M. Tullii Ciceronis divinatio in Q. Caecilium, actio in C. Verrem prima

38  Letöltés (0)

Teljes szövegt

(1)

M. TÜLLIICICEROMS

D I V I N A T I O I N 0 . C A E C I L I U M , A C T I O I N C . Y E R R E M

P R I M A .

. RECOGNOVIT

REINHOLDUS KLOTZ.

L I P S I A E / / ? SUMPTIBUS ET TYP1S B. G.' TE U В NE Pi 1.

/ЛГ

M D C C C I . X I I .

(2)
(3)

M. T U L L I I C I C E R O N I S I N 0. C I I C H I II i

O R A T I O ,

Q U A E D I V I N A T I O D I C I T U R .

A R G U M E N T U M V E T E R I S EN A R R ATD RI-S.

Cn. Pompeio primum et M. Crasso coss. C. Verres,, perfun- ctus quaestura,' legatione, praetura urbana, patre C. Verre et prae- textato filio et filia nupta, uxorem habens, quum suecessisset in Sici- lia C. Sacerdoti praetori eamque non sibi succedente Arrio per trien- niura tenuisset, atque in ea fuisset libidinose, avare crudeliterque ver- satus, succedente tandem in eadem provincia Metello, repelunda- rum reus ab Siculls postulatus est: qui omnes praeter Syracusanos et Mamertinos M. Tullium, ilio tempore tlorentem defensionibus ami- corum, ad accusandum descendere compulerunt, iam pridem illis ne cessitudine copulatvtm, quod quaestor in Sicilia fuisset praetore Sex.

Peducaeo, et quod, quum decedéret, in ilia orati one, quam Lilybaei habuit, multa iis benigne promisisset. Accessit his 11011 ignobilis fu- tura ideo de Verre victoria, quia a Metellis, Scipionibus et muhis aliis nobilibus vifis et praecipue abHortensio ipso defenderetur, facile et principe in senatu propter nobilitatem et in foro ob eloquentiam rege causarum et eodem consule designato cum Q. Metello fratre Me- tellorum, alterius praetoris Siculi, alterius praetoris urbani. His ita constitutis exstitit Q. Caecilius Niger, domo Siculus, et quaestor Ver- ris et eiusdem, ut ipse dicebat,. inimicus, qui se potius accusatorem contenderet constitui oportere, has adferens causas: u n a m , quod ab eo laesus et ob hoc iure illi sit inimicus, quare praevaricator esse non possit ; alteram , q u o d , quum quaestor ei turn fuerit, etiam ipse in quaestura crimina noverit Verris; tertiam, quod Siculus pro Sicu- lis agat. Huiusce modi propositionibus Cicero dcsignatus aedilis his capitibus respondet: accusatorem eum esse oportere, qui invitus co- gitar religione officii, rogatus ab omnibus Siculis, qui pro re publica agit, quem volunt qui accusant, quem metuit qui accusatur, qui ido- neus est facondia innocentiaque, qui hoc facit imitatione maiorum.

Divisto principalis: una de se ipso, altera de contentione sui et Caecilii.

Divinatio dicitur haec oratio, quia non de facto quaerilur— haec coniectura—, sed de futuro, quae est divinatio, uter debeat accusare.

(4)

88 IN Q. CAECIL1UM DIVINAT10. 2

Alii ideo putant divmalionem dici, quod iniurali.iudices in hac causa sedeant, et, quod velint, praesentire de utroque possint; ,alii, quod res agatur .sine testibus et sine tabulis, et his remotis argumenta sola sequantur iudices et. quasi divineùt.

Agitur autem causa senatoriis iudiciis in invidia apud populum constitutis corruptione multorum, vexatis provinciis omnibus ac sociis pupilli Romani fessis toto orbe terrarum, accusatoribus praevaricatione infamibus, flagitante plebe iudicia equestris ordinis, quae fere ante annos X . victor Sulla sustulerat, cognoscente de pecuniis repetundis M\ Glabrione praetore et amplissimis quibusque seuatorii ordinis iudi- cantibus / summa exspectatio'ne cunctorum.

Genus causae honestum, status qualitas negocialis comparativa de constituendo accusatore, qui potissimum de diiöbus aut qui solus accuset: dicit enim Caecilius aut a se accusandum esse Verrem aut a se quoque. - " .

1.1. S i quis vestrum, iudices, aut eofum, qui adsunt, - forte miratur me, qui tot annos iu causis iudiciisque publi- cis ita siili versatus, ut defenderim multos, laeserim nemi- nem, subilo nunc mutata voluntate àd accusandum descen- dere, is si mei eonsilii causam rationemque cognoverit, unä et id, quod facio, probabit et in hac causa profecto nemi- nem praeponendum mihi esse actorem putabit. -

2. Quum quaestor in Sicilia fuissem, iudices, ilaque ex ea provincia decessissem, ut Siculis omnibus iucundam diuturnamque memoriam quaesturae nominisque mei relin- querem, factum est uti quum summum in veteribus patronis multis tum non nullum edam in me praesidium suis fortunis constitutum esse arbitrarentur. Qui nunc populati atque ve- xati cuncli ad me publice saepe venerunt, ut suarum fortu- - narum omnium causam defensionemque susciperem: me

saepe esse pollicitum, saepe oslendisse dicebant, si quod tempus accidisset, quo tempore aliquid a me requirerent, commodis eorum me non defuturum. 3. Venisse tempus aie- bant.non iam ut commoda sua, sod ut vilam salutemque to- tius provinciae defendercm : sese iam ne deos quidem in suis urbibus ad quos confugerent habere, quod eorum simulacra sanctissima C. Verres ex delubris religiosissimis sustulisset:

quas res luxuries in flagitiis, crudelitas in suppliciis, ava- rilia in rapinis, superbia in contumeliis'efftcere potuisset, eas omnes sese hoc uno praetore per triennium pertuiisse :

(5)

27 CAP. 6 — 8. §. 16 — 23. 89 rogare et orare, ne illos supplices aspernarer, quos me in- columi nemini supplices esse oporteret.

II. 4. Tuli graviterei acerbe, iudices, in eum me locum adduci, ut aut eos homines spes fallerei, quropem a me atque auxilium petissenl, aut ego, qui me ad defendendos homines ab ineunte adolescentia dedissem, tempore atque officio coactus ad aecusandum traducerer. Dicebam eos ba- bere actorem Q. Caecilium, qui praesertim quaestor'in sua ' provincia fuisset. Quo ego adiumento sperabam hanc a me

posse molesliam demoveri, id mihi erat adversarium maxime.

Nam illi multo mihi hoc facilius remisissent, si islum non nossent aut si iste apud eos quaestor non fuisset. 5. Addu- ctus sum, iudices, officio, fide, misericordia, multorum bo- norum exemplo, vetere consuetudine insiitutoque maiorum, ut onus liuluslaboris atque officii non ex meo, sed ex meo- rum necessariorum tempore mihi suscipiendum putarem.

Quo in negocio tarnen illa res me, iudices, consolatur, quod haec, quae videtur esse accusatio mea, non potius accusaliò quam defensio est existimanda. Defendo enim multos mortales, multas civilates, provinciám Siciliam to- lam. Q'uamobrem quia' unus mihi est accusandus, propc modum manere in instituto meo videor et non omnino a de- fendendis hominibus sublevandisque discedere. 6. Quodsi hanc causam tarn idoneam, tarn illustrem, tarn gravem non habe- rem , si aut hoc a me Siculi non petissent aut mihi cum Si- culis causa tantae neeessitudinis non intercederei et hoc, quod facio, me rei publicae causa facere profiterer, ut homo singulari cupiditate, audacia, sceiere praeditus, cuius furia atque flagitia non in Sicilia solum, séd in Achaia, Asia, Cilicia, Pamphylia, Romae denique ante oculos omnium maxima turpissimaque nossemus, me agente iniudicium vo- caretur, quis tandem esset qui meum factum aut consilium posset reprehendere? III. 7. Quid est, pro deum hominum- que fidem! in quo ego rei publicae plus hoc tempore prod- esse possini? Quid est quod aut populo Romano gratius esse debeat aut sociis exterisque nationibus optutius esse possit aut saluti fortunisque omnium magis accommodatum sit? Popuiatae, vexatae, funditus eversae provinciáé: socii

(6)

90 TN-Q. CAECJLIUM D1V1NATIO. 4 stipendiariique populi Romani adflicti, miseri iam non salu-

tis spem, sed solatium exitii quaerunt. 8. Qui iudicia ma- iiere apud ordinem sanatorium volunt, queruntur accusato- res se idoneos non habere: qui accusare possunt, iudiciorum severitatem desiderant. Popuíus Romanus interea, tametsi multis incommodis difficultatibusque adfectus est, tarnen nihil aeque in re publica atque illám veterem iudiciorum vim gravitatemque requirit. Iudiciorum desiderio tribunicia po- testas efflagitata est: iudiciorum levitate ordo 'quoque alius ad res iudicandas postulato : iudicum culpa atque dedecore etiam censorium nomen, quod asperius antea populo videri solebat, id nunc.poscitur, id iam populäre et plausibile fa- ctum est. ,9. In hac libidine honrinum nocentissimorum, in populi Romani cotidiana querimonia, iudiciorum infamia, totius ordinis offensione quum hoc unum his tot incommodis esse remedium arbitrarer, ut homines idonei atque integri

• causam rei publicae legumque susciperent, fateor me salutis omnium causa ad earn partem accessisse rei publicae suble- vandae, quae maxime laboraret.

