibus rei publicae lantaque dignitate imperii ne- quaquam satis multi cives forti et magno animo invenirentur, qui auderent se et salutem suam in discrimen offerre pro statu civitatis et pro communi liberiate, ex hoc tempore mi- relur polius, si quem bonum et forlem civem viderit, quam si quem aut timidum aut sibi potius quam rei publicae con- sulenlem. Nam ut omiltatis de unius cuiusque casu cogitando recordari, uno aspectu intueri potestis eos, qui cum senatu, cum bonis omnibus rem publicam adflictam excitarint et la- trocinio domestico liberarint, maestos, sordidatos, reos de capite, de fama, de civitate, deforlunis, de liberis dimican- tes: eos aulem, qui omnia divina et humana violarint, vexa- rint, perlurbarint, everlerint, non solum alacres laelosque volitare, sed etiam fórtissimis atque optimi's eivibus pericu- ium moliri, de se nihil timere. 2. In quo quum multa sunt indigna, turn nihil minus est ferendum, quam quod iam non per latrones suos, non per homines egeslale et scelere per- dilos, sed per vos nobis, per optimos viros optimis eivibus periculum inferre conantur et quos lapidibus, quos ferro, quos facibus, quos vi; m a n u , copiis delere non poluerunt, hos vestra auclorilate, vestra religione, vestris sententiis se oppressuros arbitrante. Ego autem, iudices, quoniam q u a voce mihi in agendis gratiis commemorand'oque eorum, q u i de me oplime meriti sunt, beneficio esse utendum putabam, ea nunc ut'i cogor in eórum.periculis depellendis, iis potis- simurn vox haec serviat, quorum opera et mihi et vobis et populo Romano restituta est.
. II. 3. E t quamquam a Q. Hortensio, clarissimo viro at- que eloquentissimo-, causa est P. Sestii perorala nihilque a b co praelermissum est, quod aut pro re publica conqueren-
dum fuit aut pro reo dispulandum, tamen adgrediar ad dicen- d u m , ne mea propugnalo ei potissimum defuisse videalur, per quem est perfectum ne caeteris civibus deesset. Atque ego sic statuo, iudices, a me in hac causa atque hoc extremo dicendi loco pietatis potius quam defensionis, querelae quam eloquentiae, doloris quam ingenii partes esse susceptas.
4. Itaque si aut acrius egero aut liberius quam qui ante me dixerunt, peto a vobis, ut tantum orationi meae concedalis, quantum et pio dolori et iustae iracundiae concedendum pu- tetis. Nam neque officio coniunctior dolor ullius esse polest quam hie meus susceptus ex hominis de me optime meriti periculo neque iracundia magis ulla laudanda quam ea, quae me inflammat eorum scelere, qui cum omnibus meae salulis defensoribus bellum esse sibi gerendum iudicaverunt.
5. Sed quoniam singulis criminibus caeteri responderunt, dicam ego de omni statu P. Seslii, de genere vitae, de na- tura, de moribus, de incredibili amore in bonos, de studio conservandae salutis communis atque ocii, eontendamque, si modo id consequi potero, ut in hac confusa atque universa defensione nihil a me quod ad vestram quaeslionem, nihil quod ad reum, nihil quod ad rem publicam pertineat praeter- missum esse videatur. Et quoniam in gravissimis temporibus civitatis atque in ruinis eversae atque adflictae rei publicae P. Seslii tribunatus est a fortuna ipsa collocalus, non adgre- diar ad illa maxima atque amplissima prius, quam docuero quibus initiis ac fundamentis hae tantae summis in rebus laudes excitatae sint.
III. 6. Parente P. Sestius nalus est, iudices, homine, ut plerique meminislis, et sapiente et sanclo et severo: qui quum tribunus plebis primus inter -homines nobilissimos temporibus oplimis factus esset, reliquis honoribus non tam uti voluit quam dignus videri. Eo auclore duxit honestis- simi et specialissimi viri, C. Albini, filiam, ex qua hic est puer el nupta iam filia. Duobus his gravissimae antiquitatis viris sic probatus fuit, ulrique eorum ut et carus maxime et iucundus esset. Ademit Albino soceri nomen mors filiae, sed caritatem illius necessitudinis et benevolentiam non ade- mit. Hodie sic hunc diligit, ut vos facillime poteslis ex hac
1 *
4
PRO P. SESTIO ORATIO. ,vel adsiduilale eius vel sollicitudine et molestia iudicare.
7. Duxit uxorem patre vivo optimi et calamitosissimi viri filiam, L. Scipionis. Clara in hoc P. Sestii pietas exstitit et omnibus grata, quod et Massiliam statim profectus est, ut socerum videre consolarique posset fluclibus rei publicae expulsum, in alienis terris iacentem, quem in maiorum suo- rum vesligiis stare oportebat, et ad eum filiam eius adduxil, ut file insperato aspectu complexuque si non omnem, at ali- quam partem maeroris sui deponeret: et maximis officiis et illius aerumnam, quoad vixit, et filiae solitudinem susten- tavit. Possum multa dicere de liberalitate, de domesticis of- ficiis, de tribunatu militari, de provinciali in eo magistratu abstinentia: sed mihi ante oculos obversalur rei publicae dignitas, quae me ad sese rapit, haec minora relinquere hor- tatur. 8. Quaestor hie C. Antonii, coilegae mei, iudices, fuit sorte, sed societate consiliorum meus. Impedior non nullius officii, ut ego interpretor, religione, quo minus exponam quam multa P. Sestius, quum esset cum collega meo, sen- serit, ad me detulerit, quanto ante providerit. Atque ego de Antonio nihil dico praeter unum: numquam illum filo summo timore ac periculo civitatis neque communem metum omnium nec propriam non nullorum de ipso suspicionem aut infi- tiando tollere aut dissimulando sedare voluisse. In quo col- lega suslinendo atque moderando si meam in illum indulgen- tiam coniunctam cum summa custodia rei publicae laudare vere solebatis, par prope laus P. Sestii esse debet, qui ita suum consulem observavit, ut et fili quaestor bonus et vobis omnibus optimus civis videretur.
IV. 9. Idem, quum fila coniuratio ex latebris atque ex tenebris erupisset palamque armata volitaret, venit cum exer- citu Capuam, quam urbem propter plurimas belli opportuni- tates ab fila impia et scelerata manu temptari suspicabamur:
f et inde M. Aulanum, tribunum militum Antonii, Capua prae- cipitem eiecit, hominem perditum et non obscure Pisauri et in aliis agri Gallici partibus in fila coniuratione versatum:
idemque C. Marceilum, quum is non solum Capuam venisset, verum etiam se quasi armorum studio in maximam familiam coniecisset, exterminandum ex fila urbe curavit. Qua de
causa el tum convenlus ilie Capuae, qui propter salulem illius urbis consulatu conservatam meo me unum patronum adoplavit, huic apud me P. Seslio maximas gratias egil et hoc tempore eidem homines nomine commutato coloni decu- rionesque, fortissimi atque optimi viri, beneficium P. Seslii testimonio declarant periculumque decreto suo deprecantur.
10. Recita, quaeso, P. Sesti, quid decrerint Capuae decu- riones, ut iam puerilis tua vox possit aliquid significare in- imicis nostris, quidnam, quum se corroborarit, effectura esse videatur. DECURIONUM DECRETA. Non recito decretum officio aliquo expressum vicinitalis aut clientelae aut hospitii pu- blici aut ambitionis aut commendalionis gratia: sed recito memoriam perfuncti periculi, praedicationem amplissimi be- neficii, vicem officii praesentis, testimonium praeteriti tempo ris. 11. Atque illis temporibus iisdem, quum iam Capuani metu Sestius liberasset, urbem senatus atque omnes boni de- prehensis atque oppressis domesticis hostibus me duce ex periculis maximis extraxissent, ego litteris P. Sestium Capua arcessivi cum ilio exercilu, quem tum secum habebat. Qui- bus hic litteris lectis ad urbem confestim incredibili celeritate advolavit. Atque ut illius temporis alrocilatem recordari pos- sitis, audite litteras et veslram memoriam ad timoris prae- teriti cogitationem excitate. LITTERAE CICERONIS CONSULIS.
V. Hoc adventu P. Sestii tribunorum plebis novorum, qui tum extremis diebus consulatus mei res eas, quas ges- seram, vexare cupiebant, reliquaeque coniurationis ímpetus et conatus sunt ì-etardati. 12. Ac postea quam est intellectum M. Catone tribuno plebis, fortissimo atque optimo civi, rem publicam defendente, per se ipsum senatum populumque Ro- manum sine militum praesidio tueri facile quum maiestatem suam tum dignitatem eorum, qui salutem communem peri- culo suo defendissent, Seslius cum ilio exercitu suo summa celeritate est Antonium consecutus. Hic ego quid praedicem quibus hic rebus consulem ad rem gerendam excitarit? quos stimuios admoverit homini studioso fortasse vicloriae, sed lamen nimium communem Martem belli casumque metuenli?
Longum est ea dicere, sed hoc breve dicam: si M. Petreii non excellens animus et amor rei publicae, non praestans
6
PRO P. SESTIO ORATIO. ,in re publica virtus, non summa auctoritas apud milites, non mirificus usus in re militari exstilisset, neque adiutor ei P.
