• Nem Talált Eredményt

LIBRI QVI EXSTANT.

V O L . I.

P R A E F A T I O N I S

l o c o p r a e m i t t i t v r p a r s l i b r i i o a n . m i c h . b r v t i d e h i s t ó r i á é l a v d i b v s

A D

S T E P H A N V M BÁTHORI P O L O N O R V M R E G E M .

Q v a e cum ita se habeant, impure ii, et sce-lerate faciunt, qui históriám, dei immortalis summum in terris munus, divinum inventum, veritatis oraculum, hinc spe praemii, liinc mali metu, gratia, studio, odio adducti, impudentissimis mendaciis contaminare, tam-quam tetro veneno audent. Ab aliis enim rebus Om-nibus história est tuta: una eorrumpitur, et perditur mendacii labe. Sit inculta, horrida, 11011 perpolita scri-bendi elegantia, careat omnibus orationis luminibus, fuco, atque ornamentis artis omnibus: ita piacebit ta-men varietate, et vicissitudine rerum, ac temporum, quae scribenti históriám certa argumenta subiiciuntur, ut matróna delectat, quae, praeter formae bonum, et naturale decus, nihil ab arte habet, quod ostentet. Ac cum multa alia sunt, et gravissima. quae in rerum scriptore requirimtur. scribendi facultas, acre ingeni-um, magnus usus, litterae interiores, cognitio antiqui-tatis, ornatus orationis, sententiarum copia: tamen si optio detur, desiderari haec eadem omnia, modo una exstet rerum fides, quam, hac una neglecta, adesse etiam maiora, si qua sunt modo, iis ipsis, malim. Ob-lectat enim veritas sua vi. inculta etiam, atque impoli-ta, docet, hortatur. incendit. ad recte agendum stimu-los, atque aculeos addit: ut cum ornamenta. quae

ali-LXXXVIII 10. MICH. BRVTVS

imde accedant, non contemnat, suo tum splendeat ni-tore, tum robore, et viribus innitatur. Quanta vero cum voluptate legimus privatorum commentarios, quantumvis horridos illos, atque rudes, nobis per lon-gam avorum seriem a maioribus relictos ? Nescio quo pacto scilicet videmur nobis esse a mendacio securi, cum in eorum scripta incidimus, quibus, ob genus seribendi incomptum, atque inornatnm, artificium mentien -di, quod longe abest, nulli creditur fuisse quaestui fu-turum. Quis autem laudari a teste mendaci, eodem, at-que indiserto velit ? Contraria falsi ratio est: ruit in-nixa suis viribus, quae nullae sunt, nisi errore liomi-num, atque ignoratione fulciantur. Ac minimé qui-dem est obseura causa, cur veritatis studio acerrimo liomines teneantur: fallentes se, et inducentes in frau-dem non ferant. Sei re enim liomines naturae institu-to avenius, a quo quam longissime videmur abesse, cum nobis, f a l s a , involuta veritatis velo obiieiuntur.

Scientia enim, 11011 solum non esse de rebus falsis potest, sed ueque de iis etiam, quae incerta, incon-stantia, et dubia liabentur. Ita iusto prope odio in eos afficimur, qui 110s scientes, et volentes fallunt. Seelus enim est, per obiectam veritatis speciem, liominem in-ducere in fraudem, qui ne falli possit, insitam a na-tura habet veri, et falsi notam: qua 1111 a re fit nana-turae divinae particeps, quae eadem ipsa aeterna sapientia-et veritas est. Cum autem utilitas históriáé tota, au-ctoritate, atque exemplis veterum constet: quantum seriptoris seelus videri debet, fieri eius levitate, ut qui-bus homines iustiores esse, et meliores debent, abro-getur fi des? quantus porro aditus munitur ad omiiem nequitiam improbis, si quae exempla iis ad virtutem traduntur, de contemnenda morte, de fortitudine, de