10. Nunc quoniam quibus rebus adductus ad causam ,, accesserim demonstravi," dicendum necessario est de conten- j tione nostra, ut in constituendo accusatore quid sequi pos- ; sitis habeatis. Ego sic intelligo, iudiees: quum de pecuniis repelundis nomen cuiuspiam deferatur, si certamen inter . aliquos sit cui potissimum delatio detur, haec duo in primis sr spectari o por tere :^|.uein maxime velini aclorem esse ii, qui- bus faclae esse dicajAur imuriae_, ?et quem min]me_veiiLis,

TpiTeas'iniurias ferisse arguatur. ' °, ' ' IV-rTTTliThac eausa, iudiees, tametsi utrumque esse

arbitror perspicuum, tamen de utroque dieam et de eo prius, J . quod apud vos plurimum debet valere, hoc est, de volun- '»

tate eorum, quibus iniuriae faclae sunt: quorum causa iu- dicium de pecuniis repetundis est constitutum. Siciliam provinciám C. Verres per triennium depopulatus esse, Sieu- lorum civitates vaslasse, domos exinanisse, lana spoliasse dicitur. Adsunt, queruntur Siculi universi: ad meam lìdem, quam habent spectatam iam et cognitam, confugiunl: auxi- lium sibi per me a vobis atque a populi Romani legibus pe-

(7)

5 CAP. 3—4. §. 7—16. 91 tunt: me defensorem calamitatum suarum, me ultorem iniu- riarum, me cognitorem iuris sui, me actorem causae totius esse voluerunt. 12. Utrum, Q. Caecili, hoc dicis, me non Siculorum rogatu ad causam accedere an oplimorum fide- lissimorumque sociorum voluntatem apud hos gravem esse non oportere? Si id audebis dicere, quod C. Verres, cui te inimicum esse simulas, maxime existimari vult, Siculos hoc a me non petisse, primum causam inimici tui sublevabis, de quo non praeiudieium, sed plane judicium iam factum puta- tiir, quod ita percrebruit, Siculos omnes actorem suae cau- sae contra illius iniurias quaesisse. 13. Hoc si tu inimicus eius factum negabis, quod ipse cui maxime haec res obstat negare.non audet, videto ne nimium familiariter inimicilias exercere videare. Deinde sunt testes viri elarissimi noslrae civitatis, quos omnes a me nominari non est necesse: eos, qui adsunt, appellabo: quos, si menlirer, testes esse impu- dentiae meae minime veliera. Seil is, qui est in Consilio, C.

Marcellus: seit is, quem adesse video, Cn. Lentulus Marcel- linus: quorum fide alque praesidio Siculi maxime niluntur, quod omnino Marcellorum nomini lota ilia provincia adiun- cta est. 14. Hisciunt hoc non modo a me pelilum esse, sed ita saepe et ita vehementer esse petitum, ut aut causa mihi suscipienda fuerit aut officium necessitudinis repudiandum.

' Sed quid ego his testibus utor quasi res dubia aut obscura sit? Adsunt homines ex tota provincia nobilis- simi, qui praesentes vos orant atque obsecranl, iudices,ut in actore causae suae deligendo vestrum iudiciumT ab suo iudicio ne discrepet. Omnium civilatum totius Siciliae lega- tiones adsunt praeter duas civilates, quarum duarum si ades- sent, duo crimina vel maxima minuerentur, quae cum his civitatibus C. Verri communicata sunt. 15. At enim cur a me potissimum hoc praesidium petiverunt? Si esset dubium petissent necne, dicerem cur peiissent. Nunc vero quum id ita perspicuum sit, ut oculis iudicare possitis, nescio cur hoc mihi detrimento esse debeat, si id mihi obiicialùr, me polissiinuimesse delectum. 16. Verum id mihi non sumo, iudices, el hoc non modo in oratione mea non pono, sed ne in opinione quidem cuiusquam relinquo, me omnibus patro-

(8)

92 IN Q. CAEC1L1UM DIV1NAT10. 6 nis esse praepositum. Non ita est: sed unius cniusque tem- poris, valetudinis, facultatis ad agendum ducta ratio est.

Mea fuil semper haec ia hac re voluntas et sententia, quem- vis ut hoc mallem de iis, qui essent idonei, suscipere quam me, me ut mallem quam neminem.

V. 17. Reliquum est iam ut illud quaeramus, quum hoc conslet, Siculos a me petisse, ecquid liane rem apud vos animosque vestros valere oporteat, ecquid au.etoritatis apud vos in suo iure repetundo socii populi Romani, suppli- ces vestri, habere debeant. De quo quid ego plura comme- morarli? quasi vero dubium sit quin tota lex de pecuniis re- petundis sociorum causa constituta sit. 18. Nam civibus quum sunt ereptae pecuniae, civili fere actione èt privato iure repeluntur: hàec lex socialis est, hoc ìus nationum ex- terarum est, banc habent arcem minus aliquanto nunc qui- dem munitam quam antea, verum tarnen, si qua reliqua spes est, quae sociorum animos consolari possit, ea tota in hac lege posita est·· cuius legis non modo a populo Romano, sed étiam ab ultimis nationibus iam pridem severi custodes requiruntur. 19. Quis ergo est qui neget oportere eorum arbitrato lege agi, quorum causa lex sit constituta? Sicilia tota si una voce loqueretur, hoc diceret: Quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus., aedibus, de- lubris, quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani iuris habui, id mihi tu, C'. Verres, eripuisti atque abstulisti: quo nomine abs te seslerlium miliens ex lege re- peto. Si universa, ut dixi, provincia loqui posset, hac voce uteretur: quoniarh id non poterai, harum rerum actorem, quem idoneum esse arbitrata est, ipsa delegit. 20. In eius modi re quisquam tam impudens reperietur qui- ad alienam causam invitis iis, quorum negocium est, accedere aut aspi- rare audeat? VI. Si tibi, Q. Caecili, hoc Siculi dicerent:

Te non novimus, nescimus qui sis, numquam te antea vidi-' mus, sine nos per eum nostras forlunas defendere, cuius .fides est nobis cognita, nonne id dicerent, quod cuivis pro-

bare deberent? Nunc hoc dicunt, utrumque se nosse: aite- rum se cupere defensorem esse fortunarum suarum, alteram plane nolle. 21. Cur nolint, etiamsi laceanl, satis dieunt.

(9)

9 CAP. 7 — 10. §. 24 — 32. 93 Verum non tacent. Tamen his invitissimis te offeres ? tamen in aliena eansa loquere? tamen eos defendes, qui se ab om- nibus desertos potius quam abs te defensos- esse malunt?

tamen his operam tuam pollicebere, qui te neque velie sua causa nec, si cupias, posse arbitranlur? Cur eorum spem exiguam reliquarum fortunarum, quam habént in legis et in iudicii severitate positam, vi extorquere conaris? cur te in- terponis invitissimis his, quibus maxime lex consullum esse vult? cur de quibus in provincia non optirne es meritus, eos nunc plane fortunis omnibus conaris evertere? cur his non modo persequendi iuris sui, sed.etiam deplorandae ca- lamitatis adimis potestatem?-22. Ram te actore quem eo- rum adfuturum putas, quos intelligis non ut per te alium, sed ut per alium aliquem te ipsum ulciscantur-laborare?

VII. At enim solum id est, ut me Siculi maxime ve- lint: alteram illud, credo, obscurum est j i q u o Verres mi- nime se accusari velit. Ecquis umquam tarn palam de ho- TiöréVtám vehemènter ,de salute sua contendit quam ille al- que illius amici, ne haec mihi delatio delur? Sunt multa, quae Verres in me esse arbitratili-, quae scil in te, Q. Cac- cili, non esse: quae cuius modi in utroque nostrum sint paullo post commemorabo. 23. Nunc tantum id dicam, quod tacitus tu mihi adsentiare: nullam rem in me esse quam ille contemnat, nullam in'te quam pertimescat. Ita- que magnús ille defensor el amicus eius tibi sufFragatur, me oppugnai, aperte ab iudicibus petit ut tu mihi anteponare, et ait hoc se honeste, sine ulta invidia ac sine ulla offen- sione contendere. Non enim, inquit, illud peto, quod soleo, quum vehementius contendi, impetrare, reus ut absolvatur, non peto: sed ut potius ab hoc quam ab ilio accusetur, id peto. Da mihi hoc: concede, quod facile est, quod hone- stum, quod non invidiosum: quod quum dederis, sine ullo tuo periculo, sine infamia illud dederis, ut is absolvatur, cu- ius ego causa laboro. 24. Et ait idem, ut aliquis metus ad- iunctus sit ad graliam, certos esse in Consilio quibus osten- di tabellas velit: id esse perfacile: non enim singulos ferre sententiam, sed universos constituere: ceratam uni cuique tabellam dari cera legitima, non illa infami ac nefaria. At-

(10)

94 IN Q. CAECIL1UM D1V1NAT10. 8 que is non tam propter Verrem laborat, quam quod eum mi- nime res tota deleclat. Videl enim, si a pueris nobilibus, quos adhuc elusil, si a quadruplatoribus, quos non sine causa contempsil semper ac.pro nihilo putavit, aecusandi voluntas ad viros fortes speetalosque homines translala sit, sese in iudiciis diulius dominari non posse. VIII. 25. Huic.

ego liomini iam ante denuncio, si a me causam hanc vos agi voluerilis, rationem IIli defendendi totam esse mulan- dam et ita tarnen mutandam, ut, meliore et honesliore condicione quam qua ipse vult, imitetur homines eos, quos ipse vidil amplissimos, L. Crassum et M. Antonium, qui nihil se arbitrabantur ad iudicia causasque amicorum praeter fidem el ingenium adferre oporlcre. Nihil erit quod me agente arbitretur judicium sine magno mullorum periculo posse corrumpi. 26. Ego in hoc iudicio mihi Sieulorum cau- sam receptam, populi Romani susceptam esse arbitror, ut mihi non unus homo improbus opprimendus sit, id quod Siculi petiverunt, sed oninis improbilas", id quod populus Romanus iam diu flagilat, exslinguenda atque delenda sit.

in quo quid eniti aul quid efficere possim malo in aliorum spe relinquerc quam in oratione mea ponere.