Seslius ad excitandum Antonium, cohortandum, accusandum, impellendum fuisset, datus ilio in bello esset hiemi locus ne- que umquam Catilina, quum e pruina Apennini alque e nivi- bus iliis emersisset atque aestatem integram nactus Italiae calles et pastorum stabula praeclara cepisset, sine multo sanguine ac sine totius Italiae vaslitate miserrima concidis- sel. 13. Hunc igilur animum atlulit ad tribunatum P. Seslius, ut quaesturam Macedoniae relinquam et acquando ad liaec propiora veniam: quamquam non est omittenda singularis illa integritás provinciális,· cuius ego nuper in Macedonia vidi vestigia non pressa leviter ad exigui praedicationem lemporis, sed fixa ad memóriám illius provinciáé sempiter- nam: verum haec ita praetereamus, ut tarnen intuentes et respectantes relinquamus: VI. ad tribunatum, qui ipse ad sese iam dudum vocat et quodam modo absorbel orationem meam, contento studio cursuque veniamus. 14. De quo qui- dem tribunato ita dictum a Q. Hortensio est, ut eius oratio non defensionem modo viderelur criminum continere, sed etiam memoria dignam iuventuti rei publicae capessendae auctoritalem disciplinamque praescribere. Sed tarnen, quon- iam tribunatus totus P. Sestii nihil aliud nisi meum no- men causamque sustinuit, necessario mihi de iisdem rebus esse arbitrar, si non subtilius disputandum, al certe dolentius deplorando». Qua in oratione si asperius in quosdam ho- mines invehi vellem, quis non conpederet, u t e o s , quorum sceleris furore violatus essem, vocis libertate perslringerem?
Sed agam moderate et huius potius tempori serviam quam dolori meo: si qui occulte a salute nostra dissentiunt, la- teant: si qui fecerunt aliquid aliquando atque iidem nunc tacent et quiescunt, nos.quoque simus oblili: si qui se offe- runt, insectanlur, quoad ferri poterunt, perferemus, neque quemquam offendet oratio mea, nisi qui se ita obtulerit, ut in eum non invasisse, sed incucurrissé videamur.
15. Sed necesse est, ante quam de tribunato P. Sestii dicere incipiam, me totum superioris anni rei publicae nau- fragium exponere, in quo colligendo ac reiicienda salute
communi omnia reperientur P. Sestii facta, dicta, Consilia versata. VII. Fuerat ille annus iam in re publica, iudices, quum in magno motu et multorum timore intentus est arcus in me u n u m , sicut vulgo ignari rerum loquebanlur, re qui- dem vera in universam rem publicam, traductione ad plebem furibundi hominis ac perditi, mihi irati, sed multo acrius ocii et communis salutis inimici. Hunc vir clarissimus mihique multis repugnanlibus amicissimus, Cn. Pompeius, omni cau- tione, foedere, exsecratione devinxerat nihil in tribunalu contra me esse facturum. Quod ille nefarius, ex omnium scelerum colluvione natus, parum se foedus violaturum ar- bitralus est, nisi ipsum cautorem alieni periculi suis propriis periculis terruisset. 16. Hanc taetram immanemque beluam, vinctam auspiciis, adligatam more maiorum, conslrictam legum sacratarum catenis, solvit subito lege curiata consul, vel, ut ego arbitror, exoralus, vel, ut non nemo pulabat, mihi iralus, ignarus quidem certe et imprudens impenden- lium tanlorum scelerum et maiorum. Qui tribunus piebis felix in evertenda re publica fuit nullis suis nervis — qui enim in eius modi vita nervi potuerunt esse hominis fraler- nis flagiliis, sororiis stupris, omni inaudita libidine infamis? — 17. sed fuit profecto quaedam ilia rei publicae fortuna fatalis, ut ille caecus atque amens tribunus piebis nanciscerelur, quid dicam consules? hocine ut ego nomine appellem ever- sores huius imperii, proditores vestrae dignitatis, hostes bonorum omnium? qui ad delendum senatum, adiligendum
«equestrem ordinem, exstinguenda omnia iura atque institela maiorum se illis fascibus caeterisque insignibus summi ho- noris atque imperii ornatos esse arbilrabanlur. Quorum, per deos immortales! si nondum scelera vulneraque inusta rei publicae vullis recordari, vultum atque incessum animis in- tuemini. Facilius facta eorum occurrent mentibus veslris, si ora ipsa oculis proposuerilis. V i l i . 18. Alter unguentis adfluens, calamistrata coma, despiciens conscios stuprorum ne veteres vexatores aetatulae suae, puleali et feneratorum gregibus inflalus, a quibus compulsus olim, ne in Scyllaeo ilio aeris alieni lamquam in freto ad columnam adhaeresce- ret, in tribunatus portum perfugerat, contemnebat equites
Romanos, minilabalur senatui, vendilabat se operis atque ab lis se ereptum, ne de ambilu causam diceret, praedica- bat, ab iisdemque se edam invilo senalu provinciám sperare dicebat: eamque nisi adeptus esset, se incolitmem nullo modo fore arbitrabatur. 19. Aller, o di boni! quam taeler ince- debat! quam truculentus ! quam terribilis a s p e c l u ! — u n u m aliquem te ex barbatis illis, exemplum imperii veteris, ima- ginem antiquitatis, columen rei publicae diceres i n t u e r i — : veslitus aspere nostra hac purpura plebeia ac paene fusca:
eapillo ita horrido, ut Capua, in qua ipse tum imaginis ornan- dae causa duumviratum gerebat, Seplasiam sublalurus vide- retur. Nam quid ego de supercilio dicarn, quod tum homi- nibus non supercilium, sed pignus rei publicae videbatur?
Tanta erat gravitas in oculo, tanta conlractio frontis, ut ilio supercilio annus iNe nili tamquam vade videretur. 20. Erat hie omnium sermo: Est tarnen rei publicae magnum fìrmum- que subsidium : habeo quem opponam labi i 1 lì atque coeno : vullu, medius fidius, collegae sui libidinem levitatemque franget: habebil senatus in hunc annum quem sequalur: non deerit auctor et dux bonis. Mihi denique homines praecipue gralulabantur, quod habilurus essem contra tribunum plebis furiosum et audacem quum amicum el adfinem tum etiam forlem et gravem consulem.
IX. Atque eorum alter fefellit neminem. Quis enim cla- vum lanti imperii tenere et gubernacula rei publicae tractare in maximo cursu ac fluctibus posse arbitraretur hominem emersum subito ex diuturnis tenebris luslrorum ac stupro- rum, vino, ganeis, Ienociniis adulteriisque confectum? quum is praeter spem in altissimo gradu alienis opibus positus esset, qui non modo tempestatem impendenlem intueri te- mulentus, sed ne lucem quidem insolitam aspicere posset?
21. Alter multos plane in omnes partes fefellit. Erat enim hominum opinioni nobilitate ipsa, blanda conciliatricula, commendatus.- Omnes boni semper nobilitali favemus, et quia utile est rei publicae nobiles homines esse dignos maio- ribus suis el quia valet apud nos clarorum hominum et bene de re publica merilorum memoria etiam mortuorum. Quia tristem semper, quia laciturnum, quia subhorridum atque
CAP. 10— 13. §. 24 — 29.
9
incultura videbant, et quod erat eo nomine, ut ingenerata familiae frugalitas videretur, favebant, gaudebant, et ad in- tegritalem maiorum spe sua hominem vocabant materni ge- neris obliti. 22. Ego autem — vere dicam, i u d i c e s , — tantum esse in homine sceleris, audaciae, crudelitatis, quan- tum ipse cum re publica sensi, numquam pulavi. Nequam esse hominem et levem et falsa opinione, errore hominum ab adolescentia commendatum sciebam. Etenim animus eius vullu, flagitia parietibus tegebanlur: sedhaec obstruclio nee diuturna est neque obducta ita, ut curiosis oculis perspici non possit.
X. Videbamus genus vitae, desidiam, inertiam: inclusas eius libidines, qui paullo propius accesserant, inluebantur:
denique etiam sermonis ansas dabat, quibus recondilos eius sensus tenere possemus. 23. Laudabat homo doctus philo- sophos nes-cio quos, neque eorum tarnen nomina poterai di- cere: sed tarnen eos laudabat maxime, qui dicuntur praeter caeteros esse auctores et laudatores voluptatis: cuius et quo tempore et quo modo non quaerebat: verbum ipsutn omnibus partibus animi et corporis devorabat: eosdemque praeclare dicere aiebat, sapientes omnia sua causa facere: rem publi- cum capessere hominem bene sanum non oporlere: nihil esse praestabilius ociosa vita, plena et conferla voluptatibus:
eos autem, qui dicerent dignitati esse serviendum, rei pu- blicae consulendum, officii rationem in omni vita, non com- modi esse ducendam, adeunda pro patria pericula, vulnera excipienda, mortem oppetendam, vaticinari atque insanire dicebat. 24. Ex his adsiduis eius cotidianisque sermonibus et quod videbam quibuscum hominibus in interiore parte aedium viveret et quod ita domus ipsa fumabat, ut multa eius sermonis indicia redolerent, statuebam sic, boni nihil ab illis nugis exspectandum, mali quidem certe nihil pertime- scendum. Sed ita est, iudices, ut, si gladium parvo puero aut si imbecillo seni aut debili dederis, ipse impelu suo ne- mini noceat: sin ad nudum vel fortissimi viri corpus acces- serit, possit acie ipsa et ferri viribus vulnerare, ita quum hominibus enervatis atque exsanguibus consulatus tamquam gladius esset datus, qui per se pungere neminem umquam
10
potuissent, hi summi imperii nomine armali rem publicam conlrueidarunt. Foedus fecerunt cum tribuno plebis palam, ut ab eo provincias acciperent quas ipsi vellent: exercitum et pecuniam quantam vellent ea lege, si ipsi prius tribuno plebis adflictam et constriclam rem publicam tradidissent:
id autem foedus meo sanguine icturn sanciri posse dicebant.
