• Nem Talált Eredményt

IN P. VATINIUM TESTEM INTERROGATI!).

A R G U M E N T U M .

In iudicio P. Sestii etiam P. Vatinius, idem ille, qui quum esset tribunus plebis anno u. c. 695., omnibus in rebus ad C. Caesaris vo-luntatem se hpplicaverat, testis produetus erat. In eum M. Tulliu»

iam in ea oratione, quam habuit pro P. Sestio, etiam si nominatim hominem non appellaverat, vehementer erat invectus cap. 1 3 — 1 5 ,

§. 132—135. Nihilo minus etiam in interrogatione testium, quae ab utraque parte dictis accusatorum et defensorum oratiouibus habebatur, qua de re conferas Quinctiliani instit. orai. üb. V. cap. 7. §. 3., üa usus est Cicero occasione oblata, ut eius interrogatio P. Vatinii nihil' fere haberet nisi reprehensionem tribunatus illius, de quo vide M. Tullii

ad familiares epist. lib. 2. ep. 9. §. 7., et vituperationem eius vitae turpissimae, quam contionem summo adsensu omnium auditam esse ipse scribit Cicero ad Q. fratrem lib. II. ep. 4. §. 1.

1. 1. S i tua tantum m o d o , Vatini, quid indignitas po-stularci spedare voluissem, fecissem id, quod his vehemen-ter placebat, ut te, cuius testimonium propvehemen-ter lurpitudinem vitae sordesque domesticas nullius momenti putaretur, taci-tus dimitterem. Nemo enim horum aut ita te refutandum ut gravem adversarium aut rogandum ut religiosum teslem ar-bitrabatur. Sed fui paulio ante intemperatior fortasse q u a m debui. Odio enim tui, in quo etsi omnes propter tuum in me scelus superare debeo, tarnen ab omnibus paene vincor, sic sum i n d t a t u s , u t , quum te non minus contemnerem q u a m odissem, tarnen vexalum potius quam despectum vellem di-mittere. 2. Qua re ne tibi hunc honorem a me haberi forte mirere, quod interrogem, quem nemo congressu, nemo aditu, nemo suffragio, nemo civitate, nemo luce dignum putet, nulla me causa impulisset, nisi lit ferocitalem istam tuam compri-merem et audaciam frangerem et loquacitatem paucis meis interrogalionibus irretitam relardarem. Etenim debuisli, Va-tini, eliam si falso venisses in suspicionem P. Sestio, tarnen mihi ignoscere, si in tanto hominis de me optime meriti pe-riculo et tempori eius et voluntati parere voluissem. 3. Sed hesterno pro testimonio esse mentilum, quum adfirmares nullum tibi omnino cum Albinovano sermonem non modo de Seslio accusando, sed nulla umquam de re fuisse, paulio ante imprudens indicasti: qui el T. Claudium tecum commu-nicasse el a te consilium P. Seslii accusandi petisse et Albi-n o v a Albi-n u m , quem aAlbi-ntea vix tibi Albi-nolum esse dixisses, d o m u m tuam venisse, multa tecum locutum dixeris, denique condo-nes P. Sestii scriptas, quas neque nosset neque reperire posset, te Albinovano dedisse easque in hòc iudicio esse recitatas. In quo alteram es confessus, a te " accusatores esse instructos et subornalos, in altero inconstantiam tuam quum levitate tum eliam periurio implicatam refellisti, q u u m quern a te alienissimum esse dixisses, eum domi tuae fuisse, quern praevaricatorem esse'ab initio iudicasses, ei le quos rogasset ad accusandum libros dixeris dedisse.

II. 4. Nimiuin es vehemens feroxque natura: non putas fas esse verbum ex ore exire cuiusquam quod non iucun-dum et honorificum ad aures luas accidat. Venisti iratus omnibus: quod ego, simul ac te aspexi, prius quam loqui coepisli, quum ante Gellius, nutricuia seditiosorum omnium, testimonium diceret, sensi atque pro vidi. Repente enim te, tamquam serpens e latibulis, oculis eminentibus, inflato collo, tumidis cervicibus inlulisti, ut mihi renovaius ille tuus in te 5. veterem meum amicum, sed tamen tuum familia-rem, defenderim, quum in hac civitate oppugnalio soleat, qua tu nunc uteris, non numquam, defensio numquam vi-tuperan. Sed quaero a te cur C. Cornelium non defende-rem: num legem aliquam Cornelius contra auspicia tulerit:

