• Nem Talált Eredményt

D E D I V I N A T I O N E

LIBER SECUNDUS.

A R G U M E N T U M .

Hoc altero de divioatione libro Cicero postquara de libris suis ante hos de divinatione iibros scriptis et de studiis suis omnioo ex-posuit, cap. J. 2. §. 1 — 7 . , contra rationem Stoicam a Q. fratre ibro superiore explanatam et defensam disputare instituit. Initium

47 LIB. I. CAP. 57. 58. §. 131. 132. LIB. II. ARGUM. 173 facit a Carneadis argumento nullam esse divinationem censente, quod nulla sit divinationis tamquam materies. Nullam enim esse di-vinationem neque earum rerum, quae sensibus percipiantur, neque earum, quae arte tractentur, neque earum, quae in re publica ver-sentur, cap. 3. 4. §. 8—12. Praeterea non concedendum videri divi-nationem esse praedictionem et praesensionem rerum fortuitarum : primum enim ventos, eventus morborum, multa alia esse fortuita, non tamen e Stoicorum mente divinationi subiecta: deinde si fortuita di-, cantur, quae neque ratione neque arte provideri possint, quod in fortuna posila sint, nullam posse earum rerum esse praesensionem.

Sin autem Stoici negent esse fortunam et omnia, quae sint quaeque futura sint, ex omni aeternitate fataliter definita esse iudicent, nihil prodesse divinationem, cap. 5—8. §. 1 2 — 2 1 . , et vero inutilem homi-nibus esse futurarum rerum scientiam, cap. 9. §. 2 2 — 2 4 . , "èt quod dicant mala omnia ad ferendum leviora fore rebus divinis procnratis, nihil id esse, quod, si nihil fiat extra fatum, nihil levari re divina possit, cap. 10. §. 25. 26. Deinceps singula divinationis genera, quae cap. 11. §. 26; 27. denuo partitur, refutare adgreditur. Àc de ha-ruspicina quidem disputat, id est, deextis cap. 12—16. §. 28—37., de fulguribus cap. 17—21. § . 3 8 — 4 9 . , de ostentis cap. 2 2 — 3 2 . § . 4 9 - 6 9 . Deinde monstrat quam vana sint auspicia, cap. 33—40. §. 70—84.

Turn de sortibus agit, cap. 41. §. 85—87., et de Chaldaeorum prae-dictionibus astrologicis earumque vanitate, cap. 4 2 — 4 7 . §. 87—99.

Quae reliqua sunt duo naturalis divinationis genera, cap. 48. §. 100., alteram praedictionis furore quodam natae, quo etiam librorum Sibyl-linorum aliorumqùe oraculorum sortes et vaticinia refert, cap. 49—57.

§. 101—118., somniorum alteram cap. 58—71. §. 119—142. attingit.

In disputationis conclusione religionem tuendam,' sed confutandam superstitionem esse graviter admonet, cap. 72. §. 1 4 8 — 1 5 0 .

I. 1. Quaerenti mihi multumque et diu cogitanti ,quanam re possem prodesse quam plurimis, ne quando intermitte-rem consulere rei publicae, nulla maior occurrebat quam si optimarum artium vias traderem meis civibus: quod com-pluribus iam libris me arbitror consecutum. Nam et cohor-tati sumus ut maxime potuimus ad philosophiae stadium eo libro, qui est inscriptus 'Hortensius', et quod genus philo-sophandi minime adrogans maximeque et constans et ele-gans arbitraremur quattuor 'Academicis' libris ostendimus.

2. Quumque fundamentum esset philosophiae positum in finibus bonorum et malorum, perpurgatus est is locus a nobis quinque libris, ut quid a quoque et quid contra quem-que philosophum diceretur intelligi posset. Totidem

subse-174 DE DIVINATIONE 34 cuti libri « Tusculanarum disputationum' res ad beate viven-dum maxime necessarias aperuerunt Primus enim est de contemnenda morte, secundus de tolerando dolore, de aegri-tudine lenienda tertius, quartus de reliquis animi perturba-tionibus, quintus eum locum complexus est, qui totam phi-losophiam maxime illustrât: docet enim ad beate vivendum virtutem se ipsa esse contentam. 3. Quibus rebus editis très libri perfecti sunt ' d e natura deorum', in quibus omnis eius loci quaestio continetur. Quae ut piene esset cumu-lateque perfecta, 'He divinatione' ingressi sumus his libris scribere. Quibus, ut est in animo, ' de fato ' si adiunxeri-mus, erit abunde satis factum toti huic quaestioni. Alque his libris adnumerandi sunt sex ' d e re publica', quos tunc scripsimus, quum gubernacula rei pùblicae tenebamus.