27. Tu vero, Caecili, quid potes? quo tempore autqua in re non modo eaeteris specimen aliquod dedisti, sed lute tui periculum fecisti? In mentem tibi non venit quid negocii sit causam publicum sustinere, vitam alterius totam expli- care atque earn non modo in animis iudicum, sed etiam in oculis eonspeeluque omnium exponere, sociorum salutern, commoda provinciarum, vim legum, gravitatem iudiciorum defendere? IX. Cognosce ex me, quoniam hoc primum.tem- pus discendi nactus es, quam multa esse oporteat in eo, qui

* ' - —V- m I, •.BUM · ! . —I • »

alterum accused ex quibus si unum aliquod in le cognove- ris, ego lain tibTipse istuc, quod expetis, mea voluntate concedam. Primum irdegritatem atque innocentiam singula- reni. Nihil est enim quod minus ferendum sit quam rationem ab altero vilae reposcere eum, qui non possit suae reddere.

28. Hie ego de le plura non dicam: unum illud credo ora- nes animadvertere, te adhuc a nullis nisi ab Siculis poluissc cognosci: Siculos hoc dicere, quum eidem sint irali, cui lu

(11)

9 CAP. 7 — 10. §. 24 — 32. 95 le inimicum esse dicis, sese lamen te actore ad judicium non adfuturos. Quare negent ex me non audies, hos patere id suspieari, quod necesse est. Illi quidem, ut est hominum genus,nimis acutum et suspiciosum, non te ex Sicilia litle- ras in Verrem deportare velie arbilranlur, sed, quod iisdem litteris illius praetura et tua quaestura consignata sit, aspor- tare te velie ex Sicilia litteras suspieanlur. . -

29. Deinde accusatorem firmurn^ verum que _esse opor-*

tet., Eum ego si te putem cupere esse", facile inteìligo esse non posse. Nec ea dico, quae si dicam, tarnen infirmare non possisele,· ante quam de Sicilia decesseris, in graliam redisse cum Verre: Potamonem scribam et familiarem tuum retenlum esse a Verre in provincia, quum tu decederes : M.

Caecilium, fratrem tuum, lectissimum atque ornalissimum adolescentem, non modo non adesse neque tecum tuas in- iurias perséqui, sed esse cum Verre et cum ilio familiaris- sime atque amicissime'vivere. Sunt et haec et alia in_tó falsi accusatoris signa permulta, quibus ego nunc non utor: hoc dico','te,_si maxime cupias, tarnen verum_accusalorem non _esse_pos.se. 30. Video enim permulta esse erimina, quorum Tibi societas cum Verre eius modi est, ut ea in accusando attingere non audeas. X. Querilur Sicilia tota C. Verrem ab araloribus, quum frumentum sibi in cellam imperavisset et quum esset tritici modius sestertiis duobus, pro frumento in modios singulos duodenos sestertios exegisse. Magnum cri- men, ingens pecunia, furtum impudéns, iniuria non ferenda.

Ego hoc uno crimine iilum condemnem necesse est: tu, Cae- cili, quid facies? 31. Utrum iioc tantum crimen praetermit- tes an obiicies? Si obiicies, idne alteri crimini dabis, quod eodem tempore in eadem provincia tu ipse fecisti? audebis ita accusare alterum, ut quo minus tute condemnere recu- sàre non possis?_Sin praetermittes, qualis erit tua ista ac- cusatio, quae domestici periculi metu certissimi et maximi criminis non modo suspicionem, verum eliam mentionem ipsam perlimescat? 32. Emptum est ex senatus consulto fru- mentum ab Siculis praetore Verre, pro quo frumento pecù- nia omnis soluta non est. Grave est hoc crimen in Verrem, grave me agente: te accusante nullum. Eras enim tu quae-

(12)

96 IN Q. CAEC1L1UM DIVINATILI. 16 slor : pecuniam publicam tu tractabas : ex qua, eliam si cu- péret praetor, tamen ne qua deductio fieret magna ex parte tua polestas erat. Huius quoque igitur criminis te accusante menlio nulla iìet. Silebilur tolo iudicio de maximis et notis- simis illius furlis el iniuriis. Milli crede, Caecili, non potest in accusando socios vere defendere is, qui cum reo criini-

• num societate coniunctus est. 33. Mancipes a civilatibus pro frumento pecuniam exegerunt. Quid? hoc Verre prae- tore factum est solum? Non, sed etiam quaestore Caecijio.

Quid igitur? daturus es huic crimini quod et potuisli prohi- bere ne fieret et debuisti an totum id relinques? Ergo id omnino Verres in iudicio suo non audiet", quod quum facie- bat, quemadmodum defensurus esset non reperiebat. XI. At- que ego haee, quae in medio posila sunt, commemoro. Sunt alia magis occulta furta: quae ille, ul istius, credo, animos atque impetus retardaret, benignissime cum quaestore suo communicavit. 34. Haec tu scis ad me esse delata: quae si velini proferre, facile omnes intelligent vobis inter vos non modo voluntatem fuisse coniunclam, sed ne praedam quidem adhuc esse divisam. Quapropler si tibMndicium pqstujas dari, quod tecum una fecerit, concedo, si id lege permiui- lur: sin autem de accusatione dicimùs7 cqncedas-oportel iis, qui nullo suo peccato impediuntur quo.minus alleriuspec- ' cata demonstrare possint. 35. Ac vide quantum jnterfuturum f' sit inter meam tuamque accusationem. Ego etiam quae tu j . sine Verre commisisti Verri crimini daturus sum, quod le j

• non prohibuerit, quum sunimam ipse haberet poteslalem: lu 1 ] contra ne quae ¡He quidem fecit obiicies, ne qua ex parte ·.

coniunctus cum eo reperiare. " • Quid, ilia, Caecili, contemnendane libi videntur esse,

sine quibus causa suslineri, praesertim tanta, nullo modo potest? aliqua facullas agendi, aliqua dicendi consueludo, ^ aliqua in-foro, iudiciis, legibus aut ratipjtur exercitalio?

-Intelligo quam scopuloso difficilique in loco verser. 36. Nam quum omnis adrogantia odiosa est turn ilia ingenii atque eloquenliae multo molestissima. Quamobrem nihil dico de meo ingenio: ncque est quod possim dicere, neque, si es- set, dicerem. Aut enim id mihi satis est, quod est de me opi-

(13)

11 CAP. 11 — 13:- §. 34 — 43. 97 nionis quidquid est, aut, si id parum est, ego maius id com- memorando tacere non possum. XII. 37. De le, Caecili, iam mehercule hoc extra liane contentionem certamenque jno- _stram familiariter tecum loquar: Tu ipse quemadmodum exisli- mes vide etiam atque'eliam et tu te collige et quis sis et quid tacere possis considera. Putasne te posse de maximis acer- bissimisque rebus, quum .causam sociorum fortunasque pro- vinciae, ius populi Romani gravitatemque irfdiòu legumque suscep.eris, tot res, tam graves, tam varias voce, memoria, Consilio, ingenio sustinere? 38. Putasne te posse, quae C.

Verres in quaestura, quae in legatione, quae in praetura, quae Romae, quae in Italia, quae in Achaia, Asia Pamphy- liaque peccarit, ea, quemadmodum locis lemporibusque di- visa sint, sic criminibus et oratione distinguere? Putasne posse, id quod in huius modi reo maxime necessarium est, tacere, ut quae ille libidinose, quae nefarie, quae crudeliler fecerit, _ea a.eque acerba et. indigna; videanlur esse his qui audient atque illis .visa, sunt qui sensërunl? 39. Magna"

suntea, quae dico, mihi'crede: noli haec conlemnere. Di- cenda, demonstranda, explicanda sunt omnia: causa non solum exponenda, sed etiam graviter copioseque agenda est: perfìciendum est, si quid agere aut proficere vis, ut.ho- mines te non solum audiant, veruni eliam IjbenlerjsUidiosë- que alidiant. In quo si te mullum natura adiuvare't, si opli- mis a pueritia disciplinis atque artibus sluduisses et in his élaborasses, si litteras Gi'aecas Alhenis, non Lilybaei, La-J tinas Romae, non in Sicilia didicisses, tamen esset magnum, i tantam causam, tam exspectatam et diligentia consequi et \ memoria complecti et oratione expromere et voce ac viribus sustinere. 40. Fortasse dices: Quid ergo? haec in te sunt omnia? Ulinam quidem essenti Veruni tamen ut"èsse pós-/

sent, j u agno..sjludio mihi a puerilia'est elaboi'atuìrK~Quddsi | egómiec propter magnitudinem rerum ac difficullatem adse- qui non polui, qui in omni vita nihil aliud egi, quam longe tu te ab his rebus abesse arbitrare, quas non modo antea numquam cogitasti, sed ne nunc quidem, quum in eas ingre- deris, quae et quantae sint suspicari potes? XIII. 41. Ego, qui, sicut omnes sciunt, in foro iudiciisque ila verser, ut

eie. II. i . 7

(14)

98 IN Q. CAEC1L1UM DIVINATILI. 16 eiusdem aetatis aut nemo aut pauei plures causas defende- rint, et qui omne tempus·, quod mihi ab amicorum negociis datur, in his studiis laboribusque consumam, quo paratior ad usum forensem promptiorque esse possim: tarnen, ita mihi deos velim propitios, ut quum illius lemporis mihi venit in mentem, quo die citato reo mihi dicendum sit, non solum commoveor animo, sed etiam toto corpore perhorresco.

42. Iam nunc mente et cogitatone prospicio, quae turn stu- dia hominum, qui concursus futuri sint, quantum exspecta- tionem magnitudo iudiciisitadlatura, quantum audilorum mul- litudinem infamia C. Verris concitatura, quanlam denique audientiam orationi meae improbilas illius factura sit. Quae quum cogito, iam nunc timeo. quidnam pro offensione homi- num, qui illi inimiciinfensiquesunt, etexspectatione omnium et magnitudine rerum dignum eloqui possim. 43. Tu horum nihil metuis, nihil cogitas, nihil laboras: Si quid ex velere aliqua oratione: I O V E M E G O OPTIMUM MAXIMUM, aut: VELLEM, SI FIERI POTUISSET, IUDICES, aut aliquid eiusmodi ediscere polue- ris, praeclare te paratum in iudicium venturum arbitraris?