num Aeliam, num Fufiam legem neglexeril: num consuli vim atlulerit: num armalis hominibus lemplum tenuerit: num in-tercessorem vi deiecerit: num religiones polluerit, aerarium cxhauserit, rem publicam compilarit. Tua sunt, tua sunt haec omnia. Cornelio eius modi nihil obiectum est. Codi-cem legisse dicebalur: defendebat lestibus collegis suis non se recitandi causa legisse, sed recognoscendì. Constabat ta-men Cornelium concilium ilio die dimisisse, intercessioni paruisse. Tu vero, cui Cornelii defensio displicet, quam causam ad patronos tuos aut quod os adferes? quibus.iam praescribis quanto illis probro futurum sit, si te defenderint, quum tu mihi Cornelii defensionem in maledictis obiicien-dam putaris. 6. At tamen hoc, Vatini, memento, paullo

post istam defensionem meam, quam tu bonis viris displi-cuisse dicis, me quum universi populi Romani summa vo-lúntale tum optimi cuiusque singulari studio magnificenlis-sime post hominum memoriam consulem factum omniaque ea me pudenter vivendo consecutum esse, quae tu impu-denter vaticinando sperare te saepe dixisli.

III. Nam quod mihi discessum obiecisti meum et quod horum, quibus ille dies acerbissimus fuit, qui idem libi iae-tissiinus, luctum et gemilum renovare voltasti, tantum tibi respondeo, me, quum tu caeteraeque rei publicae pestes armorum causam quaererelis, et quum per meum nomen fortunas locuplelium diripere, sanguinem principum civitatis

exsorbere, crudelitatem veslram odiumque diuturnum, quod in bonos iam inveteratum habebatis, saturare cuperetis, sce-lus et furorem vestrum cedendo maluisse frangere quam re-sistendo. 7. Qua re peto a te, ut mihi ignoscas, Valini, quod ei patriae pepercerim, quam servaveram: et, si ego te per-ditorem et vexatorem rei publicae fero, tu me conservato-rem et custodem feras. Deinde eius viri discessum incre-pas, quem vides omnium civium desiderio, ipsius denique rei publicae luclu esse revocalum? At enim dixisli non mea, sed rei publicae causa homines de meo reditu laborasse.

Quasi vero quisquam vir excellenli animo in rem publicam ingressus oplabilius quidquam arbitretur quam se a suis civibus rei publicae causa diligi. 8. Scilicet aspera mea na-tura, difficilis aditus, gravis vullus, superba responsa, in-solens vita: nemo consueludinem meam, nemo humanita-tem, nemo consilium, nemo auxilium requirebal: cuius desi-derio, ut haec minima dicam, forum maestum, muta curia, omnia denique bonarum artium studia siluerunt. Sed nihil sit factum mea causa: omnia Illa senatus consulta, populi iussa, Itallae totius, cunctarum socielatum, collegiorum omnium decreta de me rei publicae causa esse facta fatea-mur. Quid ergo, homo imperitissime solidae laudis ac ve-rae dignitatis, pve-raestanlius mihi potuit accidere? quid opta-bilius ad immortalitatem gloriae atque in memoriam mei no-minis sempiternam, quam omnés hoc cives meos iudicare, civitatis salutem cum unius mea salute esse coniunctam? 9.

Quod quidem ego libi reddo tuum. Nam iit tu me carum esse "

dixisti senatui populoque Romano non tam mea causa quam rei publicae, sic ego le, quamquam sis omni diritale atque immanitate taeterrimus, tarnen dico esse odio civitati non tam tuo quam rei publicae nomine.

IV. Atque ut aliquando ad te veniam, de me hoc sit extremum. Quid quisque nostrum de se ipse loquatur non est sane requirendum. Boni viri iudicent: id estmaximi mo-menti et ponderis. 10. Duo sunt tempora, quibus nostro-rum civium speclentur iudicia de nobis : unum honoris, aite-rum salutis. Honos tali populi Romani voluntate paucis est delatus ac mihi: salus tanto studio civitatis nemini reddita.

