• Nem Talált Eredményt

Veterum Casularum

In document S. STEPHANI CASULAE (Pldal 39-50)

Q

Uoniam Casula nostra P a llii potius , aut P luvialis, sacrae vestis, quam hodiernae Casulae, figuram praesefert, atque sacram hanc Vestem cum pallio S . Stephani Regis (quo Hun­

gariae Reges inter Coronationis ritus utuntur) nonnulli Scriptores confedere; idcirco de Ve­

teris Casulae forma quaedam isthuc congerenda duximus, quae ad Casulam nostram, ejusque mu­

tatam aliquantum figuram, deinde applicabimus.

Casulae seu Planetae vocabulum ad indicandum amplum, ac solenne vestimenti genus, quinto, sextoque saltem post Christum saeculo in usu fuisse, ex Cassiano disc imus de habitu Monachi lib. I. cap. I. pag. 13. edit. Atrebati 1628. ubi -Planeticarum atque Birrorum pretia simul, am­

bitionemque a monachis declinandam m onet;

& S. Isidorus in Regula monachorum Cap. 13.

Planeta monachos non uti testatur. Procopius quoque lib. 2. Vandal. Casulae meminit. Ess e vero rem eandem Casulam & Planetam memo­

ratus Isidorus Hispalensis lib. 19. Origin. Cap. 24.

pag. 265. Edit. Paris. 1601. ita docuit ( , ,

Ca-sula est vestis cucullata, dicta per diminutio­

nem a Case, quod totum hominem tegat, quasi minor Cala, unde & Cuculla, quasi mi­

nor est Cella. Sic & Graeci Planetas dictas vo lu n t, quia oris errantibus evagantur.) Nam graecum Planetes, Erronem latine reddi­

mus.

Originem vocabuli Casula, ejusque fo rm am Hrabanus Maurus lib. I. de Instit. Clericorum

Cap. 21. pag. 7. Tom. VI. operum, Edit. Colon.

exposuit ita , dum agit de vestibus sacerdotali­

b u s: ,, Septimum sacerdotale indumentum est, quod Casulam Vocant; dicta est autem per di­

minutionem a Casa, eo quod totum hominem tegat.) Casulae cum cappa, seu cuculla se­

ptimo jam saeculo, ut sacri item vestimenti, me­

minit Gregorius Turonensis in vitis Patrum , Cap. VIII. de sancto Nicetio Lugdunens. Episc.

§. V. pag. 188. Edit. Paris. cura Ruinarti. ita narrat de Nicetio: ,, Et quia novimus Priscum Episcopum huic Sancto semper fuisse adver­

sum, Diacono cuidam hujus Casulam tribuit*

Erat autem valida, eo quod & ipse vir DEI robusto feilset corpore : Cappa autem

hu-jus indumenti ita dilatata erat, atque consu­

ta, ut solent in illis candidis fieri, quae per Paschalia festa Sacerdotum humeris imponun­

tur; ibatque Diaconus cum hoc vestimento discurrens, ac parvi pendens, de cujus usi­

bus remansisset, hoc habens in lectulo, hoc utens in foro &c.

P orro FLACCO A LCUINo seu A LBINo teste, d e o f f i c i i s : C a s u l a s u p e r omnia vestimenta poni­tur. Similia habet lv o CARNoTENsis , ser­ mone III. de Rebus Ecclesiasticis. Porro Casu­

lam vestem cucullatam vocat Isidorus, & Gre­

gorius Turon. (uti retulimus ) ipsa mque interdum Casulam, cucullam dici, Theodemarus Abbas, sae­

culi IX. scriptor testatur. Cum enim totum homi­

nem teg a t; caput quoque ea contegi necesse est. Itaque proprie videtur Cuculla, seu Cap­

pa pars esse Casulae, aut ei adjecta lacinia, qua caput tegebatur. Si quis majoris notitiae de Ca­

sula cupidus fuerit, consulere potest glossarium mediae & infimae latinitatis Caroli du Fresne Do­

mini du Cange, pag. 969. & sequenti. Nobis pauca ad rem nostram propius facientia excer­

pere placuit sequentia : ,, Cum vero

Scripto-rum plerique Casulam dictam a casa scribunt, quod totum hominem, ut Cala, tegat, respe­

xerunt ad veterem Casularum formam, quae totum revera Sacerdotem a collo ad pedes ambibat, atque adeo brachia ipsa & manus tegebat; ita ut si iis ad sacra facienda , aut ad alios usus vellent uti, necessum haberent Casulam ad utrumque latus erigere, aut fi­

bula cohibere, q u o d observare est ex loco Laudato R u p e r t i . Petrus Comest. in Hist. Scholast. Exod. cap. 63. de vestibus Pontifi­

cum veteris legis scribens: modice stringeba­

tur, & usque ad tibias dependebat ad decorem,

dum Sacerdos nihil operabatur, cum autem sacrificabat, ne impediret, pendentes summita­

tes super laevum humerum reflectebat; unde

& forte Diaconus quandoque Casulam plica­

tam eidem humero superponit. Quo spectant ista ex Bernardo M onacho in consuetud.