Ac si tibi nemo responsurus esset, tarnen i[jsani_cau- sam,"ut ego arbitrar, démons'trare non posses. 44. Nunc ne,> / illud quidem cogitastibi cum tornine disertissimo et ad di- L·

•'cendum paratissimo futurum esse certamen, quicum modo ' fclisserendum, modo omni ratione pügnandum certandumque

sit? Cuius ego ingenium ila laudo, ut non perlimescam, itaj probo, ut me ab eo deleelari facilius quam decipi putem) posse. XIV. Numquam ille me opprimet Consilio: numquam/

ullo artificio pervertet: numquam ingenio me suo labefactare ' atque infirmare conabitur: novi omnes b omip j s^. p e ti ti o n e s: ^ rationesque_djcendi: saepe in iisdem, saepe in conlrariisrij causis versati sumus. Ita contra me ille dicet, quamvis sit{?

ingeniosus, ut non nullum etiam de suo ingenio iudicium lv>

fieri arbilretur. 45. Te vero, Caeeili, quemadmodum siteiu- surus, quam omni ratione iactalurus, videre iam videor:

quoliens ille libi potestatem optionemque facturus sit, ut eli- i gas ulrum velis, factum esse necne, verum esse an falsum, i ulrum dixeris, id contra te futurum. Qui libi aestus, qui er- ' ror, quae tenebrae, di immortales! erunt, homini minimeli

(15)

13 CAP. 13 —16. §. 43 —50. 99 malo? Quid? quum accusationis tua e membra dividere eoe-

perit el in digitis suis singulas paries causae constiluere?

Quid? quum unum quidque transigere, expedire, absolvere?

Ipse profeclo metuere incipies, ne innocenti periculum fa- cesseris. 46. Quid? quum commiserari, conqueri elexillius invidia deonerare aliquid et in te traiicere coeperit? com- memorare quaestoris cum praetore necessitudinem consti- tutum more maiorum, sortis religionem? Poterisne eius ora- tioni subire? Invidiam vide modo, eliani atque eliam consi- dera. Mihi enim videlur periculum fore ne ìile non modo verbis te obruat, sed geslu ipso ac motu corporis praestrin- gat aciem ingenii lui leque ab inslitutis tuis cogilationibus- que abducat. 47. Alque huiusee rei iudieium iam continuo video futurum. Si enim mihi hodie respondere ad haec, quae dico, potueris, si ab islo libro, quem tibi niagister ludi ne- scio qui ex alienis oralionibus compositum dedil, verbo uno discesseris, posse te et illi quoque iudicio non deesse et causae atque officio tuo satis lacere arbilrabor: sin mecum in hac prolusione nihil fueris, quem te in ipsa pugna cum acerrimo adversario fore putemus?

XV. Esto: ipse nihil est,.nihil potest: at venit paralus cum subscriptoribus exercitatis et diserlis. Est tamen hoc aliquid, lametsi non est satis. 'Omnibus enim rebus is, qui princeps in agendo est, ornalissimus et paralissimus esse debet. Verum tamen L. Appuleium esse video proximum subscriptorem, hominem non aetate, sed usu forensi alque exercilalione lironem. 48. Deinde, ut opinor, habet Alie- num, hunc tameu ab subselliis, qui quid in dicendo posset riumquam satis attendi, in clamando quidem video eum esse bene robustum atque exercilatum. fn hoc spes tuae sunt omnes: hie, si tu eris actor eonslitutus, lolum iudicium sustinebit. At ne is quidem tantum contendel in dicendo quantum potest, sed consulet laudi el exislimationi tuae, et ex eo, quod ipse potest in dicendo, aliquantem remiitel, ut tu tamen aliquid esse videare. Ul in actoribus Graecis fieri videmus, saepe ilium, qui est secundarum aul tertia- rum partium, quum possit aliquanto clarius dicere quam

:psc primarum, mullum summittere, ut ille princeps quam 7*

(16)

100 IN Q. CAECILIUM D1V1NATIO. 14 maxime excellat, sic faciet Alienus·. tibi serviet, tibi lenoci- nabitur, miiius aliquanto contendetquam potest. 49. lam hoc considerale, cuius modi accusatores in tanto iudicio simus habituri, quum et ipse Alienus ex ea facultate, si quarti ha- bet, aliquantum detracturus sit et Caecilius tum denique se aliquid futurum putet, si Alienus minus vehemens fuerit et sibi primas in-dicendo partes concesserit. Quartuni quem sit habilurus non video, nisi quem forte ex ilio grege monito- rimi, qui subscriptionem sibi postularunt, cuicumque vos de- Inlionem dedisselis. 50. Ex quibus alienissimis honiinibus ila paralus venis, ut tibi hospes aliquis sit reeipiendus.

Quibus ego non sum tantum honorem habilurus, ut ad ea, quae dixerint, certo loco aut singillatim uni cuique respon- deam: sic brevi ter, quoniani noti consulto, sed casu in eo- rum mentionem incidi, quasi praeteriens satis faciam univer- sis. XVI. Tantane vobis inopia videor esse amicorum, ut mihi non ex his, quos niecum adduxerim, sed de populo subscriptor addatur? vobis aulem tanta inopia reorum est, ut mihi causam praeripere conemini polius quam aliquos a columna Maenia veslri ordinis reos reperialis? 51. Cuslo- dem, inquit, Tullio me apponile. Quid? mihi quam multis custodibus opus erit, si le semel ad nieas capsas admisero?

qui non solum ne quid enuncies, sed eliam ne quid auferas custodiendus sis. Sed de isto custode tolo sic vobis bre- vissime respondebo : non esse lios tales viros commissuros, ut ad causam lantani, a me susceptam, mihi credilam, quisquam subscriptor me invito aspirare possit. Etenim fides mea cuslodeni repudiai, diligentia specuiatorem re- formidat.

52. Verum ut ad le, Caecili, redeam, quam multa le deficiant vides: quam multa sint in le quae reus nocens in accusatore suo cupiat esse profeclo iam inlelligis. Quid ad haec dici polest? non enim qua ero quid tu diclurus sis: vi- deo mihi non te, sed hunc librimi esse responsurum, quem monitor tuus liic tenet: qui si te recle monere volet, suade- bil libi ut hinc discedas neque mihi verbum ullum respon- deas. Quid enim dices? an id quod diclilas, iniuriam tibi fe- cisse Verrcm? Arbitrar. — Neque enim esset veri simile,

(17)

15 CAP. 16—18. §. 50—58. 101 quum omnibus Siculis facérét iniurias, le üli unum eximium cui consulerel fuisse. 53. Sed caeleri Siculi ullorem suarum iniuriarum in venerimi: tu, dum tuas iniurias per le, id quod non potes, persequi conaris, id agis ul. caelerorum quoque iniuriae sinl impunitae alque inultae : el hoc te • praeleril, non id solum spectari solere qui dèbeat, sed etiam illud qui possit ulcisci: in quo utrumque sit, eum superiorem esse, in quo alterutrum, in eo non quid is velil, sed quid lacere possit quaeri solere. 54. Quodsi ei polissimum censes pcr- milti oporlere accusandi poleslatem, cui maximam C.Verres iniuriam fecerit, utruni tandem censes hos iudices graviiis ferre oporlere, le ab ilio laesum an provinciám Siciliani esse vexalam ae perdllam? Opinor, concedes multo hoc et esse gravius et ab omnibus ferri gravius oporlere. Concede igilur ut tibi anteponalur in accusando provincia. Nam provincia accusal, quum -is agit causam, quem sibi ilia defensorem sui iuris, ullorem iniuriarum, actorem causae tolius ad- oplavil.

XVII. 55. At earn tibi C. Verres fecit iniuriam, quae caelerorum quoque animos posset alieno incommodo com- . movere. Minime. Nam id quoque ad rem perlinere arbitrar,

qualis iniuria dicalur, quae causa inimiciliarum proferatur.

Cognoscile ex me. Nam iste earn profecto, nisi plane nihil sapit, numquam proferet. Agonis quaedam est Lilybaelana, liberta Veneris Erycinae, quae mulier ante hunc quaeslo- rem copiosa plane et locuples fuit. Ab hac praefeelus An- tonii quidam symphoniacos servos abducebat per iniuriam, quibus se in classe uli velie dicebat. Turn illa, ut mos in Si- cilia est omnium Veneriorum et eorum, qui a Venere se li- beraverunt, ut praefecto illi religionem Veneris nomine ob- iiceret, dixit et se et sua Veneris esse. 56. Ubi hoc quae- slori Caecilio, viro optimo el honiini aequissimo, nunciatum est, vocari ad se Agonidem iubel: iudicium dal slatini: Si

PARET E AM SE ET S U A V E N E R I S ESSE BixissE. Iudicant recnpe- ratores id, quod necesse erat: neque enim erat cuiquam du- biuni quin ilia dixisset. Isle in possessionem honorum mu- lieris intrat: ipsam Veneri in servitulem adiudicat: deinde bona vendit: pecuniam redigit. Ila dumpauca mancipia Ve-

(18)

102 IN Q. CAEC1L1UM DIVINATILI. 16 neris nomine Agonis ac religione relinere vult, forlunas omnes libertatemque suam istius injuria perdidit. Lilybaeum Verres venitpostea: rem cognoscit: faclum improbat: cogit quaestorem suum peeuniam, quam ex Agonidis bonis rede- gisset, earn mulieri omnem adnumerare et reddere. 57. Est adhuc, id quod vos omnes admirari video, non Verres, sed Q. Mucius. Quid enim facere potuYl elegantius ad hominum exisliinalionem, aequius ad levandam mulieris calamitalem, vehementius ad quaestoris libidinem coercendam? Summe haec omnia mihi videnlur esse laudanda·. Sed repente e ve- stigio ex homine tamquam aliquo Circaeo poculo fa'ctus est Verres : redit ad se alque ad mores suos. Nam ex fila pe- cunia magnani partem ad se vertil, mulieri reddidit quantu- lum visum est. " '

XVIII. 58. Hic tu si laesum te a Verre esse dicis, pa- tiar et eoncedam: si iniuriam libi factam quereris, defendam et negabo. Denique de iniuria quae tibi facta sit neminem nostrum graviorem iudicem esse oportet quam te ipsum cui facta dicitur. Si tu cum ilio postea in gralium redisli, si do- mi illius aliquotiens fuisti, si file apud te postea eoenavit, utrum te perfidiosum an praevaricatorem exislimari mavis?.