De te aulem homines quid sentiant in honore experti su-mus, in salute exspectamus. Sed tamen ne me cum his prin-cipibus civitatis, qui adsunt P. Sestio, sed ut tecum, cum homine uno non solum impudentissimo atque infimo conferam: de te ipso, homine et adrogantissimo et mihi mimicissimo, quaero, Vatini, utrum tandem putes huic ci vitati, huic rei publicae, huic urbi, his templis, aerario, curiae, viris his, quos vides, horum bonis, fortunis, liberis, civibus caeleris, denique deorum immortalium delubris, au-spiciis, religion ibus melius fuisse et praestabilius me civem in hac ci vitate nasci an te? Quum mihi hoc responderis aut ita impudenter, ut manus a te homines vix abslinere pos-sinl, aut ita dolenter, ut aliquando ista, quae sunt inflata, rumpantur, tum memoriter responded) ad ea, quae de te ipso rogaro. V. 11. Atque illud tenebricosissimum tempus ineuntis aetatis tuae patiar latere. Licet impune per me pa-rieles in adolescentia perfoderis, vicinos compilaris, ma-trem verberaris. Habeat hoc praemii tua indignitas, ut ado-lescenliae lurpitudo obscuritate et sordibus luis obtegatur.

Quaesturam petisti cum P. Sestio, quum hie nihil lo-queretur, nisi quod agebat, tu de altero consulatu gerendo te diceres cogitare. Quaero abs te teneasne memoria, quum P. Sestius quaestor sit cunctis suffragiis factus, tunc te vix invitis omnibus non populi beneficio, sed consulis extremum adhaesisse? 12. In eo magistratu, quumtibi magno clamore aquaria provincia sorte obtigisset, missusne sis a me con-sule Puteolos, ut inde aurum exportari argentumque prohi-beres? In eo negocio quum te non custodem ad continen-das, sed portitorem ad partiendas merces missum putares quumque omnium domos, apothecas, naves furacissime scrularere hominesque negocii gerenles iudiciis iniquissimis irretires, mercatores e navi egredientes terreres, conscen-dentes morarere, teneasne memoria libi in conventu Puteo-lis manus esse adlatas? ad me consulem querelas Puteola-norum esse delatas? Post quaesturam exierisne legátus in ulteriorem Hispániám C. Cosconio pro consule? quum illud iter Hispaniense pedibus fere confici soleat, aut si qui na-vigare velit, certa sit ratio navigandi, venerisne in

Sardi-1

CAP. 4—6. S. 10—15. 61 niam atque inde in Africani? fuerisne, quod sine senatus consulto libi facere non licuit, in regno Hiempsalis? fue-risne in regno Mastanesosi? venefue-risnead fretum perMauri-laniam? quern scias umquam legatum Hispaniensem islis itineribus in illam provinciam pervenisse?.

13. Faclus es tribunus plebi — quid enim te de Hi-spaniensibus flagitiis tuis sordidissimisque furlis interro-gem? — quaero abs le primum universe quod genus impro-bilatis et sceleris in eo magistrate praetermiseris? Ac tibi iam inde praescribo, ne tuas sordes cum clarissimorum vi-rorum splendore permisceas. Ego te, quaecumque rogabo, de le ipso rogabo, neque te ex amplissimi viri dignitate, sed ex tuis tenebris extraham: omniaque mea tela sic in te eoniicientur, ut nemo per tuum latus, quod soles dicere, saueietur: in tuis pulmonibus ac visceribus baerebunt. V I . 14. Et quoniam omnium rerum magnarum ab dis immorta-libus principia ducuntur, volo ut mihi respondeas tu, qui te Pylhagoreum soles dicere et hominis doctissimi nomen tuis immanibus et barbaris moribus praetendere, quae te tanta pravitas mentis tenueril, qui tantus furor, u t , quum inaudita ac nefaria sacra succeperis, quum inferorum ani-mas elicere, quum puerorum extis déos manes mactare so-leas, auspicia, quibus haec urbs condita est, quibus omnis res publica atque imperium lenelur, contempseris initioque tribunatus tui senalui denunciaris tuis actionibus augurum responsa atque eius collegii adrogantiain impedimento non futura? 15. Secundum ea quaero servarisne in .eo fidem?

num quando tibi moram atlulerit quo minus concilium advo-cares legemque ferres, quod eo die scires de cáelo esse servatum? Et quoniam hie locus est unus quem tibi cum Caesare communem esse dicas, seiungam te ab ilio non so-lum rei publicae causa, verum etiam Caesaris, ne qua ex tua summa indignitele labes illius dignitati aspersa videatur.