25. Qua re patefacta — neque enim dissimulali tantum sce- lus poterai nec lalere — , promulganlur uno eodemque tem- pore rogaliones ab eodem tribuno de mea pernicie et de pro- vinciis consulum nominatim.
XI. Hic tum senalus sollicitus, vos, equites Romani, excitati, Italia cuncta permota, omnes denique omnium ge-
•nerum atque ordinum cives summae rei publicae a consulibus atque a summo imperio petendum esse auxilium arbilraban-
tur, quum illi soli essent praeler furiosum illum tribunum duo rei publicae turbines, qui non modo praecipilanti palriae non subvenirent, sed eam nimium tarde concidere maererent.
Flagitabatur ab iis cotidie quum querelis honorum omnium tum etiam precibus senalus, ut meam causam susciperent, agerent, aliquid denique ad senatum referrent: ii non modo negando, sed etiam irridendo amplissimum quemque illius ordinis insequebantur. 26. Hic subito quum incredibilis in Capitolium multiludo ex tota urbe cunctaque Italia convenis- set, vestem mutandam omnes meque etiam omni ralione, privato Consilio, quoniam publicis ducibus res publica care- rei, defendendum putarunt. Erat eodem tempore senalus in aede Concordiae, quod ipsum templum repraesentabat
•memoriam consulatus mei, quum ficus universus ordo cin- cinnatum consulem orabal: nam aller ille horridus et severus consulto se domi continebat. Qua tum superbia coenum illud ac labes amplissimi ordinis preces et clarissimorum civium lacrimas repudiavit! me ipsum ut contempsit heluo patriae!
nam quid ego patrimonii dicam, qùod ille, quum quasi quae- sturn faceret, amisit? Vos, inquam, equites Romani, et omnes boni veste mutala vos prò meo capite ad pedes leno- nis impurissimi proiecistis: cum vestris precibus ab la- ttone ilio repudiati estis. Vir inciedibili fide, magnitudine animi, constantia, L. Ninnius, ad senatum de re publica
CAP. 10— 13. §. 24 — 29.
11
retlulit senalusque frequens veslem pro mea salute mulan- dam censult.
XII. 27. 0 diem ilium, iudices, funestum senalui bonis- que omnibus, rei publicae luctuosum, mihi ad domesticum maerorem gravem, ad posleritatis memóriám gloriosum!
Quid enim quisquam potest ex omni memoria sumere illu- strius, quam pro uno cive et bonos onines privato consensu et universum senatum publico Consilio mutasse vestem? quae quidem tum mutalio non deprecationis est causa facta, sed luctus. Quem enim deprecarentur, quum omnes essenl sor- didati quumque hoc satis esset signi esse improbum, qui mutata veste non esset? Hac mutalione vestis facta, tanto in luclu civitatis, omitto quid iIle tribunus, omnium rerum divinarum humanarumque praedó, fecerit, qui adesse nobi- lissimos adolescentes, honeslissimos equites Romanos, de- precatorés salulis meae iusserit eosque operarum suarum gladiis et iapidibus obieeerit: deconsulibus loquor, quorum fide res publica niti debuit. 28. Exanimatus evolat ex se- nato, non minus perturbato animo atque vultu, quam si an- nis ante paucis in crédilorum conventum incidisset: advocal contionem, habet orationem talem consul, qualem numquam Catilina victor habuisset: errare homines, si edam tum se- natum aliquid in re publica pòsse árbitrarentur, equites vero Romanos daturos illius dies poenas, quo me consule cum gladiis in clivo Capitolino fuissent, venisse, lempus iis, qui in timore fuissent — coniuratos videlicet d i c e b a t — , ulci- scendi se. Si dixisset haec solum, omni supplicio esset 'di- gnus: nam oratio ipsa consulis perniciosa polest rem publi- cam labefactare ·. quid fecerit videle. 29. L. Lamiam, qui quum me ipsum pro summa familiaritate, quae mihi cum palre eius erat, unice diligebat, tum pro re publica vel mor- tem oppetere cupiebat, in contione relegavil edixitque, ut ab urbe abesset milia passuum ducenta, quod esset ausus pro civi, pro bene merito eivi, pro amico, pro re publica deprecari. . .
XIII. Quid hoc homine facias? aut quo civem impor tunum aut quo potius hoslem tarn sceleralum reserves? qui, ut omittam caetera, quae sunt ei cum collega immani impu-
«
12
roque coniuncla atque communia, hoc unum habet proprium, ut ex urbe expulerit, relegarit, non dico equitem Romanum, non ornatissimum atque optimum virum, non amicissimum rei publicae civem, non ilio ipso tempore una cum senatu et cum bonis omnibus'casum amici reique publicae lugentem, sed civem Romanum sine ullo iudicio edicto ex patria consul eiecerit. 30. Nihil acerbius socii et Latini ferre soliti sunt quam se, id quod perraro accidit, ex urbe exire a consu- libus iuberi. Atque illis erat tum reditus in suas civitates, ad suosLares familiares et in ilio communi incommodo nulla
v in quemquam propria ignominia nominatim" cadebat. Hoc vero quid est? exterminabit cives Romanos edicto consul a suis dis penatibus? expellet ex patria? deliget quem volet?
damnabit atque eiiciet nominatim? Hic, si umquam vos eos, qui nunc estis, in re publica fore putasset, si denique ima- ginem iudiciorum aut simulacrum aliquod futurum in civitate reliquum credidisset, umquam ausus esset senatum de re publica tollere, equitum Romanorum preces aspernari, ci- vium denique omnium novis et inauditis edictis ius liberta- temque pervertere? 31. Etsi me attentissimis animis, summa cum benignitate auditis, iudices, tarnen vereor ne quis ve- strum forte mirelur quid haec mea oratio tarn longa aut lam alte repelita velit aut quid ad P. Seslii causam eorum, qui ante huius tribunalum rem publicam vexarunt, delieta per- tirieant. Mihi autem hoc propositum est, ostendere omnia Consilia P. Sestii mentemque totius tribunatus hanc fuisse, ut adflictae et perditae rei publicae quantum posset mede- retur. Ac si in exponendis vulneribus illis de me ipso plura dieere videbor, ignoscitote! Nam etillam meam cladem vos et omnes boni maximum esse rei publicae vulnus iudicastis et P. Sestius est reus non suo, sed meo nomine, qui quum omnem vim sui tribunatus in mea salute consumpserit, ne- cesse est meam causam praeteriti temporis cum huius prae- senti defensione esse coniunclam.
XIV. 32. Erat igitur in luctu senatus: squalebat civitas publico Consilio veste mutata: nullum erat Italiae munici- pium, nulla colonia, nulla praefeclura, nulla Romae societas vectigalium, nullum collegium aut concilium aut omnino ali-
quod commune consilium quod turn non honorificenlissime de mea salute decrevisset, quum subito edicunt duo con- sules, ut ad suum vestitum senatores redirent. Quis umquam consul senatum ipsius decretis parere prohibuit? quis tyran- nus miseros lugere vetuit? Parumne est, Piso, ut omiltam Gabinium, quod tantum homines fefellisti, ut negligeres au- cloritatem senatus, optimi cuiusque Consilia conlemneres, rem publicam proderes, consulare nomen adfligeres? etiamne edicere audeas, ne maererent homines meam,· suam, rei pu- blicae calaniitatem, ne hunc suum dolorem veste significa- rent? Sive ilia veslis rnutatio ad luctum ipsorum sive ad deprecandum valebat, quis umquam tam crudelis fuit qui prohiberet quemquam aut sibi maerere aut caeteris suppli- care? 33. Quid? sua sponte homines in amicorum periculis vestitum mutare non solent? pro te ipso, Piso, nemone mu- tabit? ne isti quidem, quos legatos non modo nullo senatus consulto, sed etiam repugnante senatu tibi tute legasti?