DE HISTÓRIÁÉ LAVDIBVS. LXXXIX

fide servanda, in dubium vocentur ? quam longe late-que improbitas proferat suos íines, sihominibus liceat, cum erroris excusatione iniprobis esse? quando porro iis esse 11011 licebit, nbi proposita exempla ad recte vivendum, esse falsa credantur, quae excusationem adimant ab honestate, et virtute refugientibus'? quo-modo illa vero movebimt, afficient, incendent, quibus scriptoris vitio, sit abrogata fides? Blanda enim, quasi sui lena hominis natura, plus aequo Semper sibi indul-get inertiae c u l p a deprecanda: Itaque si quid agi oporteat, quod sua sponte difficile factu, carere exem-plo intelligat, et habet, quo r e c u r r a t ; lubens eo utitur, depravata, suo vitio, unde contraxit labem. T a n t a ve-ro Imius pestis vis est, ut nisi sese efferat animusex-citatus honesti amore, id quod perraro accidit, vix imus, aut alter inveniatur, qui suo exemplo aliis malit praeire ad virtutis cursum capessendum, quam ducem sequi. Flures enim Semper aemulatores honestarum rerum inveniuntur, quam auctores, si quando de Iiis apud multitudinem a g a t u r : unde ambitiosi liomines maxime populärem auram venantur. N a m , ut raro, sine aemulatione, exemplum exstitit paullo advirtutem illustrius, cum liomines plus aequo sui amantes, nemi-nem patiantur se h a b e n meliorem: ita exiguus est Semper eorum numerus, qui capti potius specie hones-tatis, quam studio inanis gloriae sese praebeant aliis aemulandos, et virtutis praemium, unam virtutem pe-tant. Ac quando huc ventum est; haud v e r e a r , quid tota liac de re statuam, conűsus recta animi conscien-tia significare: cum viri peracri ingenio, et doctrina.

nostra aetate, históriám scripserint; mihi ex iis non-nullos, ne quae vera sunt quidem probare possc , ita assentari magnis regibus, et venari principum gratiam

XCIV

XCIV 10. MICH. BRVTVS

assuetos, ut res gestas in omnium oculis, quas ipsi vidimus, quibusque interfuimus, mendaciis non feren-dis aspergere, ét tenebras offundere veritatis luci cla-rissimae impudentissime sint ausi. Qua de re alibi, ut nobis videmur, et graviter in primis, et vehementer conquesti sumus, sed liaud tarnen pro rei magnitudi-ne, atque indignitate satis. Equidem, ut ipse de me loquar, cum mecum animo reputo, quantum mihi onus impositum sit a Rege maximo, et sapientissimo; contra, quam meae sint impares vires huic ipsi oneri susti-nendo; 11011 secus aestuo, atque angor animo, atque is, qui obrutus grandi aere alieno, cum non sit soluendo, sit idem, maximé suae fidei, atque officii memor. Iam tum mihi ob ociilos obversatur. quidamehominesexspectent, de cuiusingenio,etíide,tantusRex, adeopraeclarum iudi-cium fecerit: quanti roboris, et virium sit, praestare fidei partes, cui de multis sit libere scribendum: et quidem de iis saepe, qui testem fidelem horrent, de summis homini-hus, de regibus maximis, de iis, quibus non parci capitale sit, cum ipsi efficiant, ne, salua scriptoris fide, sibi parci possit: de iis postremo, qui stilum scribentis moderari ipsi volunt, et ut visum est, non ut rerum ratio postulat, in se suosque obtusum, et molli brachio intentatum; acu-leatum in alios requirunt. Persto adhuc in fidei partibus-Qui potuit in scribendo aut Neronis, aut Caligulae aetate, simul suae fidei, simul suae securitati, atque otio consulere, quiRomanarum rerum, illis viventibus.

históriám ederet? Nam si is praeteriret silentio eö-rum scelera, venena. incendia, proscriptiones, inno-centium supplicia. tum libidines , fiagitia, ince sta stupra: quae erat eius história futura, in qua non so-lum referre falsa, sed tacere vera, insigne flagitium est?

si proferret in lucem, quae supplicia, quae cruces

DE HISTÓRIÁÉ LAVDIBVS. LXXXIX

erant religioso scriptori exspectandae ? Neque vero quicquam in vita agenda excogitari indignius potest.

