• Nem Talált Eredményt

P R O Mt C A E L I O O R A T I O .

A R G U M E N T U M .

M. Caelius Rufus, adolescens optimis studiis et litteris a prima adolescenti» deditns, quamquam ipse non satis continens ac modera-t u s , immo libidinosus .ac luxuriosus cramodera-t, modera-tamen accusando gramodera-tiam -a populo mereri et honores gradatim consequi sluduit. Accusaverat autem primum C. Antonium, Ciceronis in consulatu collegam, maiestatis

«rimine eumque condemuaverat : deinde L. Sempronium Atratinum pa-trem in ius vocaverat de ambitu, nee tamen perfecerat eius damnatio-nem. Turn anno u. c. 698. quum L. Atratinum iterum iudicio per-sequi vellet, ipse a L. Sempronio Atratino Alio apud praetorem Cn.

Domitium Calvinum de vi accusatus est lege, ut videtur, vide huius ora-tioiiis cap. 29. §. 70., Lutatia, quod Neapoli sediliones contia rem publi

«am movisset, quod in Pallae euiusdem bonis male versatus esset, quod Puteolis legatos Alexandrinos puisasset, maxime vero, quod pecuniam a Clodia, sorore P. Clodii Ciceronis inimici, cuius impulsu L. Atratinus haec omnia agere dicebatur, quod iiia se a M. Caeiio desertam esse

moleste ferret, mutuam cepisset, quam daret servis L. Luceeii, ut Dio, legationis Alexandrinae princeps, necaretur, denique quod ipsius·

Clodiae tolleodae causa venenum parasset. L. Atratino, cuius accusa-tionem orando adiuvit etiam L. Herennius Balbns, responderunt primum ipse M. Caelius, turn M. Crassus, qui de seditionibus Neapolitanis, de Alexandriuorum pulsatione Pnteolana, de bonis Pallae dixit, et M. Ci-cero, cui potissimum de morte Dionis et de veneno contra Clodiam parato dicendum erat totaqae causa peroranda, id quod hac ipsa, quae infra legitur, oratione fecit. Constat autem M. Caelium hoc iudicio absolutum esse. .

I. 1. S i quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum, iudiciorum, consuetudinis nostrae, miretur profecto quae sit tanta atrocitas huiusce causae, quod diebus festis ludisque publicis, omnibus forensibus negociis inlermissis, unum hoc iudicium exercealur, nec dubitet quin tanti facinoris reus arguatur, ut eo negleelo civitas slare non possit. Idem quum audiat esse legem quae de seditiosis consceleratisque civi-bus, qui armati senatum obsederint, magislratibus vim attu-lerint, rem publicam oppugnarint, cotidie quaeri iubeat, le-gem non improbet, crimen quod versetur in iudicio requiratr quum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullum vim in iudicium vocari, sed adolescentem illustri ingenio, indu-stria, gratia accusari ab eius fìlio, quern ipse in iudicium et vocet et vocarit, oppugnar! autem opibus meretriçiis: illius pietatem non reprehendat, muliebrem libidinem comprimen-dam putet: vos laboriosos existimet quibus ociosis ne in communi quidem ocio liceat esse. 2. Etenim si attendere diligenter, existimare vere de omni hac causa volueritis, sie constituetis, iudices, nec descensurum quemquam ad hane accusationem fuisse, cui utrum vellet liceret, nec, quum de-scendisset, quidquam habiturum spei fuisse, nisi alicuius in-tolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur. Sed ego Atratino, humanissimo atque optimo adolescenti, meo ne-cessario, ignosco, qui habet excusationem vel pietatis vet necessitatis vel aetatis. Si voluit accusare, pietati tribuo : si iussus est, necessitati: si speravit aliquid, pueritiae. Cae-teris non modo nihil ignoscendum, sed etiam acriter est re-sistendum.