Primum quaero num tu senatui causam tuam pernii Itas, quod facit Caesar? deinde quae sit auctorites eius, qui se alterius facto, non suodefendat? deinde, — erumpet enim aliquando ex me vera vox et dicam sine cunctatione quod sentio — si iain violentior aliqua in re C. Caesar fuisset, si eum

magni-tudo contentionis, studium gloriae, praestans animus, ex-celiens nobililas aliquo impulisset, quod in illo viro et turn ferendum essel et maximis rebus, quas postea gessit, oblil-terandum, id tu tibi, furcifer, sumes, et Vatinii lalronis ae sacrilegi vox audietur hoc postulanlis, ut idem sibi conce-datur quod Caesari? VII. 16. Sic enim ex le quaero. Tribu-nus plebi fuisti: seiunge le a consule: collegas habuisli viros fortes no vem. Ex iis tres erant, quos tu cotidie sciebas servare de caelo, quos irridebas, quos privatos esse dice-bas, de quibus duos praetextatos sedentes vides, te [aedi-liciam] praetextam togam, quam frustra confeceras, vendi-disse, tertium scis ex illo obsesso atque adflicto tribunatu consularem auctorilatem hominem esse adolescentem con-seculum. Reliqui sex fuerunt, ex quibus partim plane te-cum sentiebant, partim medium quemdam cursum tenebant:

omnes habuerunt leges promulgatas, in his multas meus ne-cessarius, etiam de mea sententia, C. Cosconius, iudex no-ster, quern tu disrumperis quum aedilicium vides. 17. Volo uti mihi respondeas num quis ex toto collegio légem sit au-sus ferre praeler unum te? quae tanta in-te fuerit audaeia, quae tanta vis, ut, quod novem tui collegae sibi timendum esse duxerint,.id unus tu emersus e coeno, omnium facile omnibus rebus infimus, conlemnendum, despiciendum, irri-dendum putares? num quem post urbem conditam scias tribunum plebi egisse cum plebe, quum constaret servatum esse de caelo? 18: Simul etiam illud völo uti respondeas, quum te tribuno plebi esset etiam turn in re publica lex Aelia et Fufia, quae leges saepe numero tribunicios furores debilitarunt et represserunt, quas contra praeter te nemo umquam est facere conatus— quae quidem leges anno post, sedentibus in templo duobus non consulibus, sed prodito-ribus huius civitatis ae peslibus, una cum auspiciis, cum intercessionibus, cum omni iure publico conflagraverunt — , ecquando dubitaris contra eas leges cum plebe agere et con-cilium convocare? num quem ex omnibus tribunis plebi, quicumque seditiosi fuerunt, tam audacem audieris fuisse, ut umquam contra legem Aeliam aut Fufiam concilium ad-vocaret?

63

V i l i . 19. Quaero etiam illud ex te, conalusne sis, vo-luerisne, denique cogilaris — est enim res eius modi, ut, si libi in mentem modo venit, nemo sit qui te ulio cruciata esse indignum putet — cogitarisne in ilio' tuo intolerabili, non regno — nam cupis id audire — , sed latrocinio, augur fieri in Q. Metelli locum? ut, quicumque te aspexisset, du-plicem dolorem gemitumque susciperet, et ex desiderio eia-rissimi ac fortissimi civis et ex honore turpissimi atque im-probissimi? adeone non labefaclatam rem publicam te tri-buno neque conquassatam civitalem, sed captam banc urben*

alque perversam putaris, ut augurem Vatinium ferre pos-semus? 20. Hoc loco quaero, si, id quod concupieras, au-gur faclus esses, in qua tua cogitatione nos, qui te odera-mus, vix dolorem ferebaodera-mus, illi autem, quibus eras in de-liciis, vix risum lenebant: sed quaero, si ad caetera vulnera, quibus rem publicam pùtasli deieri, hanc quoque mortiferam plagam inflixisses auguralus lui, utrum decreturus fueris, id quod augures omnes usque ab Romulo decreverunt; love fulgente cum populo agi nefas esse, an, quia lu semper sic egisses, auspicia fueris augur dissoluturus?