quam si quis palam improbus, cum positus in regia sella, ex alto. atque eminenti loco neminem fallat, postulet, ut scriptoris praedicatione summus quidam rex, iustissimus, optimus, sapientissimusque videatur Quem quidem quis credat scriptoris personam recte.

sustinere, si nobis, pro Traiano. aut Marco, Neronem.

aut Caligulam; pro Nerone, aut Caligula, Marcum, aut Traianum eifingat? Pliilosophus vero sit oportet, et quidem vere pliilosophus, hoc est vitae prius, quam suae constantiae, et fidei immemor, qui ita históriám scribit, ut stilum, tamquam veritatis telum, nullo or-dinum, aut fortunae discrimine, sive privatum, sive regem laedat, in omnes pari animi robore intendat.

Seribimus Vngarorum res gestas aut nostra, aut pa-trum memoria, bella maxima, tum domestica, tum ex-terna, vastatas provincias, in foedam servitutem red-actos nobilissimos populos, eversiones regnorum, principum, et populorum discidia, regum maximorum controversias, ex Iiis exactos alios vi, atque armis, iactatos alios perpetuis bellis: in quibus qui ita ver-satur, nt 11011 offendat, is deus aliquis sit oportet, non homo. Sive enim qui scribit, testis rnunere, sive iudi-cis fungitur, quod a nonnullis in rerum scriptore video requiri, cum medius inter duos aut testimonium dicat, aut de re statuat, de qua est controversia, eius iniquis-sima conditio est: cum enim ab uno modo ius, atque aequitas stet; qui iudicat. neque gratiam ullam ab eo init, secundum quem leges pronunciare iubent (dat enim quod illi negari. sine iniuria, non potest), et apud eum offendit. contra quem pronunciat, qui de se ex ßuo sensu, non ex alieno iudicio, quo nihil est

iniqui-XCII TO. MICH. BRVTVS

us, iudicari aequum putat. Quam quidem offensionem cum nostra memoria, magni nominis scriptor se cre-deret effugisse: scite dicto atque acute eum dicitur Carolus Y. caesar perstrinxisse: cum enim íIii de-scriptum praelium legisset, in quo victus, et captus Franciscus rex ad Ticinum esset: totus in victoris laudes effusus : Enimvero, inquit, egregie: sed legas etiam quae Francisco regi tradenda scripsisti. Quo acute dicto hominis levitatem iugulavit, nota, et per-vulgata via se.utrique venditantis, et duabus sedentis sellis: ut cum liaberet stilum venalem, in uno liaud ageret iniuste, ut ea ederet, quorum sibi uberiorem quaestum sponderet. Quo incommodo quidem eo gravi-ore, quo difficilius a multis vitatur, tua nie sapientia, atque aequitas summa levat. Ita enim me vis gravi-tatis meae rationem habere in scribendo, ut mea spon-te id agenspon-tem excispon-tes: cum quidem id crebro usurpare soleas, scriptoris iudicium esse liberum in probanda sua fide posteris debere. Sed tu hoc potes cum pau-cis, qui ita rex maximus te geras tanto imperio admi-nistrando, ut per te liceat, qui de tuis rebus gestis scribat, religioso scriptori esse, et securo a metu, spe, odio, studio, aliisque, quae scribentis animum sollici-tum liabent: qui enim res gerit litteris mandandas, temperát ipse scribentis stilum, ac quid de se memo-riae prodi velit praescribit. Nam quasi pictor, effigi-em hominis ad vivum expressurus, ex illius lineameu-' tis illám, non alterius effingit; iustos reges,

sapien-tes, forsapien-tes, reipubl. amansapien-tes, et contra violentos, im-portunos, crudeles exprimit rerum scriptor, quemad-modum illi, ex iis rebus quas gesserunt, quae verissi-ma lineamenta animorum liabentur, se eifingi volue-runt, Accedit ad cetera aliud incommodum, liaud