Ergo hominis desperati et proditoris rei publicae casuni lu- gebunt fortasse qui volent: civis florentìssimi benevolentia honorum et optime de salute patriae meriti periculum con- iunctum cum periculo civitatis lugere senatui non licebit?
lidem consules, si appellando sunt consules, quos nemo est quin non modo ex memoria, sed etiam ex fastis evellendos putet, pacto iam foedere provinciarum, producli in circo Flaminio in contionem ab illa furia ac peste patriae, maximo cum gemitu vestro illa omnia, quae turn contra me conlra- que rem publicam voce ac senlentia sua compro- baverunt. X V . Iisdem consulibus sedentibus atque inspe-
c l a n t i b u s l a t a l e x e s t , NE AUSPICIA VALERENT, NE QUIS OBNUN- CIARET, NE QUIS LEGI 1NTERCEDERET : UT OMNIBUS FASTIS DIEBUS LEGEM FERRI LICERET: UT LEX A E L I A , LEX FUFIA NE VALERET:
qua una rogatione quis est qui non intelligat universum rem publicam esse deletam? . 34. Iisdem consulibus inspeclan- tibus servorum delectus liabebantur pro tribunali Aurelio nomine coilegiorum, quum vicatim homines conscriberenlur, decuriarentur, ad vim, ad manus, ad caedem, ad direptio- nem incitàrentur. Iisdeni consulibus arma in templum Ca- storis palam comportabantur, gradus eiusdem templi lolle-
14
bantur: armati homines forum et contiones tenebant: caedes lapidationesque fiebant: nullus erat senatus, nihil reliqui magislratus : unus omnem omnium potestatem armis et la- trociniis possidebat, non aliqua vi sua, sed quum duo con- sules a re publica provinciarum foedere retraxisset, insulta- bat, dominabatur, aliis pollicebatur, terrore ac metuniultos, plures etiam spe et promissis tenebat.
35. Quae quum essent eius modi, iudices, quum sena- tus duces nullos ac pro ducibus proditores aut potius aperlos hostes haberet, equester ordo reus a consulibus cilaretur, Italiae totius aucloritas repudiaretur, alii nominatim relega- renlur, alii metu ac periculo terrerentur, arma essent in lenr- - plis, armali in foro, eaque non silentio consulum dissimu- iarenlur, sed et voce et sententia comprobarentur, quum omnes urbem nondum excisam et eversam, sed iam captam atque oppressam videremus, tarnen bis tanlis malis tanto bonorum studio, iudices, reslilissemus: sed me alii metus atque aliae curae suspicionesque moverunt.
XVI. 36. Exponam enim hodierno die, iudices, omnem rationem'facti et constai mei, nequehuic vestro tanto studio audiendi nec vero huic tantae multitudini, quanta mea me- moria numquam ullo in iudicio fuit, deero. Kam si ego in causa tarn bona, tanto studio senatus, consensu tarn incre- dibili bonorum omnium, tarn parato, tota denique Italia ad omnem conlentionem expedita cessi tribuni plebis, despica- tissimi hominis, furori, contemptissimorum consulum levi- tatoli audaciamque pertimui, nimium me timidum, nullius animi, nullius constai fuisse confìteor. 37. Quid enim simile fuit in Q. Metello? cuius causam elsi omnes boni probabant, tarnen neque senatus publice neque ullus ordo proprie ne- que suis decretis Italia Iota susceperat. Ad suam enim quam- dam magis ille gloriam quam ad perspicuam salutem rei pu- blicae tum spectarat, quum unus in legem per vim Jalam iurare noluerat: denique videbatur ea condicione tarn forlis fuisse, ul cum patriae caritate constanliae gloriam commu- tarti. Erat autem res ei cum exercilu C. Marii invicto: habe- bat inimicum C. Marium, conservatorem patriae, sextum iam illum consulatum gerenlem : res erat cum L. Saturnino, Herum
tribuno plebis, vigilante homine et in causa populari si non moderate, at certe populariler abslinenlerque versato. Ces- sit, ne aut viclus a fortibus viris cun: dedecore caderet aut viclor multis et fortibus civibus rem publicam orbaret. 38.
Meam causam senatus palam, equester ordo acerrime, cuncta Italia publice, omnes boni proprie enixeque susceperant.
Eas res gesseram, quarum non unus auctor, sed dux omnium volunlalis fuissem, quaeque non modo ad singularem meam gloriam, sed ad salutem communem omnium civium et prope gentium pertinerent: eacondicione gesseram, ut meum factum , semper omnes praestare tuerique deberent.
XVII. Erat autem mihi contentio non cum victore exer- citu, sed cum operis conduclis et ad diripiendam urbem con- cilatis : habebam inimicum non C. Marium, terrorem hostiuni, spem subsidiumque patriae, sed duo importuna prodigia, quos egestas, quos aeris alieni magnitudo, quos levilas, quos improbitas tribuno plebis constrietos addixerat·· 39. nee mihi erat res cum Saturnino, q u i , quod a se quaestore Ostiensi per ignominiam ad principem et senatus et civitatis, M. Scau- r u m , rem frumentariam transiatam sciebat, dolorem suum magna eontentione animi persequebatur, sed cum scurrarum loeupletium scorto, cum sororis adultero, cum stuprorum sacerdote, cum venefico, cum testamentario, cum· sicario, cum latrane: quos homines si, id quod facile factu fuit et quod fieri debuit quodque a me optimi et fortissimi cives flagilabant, vi armisque superassem, non verebar ne quis aut vini vi repulsam reprehenderet aut perditorum civium vel polius domeslieorum hoslium mortem maereret. Sed me illa moverunt: omnibus in conlionibus illa furia clamabat se quae faceret contra salutem meam facere auclore Cn. Pom- peio, clarissimo viro mihique et nunc et quoad licuit amicis- simo. M. Crassus, quocum mihi omnes erant amicitiae ne- cessitudines, vir fortissimus, ab eadem illa peste infestis- simus esse meis fortunis praedicabatur. C. Caesar, qui a me nullo meo merito alienus esse debebat, inimicissimus esse meae saluti ab eodem cotidianis conlionibus dice.balur.
40. His se tribus aucloribus in consiliis capiendis, adiutoribus .in re gerenda esse usurimi diecbat: ex quibus unum habere
16
exercitum maximum in Italia: duo, qui privati tum essent, et praeesse et parare, si vellent, exercitum posse idque fa- cturos esse dicebat. Nec mihi ille iudicium populi nec legi- timam aliquam conlentionem nec disceptationem aut causae dictionem, sed vim, arma, exercitus, imperatores, castra denunciabat. XVIII. Quid? ergo inimici oratio, vana prae- sertim, tam improbe in clarissimos viros coniecta me movit?
Me vero non illius oratio, sed eorum tacilurnitas, in quos illa oratio tam improba conferebatur: qui tum, quamquam ob alias causas tacebant, tarnen hominibus omnia timentibus tacendo loqui, non infiliando confileri videbantur. Uli auterri aliquo tum timore perterrili, quod acta illa atque omnes res anni superioris labefactari a praetoribus, infirmari a senatu atque principibus civitatis putabant, tribunum populärem a se alienare nolebant suaque sibi propiora esse pericula quam mea loquebantur. 41. Sed tarnen et Crassus a consulibus meam causam suscipiendam esse dicebat et eorum fidem Pompeius implorabat neque se privatum publice susceptae causae defuturum esse dicebat: quem virum studiosum mei, eupidissimum rei publicae conservandae, domi meae certi homines ad earn rem positi monuerunt, ut esset cautior, eius- que vitae a me insidias apud me domi positas esse dixerunt, atque hanc eius suspicionem alii litteris mittendis, aliinunciis,
¿alii coram ipsi excitaverunt, ut ille, quum a me eerie nihil
"timeret, ab i 1 lis ne quid mèo nomine molirentur sibi caven- dum putaret. Ipse autem Caesar, quern maxime homines ignari veritalis mihi esse iralum putabant, erat ad portas, erat cum imperio, erat in Italia eius exercitus inque eo ex- ercitu ipsius tribuni plebis, inimici mei, fralrem.praefecerat.
XIX. 42. Haec ergo quum viderem — neque enim erant occulta—, senatum, sine quo eivitas stare non posset, omnino de civilate esse sublalum, consules, qui duces publici consilii esse deberent, perfecisse ut per ipsos publicum consilium funditus tolleretur, eos, qui plurimum possent, opponi omni- bus contionibus, falso, sed formidolose tarnen, auctores ad perniciem meam, contiones haberi cotidie contra me, vocem pro me ac pro re publica neminem mittere, intenta Signa le- gionum existimari cervicibus ac bonis vestris, falso, sed
17 putari tarnen, coniuraiorum copias veteres et effusam illam ac superatam Catilinae importunam manum novo duce et in- sperala commutatione rerum esse renovatam — : 43. haec quum viderem, quid agerem, iudices? scio enim tum non mihi vestrum Studium, sed meum prope vestro defuisse.
Contenderem contra tribunum plebis privatus armis? Vicis- sent improbos boni, fòrtes inertes: interfectus esset is, qui hac una medicina sola poluit a rei publieae peste depelli.
Quid deinde? quis reliqua praestaret? cui denique erat du- bium quin iile sanguis tribunicius, nullo praesertim publico Consilio profusus, cónsules ultores et defensores esset habi- taras? quum quidam in conlione dixissel aut mihi semel per- eundum aut bis esse vincendum. Quid erat bis vincere? Id profecto, u t , cum amentissimo tribuno plebis quum decer- lassem, cum consulibus caeterisque eius ulloribus dimicarem.
44. Ego vero, vel si pereundum fuisset, ac non accipienda plaga mihi sanabilis, illi mortifera, qui eam imposuisset, semel perire tarnen, iudices, maluissem quam bis vincere.