II. 3. Ac mihi quidem videtur, iudices, hic introilus

5 CAP. 73—6. §. 7—14.

defensionis adolescentiae M. Caelii maxime convenire, ut ad ea, quae accusatores deformandi huius causa, delrahen-dae spoliandelrahen-daeque dignitatis gratia, dixerunt, primumre-spondeam. Obiectus est pater varie, quod aut parum splen-didus ipse aut parum pie traclalus a filio diceretur. De di-gnitate M. Caelius notis ac maioribus nalu et sine mea ora:

tione et tacitus facile ipse respondet: quibus aulem propter seneclulem, quod iam diu minus in foro nobiscumque ver-s a t e , non aeque ever-st cognituver-s, hi ver-sic habeant: quaecumque in equile Romano dignitas esse possit, quae certe potest esse maxima, earn semper in M. Caelio habitam esse sum-mam hodieque haberi non solum a suis, sed eliam ab omni-bus, quibus potuerit aliqua de causa esse notus. 4. Equitis Romani autem esse filium criminis loco poni ab accusatori-bus neque his iudicantiaccusatori-bus oportuit neque defendenliaccusatori-bus nobis. Nam quod de pietate dixistis, est quidemista nostra existimatio, sed iudicium certe parentis. Quid nos opinemur audietis ex iuratis : quid parentes sentiant lacrimae. matris ineredibilisque maeror, squalor patris et haec praesens mae-stitia, quàm cernilis, luctusque declarat. 5. Nam quod est obiectum, municipibus esse adolescentem non probatum suis: nemini umquam praesenti [Puteolani] maiores honores habuerunt quam absenti M. Caelio: quem et absentem in am-plissimum ordinem cooptarunl et ea non petenti detulerunt, quae multis petenlibus denegarunt: iidemque nunc lectissi-mos viros et nostri ordinis et équités Romanos cum legatione ad hoc iudicium et cum gravissima alque ornalissima lauda-tene miserunt. Videor mihi iecisse fundamenta defensionis meae: quae fìrmissima sunt, si nilunlur iudicio suorum. Ne-que enim vobis salis commendata huius aelas esse posset, si non modo parenti, tali viro, verum etiam municipio lam illustri ac tam gravi displiceret. III. 6. Equidem, ut ad me revertar, ab his fontibus profluxi ad hominum famam et meus hic forensis labor vilaeque ratio dimanavit ad existi-mationem hominum paullo latius commendatene ac iudicio meorum.

Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus, sed vocibus maledictisque ce

Sebratum est, id numquam tam acerbe feiet M. Caelius, ut

«um poeniteat non deformem esse natum. Sunt enim ista maledicta pervulgala in omnes, quorum in adolescentia

for-ma et species fuit liberalis. Sed aliud est for-male dicere, aliud accusare. Accusatio crimen desiderai, rem ut definiat, ho-minem ut notet, argumenta probet, teste confirmet: male-ditelo autem nihil habet propositi praeter contumeliam : quae si pelulantius iactalur, convicium, si facetius, urbanitas no-minator. 7. Quam quidem partem accusationis admiratus sum et moleste tuli polissimum esse Atratino datam. Neque enim decebat neque aelas illa poslulabal neque, id quod animadverlere poteratis, pudor patiebatur optimi adolescen-t i in adolescen-tali ilium oraadolescen-tione versari. Vellern aliqui ex vobis ro- v

buslioribus hunc male dicendi locum suscepisset: aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refntaremus istam male dicendi licentiam. Tecum, Atratine, agam lenius, quod et pudor tuus moderator oralioni meae et meum erga te pa-rentemque tuum beneficium tueri debeo. 8. Illud tarnen te

esse admonitum volo: primum qualis es, talem le existiment, ut quantum a rerum turpitudine abes, tantum te a

verborum liberiate seiungas : deinde ut ea in allerum ne di-cas, quae quum libi falso responsa sint, erubescas. Quis est enim cui via ista non pateat? qui isti aetati atque etiam isti dignitati non possit quam velit petulanler, etiam si sine ulla suspicione, at non sine argumenta male dicere? Sed jstarum partium culpa est eorum, qui te agere voluerunt:

!aus pudoris tui, quod ea te invitum dicere videbamus, inge-n i i , quod oringe-nale docleque dixisti. IV. 9. Verum ad istam omnem orationem brevis est defensio. Nam quoad aetas M.

Caelii dare potuil isti suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde etiam patris diligentia disciplinaque munita:

<jui ut buie virilem togam dedit — nihil dicam hoc loco de m e : tantum sit, quantum vos existimalis: hoc dicam hunc a patre continuo ad me esse deductum. Nemo hunc M.

Cae-lium in ilio aetatis flore vidit nisi aut cum patre aut mecum aut in M. Crassi castissima domo, quum artibus honestissi-mis erudiretur.