mi-DE HISTORTAE LAVDIBVS. XCIII

uns grave, et quod merito quemvis deterreata scriben-do. Haud euim ignoro complures futuros, qui me ne-gent exterum hominem, cum regionis, et locorum im-peritum, quibus res gestae traduntur, tum linguae, 1110-rum, legum, suscepto muneri satisfacere posse. Atque est quidem hoc aliquid; sed nou tarnen, ut sit cum iis incommodis conferendum, quae natuin inter eos ho-minem, de quorum rebus est scribendum, parum ido-neum reddunt. Nam sollicitat scribentem , in patriam a natura insitus amor, et Caritas in suos, tum ornnium maxime, susceptum in eos odium, quibus ea sunt

mo-lesta, quae carissima ipse habet, utquamquam suopte ingenio, sit suae lidei memor, quo minus tarnen facile sit memor constantiae, eum invitum, tamquam Velle-rn entior procella, hinc odium , hinc amor transversum agat, et quidem unde illum liequicquam fidei Studium revocare queat. Cuius perturbationis est expers, qui, quo minus suae fidei obliviscatur, de alienis rebus scribit; quo quidem in munere fiuigendo unum propo-situm habet, ut, nulla cum cuiusquam iniuria, testis religiosi officium, unde voluptas solida, et perpetua est, sua liberanda fiele praestet. Itaque videmus in haue ipsam Pannoniam accersitum olim Antonium Bon-finium ex Italia, a Matthia rege, qui Yngaricam histó-riám scriberet, cum per idem tempus floreret, ut alios

omittam, Ioaiuies Pannonius, cuius monumenta inge-nii clarissima facile ostenduht, quanto superior Bon-tinio fuerit in scribenda história futurus, si hoc genus attigisset. Nam Matthiae regis exemplum est postea secutus Henricus Octavus Anglorum rex, qui Polydo-rum Virgilium, GalloPolydo-rum Franciscus, qui P. Aemili-um ex Italia ad hoc ipsAemili-um scribendi munus accersivit.

Qua in re tarnen minime Matthias rex, ut de eo lo~

XCIV 10. MICH. BRVTVS

quar, fűit felix: ut enim nemo alius in Pannónia na tus, homo italus in foedissimam assentationem effusus, Matthiae regis originem, in gentem Yaleriam Romám refert: cuius nobilitatis patrem auctorem ignobilis extu-lit Valachorum pagus : quo assentationis genere nul-lum potuit puticlius excogitari: quasi non maiori lau-di } oanni Hunnialau-di fuerit relictus filius, qui patriae vir-tutis. at que animi effigies , rex Vngaris imperaret, quam nasci ipsum e Pelope, aut Agamemnone regum rege. Atque hoc loco quidem referre non gravabor, quae Polybius auctor Romanae históriáé grauissimus in hanc sententiam scripta reliquit. Cum enim sibi unam maximam causam fuisse dixisset, scribendi Pu-nicum bellum, Fabii, et Philini levitatem, qui ante se scripsissent: Bonum, inquit, virum, amicorum, patriaeque esse amantem decet, eorumpatriaeque adeo, qui cum ami -eis nostris sint aliqua necessitudine coniuncti; inimicos prosequi odio decet. Atqui ei, qui ad seribendam hi-stóriám accessit. horum omnium immemori, et inimi-ci sunt saepe laudandi, cum hoc eorum res gestae re-quirent, et noimunquam ii reprehendendi, castigandi-que vehementius, quorum studiosi sumus, et necessa-rii, ubi quid ab his admissum sit, quare nobis repre-hendendi viderentur. Non secus enim, atque animanti effossis oculis, nihil in toto corpore relinquitur, quod usui sit: ita ubi desideratur in rerum seriptore veri-tatis stúdium, nullus históriáé est usus. Quae cum ita sint: neque nos amor a reprehendendis amicis, neque a laudandis inimicis ódium, ubi hoc nostra fides re-quirat, debet retardare; neque adeo nobis probro dari debet, si quos semel laudavimus, rnox reprehendamus.