IX. 21. Ac ne diulius loquar de augurata tuo, quod invitus facio ut recorder ruinas rei publicae: neque enim tu um quam stante non modo maiestate horum, sed etiam urbe te augurem fore putasti : verum tarnen, ut somma tua relinquam, ad scelera veniam, volo uti mihi respondeas:

quum M. Bibulum consulem, non dicam bene de re publica sentienlem, ne tu mihi homo potens irascare, qui ab eo dis-sensisti, sed hominem certe nusquam progredientem, nihil in re publica molientem, tantum animo ab actionibus tuis dissentientem, quum eum tu consulem in vincla duceres et ab tabula Valeria collegae tui mini iuberent, fecerisne ante rostra ponlem continuatis tribunalibüs, per quem consta po-puli Romani moderalissimus et constantissimus sublato au-xilio, exclusis amicis, vi perditorum hominum incitata, tur-pissimo miserrimoque spectaculo non in carcerem,, sed ad supplicium et ad necem duceretur? 22. Quaero num quis ante te tarn fuerit nefarius qui id fecerit? ut sciamus ulrum veterani facinorum sis imitalor an inventor novorum.

Idem-que tu quum his atIdem-que huius modi consiliis ac racinoribus nomine C. Caesaris, clementissimi atque optimi viri, sce-lere vero atque audacia tua, M. Bibulum foro, curia, tem-plis, locis publicis omnibus expulisses, inciusum domi con-tineres, quumque non maiestate imperii, non iure legum, sed ianuae praesidio et parietum custodiis consulis vita te-geretur, miserisne vialorem qui M. Bibulum domo vi extra-heret, ut, quod in privatis semper est serv.alum, id le tribu-no plebi consuli domus exsilium esse tribu-non posset? 23. Si-mulque mihi respondeto tu, qui nos, qui de communi salute consentimus, tyrannos vocas, fuerisne non tribunus plebi, sed intolerandus ex coeno nescio qui atque ex tenebris ly-rannus? qui primum earn rem publicam, quae auspiciis in-v e n t i constituta est, iisdem auspiciis sublatis conarere pervertere, deinde sanclissimas leges, Aeliam etFufìam dico, quae in Gracchorum ferocitate et in audacia Saturnini et in coliuvione Drusi et in contentione Sulpieii et in cruore Cin-nano, edam inter Sullana arma vixerunt, solus conculcaris ac pro nihilo putaris, qui consulem morti obieceris, inciu-sum obsederis, extrahere ex suis tectis conatus sis: qui in eo magistrato non emerseris ex mendicitate, sed etiam di-vitiis nos iam tuis terreas, fuerisne tanta crudelitate, ut de-lectos viros et principes civitatis tollere et delere tua roga-tene conarere?

X. 24. Quum L. Vettium, qui in senato confessus es-set se cum telo fuisse, mortem Cn. Pompeio, summo ernia-rissimo civi, suis manibus offerre voluisse, in eontionem

produxeris, indicem in rostris, in ilio, inquam, augurato tempio ac loco collocaris, quo auetoritatis exquirendae cau-sa caeteri tribuni plebi principes civitatis producere con-suerunt, ibi tu indicem Veltium linguam et voeem suam sceleri et menti luae praebere voluisti, dixeritne L. Vettius in contione tua rogatus a te sese auetores et impulsores et socios habuisse sceleris iliius eos viros, quibus e civitate sublatis, quod tu eo tempore moliebare, civitas stare non posset? M. Bibulum, cuius inclusione contentus non eras, interficere volueras, spoliaras consulalu, patria privare cu-piebas: L. Lucullum, cuius tu rebus gestis, quod ipse ad

imperatorias laudes a puero videlicet spectaras, vehemen-tius invidebas, C. Curionem, perpetuum hostem improborum omnium, auctorem publici consiiii, liberiate communi tuen-d a maxime liberum, cum filio principe iuventutis cum re publica eoniuncliore etiam, quam ab illa aetate postulan dum fuit, delere voluisti: 25. L. Domítium, cuius dignitas et splendor praestringebat, credo, oculos [¿MOS], Vatini, quem tu propter commune odium in bonos oderas, in posterum au-tem propter omnium spem, quae de ilio est atque erat, ante aliquanto timebas : L. Lentulum, huric iudicem nostrum, fla-minem Martialem, quod erat eo tempore Gabinii lui compe-titor, eiusdem Vetlii indicio opprimere volùisti. Qui si tum illam labern pestemque vicissel, quod ei tuo scelere uon li-cuit, res publica vieta non esset. Huius eliam filium eodem indicio et crimine ad patris interitum adgregare voluisti: L.