10. Nam quod Catilinae familiaritas obiecta Caelio est,

CAP. 17 — 20. §. 41 — 47.

75

longe ab isla suspicione abhorrere debet. Hoc enim adole-scente scitis consulatum mecum petisse Catilinam : ad quem si accessit aut si a me discessit umquam, quamquam multi boni adolescentes ilii homini nequam alque improbo sludu-erunt, tamen existimetur Caelius Catilinae nimium familiaris fuisse. At enim postea scimus et vidimus esse hunc in illius amicis. Quis negat? Sed ego illud lempus aelatis, quod

ip-sum sua sponte iniìrmum, aliorum libidine infestum est, id hoe loco defendo. Fuit adsiduus mecum praetore m&: non noverat Catilinam. Africani tum praetor ilie obtinebat. Se-cutus estannus: causam de pecuniis repetendis Calilina di-xit. Meeum erat hic : ¡Ili ne advocatus quidem venil umquam.

Deinceps fuit annus, quo ego consulatum petivi: petebat Calilina mecum. Numquam ad illum accessit: a me num-quam recessil. V. 11. Tot igitur annos versatus in foro sine suspicione, sine infamia, studuit Catilinae ilerum petenti.

Quem ergo ad finem putas custodiendam iilam aetatem fuis-se? Nobis quidem olim annus erat unus ad cohibendum bra-chium toga constitutus et ut exercitatione ludoque campe-stri tunicati uteremur, eademque erat, si statini mereri sti-pendia coeperamus, castrensis ratio ac militaris. Qua in ae-tate, nisi qui se ipse sua gravitate et castimonia et quum disciplina domestica tum etiam naturali quodam bono defen-deret, quoquo modo a suis cusloditus esset, tamen infamiam veram effugere non poterat. Sed qui prima illa inilia aetatis integra atque inviolata praestìtisset, de eius fama ac pudici-tia, quum is iatn se corroboravisset ac vir inter viros esset, nemo loquebalur. 12. Studuit Catilinae, quum iam aiiquot annos esset in foro, Caelius: et multi hoc idem ex omni or-dine atque ex omni aetate fecerunt. Habuit enim ille, sicuti meminisse vos arbitrar, permulta maximarum non expressa signa, sed adumbrala virtutum. Utebatur hominibus impro-bis multis : et quidem optimis se viris deditum esse simula-bat. Erant apud illum illecebrae libidinum mullae: erant etiam industriae quidam slimuli ac laboris. Flagrabant vitia libidinis apud illum: vigebant etiam studia rei militaris: ne-que ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diversisque inter se pugnantibus naturae

studiis cupiditatibusque conflatum. V I . 13. Quis clarioribus viris quodam tempore iucundior? quis turpioribus coniun ctior? Quis civis meliorum partium aliquando? qiiis taetrior hoslis liuic civitali? Quis in voluptatibus inquinatior? quis in laboribus patientior? quis in rapacitate avarior? quis in largitione effusior? Illa vero, iudices, in ilio homine mirabi-lia fuerunt, comprehendere multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare quod habebat, servire tempori-bus suorum omnium pecunia, gratia, labore corporis, sce-lere eliam, si opus esset, et audacia: versare suam naluram et regere ad lempus atque hue et illue torquere ac fleclere:

cum tristibus severe, cum remissis iucunde, cum senibus graviter, cum iuventute comiter, cum facinorosis audaciter, cum libidinosis luxuriöse vivere. 14. Hac ille tam varia mul-tiplicique natura quum omnes omnibus ex terris homines improbos audacesque collegerat, tum etiam multos fortes viros et bonos specie quadam virlutis adsimulatae tenebat:

neque umquam ex ilio delendi huius imperii tam conscele-ratus impetus exstilisset, nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facilitatis et palientiae radicibus niteretur. Qua re ista condicio, iudices, respuatur, nec Catilinae familiaritatis crimen haereat. Est enim commune cuin multis et cum qui-busdam etiam bonis. Me ipsum, me, inquam, quondam paene ilie decepit, quum et civis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus amicus ac fidelis videretur: cuius ego fa-cinora oculis prius quam opinione, manibus ante quam su-spicione deprehendi: cuius in magnis calervis amicorum si fuit etiam Caelius, magis est ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti non numquam in eodem iiomine me quoque erro-ris mei poenitet, quam ut istius amicitiae crimen reformidet.