Nam qui res gerunt, ipsi efficiuut sua inconstantia, ut minus nobis in eorum laudibus constemus: cum non

DE HISTÓRIÁÉ LAVDIBTS. XCV

Semper iidem aut recte. aut improbe facere consueve-rint. Sit igitur hoc nobis fixum animo, ut. de medio sublatis personis, sive illi amici nobis, sive inimici sint, de eorum rebus gestis nobis esse, ex nostra fide, scribenduni statuamus. Atque liaec quidem Poly-bius : ex quibus coniici possit, quanto aptior sit scri-bendae históriáé is, cuius parvi intersit, recte quid, et cum laude, an foede, et cum dedecore ab alienis agatur, quam eius, ad quem, tanquam ex his unum, qui aut laudantur, aut yituperantur, sensus laudis, et infamiae pervenit. Nam quod minus exterum horni nem adiuvet aut peritia locorum, aut perspecti gentis mores, cuius res scribit : quo id officiat minus, in-dustria efficit : quae, quanto illa magis scribentem deficiimt, tanto, ut ea sibi studio paret, in eo exci-tet sedulitatem, curamque acriorem. Quae tamen, ut nobis magno adiumento esset, perfecit usus , qui no-bis aliquot iam annos cum Vngaris fuit, cum triennium in Dacia versati, cuius magna pars ab Vngaris in-colitur, te principe, egerimus, et quidem, quem ita nunc regem Sarmatiae veneramur, ut Vngarorum unum nobilissimum, et maiestate nominis, et maiorum gloria, te liceat, quae tua summa facilitas est, de his rebus consulere, quae sint mihi litteris consignandae, quarum ita es peritus. ut nemo alius magis, cui a rebus aliis omnibus otium sit. Atque in Dacia quidem, cum alii ex Saxonum gente , tum Thomas literátus Vngarus genere, me plurimum adiuvit ; quem tu ho-minem gentis Bathoreae clientem, propter eius sin-gularem probitatem , et tidem , tum tuae pietatis, tum illius officii memor , tantus rex patrem soles appella-re. Sed omnium maxime Francisci Forgatii viri cla-rissimi monumenta nostram industriam, haud illam

XCIV 10. MICH. BRVTVS

quidem per se languentem , sed liaerentem in multis tarnen, quod nato liomini nonnunquam accidere ne-cesse est, plurimum sublevarunt, cum illa, post mor-tem eins, curasses ad te mittenda, in eo usus Simonis fratris viri fortissimi studio acerrimo, cuius ut virtus gerendis rebus, ita est in nostris scriptis, apud poste-ros futurum, celebre, atque illustre nomen. Nam et interfuit ipse frequens inconsilio, cum aliis regiis du-cibus, et magnis gerendis rebus, in campo, in acie, pro muris fortissime pugnando, honesta vulnera accepit, ut earum cladium, quas Vngaris ea temporum procel-la invexit, vere dici possit, quod olim Aeneas usur-passe dicitur, de Troianae urbis exscidio verba factu-rus, magnam partem Simonem Forgatium fuissc. Nam in tragica illa Losontii deditione ita oris decore de-formato, est tanta calamitate defunctus, ut nullus gló-riáé insignior titulus, nulluni virtutis monumentum il-lustrius , quenquam unquam, parta de hoste clarissi-ma victoria, honestarit. Atque 11011 solum is facilem se praebuit scriptis fratris tradendis: sed severus etiam censor, si quid ille scripsit errore falsus, quod mi-nus scriptoris acris cura postularet (neque enim Iiis imposuit extremam manum), apposita nota, emendavit, re fideliter, ut gesta erat, explicata: quod facillime potuit ipse praestare, ut strenuus manu gerenda re, sic omnibus ingenuis artibus, ut praeclare posset quae gesserit scribere, perpolitus. Quod ipsum munus ne tu ipse quidem, quanquam unus tot gentium curam, et populorum sustineas, passus es abs te desiderari.