Cluniac. M SS. cap. 74. de Sacerdote sacra facturo : Sicque Casulam induit; quam etiam s o c i u s s t u d i o s e i n t e r b r a c h i a plicat, & ami­ctum desuper aptat. Atque inde Casularum hodiernarum nata est forma, quod ultro qui­

vis fatebitur, qui S. Gregorii Magni PP. ex

musivo expresiam, quae habetur post ejus vi­

tam a Joanne Diacono exaratam, & Episco­

pi alterius in Ecclesiae S. Germani Pratensis porticu, & similes quae visuntur Romae in ve­

teribus Ecclesiis, attentius expenderit & con-sideraverit.)

Liceat jam isthaec de Casulae fo rm a, deque Cuculla seu Cucullo, dicta ad nostram Casulam applicare.

Itaque in Casula hac nostra collare illud K .

& ipsum vetusti operis, ad Cucullam pertinere arbitror, nam ejusdem duo extrema si sub men­

tum revocentur, veteris in sacra veste Cucullae speciem circa caput lacinia illa form abit; V i­

dimus porro eX Laudato du Fresne, Casulam integrum undiquaque: vestimenti genus fuisse, ita , ut Sacerdos sacra operaturus, cogeretur elevata., ac replicata anteriore vestis parte ma­

nus exserere. Ea res cum perquam incommo­

da, accideret, praecipue quando sine Diacono­

rum obsequio Sacerdos sacra faceret : subinde Casulae utraque ex parte fo ramine aliquo pertu­

sae, ac denique omnino disciss ae sunt. Haben­

tur hodie vetustae Casulae, binis ad exserenda

brachia foraminibus pertusae ; donec ad com­

modiorem formam, quali nunc utimur. Sacer­

dotum Casulae sint reductae, scissa, utrimque fo­

raminum loco Casulae inferiore parte, aliquoque relicto sinuamine, quod foraminum velut Ve­

stigia indicaret. In celeberrimo Asceterio Mel­

licensi inferioris Austriae, servatur Casula per­

vetus, crucifixi Servatoris & variis Sanctorum iconibus, subtili telae coloribus impressis deco­

rata : est illa undique clausa : nisi quod ex utro­

que latere magnum pateat foramen, quod ex­

serendis manibus facilem transitum praebet. At enim Casula haec nostra hodie non est undique integra, neque foraminibus pertusa , verum ut initio dicebam, Pluvialis, aut Pallii nostri spe­

cie. Eam igitur suspicionem primum, & vero certam deinde opinionem con cep i: fuisse Ca­

sulam hanc quoque olim undique integram, sed subinde disciss am,& partem quoque aliquam ab­

latam esse, redactamque in hanc Pallii formam.

Sat manifesta hujus discissionis indicia praebent, illae mancae imagines, quae ad sinistrum latus pri­

mi & alterius figurarum ordinis positae, in ter­

tium excurrunt elementis A. & B D . in Schemate notata. Iconismus A. quadrangulo limbo cin­

ctus.

ctus , aliqua sui portione ita inscriptus est : O SPES Certa salutis, ita suppleo ex Petro de Reva, figurarum isthic nulla discernitur: Reva­

ju

s Crucifixi figuram adfuisse notat, ad cujus si­

nistrum haec inscriptio OSPES C Iconismus BD . ovatae figurae limbo Christum stantem, aliam­

que ad ejus pedes partem figurae continet, cum Epigraphe mutila R. A . ETOBVQPBRA hanc Epigraphen Petrus de Reva sic scribit. R. R.

E T . O. B. V T B R R .

Magis porro comprobat Casulae immutatum situm To ad finem longioris in media fere Casula inscriptionis relictum , cui olim juncta erant elementa E G IN A , ad initium ejusdem in­

scriptionis nunc male constitutae, quae res plane arguit, totam Casulam ad pectus Sacerdotis o­

lim connexam, contextamque, atque adeo for­

ma vetustae Casulae undique clausam fuisse.

Illud quoque in Casula nostra servatum ani­

madverto, quod ex Historia Episcoporum Anti­siodorensium

colligit Eruditiss imus du Fresne in Glossario ad Scriptores mediae & infimae latinita­

tis, ad vocem Casula : nempe casulis veteri­

bus

bos formam Pallii Archi- Episcopalis attextam fuisse. Nam in venitu hoc nostro fascia verti, calis media V V . cum zona E E. similem omni­

no figuram conficit.