VII. 15. Itaque a maledictis pudiciliae ad coniurationis invidiam oratio est vestra delapsa. Posuistis enim, atque id tarnen titubanter et strictim, coniurationis hunc propter ami-eitiam Catilinae participem fuisse: in quo non modo cri-men non haerebat, sed vix diserti adolescentis cohaerebat oratio. Qui enim tanlus furor in Caelio? quod tantum aut in moribus naluraque vulnus aut in re atque fortuna? ubi de-nique est in ista suspicione Caelii nomen auditum? Nimium

CAP. 8—10. §. 18 — 2 4 . 77 multa de re minime dubia loquor: hoc tamen. dico : non modo si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris·

fuisset, numquam coniurationis accusatione adolescenliam suam potissimum commendare voiuisset. 16. Quod haud scio an de ambito et de criminibus istis sodalium ac seque-strium, quoniam hue incidi, similiter respondendum pulem.

Numquam enim tam Caelius amens fuisset, ut, si se islo in-finito ambito commaculasset, ambitus alteram accusaret, ne-que eius facti in altero suspicionem quaereret, cuius ipse sibi perpetuam licentiam optaret, nec si sibi semel periculum ambitus, subeundum putaret, ipse alteram iterum ambitus crimine arcesseret. Quod quamquam nec sapienter et me invito facil, tamen est eius modi [cupidus], ut magis insectari alterius innocentiam quam de se timide cogitare videatur.

-17. Nam quod aes alienum obiectum est, sumptus re-prehensi, tabulae flagitatae, videte quam pauca respondeam.

Tabulas qui in patris polestate est nullas conficit. Versuram numquam omnino feeit ullam. Sumptus unius generis obie-ctos est, habitationis·. triginta milibus dixistis eum habitare.

Nunc demum inlelligo P. Clodii insulam esse venalem, cuius hie in aediculis habitat, decern, ut opinor, milibus. Vos autem, dum illi piacere vultis, ad tempus eius mendacium veslràm accommodastis.

18. Reprehendislis, a palre quod semigrarit. Quod qui-dem iam in hac aetate minime reprehendendum est: qui quum et ex rei publicae eausa iam esset mihi quidem mo-lestali), sibi tamen gioriosam vietoriam consecutus, et per aetatem magistratus petere posset, non modo permiltenle patre, sed etiam suadente, ab eo semigravit, et quum domus · patris a foro longe abesset, quo facilius et nostras domos obire et ipse a suis coli posset, conduxit in Paiatio, non magno, domum. V i l i . Quo loco possum dicere i d , quod vir clarissimus, M. Crassus, quum de adventu regis Ptolemaei quereretur, paullo ante dixit, •

Utinam ne in nemore Pelio

-ac longius quidem mihi contexere hoc carmen liceret.

Nam numquam hera errans banc molestiam nobis exhiberet,

Medea animo aegra, amore saevo saucia!

Sic enim, iudices, reperietis, quod, quum ad id loci venero, ostendam, hanc Palatinam Medeam migrationemque huic adolescenti causam sive malorum omnium sive potius ser-monum fuisse.

19. Quam ob rem ilia, quae ex accusatorum oratione praemuniri iam et fingi inleliigebam, frelus vestra prudentia, iudices, non pertimesco. Aiebant enim fore testeni senato-rem qui se ponlificiis comitiis pulsatum a Caelio diceret.

A quo quaeram, si prodierit: primum cur statim nihil egerit?

deinde si id queri quam agere maluerit, cur productus a vobis potius quam ipse per se, cur tanto post potius quam continuo queri maluerit? Si mihi ad haec acute arguteque responderit, tum quaeram denique ex quo iste fonte senator emanet. Nam si ipse orietur et nascetur ex sese, fortasse, ut soleo, eommovebor: sin autem est rivulus arcessitus et ductus ab ipso capite accusationis vestrae, laetabor, quum tanta gratia tantisque opibus accusatio vestra nitatur, unum senatorem solum esse qui vobis gratificari vellet inventum.