Dicerem quo ipse studio, praeter tot, tantaque adiu-menta, essem usus, scriptis literis, annalibus, priva-torum commentariis conquirendis, si id a me dici mea modestia pateretur, aut hoc mihi commemorare

neces-DE ITISTORTAE LAVDIBVS. XCVII

se esset: cum meam sedulitatem, et Studium satis ea ipsa história, quod brevi futurum spero, sit probatu-ra, certe in eo laboravimus maxim e, ut omnes intelli-gerent, quo uobis nostrae fidel, legeutibus fructus la-boris aliquis constaret, enixe a nobis datam operam esse. Ac quando iam satis apparet, cumulate 110s fi-dei munus implevisse, certe in eo plurimum elaboras-se, ne quid veri, euiusquam gratia, praeteriiselaboras-se, ne quid falsi invexisse, et alienum a nostra fiele, videre-mur: reliquum esset, ut de ingenio, deque iis artibus

ageretur, quibus qui carent, etiamsi videantur prae-clare velle, longe ab eo absunt, ut credantur scriben-di munus absoluisse. Non enim quaerimus sedulum nescio quem e foro medio, qui quotidie quiequid agatur,

quod dignum memoria putet, referat in commentari-um: sed qui ita narret, ut doceat; ita doceat, ut qui légit, non solum possit, sed velit etiam doceri: rusti-ca enim sapientia quaedam est, quae etsi eadem est Semper liabenda, ut gemma sive in auro, sive in cu-pro niteat, est eadem Semper; neque aeque delectat tarnen*, neque cum voluptate aeque teilet, ubi ita ru-dis, atque horrida se in animos insinuet. Finge enim de virtute Socratem verba facientem, Athenis natum, disertum, non sapientem solum, finge Platonem, aut eius auditorem Aristotelem, multos sui amatores sa-pientia inveniat: finge contra, de eadem disserentem Anacliarsim hominem Scytliam; unum forte, aut alte-rum teneat, qui, quasi lyneeis oculis, altissime etiam, hominum iniuria, in terrae viscera demersam sapien-tiam agnoscant: multitudinem non tenebit: quae 11011

quid audiat, sed quanta cum voluptate audiat quaerit:

ut nisi dicentis oratione, aut scribentis, quasi illecebra capiatur, minime eum fruetum referat, quem sapieutis

MONUM. H U N O . H I S T . SCRIPT. X I I . G

LXXXVIII 10. MICH. BRVTVS

oratio quidem, sed infantis einsdem, et impoliti parit:

dum enim quasi cum parturiente, atque enitente labo-r a t , molestia glabo-ravi afficitulabo-r, et non facile felabo-renda : cum ignoret, quantum eins molestiae sit pretium futu-rum : quae spes laborem, ac molestiam plurimum levat.

Itaque, ut reiicientem puerum salutaria, fallit medicus, quae sunt sua natura amara, dulcibus tegendo:sic de-licati nimium, et molles, dum ea scriptor explicat, quae si attente audiantur, sint profutura, suavitate oratio-nis, blandae conciliatricis animorum, ut attente audi-ant, sunt fallendi. Eadem, quae Livius, multi ante il-lum litteris mandarunt, quorum scripta tarnen, simul atque Livii legi sunt coepta, obsoleverunt: quod ac-eidisse veteribus, in poeticis, animadvertimus. Nam quod Ennio licuit dicere, vetera contemnenti: Versi-bus, quos olim Fauni vatesque canebant, et Virgilio de

Itaque, ut reiicientem puerum salutaria, fallit medicus, quae sunt sua natura amara, dulcibus tegendo:sic de-licati nimium, et molles, dum ea scriptor explicat, quae si attente audiantur, sint profutura, suavitate oratio-nis, blandae conciliatricis animorum, ut attente audi-ant, sunt fallendi. Eadem, quae Livius, multi ante il-lum litteris mandarunt, quorum scripta tarnen, simul atque Livii legi sunt coepta, obsoleverunt: quod ac-eidisse veteribus, in poeticis, animadvertimus. Nam quod Ennio licuit dicere, vetera contemnenti: Versi-bus, quos olim Fauni vatesque canebant, et Virgilio de