Erat enim illa altera eius modi contentio, ut neque vieti ñe- que victores rem publicam tenere possemus. Quid? si in prima contentione vi tribunicia victus in foro cum multis bonis viris concidissem? senatum cónsules, credo, vocassent, quem totum de civilate delerant: ad arma vocarent, qui ne vestita quidem defendi rem publicam sissent: a tribuno plebis post interitum meum dissedissent, qui eamdem horam meae pestis et suorum praemiorum esse voluissent. X X . 45. Unum enim mihi restabat ilJud, quod forsitan non nemo vir fortis et acris animi magnique dixerit: Restitisses , repugnasses, mortem pugnans oppetisses. De quo te, te, inquam, patria, testar et vos, penates patriique di, me vestraram sedium templo- rumque causa, me propter salutem meorum civium, quaemihi semper fuit mea carior vita, dimicationem caedemque fugisse.
Etenim si mihi in aliqua nave cum meis amicis naviganti hoc iudices, accidisset, ut multi ex multis locis praedones clas- sibus eam navem se oppressuros minitarentur, nisi me unum sibi dedidissent, si id vectores negarent ac mecum simul in- terire quam me tradere hostibus riiallent, iecissem ipse me polius in profundum, ut caeteros conservarem, quam illos
eie. II. 3. 2
18
PRO P. SESTIO ORATIO. ,mei tarn cupidos non modo ad certam mortem, sed in magnum vitae discrimen adducerem. 46. Quum verőin haue rei publicae navem ereptis senatui gubernaculis fluilantem in alto tempestatibus sedilionum ac discordiarum armalae tot classes, nisi ego essem unus deditus, incursurae vide- renlur, qúum proseriptio, caedes, direplio denunciarentur, quum alii me suspicione periculi sui non defenderent, alii vetere odio bonorum incilarentur, alii inviderete, alii obstare sibi me arbitraren tur, alii ulcisci dolorem aliquem suuni vei- lent, alii rein ipsam publicam atque hunc bonorum statura ociumque odissent et ob hasce causas tot tamque varias me unum deposcerent, depugnarem potius cum summo non di- cam exitio, sed periculo certe vestro liberorumque vestrorum quam non id, quod omnibus impendebat, unus pro omnibus susciperem ac subirem?
XXI. 47. Vieti essent improbi. — At cives, at ab eo privato, qui sine armis etiam consul rem publicam conser- varat. Sin vieti essent boni, qui superessenl? nonne ad ser- vos videtis rem publicam venturam fuisse? — An mihi ipsi, ut quidam putant, fuit mors aequo animo oppetenda? — Quid?
tum mortemne fugiebam? an erat res ulla quam mihi magis optandam putarem? aut ego illas res tantas in tanta impro- borum multitudine quum gerebam, non mihi mors, non ex- silium ob oculos versabatur? non haec denique a me tum tamquam fata in ipsa re gerenda canebanlur? an erat mihi intanto iuclu meorum, tanta disiunetione, tanta acerbilate, tanta spoliatione omnium rerum, quas mihi aut natura aut fortuna dederat, vita retinenda? tarn eram rudis, tam ignarus rerum, tam expers consilii aut ingenii? nihil audieram? nihil videram? nihil ipse legendo quaerendoque cognoveram?
nesciebam vitae brevem esse cursum, glorine sempiternum?
quum esset omnibus definita mors, optandum esse ut vita, quae necessitati deberetur, patriae'potius donata quam re- servata naturae videretur? nesciebam inter, sapientissimos homines· hanc contentionem fuisse, ut alii dicerentanimos hominum sensusque morte restingui, alii autem tum maxime mentes sapientium ac fortium virorum, quum ex corpore ex- eessissent, sentire ac vigere? quorum allerum fugiendum
non esse, carere sensu·· alteram etiam optandum, meliore esse sensu. 48. Denique, quum omnia semper ad dignita- tem rettulissem nee sine ea quidquam expetendum esse ho- mini in vita p.utassem, mortem, quam etiam virgines Alhenis, regis, opinor, Erechthei filiae, pro patria contempsisse di- cuntur, ego vir c(£vyjujaris tantis rebus gestis timerem? prae- sertim quum eius essein civitatis, ex qua C. Mucius solus in castra Porsennae venisset eumque inlerficere proposila sibi morte conatus esset: ex qua P. Decius primum pater, post aliquot annos patria virtute praedilus Alius se ac vitam suam instructa acie pro salute populi Romani victoriaque devo- visset : ex qua innumerabiles alii partim adipiscendae laudis, partim vitandae turpitudinis causa mortem in variis bellis aequissimis animis oppetissent: in qua civitale ipse memi- „ nissem patrem huius M. Crassi, fortissimum virum, ne vi- deret victorem vivus inimicum, eadem sibi manu vitam ex- hausisse, qua mortem saepe hostibus obtulisset.
X X I I . 49. Haec ego et multa alia cogitans hoc videbam, si causam publicam mea mors peremisset, neminem umquam fore qui auderet suscipere contra improbos cives salutem rei publicae. Itaque non solum si vi interissem, sed etiam si morbo exstinctus essem, fore putabam ut exemplum rei publicae conservandae mecum simul interiret. Quis enim umquam me.a senatu populoque Romano tanto omnium bo- norum studio non restitulo, quod certe, si essem interfectus, accidere non potuisset, ullam rei publicae partem cum sua minima invidia auderet attingere? Servavi igitur rem publi- cam discessu meo, iudices : caedem a vobis liberisque ve- stris, vastitatem, incendia, rapinas meo dolore luctuque de- puli, et unus bis rem publicam servavi, semel gloria, iterum aerumna mea. Neque enim in hoc me hominem esse inüliabor umquam, ut me optimo fratre, carissimis liberis, fidissima coniuge, vestro conspectu, patria, hoc honoris gradu sine 'dolore caruisse glorier. Quod si fecissem, quod a me bene-
ficium halieretis, quum pro vobis ea, quae mihi essent vilia, reliquissem? Hoc meo quidem animo summi in patriam anio- n s mei Signum esse debet certissimum, quod quum abesse ab ea sine summo dolore non possem, hunc me perpeti quam
2 *
20
illam labefactari ab improbis malui. 50. Metnineram, iudices, divinum ilium virum atque ex iisdem quibus nos radicibus natum ad salutem huius imperii, C. Mai iurn, summa senectuie, quum vim prope iustorum armorum profugisset, primo senile corpus paiudibus occultasse demersum, deinde ad infimorum ac tenuissimorum hominum Minturnig^pvJiericordiam confu- gisse: inde navigio perparvo, quum ómnes portus terrasque fugeret, in oras Africae desertissimas pervenisse. Atque ille.vilam suam, ne inultus esset, ad incertissimam spem et ad rei publicae fatum reservavit: ego, qui quern ad modum multi in senato me absente dixerunt, periculo rei publicae vivebam, quique ob earn causam consularibus litteris de se- n a t e sentenlia exteris nationibus commendabar, nonne, si meam vitam deseruissem, rem publicam prodidissem ? in qua quidem nunc me restituto vivit mecum simul exemplum fidei publicae. Quod si immortale retinetur, quis non intelligit immortalem hanc civitatem futuram? XXIII. 51. Nam externa bella regum, gentium, nationum iam pridem ita exstincta sunt, ut praeclare cum his agamus, quos pacatos esse pa- tiamur. Denique ex bellica victoria non fere quemquam est invidia.civium consecuta. Domeslicis malis el audacium ci- vium consiliis saepe est resistendum eorumqiie periculorum est in re publica retinenda medicina: quam omnem, iudices, perdidisselis, si meo interitu senatui populoque Romano do- loris sui de me declarandi polestas esset erepla. Qua re moneo vos, adolescentes, atque hoc meo iure praecipio, qui dignitatem, qui rem publicam, qui gloriam spectatis, ne, si quae vos aliquando necessitas ad rem publicam contra imprdbos cives defendendam vocabil, segniores silis et re- cordatione mei casus a consiliis foriibus refugiatis. 52. Pri- mum non est periculum ne quis umquam incidat in eius modi consules, praesertim si erit iis i d , quod debetur, per- solutum. Deinde numquam iam, ut spero, quisquam impro- bus Consilio et auxilio bonorum se oppugnare rem publicam dicet illis tacentibus, nec armati exercitus terrorem opponet togatis: neque erit iusta causa ad portas sedenti imperatori, qua re suum terrorem falso iactari opponique patiatur. Num- quam enim erit tam oppressus senatus, ut ei ne supnlicandi
quidem ac lugendi sit potestas, tain captus equester ordo, ut equites Romani a consule relegentur. Quae quum omnia atque etiam multo alia maiora, quae consulto p'raetereo, ac- cidissent, videtis me tarnen in meam pristinam dignitatem brevi tempore doloris interiecto rei publicae voce esse re- vocatami. ' ' ' · ' :
X X I V . 53. Sed ut revertar ad illud, quod mihi in hac omni est oratiomTproprosftum, omnibus, malis ilio anno sce- Jere consulum rem publicam esse confectam, primum ilio ipso die, qui mihi funestus fuit, omnibus bonis luctuosus, quum ego me e complexu patriae conspectuque vestro eri- puissem et metu vestri periculi, non mei, furori hominis, sceleri, perfidiae, telis minisque cessissem patriamque, quae mihi erat carissima, propter ipsius patriae caritatem reliquis- sern, quum meum iilum casum tarn horribilem, tarn gravem, tarn repenlinum non solum homines, sed tecla urbis ac tempia lugerent, nemo vestrum forum, nemo curiam, nemo lucem aspicere vellet·. ilio, inquam, ipso die, die dico? immo hora atque etiam puncto temporis eodem mihi reique publicae pernicies, Gabinio etPisoni provincia rogata est. Proh di im- mortales, custodes et conservatores huius urbis atque im- perii! quaenam illa in re publica monstra, quae scelera vi- distis! Ci vis erat expulsus is, qui rem publicam ex senàtus auctoritate cum omnibus bonis defenderat, et expulsus non alio aliquo, sed eo ipso crimine. Erat autem expulsus sine iudicio, vi, lapidibus, ferro, servitio denique concitato : lex erat lata vastalo ac relieto foro et sicariis servisque tradito et ea lex, quae ut ne ferretur, senatus fuerat veste mutata.