Video esse necesse alterulrum, sed ego tecum in eo non pugnabo quo minus utrum velis eligas. 59. Quodsi ne iniu- riae quidem quae tibi ab ilio facta sit causa remanet, quid habes quod possis dicere quarnobrem non modo mihi, sed euiquam anteponare? nisi forte illtid, quod le dicturum esse audio, quaestorem illius fuisse. Quae causa gravis esset, si certares mecum uter nostrum illi amicior esse deberet, in eontentione suscipiendarum inimicitiarum ridiculum est pu- tare causam necessitudinis ad inferendum periculum iuslam videri oporlere. 60. Elenim si plurimas a tuo praetore iniu- rias accepisses, tarnen eas ferendo maiorem Jaudem quam ulciscendo mererere; quum vero nullum illius in vita rectius factum sit quam id, quod tu iniuriam appellas, hi slaluent hanc causam, quam ne in alio quidem probarent, in le iu- slam ad necessitudinem violanrlam videri? qui si summam iniuriam ab ilio accepisti, tarnen quoniam quaestor eius fuisti, non poles eum sine ulla vltuperatione accusare: si

(19)

17 CAP. 18—20. §. 58—65. 103 vero non ulla tibi facta est iniuria, sine seelere eum accu- sare non potes. Quare quum incertum sit de iniuria, quem·

quam horum esse putas qui non malit te sine viluperalione quam cum scelere discedere?

XIX. Ci. Ac vide quid differat inter meam opinionem ac tuam. Tu quum omnibus rebus inferior sis, hac una in re te mihi anleferri putas operiere, quod quaestor illius fueris : ego si superior caeteris rebus esses, hanc unam ob causam te accusatorem repudiari pularem oportere. Sic enim a ma- ioribus noslris accepimus, praetorem quaestori suo parentis loco esse oportere: nullam ñeque iustiorem neque graviorem causam necessitudinis posse reperiri quam coniunctionem sortis, quam provinciáé,'quam ofíicii, quam publici mune- ris societatem. 62. Quamobrem si iure posses eum accusare, tarnen, quum is libi parentis numero fuisset, id pie facere non posses: quum vero neque iniuriam acceperis et prae- tori tuo periculum crees, fatearis necesse est le illi iniustum impiumque bellum inferre conari. Etenim ista quaestura ad eam rem valet, ut elaborandum tibi in ratione reddenda sil quamobrem cui quaestor fueris acenses, non ut ob eam ipsam causam postulandum sit ut libi potissimum accusatio delur. Neque fere umquam venit in contentiónem de accu- sando qui quaestor fuisset quin repudiaretur. 63. ltaque neque L. Philoni in C. Servilium nominis deferendi poteslas est data neque M. Aurelio Scauro in L. Flaccum neque Cn.

Pompeio in T. Albucium: quorum nemo propter indignita- lem repudiatus est, sed ne libido violandae necessitudinis auctoritate iudicum comprobaretur. Atque ¡Ile Cn.Pompeius ita cum C. lulio contendit, ut tu mecum. Quaestor enim AI- bucii fuerat, ut tu Verris. Julius hoc secum aucloritalis ad accusandum adferebal, quod, ut hoc tempore nos ab Si- culis, sic tum ille ab Sardis rogatus ad causam accesserat.

Semper haec causa plurimum valuit, semper haec ratio ac- cusandi fait honestissima, pro sociis, pro salute provinciáé, pro exterarum nationum commodis inimicilias suscipere, ad periculum accedere, operám, Studium, laborem inler- ponere.

XX. 64. Etenim si probabilis est eorum causa, qui in-

(20)

104 IN C. CAECILIUM DIVINATJO. 18 iurias suas persequi volunt, qua in re dolori suo, non rei

publicae commodis serviunt, quanto illa honeslior causa est, quae non solum probabilis videri, sed etiam grata esse debet, nulla privatim accepta iniuria sociorum atque ami- corumpopuliRomani doloreatqueiniuriis commoveri? Nuper quuminP. Gabinium vir forlissimus et innocentissimus L.Piso delationem nominis postularet et centra Q. Caecilius peleret, isque se veleres inimicitias iam diu susceptas persequi dice- ret, quum auctorilas et dignitasPisonis valebat plurimum turn

¡Ila erat causa ¡ustissima, quod eum sibi Achaei patronum ad- optarant. 65. Etenim quum lex ipsa de pecuniis repetundis sociorum atque amicorum populi Romani patrona sit, iniquum est non eum legis iudiciique acloremidoneum maxime pulari, quem aelorem causae suae socii defensorenique fortu- narum suarum potissimum esse voluerunt. An quod ad coni- menioranduni est honestius, id ad probandum non multo vi- deri debet aequius? Utraigilur est splendidior, ulva illustrior conunemoratio? Accusavi eum, cui quaestor fueram, qui- cum me sors eonsueludoque maiorum, quicum me deorum hominumque indicium coniunxerat, an: Accusavi rogatu so- ciorum atque atnicoruni, delectus sum ab universa provin- cia qui eiusiura fortunasque defendereni? Dubitarequisquam potest quin honestius sit eorum causa, apud quos quaestor fueris, qiiam eum, cuius quaestor fueris, accusare? 66. Cla- rissimi viri nostrae eivilalis temporibus optimis hoc sibi am- plissimum pulcherrimumque ducebant, ab hospilibus clien- tibusque suis, ab exteris nationibus, quaeinamicitiain populi Romani dicionemque essent, iniurias propulsare eorumque fortunas defendere. M.CalonemillumSapientem,clarissinium virumetprudenlissimum, cummultisgravesinimicitiasgessis- se accepimus propter Hispanorum, apud quos consul fuerat, iniurias. 67. Nuper Cn.DoinitiumscimusM. Silano diem dixisse propter unius hominis Aegritomari paterni amici atque hospitis iniurias. XXI. Neque enim magis animos hominum nocen- tium res umquani ulla commovit quam haec maiorum con- suetudo longo intervallo repelila ac relata, sociorum que- rimoniae delatae ad hominem non inertissimum, susceptae ab eo, qui videbalureorum fortunas fide diligentiaque sua posse

(21)

33 CAP. 13 — 15. §. 37 — 44. 105 defendere. 68. Hoc timent homines, hoc laborant, hoc in- stitui atque adeo inslilutuin referri ac renovari moleste fe- runt: putant fore ut, si paullalim haec consuetudo serpere ac prodire coeperit, per homines honeslissimos virosque fortissimos, non imperitos adolescentulos aut illius modi quadruplatores leges iudiciaque àdministrenlur. 69. Cuius consuetudinis atque inslji,uti patres maioresque nostros non poenitebat turn, quum "^Lentulus, is qui prlnceps senalus fuit, accusabat M'. Aquilium, subscriptore C. Rulilio Rufo, aut quum P. Afrieanus, homo viriate, fortuna, gloria, rebus geslis amplissimus, poslea quam bis consul el censor fuerat, L. Cottam in iudicium vocabat. lure turn florebat populi Ro- mani nomen: iure auctoritas huius imperii eivitatisque ma- iestas gravis habebatur. Nemo mirabatur in Africano ilio, quod in me nunc, homine parvis opibus ac facultatibus prae- dito, simulant sese mirari, quum moleste ferunt. 70. Quid sibi iste vuit? accusatoremne se existimari, qui antea defen- dere'consuerat, nunc praeserlim, ea iam ariate, quum aedi- lilatem pelat? Ego vero et aetatis non modo meae, sed multo etiam superioris et honoris amplissimi pulo esse et accu- sare improbos et miseros calamitososque defendere. Et pro- fecto aut hoc remedium est aegrotanli ac prope desperatae rei publicae iudiciisque corruplis et contaminatis paucorum vilio ac turpitudine, homines ad legum defensionem iudi- ciorumque auctoritalem quam honesli&imos el integerrimos diligenlissimosqueaccedere, aut sine hoc quidem prodesse poterit, profecto nulla urnquam medicina his tot incommo- dis reperielur. 71. Nulla salus.rei publicae maior est quam eos, qui alteram accusant, non minus de laude, de honore, de fama sua quam illos, qui accusantur, de capite ac fortu- nis suis pertimescere. Itaque semper ii diligentissime labo- riosissimeque accusarunt, qui se ipsos in discrimen existi-

mationis venire arbitrati sunt. ' XXII. Quamobrem hoc stalliere, iudices, debetis,Q.Cae-

cilium, de quo nulla urnquam opinio fuerit nullaque in hoc ipso iudicio exspectatio futura sit, qui neque ut ante colleclam fa- mam conservel nequeulireliqui temporis spem confirmet labo·

rat, non nimis liane causam severe, non nimis accurate, non

(22)

106 IN Q. CAEC. D1V1N. CAP. 22. §. 73. 20 niniis diligenteraclurum. Habet enim nihil quod in offensione deperdat: ut turpissime flagitiosissimeque discedat, nihil de suis veleribus ornamentis requiret. 72. A nobis mullos ob- sides habet populus Romanus, quos ul incólumes conser- vare, tueri, confirmare ac recuperare possimus, omni ralione eril dimicandum. Habel honorem quem pelimus, habet spem quam proposilam nobis habemus, habetexistimationem mullo sudore, labore vigiliisque collectaiÄTut si in hac causa no- strum officium ac diligentiam· probaverimus, haec, quae di- xi, retiñere per populum Romanum incolumia ac salva pos- simus: si tan lui um offensum lilubatumque sii, ut ea, quae singillatim ac diucollecla sunt, uno tempore universa perda- mus. 73. Quapropter, iudices, veslrum est deligere quem existimetis facillime posse magnitudinem causae ac iudicii suslinere fide, diligentia, Consilio, auctoritate. Vos si mihi Q. Caecilium anteposueritis,. ego me dignitale superatum non arbitrabor: populus Romanus ne tarn honeslam, tarn se- veram diligenlemque accusationem neque vobis placuisse neque ordini vestro piacere arbilretur providele.