Magnus locus philosophiaeque proprius a Platone, Aristo-tele, Theophrasto totaque Peripateticorum familia tractatus uberrime. Nam quid ego de ' consolatione' dicam? quae mihi quidem ipsi sane aliquantum medetur, caeteris item multum illam profuturam puto. Interiectus est etiam nuper liber is, quern ad nostrum Atticum ' d e senectute' misimus.

In primisque, quoniam philosophia vir bonus efficitur et fortis, ' C a t o ' noster in horum librorum numero ponendus est. 4. Quumque Aristoteles itemque Theophrastus, ex-cellentes viri quum subtilitate turn copia, eum philosophia dicendi etiam praecepta coniunxerint, nostri quoque oratorii libri in eumdem librorum numerum referendi videntur. Ita très erunt ' d e oratore', quartus ' B r u t u s ' , quintus ' o r a t o r ' . II. Adhue haec erant. Ad reliqua alacri tendebamus animo sic parati, ut, nisi quae causa gravior obstitisset, nullum philosophiae locum esse pateremur qui non Latinis litteris illustrato pateret. Quod enim munus rei pùblicae adferre maius meliusve possumus quam si docemus atque erudimus iuventutem? his praesertim moribus atque temporibus, qui-bus ita prolapsaest, ut omnium opiqui-bus refrenanda atque coër-cenda sit. 5. Nec vero id effici posse confido, quod ne postulandum quidem est, ut omnes adolescentes se ad haec studia convenant. Pauci utinam! quorum tamen in re pu-blica late patere poterit industria. Equidem ex his etiam

53 LfB. II. CAP. 5—8. §. 14—20. 175 iuctum capio laboris mei, qui iam aetate provecti in nostris ibris acquiescunt: quorum studio legendi meum scribendi tudium vehementius in dies incitatur: quos quidem plures piani rebar esse cognovi. Magnificum illud etiam Roma-ìisque hominibus gloriosum, ut Graecis de philosophia Ut-eris non egeant. 6. Quod adsequar profecto, si instituta lerfecero. Ac mihi quidem explicandaè philosophiae

cau-;am attulit casus gravis civitatis, quum in armis civilibus

>ec tueri meo more rem publicam nee nihil agere poteram ìec quid potius quod quidem me dignum esset agerem re-leriebain. Dabunt igitur mihi veniam mei cives vel gratiam lotius habebunt, quod, quum esset in unius potestate res lublica, neque ego me abdidi neque deserai neque adflixi ìeque ita gessi quasi homini àut temporibus iratus neque jorro ita aut adulatus aut admiratus fortunam sum alterius, it me meae poeniteret. Id enim ipsum a Platone' philoso-ihiaque didiceram, naturales esse quasdam conversiones

•erum publicarum, ut eae turn a principibiis tenerentur, turn tpopulis, aliquando a singulis. 7. Quod quum accidissét ìostrae rei publicae, turn pristinis orbati muneribus haec studia renovare coepimus, ut et animus molestiis hac potis-iimum re levaretur et prodessemus eivibus nostris qua re lumque possemus. In libris enim sententiam dicebamus, iontionabamur, philosophiam nobis pro rei publicae pro-luratione substitutam putabamus. Nunc, quoniam de re lublica consuli coepti sumus, tribuenda est opera rei pu-ilicae vel omnis potius in ea cogitatio et cura ponenda,

tan-um huic studio relinquendtan-um, quanttan-um vacabit a publico ifficio et munere! Sed haec alias pluribus : nunc ad insti-utam disputationem revertamur.