20. Nec tarnen illud genus allerum nocturnorum testium per-timesco. Est enim dictum ab illis fore qui dicerent uxores suas a coena redeuntes attrectatas esse a Caelio. Graves erunt homines, qui hoc iurati dicere audebunt : quum sit iis confilendum numquam se ne congressu quidem et constitulo coepisse de tantis iniuriis experiri. IX. Sed totum genus oppugnationis huius, iudices, et iam prospicilis animis el, quum inferetur, propulsare debebilis. Non enim ab iisdem accusalurM. Caelius, a quibus oppugnatur. Palam in eum tela iaciunlur : clam subministrantur. 21. Neque id ego dico, ut invidiosum sit in eos, quibus gloriosum etiam hoc esse debet. Funguntur officio, defendunt suos, faciunt quod viri fortissimi soient: laesi dolent, irati efferuntur, pugnant la-cessiti. Sed vestrae sapientiae tarnen est, iudices, non, si causa iusta est viris fortibus oppugnando M. Caelium, ideo vobis quoque vos causam putare esse iustam alieno dolori potius quam vestrae fidei consulendi. Quae sit multitudo in foro, quae genera, quae studia, quae varietas hominum vi-delis. Ex hac copia quam multos esse arbitramini qui ho

4

CAP. 8—10. §. 18 — 24. 79 minibus potentibus, gratiosis, disertis, quum aliquid eos velie arbitrentur, ultro se offerre soleant, operam navare, testi-monium pollieeri? 22. Hoc ex genere si qui se in hoc cium forte proiecerint, excluditote eorum cupiditatem, iudi-ces, sapientia vestra, ut eodem tempore et huius saluti et religioni vestrae et contra periculosas hominum polentias condicióni omnium civium providisse videamini. Equidem vos abducam a testibus, neque huius iudicii veritatem, quae mutari nullo modo potest, in volúntale lestium collocari sinam, quae facillime fingi, nullo' negocio flecli ac detorqueri potest. Arguments agemus: signis luce omni clarioribus crimina refellemus. Res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione pugnabit.

X . 23. Ilaque illam partem causae facile patior graviter et ornale a M. Crasso esse peroratam, de seditionibus Nea-politanis, de Alexandrinorum pulsatione Puleolana, de bonis Pallae. Vellern dictum esset ab eodem eliam de Dione. De quo ipso tamen quid est quod exspectetis, quod is, qui fe-cit, aut non timet aut etiam fatetur ? Est enim rex. Qui autem dictus est adiutor fuisse et conscius, P. Ascilius, iudicio est liberatus. Quod igitur est eius modi crimen, ut, qui com-misit, non neget, qui negavit, absolutos sit, id hie pertimescat, qui non modo a facto, verum eliam a conscienliae suspicione afuit? et, si Ascitio causa plus profuit quam nocuit invidia, huic oberit tuum maledictum, qui istius facti non modo su-spicione, sed ne infamia quidem est aspersus? 24. — At praevaricatione est Ascitìus liberatus. — Perfacile est isti loco respondere, mihi praeserlim, a quo illa causa defensa est. Sed Caelius optimam causam Ascilii esse arbitrator:

cuicuimodi autem est, a sua putat eius esse seiunctam: ne-que solum Caelius, sed eliam adolescentes humanissimi et doctissimi, rectissimis studiis atque optimis artibus praediti, Titus Gaiusque Coponii, qui ex omnibus maxime Dionis mor-tem doluerunt, qui quum doctrinae studio atque humanitatis tum etiam hospitio Dionis lenebantur. Habitabat is apud L . Lucceium, ut audistis. Fuerat ei cognitus Alexandriae.

Quid áut hie aut summo splendore praeditus frater eius de M. Caelio existimet ex ipsis, si product) erunt audietis.

25. Ergo haec removeantur, utaliquando, in quibus causa nililur, ad ea veniamus.

XI. Animadverti enim, iudices, audiri a vobis meum fa-miliarem, L. Herennium, perattenle. In quo etsi magna ex parte ingenio eius el dicendi genere quodam lenebamini, lamen non numquam verebar ne illa subliliter ad

criminan-<Jum inducía oratio ad ánimos veslros sensim ac leniter ac-cederei. Dixil enim multa de luxuria, multa de libidine, multa de vitiis iuventulis, multa de moribus, et qui in reliqua vita milis esset eli in hac suavitate humanitatis, qua prope iam delectantur omnes, versari periucunde soleret, fuit in hac eausa pertristis quidam patruus, censor, magister ·. obiur-gavit M. Caelium, sicut neminem umquam parens: multa de incontinentia inlemperanliaque disseruit. Quid quaeritis, iu-dices? ignoscebam vobis attente audientibus, propterea quod egomet tarn triste illud et tarn asperum genus oralionis hor-rebam. 26. Ac prima pars fuit ilia, quae me minus movebat, 1'uisse meo necessario Bestiae Caelium familiarem: coenasse opud eùm, ventilasse domum, studuisse praeturae. Non me haec movent, quae perspicue falsa sunt. Etenim eos una coenasse dixit, qui aut absunt aut quibus necesse est idem