M. T U L L I I C I C E R O N I S IN C. VERREÌII

A C T I O P R I M A .

ARGUMENTUM VETERIS ENARRATOR1S.

Victo Caecilio et accusatione ad se delata Cicero quum inquisi- tionis tempos ¡n Siciliam poslulasset dies C X , et cum filio patrui su¡

Tullli totam provinciám colligendis litteris ¡n Verrem et denunciandis testimoniis peragrasset diebus L , quia pedestre iter ex Sicilia et pro- pter fugitivos et propter Verris insidias devitabat, a Vibone transiit.

Tani repente adveniens quum videret id agi, ut a M\ Glabrlone prae- tore et ab lis iudicibus , qui tunc erant, ad alium annum aliumque prae- torem res tota trausiret eripereturque sibi reus patrocinio Hortensil ac Metelli, qui tunc cónsules futuri erant — per líos enim Verres elu- dendi iudicii fiduciam sumpserat — , lioc commentus est rationis, ut orationem longam praetermilteret ñeque ¡a crimiiiibus declamatioue

(23)

21 IN C. VERR. ACT. PRIMA. CAP. 1. §. 1—2. 107

cumulandis lempus absumeret, sed tantummodo citaret testes ad unum quodque crimen expositum et eos Hortensio interrogandos daret: qua aite ita est fatigatus Hortensius, ut nihil contra quod diceret inveni- ret, ipse edam Verres desperato patrocinio sua sponte discederet in exsilium. •

Hoc igitur laborat in oratione hac tota Tullius ut ostendat non dolo nee astutia, sed necessitate facere i d , quod fecit, et magis ad- versariorum fraudibus occurratj quam ut ipse sit captiosus. Vult enim, ut diximu3, omne hoc tempus, quod est ante Kalend. lanuar., dispen- sare in totius causae actionem, ne ad alium praetorem aliosque iu- dices novis consuiibus veniendum sit. Toto igitur hoc libro exhorta- tio iudicum continetur ad vere iudicanduni, minae in adversarios di- riguntur omnia temptantes adcorrumpendum indicium, et expòsitiones Ciceronis consilii sui iudicibus exhibentur , quasi inter eos tractentur communiter, brevitasque obiiciendorum criminum mira arte conficitur.

Status: Quantum ad crimina causae repetnndarum pertinet, con- iectura mulliplex inest omnibus libris: quantum ad specialem inten- tionem libri huius refertur, quaiitas negocialis extra scriptum in par- ticubiHuris est constitnta: inducilur enim postulati« de agendi novo genere, si quidem petit permitti sibi non uti oratione perpetua, sed breviter crimina proponere et ad singula testes dare.

Sunt autem capita orationis haee: An talis reus, cuius damnatio prosit rei publicae? an talia eius Consilia ad corrumpendum ¡udicium?

an talia et tam manifesta crimina ad patrocinium desperandum? an huius modi ab eo et ab eius suffragatoribus et dicta et facta ad elu- dendam accusationem, ut novo genere sit agendum Tullio? Quartina rerum quasi per narralionem facit demonstrationein exposilio consilii s u i , et cum iudicibus deliberatio videtur inducta: in qua ostenditur certandum cum Hortensio astutia , non utendo horis omnibus ad di- cendum: tollendam, si fieri possit, comperendinationem, per testes crimina comprobanda. Facit hoc Cicero, ut haec res non solum com- pendio movam ac brevitatem temporis tollat, sed etiam circa artificium dicendi breviter, etiam in hac parte, vim oratoris ostendat.

I. 1. Quod erat optandum maxime, indices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiainque iudiciorum se- dandam maxime pertinebat, id non humano Consilio, sed prope divinitus datum atque oblalum vobis surnmo rei publi- cae tempore videtur. Inveteravi enim iam opinio perniciosa rei publicae nobisque periculosa, quae non modo Romae, sed etiam apud exteras nationes omnium sermone percre- bruii, his iudiciis, quae nunc sunt, pecumosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari. 2. Nunc in ipso discrimine ordinis iudiciorumque veslrorum quum sint

(24)

108 IN C. VERREM ACTIO PRIMA. 22 parati qui conlionibus et legibus banc invidiam senalus in-

fiammare conentur, reus in iudicium adduclus est C.Verres, homo vita atque faclis omnium iam opinione damnalus, pe- cuniae magnitudine sua spe et praedicalione absolutus.

Huic ego causae, iudices," cum summa volúntate et exspe- ctatione populi Romani actor accessi, non ut augerem in- vidiam ordinis, sed ut infamiae communi succurrerem. Ad- duxi cnim hominem in quo reconciliare existimationem iudi- ciorum amissam, redire in graliam cum populo Romano;

satis lacere exleris nalionibus possclis, depeculalorem ae- rarli, vexatorem Asiae alque Pamphyliae, praedonem iuris urbani, labern alque perniciem provinciáé Siciliae. 3. De quo si vos severe ac religiose iudicaverilis, auclorilas ea, quae in vobis remanere debet, haerebit: sin istias ingentes divitiae iudiciorum religionem veritatemque perfregerint, ego hoc tarnen adsequar, ut iudicium potius rei publicae quam aut reus iudicibus aut accusalor reo defuisse videalur.

II.Equidem ut de meconfitear, iudices, quam multae mihi aC.Verre insidiae terra marique factae sinl, quas partim mea diligentia devitarim, partim amicorum studio officioque reppu- lerim, numquam tarnen neque tantum periculum mihi adire visus sum neque tanto opere perlimui, ut nunc in ipso iudieio.

4. Neque tantum me exspeclatio accusationis meae concur- susque lantae multiludinis, quibus ego rebus vehemenlis- sime perlurbor, commovet quantum istius insidiae nefariae, quas uno tempore mihi, vobis, M'. Glabrioni praetori, so- ciis, exteris nalionibus, ordini, nomini denique senatorio tacere conalur: qui ita dictitat, iis esse metuendum, qui quod ipsis solis satis esset surripuissent, se tantum eri- puisse, ut id mullís satis esse possit: nihil esse tam sanctum quod non viplari, nihil tam munitimi quod non expugnan pecunia possit. 5. Quodsi quam audax est ad conandum, tam esset obscurus in agendo, fonasse aliqua in re nos ali- quando fefeHisset. Verum hoc adhuc perconmiode cadii, quod cum incredibili eius audacia singularis slullilia coniun- cla est. Nani ut aperlus in corripiendis pecuniis fuit, sic in spe corrumpendi iudicii perspicua sua Consilia conatusque omnibus fecit. Semel ait se in vita pertimuisse, tum quuin

(25)

13 CAP. 13 —16. §. 43 —50. 109 primum a me reus factus est, quod quum e provincia recens esset invidiaque et infamia non recenti, sed vetere ac diu- turna flagraret, tum ad iudicium corrumpendum tempus alie- num offenderet. 6. Itaque quum ego diem inquirendi in Si- cilia perexiguam postulavissem, invenil iste qui sibiin Aehaia biduo breviorem diem postularet, non ut is idem conficeret diligentia et industria sua, quod ego meo labore et vigiliis eonsecutus sum. Etenim ille Achaicus inquisitor ne Brundi- sium quidem pervenit: ego Siciliani totam quinquaginta die- bus sic obii, ut omnium populorum privalorumque liiteras iniuriasque cognoscerem : ut perspicuum cuivis esse posset hominem ab istb quaesitum esse non qui reum suum addu- ceret, sed qui meum tempus obsideret. 111. 7. Nunc homo audacissimus atque amentissimus hoc cogilat. Intelligit me ita paralum atque instruction in iudicium venire, ut non modo in auribus veslris, sed in oculis omnium sua furia atque fla- gilia deiìxurus sim. Videt senalores multos esse testes au- daciae suae, videt multos équitésRomanos, frequenles prae- terea cives atque socios, quibus ipse insignes iniurias fece- rit, videt etiam tot lam graves ab amicissimis civilalibus Ic- galiones cum publicis auctoritalibus convenisse. 8. Quae quum ita sint, usque eo de omnibus bonis male existimat, usque eo senatoria iudicia perdila profligalaque esse arbi- trano·, ut hoc palam diclitet , non sine causa se cupidum pe- cuniae fuisse, quoniam in pecunia tantum praesidium expe- riatur esse: sese, id quod difficillimum fuerit, tempus ipsum emisse iudicii sui, quo caetera facilius emere postea posset:

ut quoniam criminum vim subterfugere nullo modo poterai, procellam temporis devitaret. 9. Quodsi non modo in causa, verum in aliquo honesto praesidio aut in alicuius aut elo- quenza aut gratia spem aliquam collocasset, profeclo non haec omnia colligeret atque aucuparelur, non usque eo de- spiceret contemneretque ordinem senalorium, ut arbitra tu eius deligerelur ex senatu qui reus fieret: qui, dum hie quae opus essent compararet, causam interea ante eum diceret.