Paullum, qui tum quaestor Macedonian! oblinebat, quem ci-vetti! quem virum ! qui duos nefarios patriae proditores, domésticos hosles, legibus exterminaral, hominem ad con-servandam rem publicam natum, in idem Vetlii indicium atque in eumdem hunc numerum congregasti. 26. Quid ego de me querar? qui etiam gratias tibi agere debeo, quod me ex forlissimorum civium numero seiungendum non putasti.

XI. Sed qui fuit luus ille tantus furor, ut, quum iam Veilius ad arbitrium tuum perorasset et civitatis lumina notasset descendissetque de rostris, eum repente revocares, collo-querere populo Romano vidente? deinde interrogares ec-quosnam alios posset nominare? Inculcarisne, ut C. Piso-nem, generum meum, nominaret: qiii in summa copia opti-morum adolescentium pari conlinentia, virtute, pielale reli-quit neminem? itemque M. Laterensem, hominem dies atque noctes de laude et de re publica c'ogitantem? promulgarisne, impurissime et perditissime hoslis, quaestionem de tot am-plisstmis et talibus viris, indicium VeUio, praemia amplis-sima? quibus rebus omnium mortalium non volúntate, sed convicio repudiatis, fregerisne in carcere cervices ipsi illi Vettio, ne quod indicium corrupli indicii exstaret, eiusque sceleris in te ipsum quaestio flagitaretur?

27. E t quoniam crebro usurpas legem te de allernis

eie. II. 3. 5

CAP. 17 20. §. 41 47. 67 nes te illas non probasse. Optime: nullae fuerunt supplica-tiones. Videsne me nihil de anni illius causa, nihil de eo, quod tibi commune cum summis viris esse videatur, sed de tuis propriis sceleribus ex te quaerere ? Nulla supplicalio fuerit. Cedo quis umquam coenarit atralus ? Ita enim illud epulum est funebre, ut munus sit funeris, epulae quidem ipsae dignitatis. XIII. 31. Sed omitlo epulum populi Ro-m a n i , festuRo-m dieRo-m, argento, veste, oRo-mni apparatu ornalu-que visendo. Quis umquam in luctu domestico, quis in fu-nere familiari coenavit cum toga pulla ? cui de balneis ex-eunti praeter de toga pulla umquam data est? Quum tot ho-minum milia accumberent, quum ipse epuli dominus Q. Ar-rius albatus esset, tu in templum Castoris te cum C. Fidulo-atrato caeterisque tuis furiis funestum intulisti. Quis turn non ingemuit? quis non doluit rei publicae casum? qui sermo alius in ilio epulo fuit nisi hanc tantam et tarn gra-vem civitatem subiectam esse non modo furori, verum eliam irrisioni tuae? 32. Hunc tu morem ignorabas? numquam epulum videras? numquam puer aut adolescens inter coquos fueras? Fausti, adolescentis nobilissimi, paullo ante ex epulo magnificentissimo famem illam veterem tuam non ex-pleras? Quem accumbere atratum videras? dominum cum toga pulla et eius amicos ante convivium ? quae te tanta te-nuit amentia, u t , nisi id fecisses, quod fas non fuit, nisi violasses templum Castoris, nomen epuli, oculos civium, morem veterem, eius, qui te invitarat, auctoritatem, parum putares testificatum esse supplicationes te illas non pu-tare?

XIV. 33. Quaero etiam illud ex te, quod privates ad-misisti : in quo certe iam tibi dicere non licebit cum claris-simis viris causam tuam esse coniunctam: postulatusne sis lege Licinia et Iunia? edixeritne C. Memmius praetor ex ea lege, ut adesses die tricensimo? quum is dies venisset, fe-cerisne, quod in hac re publica non modo factum antea num-quam est, sed in omni memoria est omnino inauditum ? ap-pellartene tribunos plebi, ne causam diceres? levius dixi:

quamquam id ipsum esset et novum et non ferendum : sed appellartene nominalim pestem illius anni, furiam patriae,