•dicere. Nequé vero illud me commovet, quod sibiinLuper eis sodalem esse'Caelium dixit. Fera quaedam sodalitas et

plane pastoricia atque agreslis gérmanorúm Lupercorüm:

quorum coitio ilia silveslris ante est instituía quani humani-tas atque leges: si quidem non modo nomina deferunt inier se sodales, sed etiam commemorata sodalitatem in accu-sando, ut ne quis id forte nesciat timere videantur. 27. Sed haeeomittam: adilla, quae me magis moverunt, respondebo.

Deliciarum obiurgatio fuit longa et ea lenior, plusque disputalionis habuit quam atrocitatis: quo etiam audita est atlentius. Nam P. Clodius, amicus meus, quum se gravissime vehemenlissimeque iactarel et omnia inflammatus ageret Lristissimis verbis, voce maxima, tametsi probabam eius eloquenliam, tarnen non pertimescebam. Aliquot enim in causis cum videram frustra litigantem. Tibi autem, Balbe, respondeo primum precario, si licet, si fas est defendi a me eum, qui nullum convivium reriuerit, [qui in hortis fueril,]

CAP. 17 — 20. §. 41 — 47.

81

qui unguenta sumpserit, qui Baias viderit. X I I . 28. Equidem multos et vidi in hac civitate et audivi, non modo qui pri-moribus labris gustassent genus hoe vilae et extremis, ut dicitur, digitis attigissent, sed qui tolam adolescentiàm vo-luptatibus dedissenl, emersisse aliquando et se ad frugem bonam, ut dicitur, recepisse, gravesque homines atque il-lustres fuisse. Datur enim concessit omnium huìc aliqui ludus aelati et ipsa natura profundit adolescentiae cupidi-tates: quae si ita erumpunt, ut nullius vitam labefactent, nullius domum evertant, faciles et tolerabiles haberi solent.

29. Sed tu mihi videbare ex communi infamia iuventutis aliquam invidiam Caelio velie conflare. Itaque onine illud silentium, quod est orationi tributum tuae, fuit ob earn cau-sam, quod uno reo proposito de multoram vitiis cogitabamus.

Facile est accusare luxuriem. Dies iam me deficiet, si, quae dici in earn sententiam possunt, coner expromere: de cor-ruptelis, de adulteriis, de protervitate, de sumptibus im-mènsa oratio est. Ut tibi reum neminem, sed vitia proponas, res tarnen ipsa et copiose et graviter accusari potest. Sed vestraè sapientiae, iudices, est non abduci ab rèo nec quos aculeos habeat severitas gravitasque vestra, quum eos ac-cusator erexerit in rem, in vitia, in mores, in tempora, emit-tere in hominem et'in reum, quum is non suo crimine, sed multorum vitio sit in quoddam odium iniustum vocatus.

30. Itaque severitati tuae, ut oportet, ita respondere non audeo: erat enim meum deprecari vacationem adolescentiae veniamque petere: n o n , inquam, audeo: perfugiis non utor aetatis, concessa omnibus iura dimilto : tantum peto, ut, si qua est invidia communis hoc tempore aeris alieni, petu-lantiae, libidinum iuventutis, quam video esse magnam, ne huie aliena peccata, ne aetatis ac temporum vitia noceant.

Atque ego idem, qui haec postulo, quin criminibus, quae in hunc proprie conferuntur, diligentissime réspondeam non recuso. · :

XIII. Sunt autem duo crimina, auri et veneni: in quibus una atque eadem persona versatur. Aurum sumptiim a Clo-dia : venenum quaesitum quod Clodiàe daretur dicitur. Omnia sunt alia non crimina, sed maledicta iurgii pelùlanlis magis

eie. II. 3. 6