54. Hac tanta perturbatione civitatis ne noctem quidem con- sules f inter meum discrimen et eorum praedam interesse passi sunt: statim me perculso ad meum sanguinerai haurien- dum et spirante etiam re publica ad eins spolia detrahenda advolaverunt. Omitto gratulationes, epulas, partitionem aera- rli, beneficia, spem, promissa, praedam, laetitiam paucorum in luctu omnium. Vexabatur uxor mea ·. liberi ad necem quaè- rebantur : gener et Piso gener a Pisonis consulis pedibus sup- plex reiiciebatur: bona diripiebantur eaque ad consules dé- ferebantur: domus ardebat in Palatio: consules epulabantur..
1
Quod si meis incommodis laetabanlur, urbis tamen periculo commoverentur.
X X V . 55. Sed ul a mea causa iamrecedam, reliquas illius anni pestes recordamini — sic enim facillime perspi- cietis quantam vim omnium remediorum a magislratibus pro- ximis res publica desiderarit — , legum multitudinem, quum earum, quae latae sunt, turn vero quae promulgatae fuerunt.
Nam latae quidem sunt consulibuî'iHis^tïïcentibus dicam?
immo vero etiam approbantibus: ut censoria notio el gravis- simum iudicium sanctissimi magislratus de re publica tolle- relur, ut collegia non modo ilia vetera contra senatus con- sultum restituerentur, sed ab uno gladiatore innumerabilia alia nova conscriberentur, ut rèmissis senis et trientibus quinta prope pars vectigalium tollerelur, ut Gabinio pro ilia sua Cilicia, quam sibi, si rem publicam prodidisset, pactus erat, Syria daretur, et uni heluoni bis de eadem re delibe- randi esset potestas et rogata lege legem ferret provinciae commutahdae.
XXVI. 56. Mitto earn legem,-quae omnia iura religionum, auspiciorum, potestatum, omnes leges, quae sunt de iure et de tempore legum rogandarum, una rogalione delevit:
mitto omnem domesticam labem : etiam exteras nationes illius anni furore conquassatas videbamus. Lege tribunicia Matris magnae Pessinunlius ille sacerdos expulsus et spoliates sa- cerdotio est fanumque sanctissimarum atque antiquissimarum religionum venditum pecunia grandi Brogitaro, impuro ho- mini atque indigno illa religione, praesertim quum ea sibi ille non colendi, sed violandi causa appetisset: appellati
« reges a populo, qui id numquam ne'a senatu quidem postu- lassent: reducti exsules Byzantium condemnati turn, quum indemnati cives e civitate eiiciebantur: 57. rex Ptolemaeus, qui si nondum erat ipse a senatu socius appellalus, erat tamen frater eius regis, qui quum esset in eadem causa, iam erat a senatu honorem istum conseculus : erat eodem genere iis- demque maioribus, eadem vetustale societatis: deniqueerat rex, si nondum socius, at non hoslis: pacatus, quietus, fretus imperio populi Romani regno paterno atque avito regali ocio perfruebalur: de hoc nihil cogitante, nihil suspicante, eisdem
operis suffragium ferentibus est rogatimi, ut sedens cum pur- p u r a et scaeptro et illis insignibus regiis praeconi publico 'subiiceretur, et imperante populo Romano, qui etiam bello victis regibus regna reddere consuevit, rex amicus nulla iti- iuria commemorata, nullis rebus repetitis cum bonis omnibus publicaretur.
XXV] 1.58. Multa acerba, multa turpia, multa turbulenta habuit ille annus: tamen illi sceleri, quod in me iliorum im- manitas edidit, haud scio an recte hoc proximum esse dicam.
Antiochum Magnum illuni maiores nostri magna belli conten- tione terra niarique superatum intra monlem-Tauruni regnare iusserunt: Asiani, qua ilium muletarunt, Atlalo, utisregna- ret in ea, condonaverunt. Cum Armeniorum rege Tigrane grave belium perdiuturnumque gessimus, quum ille iniuriis in socios nostros inferendis bello prope nos lacessisset. Hie et ipse per se vehemens fuit et aeerrimum hostem huius im- perii Mithridatem pulsum Ponto opibus suis regnòque dé- fendit, et a L. Luculio, summo viro atque imperatore, pul- sus, animo tamen hostili cum reliquis copiis suis in pristina mente mansit. Hunc Cn. Pompeius quum in suis castris sup- plicem abiectum vidisset, erexit atque insigne regium, quod ille de suo capite abiecerat, reposuit et certis rebus impe- ralis regnare iussit, nec minus et sibi et huic imperio glorio- sum putavit constitutum a se regem quam constriclum videri.
59. Tigranes igitur, qui et ipse hostis fuit populi Romani et aeerrimum hostem in regnum recepit, qui conflixit, qui signa contulit, qui de imperio paene certavit, régnât hodie et ami- citiae nomen ac societàtis, quod at-mis viòlarat, id precibus est consecutus: ille Cyprius miser, qui semper amicus, sem- per socius fuit, de quo nulla umquam suspicio durior aul ad senatum aut ad imperatores adlata nostros est, vivus, ut aiunt, est et videns cum victu ac vestitu suo publicatus. En cur caeleri reges stabilem esse suam fortunam arbitrenlur, quum hoc illius funesti anni prodito exemplo videant per tri- bunum aliquem et sescentas operas se fortunis spoliari et regno omni posse nudari!
X X V I I I . 60. At etiam eo negocio M. Catonis splendorem maculare voluerunt, ignari quid gravitas, quid integritas,
24
PRO P. SESTIO ORATIO.quid magnitudo animi, quid denique virtus valeret, quae in tempestate saeva quieta est el lucet in tenebris et pulsa locoj manet tarnen alque haeret in patria splendetque per sesei semper neque alienis umquam sordibus obsolescit. Non il lì.
ornanduin M. Calonem, sed relegandum, necilli committen- dum illud negocium, sed imponendum putaverunt, qui in contione palam dixerint linguam se evellisse M. Catoni, quae semper contra extraordinarias potestates libera fuisset. Sen- tient, ut spero, brevi tempore manere libertatem illam, at- que hoc etiam, si fieri potuerit, esse maiorem. quod cum consulibus illis M. Cato, eliani quum iam desperasset aliquid auctoritale sua profici posse, tarnen voce ipsa ac dolore pu- gnavit, et post meum discessum iis Pisonem verbis flens meum et rei publicae casum vexavit, ut ilium hominem per- ditissimum atque impudentissimum paene iam provinciae poeniteret. 61. Cur igitur rogalioni paruit? — Quasi vero ille non in alias quoque leges, quas iniuste rogatas putaret, iam ante iuraverit! Non offert se ille istis temeritatibus, ut, quum rei publicae nihil prosit, se civi rem publicam privet.
Consule me quum esset designatus tribunus plebis, obtulit in discrimen vitam suam: dixit earn sentenliam, cuius invi-
diam capitis periculo sibi praestandam videbat: dixit vehe- menter: egit acriter: ea quae sensit, prae se lulit: dux, auctor, actor rerum illarum fuit: non quo periculutn suurn non videret, sed in tanta rei publicae tempestale nihil sibi nisi de patriae pericuiis cogitandum putabat.
XXIX. 62. Consecutus est ipsius tribunalus. Quid ego de singulari magnitudine animi eius ac de incredibili virlute dicam? Meministis ilium diem, quum tempio a collega oc- cupato, nobis omnibus de vita eius viri et civis timentibus, ipse animo fortissimo venit in templum et clamorem hominum auctoritate, impetum improborum virtute sedavit. Adiit turn periculum, sed adiit ob earn causam, quae quanta fuerit iam mihi dicere non est necesse. At si isti Cypriae rogationi sceleratissimae non paruissel, haereret ilia nihilo minus rei publicae turpitudo: regno enim iam publicato de ipso Catone erat nominatim rogatum. Quod ille si repudiasset, dubitatis quin ei vis esset adlata, quum omnia acta illius anni per
untim ilium labefactari viderenlui1? 63. Atque etiam hoc videbat: quoniam ilia in re publica macula regni publicati maneret, quam nemo iam posset eluere, quod ex iiialis boni posset in rem publicam pervenire, id utilius esse per se con- servar! quam per alios. Atque ¡Ile etiam si alia quapiam vi expelleretur illis temporibus ex'hac urbe, facile paleretur.
Etenim qui superiore anno senato caruisset, quo si turn ve- niret, me tarnen socium suorum in re publica consiliorum videre posset, is aequo animo turn me expulso et meo nomine quum universo senatu tum senlentia sua condemnata in hac urbe esse posset? Ille vero eidem tempori cui nos, eius- dem furori et iisdem consulibus, iisdem minis, insidiis, peri- culis cessit. Luctum nos hausimus majorem, dolorem ille animi non minorem.