Materiam Casularum cum holofericos, au­

roque, aut argento divites pannos, tum subti­ quo bis mentio fit Planetae de Cendalo. Cen­

d a lu m

vero, feu cendatum sindonem nonnulli ibidem interpretantur , vel telam subsericam : sive ex graeco Σινδώ ν, sive ex Arabico Candal

(folium tenue) derivatum fit sindonis vocabu­

lum. Ex ejuscemodi tenuissima sindone Casu­

la haec nostra constat, figuris sacris eleganter adpictis, ut initio dixeramus.

ANIMADVERSIONES

INSCRIPTIONES ET FIGURAS

C

A S U L A E .

E multiplici hujus Casulae Epigraphe, variis­

que Christi Servatoris, D E Ipare , Sancto­

rum-rumque figuris, veterem illam. Vereque Catho­

licam pietatem, & Regis pientissimi, & inclytae Nationis nostrae Hungaricae condiscimus, quae ita spem salutis omnem, gloriamque in Christo Domino repositam habuit, ut S. DEIparae, San­

ctorumque imagines etiam in instrumento Sa­

crificii Missae proprio, proponere, atque adeo insignem aliquem Virginis Beatiss imae atque San­

ctorum cultum ac pia suffragia minime exclude­

ret.

Quam cuperem, ut sacrum hoc Vestimen­

tum inspicerent, ac citra obfirmati animi per­

turbationem considerarent Hungariae nostrae protestantes illi, potissimum Reformatorum, uti se appellant, nonnulli, qui S.Stephanum Regem tali Religione fuisse jactant, qualem ipsi profi­

tentur. Sed ex hoc sacro Vestimento, irrefra­

gabili Religionis S. Stephani testimonio , alia condiscant, & ad veteris Ecclesiae sinum rever­

tantur.

Orthographiae leges, quam infeliciter inter­

dum a criticis constituantur pro singulis ferme saeculis. Vel hujus Casulae inscriptio monet, quod praesertim ad characterem formae majoris facit.

Sane isthic in eadem linea diphtongus ea- dem & A E , & A E , & E scribitur, nempe H EC --- MARIAE - - SITAE.

Porro literae duae M . atque E. modo ro­

tunda, alias angulosa forma occurrunt. T o A.

tam sine quam cum lineola media transversa com­

paret : litera G. plerumque inferiorem ductum quasi in spiram ad sui cavitatem dimidiam retor­

quet. Duo puncta, notis numericis Romanis adjuncta,hic etiam sunt obvia: tria puncta magis usitata eo lo co , quo nos duo puncta aut ine­

diam notam ponere sedemus. .

Leviora haec sunt; at illud minime praeter­

eundum , inscriptiones omnes latino characte­

re , ac idiomate conceptas, atque pro more, tum in Occidentali Ecclesia invalescente, ryth­

micos Versus comparere: praeterea sanctos Mar­

tyres exhiberi (praeter Judaeum Stephanum) la­

tinae potiss imum Ecclesiae : Vincentium, Clemen­

tem, Sixtum, Cornelium, Laurentium, e quibus tres Papae Romani, Diaconus unus: Graecae ve- ro Ecclesiae nonnisi pauci illi Martyres expressi sunt, quos complures Occidentales quoque Ro­

manae

STILTINGUS S. J. Sacerdos in vita S. Stephani Regis: Act. Sanct. Die II. Se‑

ptembris. Item CAROLUS PETERFY Soc. J.

in Praefat. Ad Tom. I. Concil. Hungar. & pag. 5.

manae Communionis Ecclesiae colebant , Cosmas, Pantaleon, Georgius. A ccedit: Petri Aposto­

li figuram tegumento capitis ornatam esse stria­

to , ac velut radiato, reliquorum Apostolorum non item.

Denique annus Incarnationis, praeter Indi­

ctionem, more Occidentalium rite consignatus es t : quae omnia latis ab se loquuntur: & Ste­

phanum Regem Hungaricae Coronae, & Eccle­

siae felix illud exordium , Sedi Romanae, non Constantinopolitanae Ecclesiae, in acceptis re­

tulisse ; tametsi alia eam in rem minime desunt argumenta, qua per multa certaque s uppetere egregie adversus Schwarzium Hallensem dida­

scalum ostendit:

Quod vero A. & Ω . Christo adscriptum sit , nihil sane probat pro orientalis Ecclesiae in Hun­

gariam inducto ritu; nam hae duae graecae literae, Monogrammati Christi adstitutae, & in occi­

dentalium Imperatorum numis, & in Christiano­

rum sepulchralibus lapidibus in Italia, Gallia, Hispania passim occurrunt, atque in Constanti­

ni

Figurae Prophetarum eorum, qui de Mes‑

In document S. STEPHANI CASULAE (Pldal 39-50)