10. Quibus ego rèbus quid iste speret et quo animum inlendat facile perspicio : quamobrem vero se confidai ali- quid pi'ofieere posse hoc praetore et hoc Consilio inlelligere

(26)

110

IN C. VERREM ACTIO PRIMA. 22 non possum. Unum illud intelligo, quod populusRomanus in reieclione iudicum iudicavit, ea spe istum fuisse praeditum, ul omncm ralionem salulis in pecunia consliluerel: hoc ere- plo praesidio, ul nullam sibi rem adiumenlo fore arbitrare- lur. IV. Elenim quod est ingenium tantum, quae tanta fa- cultas dicendi et copia, quae istius vitam tot vitiis flagiliis- que conviclam, iam pridem omnium volúntale iudicioque damnalam aliqua ex parte possit defendere? 11. cuius ut adoiescentiae maculas ignominiasque praeleream, quaestura primus gradus honoris quidnam habet aliud in se nisi Cn.

Carbonem spoliatum a quaeslore suo pecunia publica, nu- dalum, inquam, el proditum consulem, desertum exercitum, relictam provinciam, sortis necessiludinem religionemque violatam? cuius legatio exilium fuit Asiae tolius et Pampliy- liae: quibus in provinciis mullas domos, plurimas urbes, omnia fana depopulalus est, turn quum in Cn. Dolabellam scelus suum illud prislinum renovavit el instauravit quae- slorium: quum eum, cui legalus et pro quaeslore fuisset, et in invidiam suis maleficiis adduxit et in ipsis periculis non solum deseruit, sed edam oppugnavit ac prodidit: 12. cu- ius praelura urbana aedium sacrarum fuit publicorumque operum depopulatio, simul in iure dicundo honorum pos- sessionumque contra omnium instituía addictio el condona- do- lam vero omnium viliorum suorum plurima et maxima conslituit monumenta et indicia in provincia Sicilia, quam isle per triennium ita vexavit ac perdidit, ut ea restituì in antiquum stalum nullo modo possit, vix autem per mullos annos innocentesque praetores aliqua ex parte recreari ali- quando posse videatur. 13. Hoc praetore Siculi ñeque suas leges neque nostra senatus consulta ñeque commu- nia iura tenuerunt: tantum quisque habet in Sicilia, quan- tum hominis avarissimi et libidinosissimi aut imprudenliam sublerfugil aut salielati superfuit. V. Nulla res per triennium nisi ad nulum istius Ridicala est, nulla res tam pallila eu- iusquam alque avita fuit quae non ab co imperio istius ab- iudicaretur. Innumerabiles pecuniae ex aralorum bonis novo nefarioque instituto coaclae, socii lidelissimi in lioslium nu- mero existimad, cives Romani servilem in modum cruciati

(27)

25 CAP. 4 — 6 . §. 10—16.

et necali, homines nocenlissimi propter pecunias iudicio li- berati, honestissimi atque integerrimi absentes re: facti in- dicta causa damnati et eiecti, porius munilissimi, maximae tutissimaeque urbes piralis praedonibusque palefaclae, nau- tae mililesque Siculorum sqcii-nostri atque amici fame ne- cati, classes optimae atque opporlunissimae cum magna igno- minia populiRomani amissae etperdilae. 14. Idem iste prae- tor monumenta antiquissima partim regum locupletissimo- rum, quae illi ornamento urbibus esse voluerunt, partim etiam noslrorum imperatorum, quae victores civitatibus Si- culis aut dederunt aul reddiderant, spoliavit nudaviique omnia. Neque hoc solum in statuis ornamentisque publicis fecit, sed etiam delubra omnia sanctissimis religionibus con- secrala depopulatus est, deunt denique nullum Siculis qui ei paullo magis adlabre atque antiquo artificio faclus vide- retur reliquil. In stupris vero et flagiliis nefarias eius libi- dines commemorare pudore deterreor: simul illorum calami- talem commemorando augere nolo, quibus liberos coniuges- que suas inlegras ab istius petulanlia conservare non lici- lum est. 15. At enim haec ita commissa sunt ab isto, ul non cognita sint ab omnibus. Hominem esse arbitrar nemi- nem qui nomen istius audierit quin facta quoque eius nefa- ria commemorare possit, ut mihi magis timendum sit ne multa crimina praetermittere quam ne qua in islum fingere existi- mer. Neque enim mihi videtur haec multitudo, quae ad au- diendum convenit, cognoscere ex me causam voluisse, sed ea, quae seit, mecum recognoscere.

VI. Quae quum ita sint, iste homo aniens ac perdilus alia mecum ratione pugnat: non id agii ut alicuius eloquen- tiam mihi opponat, non gratia, non auctoritale cuiusquam, non potenlia nililur. Simulai bis se rebus confidere, sed vi- deo quid agat — neque enim agii occultissime — : proponit inania mihi nobilitalis, hoc est, hominum adroganlium no- mina, qui non tarn me impediunt, quod nobiles sunt, quam adiuvant, quod noti sunt. Sinmlat se eorum praesidio con- fidere, quum interea aliud quiddam iam diu machinelur.

16. Quam spem nunc habeat in manibus et quid molialur breviter iam, iudices, vobis exponam: sed prius ut ab initio

(28)

112 IN C. VERREM PRIMA ACTIO. 26 rès ab eo constituía sit, quaeso, cognoscile. Ut primum e provincia rediit, redemptio est huius iudicii facta grandi pe- cunia. Mansit in condicione atque pacto usque ad eum fineni, dum iudices reiecti sunt. Postea quam reiectio iudi- cum facta est, quod et in sortilione istius spem fortuna po- puli Romani et in reiiciendis iudicibus mea diligentia isto- ruin impudentiam vicerat, renuncíala est tota condicio.

17. Praeclare se res habebat. Libelli nominum veslrorum consiliique huius in manibus erant omnium, nulla nota, nullus· color, nullae sordes videbantur his sentenliis adlini posse, cjuum iste repente ex alacri atque laelo sic erat hu- milis atque demissus, ut non modo populo Romano, sed eliam sibi ipse condemnatus viderelur.

Ecce autem repente, bis diebus paucis, comiliis con- sularibus faclis, eadem illa velera Consilia pecunia maiore repeluntur eaedemque vestrae famae fortunisque omnium in- sidiae per eosdem homines comparantur. Quae res primo, iudices, pertenui nobis argumento indicioque patefacta est:

post aperto suspicionis introito ad omnia intima islorum Con- silia sine ullo errore pervenimus. VII. 18. Nam ut Horten- sius consul designatus domum redueebalur e campo cum maxima frequenlia ac multitudine, flt obviam casu ei mulli- tudini C. Curio, quem ego hominem honoris potius quam contumeliae causa nominalum volo: etenim ea dicam, quae ille si commemorari noluisset, non tanto in convento lam aperte palamque dixisset, quae tamen a me pedetem- pliin cauteque dicentur, ut et amiciliae nostrae et dignitatis illius habita ratio esse intelligatur. 19. Videt ad ipsum for- nicem Fabianum in turba Verrem: appellai hominem et ei voce maxima gratulatur: ipsi Hortensio, qui consul erat fa- ctus, propinquis necessariisque eius, qui tum aderant, ver- bum nullum fácil: cum hoc consistit, hunc amplexatur, hunc iubet sine cura esse. Renuncio, inquii, libi te hodiernis corniti is esse àbsolulwn. Quod quum tani multi homines honèstissimi au- dissent, slatini ad me defertur: immovero, ut quisque me vide- rat, narra bat. Aliis iilud indignum, aliis ridiculum videbatur:

ridiculum iis, qui istius causani in testium fide, in criminum ratione, in iudicum potestate, non in comiliis consularibuspo-

(29)

27 CAP. 6 — 8. §. 16 — 23. 113 silam arbitrabantur : indignum iis, qui altius perspiciebant et hanc gralulationem ad iudicium corrumpendum spedare videbanl. 20. Etenim sic ralicionabantur, sic honestissimi ho- mines inter se el mecum loquebanlur: aperte iam ac per- spicue nulla esse iudicia: qui reus pridie iam ipse se con- demnatum putabat, is, postea quam defensor eius consul estfactus, absolvitur. Quid igitur? quod tola Sicilia, quod omnes Siculi, omnes negociatores, omnes publicae privatae- que litteraeRomae sunt, nihilne id valebit? Nihil invito con- stile designato. Quid, iudices non erimina, non testes, non exislimationem populi Romani sequentur? Non: omnia in unius polestate ac moderatone verlenlur. Vili. Vere loquar, iudices. Vehementer me haec res commovebat.

Optimus enim quisque ita loquebatur: Iste quidem tibi eri- pietur, sed nos non tenebimus iudicia diutius. Etenim quis poterit Verre absoluto de transferendis iudiciis recusare?

21. Erat omnibus moleslum : neque eos lam istius hominis perdili subita laetitia quam hominis amplissimi nova gratu- lato commovebat. Cupiebam dissimulare me id moleste ferre.

cupiebam animi dolorem vultu tegere et lacilurnitate celare.

Ecce autem illis ipsis diebus, quum praelores designati sortirenlur et M. Metello obligissel, ut is de pecuniis repe- tundis quaererel, nunciatur mihi tan lam isti gratulationem esse faclam, ut is domum quoque pueros minerei qui uxori suae nunciarent. 22. Sane ne haec mihi quidem res place- bat: neque tanto opere quid in hac sorte metuendum mihi esset intelligebam. Unum illud ex hominibus certis, ex qui- bus omnia comperi, reperlebam: fiscos complures cum pe- cunia Siciliensi a quodam senatore ad equitem Romanum esse translatos: ex his quasi decern fiscos ad senalorem il- ium relictos esse comltiorum meorum nomine : divisores om- nium tribuum noctu ad islum vocalos. 23. Ex quibus qui- dam, qui se omnia mea causa debere arbitrabalur, eadem ilia nocte ad me venit: demonstrat qua isle oralione usus esset: commemorasse islum quam liberaliler eos traclasset etiam antea, quum ipse praeluram pelissel, etproximis con- sularibus praetoriisque comitiis: deinde continuo esse polli- citum quanlam vellent peeuniam, si me aedilitate deiecissenL

eie. II. l . 8

(30)

114 IN C. VERREM PRIMA ACTIO. 26 Hie alios negasse audere, alios respondisse non pulare id perfici posse: inventum tamen esse fortem amicum'ex ea- dem familia, Q. Verrem, Romilia, ex optima divisorum di- sciplina, palris istius discipulum atque amicum, qui, HS quin- genlis milibus depositis, id se perfeclurum poliiceretur, et fuisse tamen non nullos qui se una facluros esse dicerent.