X X X . 64. His de tot tantisque iniuriis in socios, in reges, in eivitates liberas consulum querela esse debuit: in eius magistratus tutela reges atque externe naliones semper fue- runt. Ecquae vox umquam est audita consulum ? quamquam quis audirei, si maxime queri vellent? De Cyprio rege que- rerentur? qui me civem nullo meo crimine, patriae nomine Jaborantem non modo stantem non defenderunt, sed ne iacenlem quidem protexerunt? Cesseram, si alienam a me plebem fuisse vultis, quae non fuit, invidine: si commoveri omnia videbantur, tempori : si vis suberat, armis : si societas, magistratuum pactioni: si periculurn civium, rei publicae.
65. Cur, quum de capite civis — non disputo cuius modi civis — et de bonis pròscriptio ferretur, quum et sacratis legibus et XII labulis sanctum esset, ut neve Privilegium ir- rogari liceret neve de capile nisi comitiis centuriatis rogari, nulla vox est audita consulum, constitulumque est ilio anno, quantum in illis duabus huius imperii pestibus fuit, iure posse per operas concitatas quemvis civem nominalim tribuni pie- bis concilio ex civitate exturbari? 66. Quae vero promul- gata ilio anno fuerint, quae promissa multis, quae conscripla, quae sperala, quae cogitata, quid dicam? qui locus orbi ter- rae iam non erat alicui destinalus? cuius negocii publici cogitari, optari, fingi curatio potuit quae non esset attributa atque descripta? quod genus imperii aut quae provincia,
26
PRO P. SESTIO ORATIO.quae ratio aut flandae aul conflandae pecuniae non reperie- batur? quae regio orave terrarum erat latior in qua non regnum aliquod slatueretur? quis autem rex erat qui ilio anno non aut emendum sibi quod non habebat aut redimendum quod habebat arbitrarelur? quis provinciám, quis pecuniam, quis legationem a senatu petebat? Damnatis de vi restitutio, consulates pelitio ipsi illi populari sacerdoti comparabatur.
Haec gemebant boni, sperabant improbi, agebat tribunus plebis, consules adiuvabant.
XXXI. 67. Hie, aliquanto serius quam ipse vellet, Cn.
Pompeius, invitissimis iis, qui mentem optimi ac fortissimi viri suis consiliis ficlisque terroribus a defensione meae sa- lulis averterant, excitavit illam suam non sopitam, sed suspi- cione aliqua retardalam consuetudinem rei pùblicae bene gerendae. Non est passus ille vir, qui sceleratissimos cives, qui acerrimos hosles, qui niaximas nationes, qui reges, qui gentes feras atque inauditas, qui praedonum infiniiam raa- rium, qui etiam servitia virtute victoriaque doinuisset, qui omnibus bellis terra marique compressis impérium populi Romani orbis terrarum terminis definisset, rem publicam everti scelere paucorum, quam ipse non solum consiliis, sed etiam sanguine suo saepe servasset: accessit ad causam pu- blicum: restitit aucloritate sua reliquis rebus: questus est de praeteritis. Fieri quaedam ad meliorem spem inclinatio
visa est. 68. Decrevit senates frequens de meo reditu Ka- iendis Iuniis, dissenlienle nullo, referente L. Ninnio, cuius in mea causa numquam fides virtu'sque contremuil. Inter- cessi! Ligus isle nescio qui, additamentum inimieorum ineo- rum. Res erat et causa nostra eo iam loci, ut erigere oculos et vivere viderelur. Quisquis erat, qui aliquam partem in meo luclu sceleris Clodiani atligisset, quocumque venerai, quod iudicium cumque subierat, damnabatur: inveniebatur nemo qui se sufTragium de me tulisse confiteretur. Deces- serat ex Asia frater meus magno squalore, sed multo etiam maiore maerore. Huic ad urbem venienti tota obviam civitas cum lacrimis gemituque processerai: loquebalur Jiberius senates : concurrebant equiles Romani: Piso ille, gener meus, cui fructum pietatis suae nequeex me neque a populo Romano
ferre licuit, a propinquo suo socerum suum flagitabal: omnia senatus reiiciebat, nisi de me primum cónsules rettulissent.
X X X I I . 69. Quae quum res iam manibus teneretur el quum cónsules provinciarum paclione libertalem omnem per- didissent, qui quum in senatu privali ut de me sententias dicerent flagitabant, legem il li se Clodiam timere dicebant:
quum haec non possent iam diutius suslinere, inilur consi- lium de interilu Cn. Pompeii : quo patefacto ferroque depre- henso ille inclusus domi tarn diu fuit quam diu inimicus meus intribunatu. De meo reditu octo tribuni promulgarunt. Ex quo intellectpm est mihi absenli non crevisse amicos, in ea prae- sertim fortuna, in qua non nulli etiam, quos esse putaveram, non erant, sed eos voluntatem semper eamdem, libertatem non eamdem semper Imbuisse. Nam ex novem tribunis, quos tunc habucram, unus me absente defluxit, qui cognomen sibi ex Aeliorum imaginibus adripuit, quo magis nationis eius esse quam generis viderelur. 70. Hoc igilur anno ma- gistratibus novis designatis, quum omnes borii omnem spem melioris status in eorum fidem convertissent, princeps P.
Lentulus auctoritate ac sentenlia sua Pisone el Gabinio re- pugnantibus causam suscepil tribunisque plebis octo refe- rentibus praestantissimam de me sentenliam dixit. Qui quum ad gloriam suam atque ad amplissimi beneficii gratiam magis pertinere videret causam illam inlegram ad suum consulatum reservari, tarnen rem talem per alios cilius quam per se lar- dius confici malebat.
XXXIII. 71. Hoe interim tempore P. Sestius, iudices, designatus iter ad C. Caesarem pro mea salute suscepil. Quid egeril, quantum profecerit, nihil ad causam — equidem exi- stimo, si ille, ut arbitror, aequus nobis fuerit, nihil ab hoc profectum: sin iralior, non multum — : sed tarnen sedulita- tem atque integritatem hominis videtis. Ingredior iam in Sestii tribuhatum: nam hoc.primum iter designatus rei pu- blicae causa suscepit: pertinere et ad concordiam civium putavit et ad perficiendi facultatem animum Caesaris a causa non abhorrere: — abiit ille annus: respirasse homines vide- bantur nondum re, sed spe rei publicae recuperandae. Exie- runt malis ominibus atque exsecrationibus duo vulturii palu-
28
dali: quibus utinam ipsis evenissent ea, quae tum homines precabantur! neque nos provinciám Macedóniám cum exer- cilu neque equitatum in Syria et cohortes optimas perdidis- semus. 72. Ineunt magistratum tribuni plebis, qui omnes se de me promulgaturos confirmarant. Ex iis princeps emitur ab inimicis meis, is, quem homines in luctu irridentes Grac- chimi vocabanl: quoniam id,etiam fatum civitatis fuil, ut illa ex vepreculis extracta nitedula rem publicam conaretur ad- rodere. Alter vero, non ille Serranus ab aratro, sed ex de- serto Gavii Ofellae horto calatis Gaviis in Calatinos Atilios in- situs, subito, nominibus in tabulas relalis, nomen suum de tabula sustulit. Veniunt Kalendae Ianuariae: vos haec me- lius scire potestis: equidem audita dico: quae tum frequentia senatus, quae exspectatio populi, qui concursus legatorum ex Italia cuncta, quae virtus, actio, gravitas P. Lentuli con- sults fuerii, etiam quae coilegae eins moderaliq de me: qui quum inimicitias sibi mecum ex rei publicae dissensione sus- ceptas esse dixisset, eas se patribus conscriptis dixit et temporibus rei publicae permissurum.
XXXIV. 73. Tum princeps rogatus sententiam L. Cotta dixit id, quod dignissimum re publica fuit, nihil de me actum esse iure, nihil more maiorum, nihil legibus: non posse quemquam de civitale tolli sine iudicio : de capite non modo ferri, sed ne iudicari quidem posse nisi comitiis centurialis:
vim fuisse illam, fiammato quassatae rei publicae perturba- torumque temporum iure iudiciisque sublatis : magna rerum perturbatene impendente declinasse me paullum et spe re- liquae tranquillitatis praesentes fluctus tempestatemque fu- gisse: qua re, quum absens rem publicam non minus ma- gnis periculis quam quodam tempore praesens liberassem, non restituì me solum, sed etiam ornari a senato decere.
Disputavit etiam multa prudenter, ita de me illuni amentis- simum et profligatissimum hostem pudoris et pudiciliae scri- psisse quae scripserat, iis verbis, rebus, sententiis, ut, etiam si iure esset rogatum, lamen vim habere non posset : qua re me, qui nulla lege abessem, non restituì lege, sed revocari senatus auctoritate oportere. 74. Hunc nemo erat quin ve- rissime sentire diceret. Sed post eum rogatos Cn.Pompeius
CAP. 20 — 22. §. 45 — 49. 29 approbata laudalaque Cotlae sentenlia dixit sese ocii mei cau- sa, ut omni popuiàri concitatione defungerei·, censere ut ad senalus auctoritateni populi quoque Romani beneficiteli erga me adiungeretur. Quum omnes certatim aliusque alio gra- vius atque ornathis de mea salute dixisset fieretque sine ulla varietate discessio, surrexit, ut scitis, Atilius hic Gavianus, nec ausus est, quum esset emptus, intercedere: noctem sibi ad deliberandum postulavit. Clamor senates, querelae, pre- ces, socer ad pedes abieclus. Ille se adfirmare postero die moram nullam esse facturum. Creditum est: discessum est.
Illi interea deliberatari merces longa interposita nocte dupli- cata est. Consecuti dies pauci omnino Ianuario mense per quos senatum haberi licerel: sed tarnen actum nihil nisi de me.
X X X V . 75. Quum omni mora, ludificatione, calumnia senates auctoritas impedirelur, venit tandem concilio de me agendi dies v m Kalendas Februarias. Princeps rogalionis, vir mihi amicissimus , Q. Fabricius, templum aliquanto ante lucem occupavit. Quietus eo die Sestius, is qui est de vi reus : actor hic defensorque causae meae nihil progredilur, Consilia exspeclat inimicorum meorum. Quid illi, quorum Consilio P. Sestius in iudicium vocatur, quo se pacto gerunt?
Quum forum, comilium, curiam multa de nocte armatis ho- minibus ac servis plerisque occupavissent, impetum faciunt inFabricium, manus adferunl, occidunl non nullos, vulnerate multos. 76. Vcnienlem in forum, virum optimum et conslan- tissimum, M. Cispium, tribunum plebis, vi depellunt: eae- dem in foro maximam faciunt: universique destrictis gladiis et cruentis in omnibus fori parlibus fratrem meurn, virum optimum, fortissimum meique amantissimum, oculis quaere- bant, voce poscebant. Quorum ille telis libenter in tanto luctu ac desiderio mei non repugnandi,'sed moriendi causa corpus oblulissel suum, nisi suam vitam ad spem mei red- itus reservasset. Subiit tarnen vim illam nefariam conscele- ratorum lalronuni et, quum ad fratris salutem a populo Ro- mano deprecandam venisset, pulsus erostris in comitio ia- cuit seque servorum et libertorum corporibus obtexit vitam- que tum suam noctis et fugae praesidio, non iuris iudieio
30
rumque defendit. 77. Meminislis turn, iudices, corporibus civium Tiberini compleri, cloacas refarciri, e foro spongiis effingi sanguinerò, ut omnes tantam illam copiam et tam magnifieum apparalum non privatum aut plebeium, sed pa- tricium et praelorium esse arbitrarentur.
XXXVI. Nihil neque ante hoc lempus neque hoc ipso turbolentissimo diecriminaminiSestium.— Atqui vis in foro versata est. — Certe: quando enim maior? Lapidationes persaepe vidimus: non ita saepe, sed nimium tamen saepe gladios, caedem vero tantam, tanlos acervos corporum ex- structos, nisi forte ilio Cinnano atque Octaviano die, quis umquam in foro vidit? qua ex concilatione animorum? Nam ex pertinacia aut conslantia intercessoris oritur saepe sedi- tio, culpa atque improbilale latoris commodo aliquo impe- rilis aut largiliohe proposita: oritur ex conc'erlatione ma- gistraluum: oritur sensim ex clamore primum, deinde aliqua discessione contionis: vix, sero et raro ad manus perveni- tur: nullo vero verbo facto, nulla conlione advocata, nulla lege recitata concitatam nocturnam seditiohem quis audivit?
78. An veri simile est, ut civis Romanus aut homo liber quisquam cum gladio in forum descenderit ante lucem, ne de me ferri paterelur, praeler eos, qui ab ilio pestifero ac perdita civi iam pridem rei publicae sanguine saginantur?
Hic iam de ipso accusatore quaero, qui P. Sestium queritur cum mullitudine in tribunatu et cum praesidio inagno fuisse, num ilio die fuerit? Certe non fuit. Vieta igitur est causa rei publicae et vieta non auspiciis, non intercessione, non suffragiis, sed vi, manu, ferro. Nam si obnunciasset Fabri- cio is, qui se servasse de caelo diceret, accepisset res pu- publica plagam, sed earn, quam acceptam gemere posset;
si intercessisset collega Fabricio, laesisset rem publicam, sed [rem publicam] iure laesisset. Gladiatores tu novicios, pro exspectala aedilitate suppositos, cum sicariis e carcere emissis ante lucem immittas? magistratus tempio deiicias?
caedem maximam facias? forum purges? et, quum omnia vi et armis egeris, accuses eum, qui se praesidio munierit, non ut te oppugnaret, sed ut vitam suam posset defendere?
XXXVII. 79. Atqui ne ex eo quidem tempore id egit
CAP. 42—45. S. 92 — 98.
31
Sestius, ut a suis munitus tuto in foro magistratum gercret, rem publicam administraret. Itaque frelus sanclitate tribu- natus, quum se non modo contra vim et ferrarti', sed etiam>
eontra verba atque interfationem legibus sacratis esse arma- tum putaret, venit in templum Castoris, obnunciavil consuli:
quum subito manus ilia Clodiana, in caede civium saepe iam vietrix, exelamat, incitatur, invadit: inermen atque im- paratum tribunum alii gladiis adoriuntur, alii fragmentis saep- torum et fustibus: a quibus hie mullis vulneribus acceptis ac debilitalo corpore et contrucidato se abiecit exanimatus'ne- que ulla alia re ah se mortem nisi opinione mortis depulit.
Quern quum iacenlem et concisum plurimis vulneribus extre- mo spiritu exsanguem et confectum viderent, defetigatione magis et errore quam misericordia et modo aliquando cae- dere destiterunt. 80. Et causam dicit Seslius de vi? Quid- ita? quia vivit. — At id non sua culpa: plaga ùna Sila extre- ma defuit, quae si accessisset, reliquum spiritum exhausis- set. Accusa Lentidium: non percussit locum: male die Titio' Sabinio, homini Realino, cur tam temere exclamarit occisurm Ipsum vero quid accusas? Num defuit gladiis? num're- pugnavit? Num ut gladiatoribus imperari solet, ferrum non.
recepit?
XXXVIII. An haec ipsa vis est, non posse emori? an.
ilia, quod tribunus plebis templum cruentavi!? an quod quum·
esset ablatùs primumque resipisset, non se referri iussit?·
Ubi est crimen, quod reprehenditis? 81. Hie quaero, radi- ces, si ilio die gens ista Clodia quod facere voluit effecisset, si P. Seslius, qui pro occiso relictus.esl, occisus esset, fui- stisne ad arma ituri? fuistisne vos ad palrium ilium animum maiorumque virtutem excitaluri? fuistisne aliquando rem publicam a funesto latrane repelituri? an etiam turn quiesce- retis, cunclaremini, timeretis, quum rem publicam a faci- norosissimis sicariis et a servis esse oppressam atque con- culcatam viderelis? Cuius igitur mortem ulcisceremini, si·
quidem liberi esse et habere rem publicam cogitaretis, de eius virtute vivi quid vos loqui, quid sentire, quid cogitare, quid iudicare oporteat dubitandum putatis? 82. At vera illr ipsi parricidae, quorum effrenalus furor alitur impunitate
32
diuturna, adeo vim facinoris sui perhorruerunt, ut, si panilo longior opinio mortis Seslii fuisset, Gracchum ilium suum transferendi in nos criminis causa occidere cogitarmi. Sen- sit rusticulus non incautus — neque enim homines nequam tacere potuerunt — suum sanguinem quaeri ad restinguen- dam invidiam facinoris Clodiani: mulioniam paenulam adri- puit, cum qua prinium Romam ad comitia venerat: messoria se corbe contexit. Quum quaererent alii Numerium, alii Quintum, gemini nominis errore servatus est. Atque hoc scitis omnes, usque adeo hominem in periculo fuisse, quoad scitum est Sestium vivere. Quod ni esset patefaclum paullo citius quam vellem, non illi quidem morte mercenarii sui transferre potuissent invidiam in quos putabant, sed acer- bissimi sceleris infamiam grato quodam scelere minuissent.
83. Ac si turn P. Seslius, iudices, in tempio Casloris ani- mam quam vix relinuit edidissel, non dubito quin, si modo esset in re publica senalus, si maiestas populi Romani re- vixisset, aliquando statua huie ob rem publicam inlerfecto in foro statueretur. Nec vero illorum quisquam, quos a maioribus nostris morte obila posilos in ilio loco atque in rostris collocatos videtis, esset P. Sestio aut acerbitate mor- tis aul animo in rem publicam praeponendus: qui quum cau- sam civis calamitosi, causam amici, causam bene de re pu- blica meriti, causam senatus, causam Italiae, causam rei publicaé suseepisset, quumque auspiciis religionique parens obnunciaret, quod senserat, luce" palám a nefariis peslibus in deorum hominumque conspeetu esset occisus sanclissimo in tempio, sanctissima in causa, sanctissimo in magislratu.
Eius igitur vilam quisquam spoliandam ornamentis esse di- cet, cuius mortem ornandam monumento sempiterno pu- taretis?
XXXIX. 84. Homines, in quit, emisti, coegisti, parasti.
— Quid uti faceret? senatum obsideret? cives indemnatos expelleret? bona diriperel? aedes incenderet? tecla distur- bare!? tempia deorum immortalium infiammarci? tribunos plebis ferro e rostris expelleret? provincias quas vellet qui- Dus vellet venderet? reges appellarel? rerum capitalium condemnatos in liberas civitates per legalos nostros redu-