Quae quum ila essent, sane benevolo animo, me ut magno opere caverem praemonebat.

IX. 24. Sollieitabar rebus maximis uno atque eo per- exiguo tempore. Urgebant comilia: et in his ipsis oppugna- bar grandi pecunia. Instabat iudicium: ei quoque negocio fisci Sicilienses minabanlur. Agere quae ad iudicium per- tinebant libere comiliorum metu deterrebar: petition! loto animo servire [propter iudicium] non licebat: miliari deni- que divisoribus ratio non erat, proplerea quod eos intelli- gere videbam me hoc iudicio dislriclum atque obligatum fu- turum. 25. Atque hoc ipso tempore Siculis denuncialum esse audio, primum ab Horlensio, domum ad ilium ul veni- rent: Siculos in eo sane liberos fuisse, qui quamobrem ar- cesserentur quum intelligerent, non venisse. Inlerea comi- lia nostra, quorum isle se, at caeterorum hoc anno comilio- rum, domi mini esse arbitrabalur, haberi coepta.sunt. Cur- sare isle homo polens cum filio blando et gratioso circum tribus: paternos amicos, hoc est, divisores appellare omnes et convenire. Quod quum essel intelleclum el animadversum, fecit animo libenlissimo populus Romanus, ul cuius divitiae me de fide deducere non poluissent, ne eiusdem pecunia de honore deiieeret. 26. Postea quam ilia pelilionis magna cura liberalus sum, animo coepi multo magis vacuo ac so- luto nihil aliud nisi de iudicio agere et cogitare. Reperio, iu- dices, haec ab istis Consilia inita et consliluta, ut, quacum- que opus esset ralione, res ila ducerelur, ut apud M. Metel- lum praetorem causa dicerelur. In eo esse haec commoda:

primum M. Melellum amicissimum, deinde Hortensium con- sidera non solum, sed eliam Q. Metellum, qui quam isti sit amicus altendite. Dedit enim praerogativam suae voluntatis eius modi, ut isti pro praerogativis iam reddidisse videatur.

27. An me lacilurum tantis de rebus exislimavislis el me in

(31)

33 CAP. 13 — 15. §. 37 — 44. 115 tanto rei publicae existimationisque meae periculo cuiquam consulturum potius quam officio et dign itati meae? Arees- sit alter consul designalus Siculos: veniunt non nulli, pro- pterea quod L. Metellus esset praetor in Sicilia. Cum his ita loquitur: se consulem esse: fratrem suum alteram Siciliani provinciam oblinere, alteram esse quaesiturum de pecuniis repetundls: Verri ne noceii possit multis rationlbus esse provisum. X. 28. Quid est, quaeso, Metelle, iudicium cor- rumpere, si hoc non est? testes, praesertim Siculos, timi- dos homines et adflictos, non solum auctoritate deterrere, sed etiam consulari metu et duorum praelorum potestate?

Quid faceres pro innocente homine et propinquo, quum pro- pter hominem perditissimum atque alienissinnim de officio ac dignitate decedis et commiltis, ut, quod ille dictitat, ali - cui, qui te ignorai, verum esse videalur? 29. Nani hoc Ver- rem dicere aiebant, te non fato, ut caeteros ex vestra fami- lia, sed opera sua consulem factum. Duo igitur consules et quaesilor erunt ex illius voluntate. Non solum effugiemus, inquil, hominem in quaerendo nimium diligentem, nimium servientem populi existimationi, M'. Glabrionem: accedet etiam nobis illud. Iudex est M. Caesonius, collega nostri ac- cusaloris, homo in rebus iudicandis spectatus et cognitus:

quem minime expediat esse in eo Consilio, quod conemur aliqua ratione corrumpere: propterea quod iam anlea, quum iudex in Iuniano Consilio fuissel, turpissimum illud facinus non solum graviter tulit, sed etiam in medium protulit. Hunc iudicem ex Kal. Ianuariis non habebimus. 30. Q. Manlium et Q. Cornificium, duos severissimos atque inlegerrimos ra- dices, quod tribuni plebis tum erunt, radices non habebi- mus. P. Sulpicius, iudex tristis et integer, magislratum ineat oportet Nonis Decembribus, M. Crepereius ex acerrima illa equestri familia et disciplina, L. Cassius ex familia quum ad caeteras res tum ad iudicandum severissima, Cn. Tre- mellius homo summa religione et diligentia, tres hi homines veteres tribuni militares sunt designati : ex Kal. Ianuariis non iudicabunt. Subsortiemur etiam in M. Metelli locum, quon- iam is huic ipsi quaestioni praefuturus est. Ita secundum Kalendas Ianuarias et praetore et prope loto Consilio com-

8*

(32)

116 IN C. VERREM PRIMA ACTIO. 26 mutato, magnas accusaloris minas magnamque exspectatio- nem iudicii ad nostrum arbilrium libidinemque eludemus.

31. Nonae sunt hodie Sextiles·. hora vm convenire coepi- stis. Hunc diem iam ne numeranl quidem. Decern dies sunt ante ludos votivos, quos Cn. Pompeius facturus est: hi ludi dies quindecim auferent: deinde continuo Romani conse- quentur. Ita prope XL diebus inlerposilis, turn denique se ad ea, quae a nobis dicta erunl, responsuros esse arbitran- lur: deinde se ducturos et dicendo et excusando facile ad ludos Victoriae. Cum his plebeios esse coniunctos: secun- dum quos aul nulli aut perpauci dies ' ad agendum futuri sunt. Ila defessa ac refrigerata accusatione rem integram ad M. Metellum praetorem esse venturam. Quem ego homi- nem, si eius fidei diffisus essem, iudicem non retinuissem.

32. Nunc tarnen hoc animo sum, ut eo iudice quam prae- tore hanc rem transigi malim: malo enim iuralo suam quam iniuralo aliorum tabellas committere.

XI. Nunc ego, iudices, iam vos consulo quid mihi fa- ciendum putelis. Id enim consilii mihi profecto tacili dabitis, quod egomet mihi necessario capiendum inlelligo. Si utar ad dicendum riieo legitimo tempore, mei laboris, induslriae diligenliaeque capiam fruclum ex accusatione: perficiam ut nemo umquam post hominum memóriám paratior, vigilan- tior, compositior ad iudicium venisse videatur. Sed in hac laude induslriae meae reus ne elabalur summum periCulum est. Quid est igitur quod fieri possil?.Non obscurum, opinor, neque absconditum. 33. Fructum istum laudis, qui ex per- petua orationè percipi potuit, in alia tempora reservemus:

nunc hominem tabulis, testibus, privatis publicisque lilleris auctoritatibusque accusemus. Res omnis [mihi] tecum érit, Hortensi. Dicam aperte. Si te mecum dicendo ac diluendis criminibus in hac causa contendere putarem, ego quoque in accusando atque in explicandis criminibus operam con- sumerem. Nunc quoniam pugnare contra me instituisti, non tam ex tua natura quam ex islius tempore et causa malitiose, necesse est islius modi rationi aliquo Consilio obsislere. 34.

Tua ratio est ut secundum binos ludos mihi respondere in- cipias, mea ut ante primos ludos comperendinem. Ita fiet

(33)

27 CAP. 6 — 8. §. 16 — 23. 117 ut lua ista ratio exislimetur astuta, meum hoc consilium ne- cessarium. XII. Verum illud, quod inslilueram dieere, mihi rem tecum esse, huius modi est. Ego quum hanc causam Siculorum rogatu recepissem idque mihi amplum et prae- clarum existiinassem, eos- velle meae fidei diligentiaeque pericuium facere, qui innocenliae abstinenliaeque I'ecissent, tum suscepto negocio maius quiddam mihi proposui, in quo meam in rem publicum voluntatem populus Romanus perspicere posset. 35. Nam illud mihi' nequaquam dignum"

industria conatuque meo videbalur, istum a me in judicium iam omnium iudicio condemnalum vocari, nisi ista tua into- lerabilis potenlia et ea cupiditas, qua per hosce annos in quibusdam iudiciis· usus es, etiam in islius hominis despe- rati causa interponeretur. Nunc vero, quoniam haec te omnis doininatio regnumque iudiciorum tanlo opere delectat et sunt homines, quos libidinis infamiaeque suae neque pudeat ne- quetaedeat, qui quasi de inciuslria in ofiium offensionemque populi Romani irruere videanlur, hoc me profiteor susce- pisse magnum fortasse onus et mihi periculosum, verum ta- rnen·.dignum in quo omnes nervos aetalis induslriaeque meae cbntenderem. 36. Quoniam totus ordo paucorum im- probitate et audacia premilur et urgetur infamia iudiciorum, profiteor huic generi hominum me inimicum accusatorem, odiosum, adsiduum, aeerbum adversarium. Hoc sumo, hoc mihi deposco, quod agam in magistralu, quod agam ex eo loco, ex quo me populus Romanus ex Kal. Ianuariis secum agere de re publica ac de hominibus improbis voluit: hoc munus aedilitatis meae populo Romano amplissimum pul- cherrimumque polliceor. Moneo, praedieo, ante denuncio:

qui aul deponere aut recipere aut aecipere aut polliceri aut sequestres aut interpretes corrumpendi iodicii solent esse quique ad hanc rem aut potenliam aut impudentiam suam professi sunt, abstineant in hoc iudicio manus animosque ab hoc scelere nefario. XIII. 37. Erit tum consul Hortensius cum summo imperio et potestate, ego autem aedilis, hoe est, paullo amplius quam privatus, tamen haec huius modi res est, quam me aeturum esse polliceor, ita populo Ro- mano grata atque iucunda, ui ipse consul in hac causa

Ábra

Updating...

Hivatkozások

Kapcsolódó témák :