III. 8. Nam quum de divinatione Quintus frater ea dis-seruisset, quae superiore libro scripta sunt , satisque ambu-atum videretur, turn in bibliotheca, quae in Lycio est, ad-ìedimus. Atque ego: Accurate tu quidem, inquam, Quinte, it Stoice Stoicorum sententiam defendisti, quodque me uaxime delectat, plurimis nostris exemplis usus es et iis quidem elaris et iilustribus. Dicenduiii est mihi igitur ad ia, quae sunt a te dicta, sed ita, nihil ut adfirmem, quaeram

176 DE DIVINATIONE 34 omnia, dubitans plerumque et mihi ipse diffidens. Si enim aliquid certi haberem quod dicerem, ego ipse divinarem, qui esse divinationem nego. 9. Etenim me movet illud, quod in primis Carneades. quaerere solebat, quarùmnani rerum divinatio esset, earumne, quae sensibus perciperen-tur? At eas quidem cernimus, audimus, gustamus, olfaci-mus, tangimus. Num quid ergo in iis rebus est quod provisione aut permotione mentis magis quam natura ipsa sentiamus? aut num nescio qui ille divinus, si oculis captus sit, utTiresias fuit, possit quae alba sint, quae nigra dicere, aut, si surdus sit, - varietates vocum aut modos no-scere? Ad nullam igitur earum rerum, quae sensu acci-piuntur, divinatio adhibetur. Atqui ne in iis quidem rebus, quae arte tractantur, divinatione opus est. Etenim ad aegros non vates aut hariolos, sed medicos solemus adducere, nec vero, qui fidibus aut tibiis uti volunt, ab haruspicibus· acci-piunt earum traetationem, sed a musicis. 10. Eadem ir litteris ratio est reliquisque rebus, quarum est disciplina.

Num censes eos, qui divinare dicuntur, posse respondere sol maiorne quam terra sit an tantus quantus videatur? lunaqua suo lumine an solis utatur? sol, luna quem motum habeant, quem quinque stellae, quae errare dieuntur? Nec haec qui divini habentur profitentur se esse dicturos, nec eorum, quae in geometria describuntur, quae vera, quae falsa sint: sunt enim ea mathematicorum, non hariolorum. IV. De illis vero rebus, quae in philosophia versantur, num quid est quod quisquam divinorum aut respondere soleat aut con-suli quid bonum sit, quid malum, quid neutrum? Sunt enim haec propria philosophorum. 111. Quid? de officio num quis haruspicem consulit, quern ad modum sit cum parentibus, cum fratribus, cum amicis vivendum? quem ad modum utendum pecunia, quem ad modum honore, quem ad modum imperio? Ad sapientes haec, non ad divinos re-ferri solent. Quid? quae a dialecticis aut physicis tractan-tur, num quis eorum divinare potest unusne mundus sit an plures, quae sint initia rerum, ex quibus nascuntur omnia? Physicorum est ista prudentia. Quo modo autem mentientem, quem ipevdógsvov vocant, dissolvas aut quem

53 LfB. II. CAP. 5—8. §. 14—20. 177 ad modum sorili resistas, — quem, si necesse sit, Latino verbo liceat 'acervalem' appellare, sed nihil opus est: ut enim ipsa philosophia et multa verba Graecorum, sic sorites satis Latino sermone tritus est — : ergo haec quoque dialectici dicent, non divini. Quid? quum qúaeritur qui sit optimus rèi publicae status, quae leges, qui mores aut utiles aut in-utiles, haruspicesne ex Etruria arcessentur an principes sta-tuent et delecti viri periti rerum civilium? 12. Quoti si nec

• earum rerum, quae subiectae sensibus sunt, ulla divinatio est, nec earum, quae artibus continentur, nee earum, quae in philosopbia disseruntur, nec earum, quae in re publica versantur, quarum rerum sit nihil prorsus intelligo. Nam aut omnium debet esse, aut aliqua ei materia danda est in qua versari possit. Sed nec omnium divinatio est, ut ratio do'cuit, nec locus nec materia invenitur- cui divinationem praeficere" possimus. Vide igitur ne nulla sit divinatio.

V. Est quidem Graecus vulgaris in ha'nc sententiam versus:

Bene qui cornicici, vatem hunc pcrhibebo optimum.

Num igitur aut qtiaé lempeslas impendeat vales melius con-iiciét quam gubernátor aut morbi naturata acutius quam medicus au t belli ad minis trationem prudentius quam impe-rátor coniectura adsequetur? . · . 13. Sed animadverti, Quinte, te caute et ab iis coniectu-ris, quae haberent arlem atque pruhentiam, et ab iis rebus, quae sensibus aut arLificiis perèiperentur, abducere divina-tionem, eamque ita definire, divinationem esse earum rerum praedictionem et praesensionem, quae essent fortuitae.- Pri-rnurn eodem revolv'eris. Nam et medici et gubernaloris et iniperatoris praesensio est rerum, fortuitarum. Num igitur aut haruspex aut augur aut vates quis aut somnians melius -coniecerit aut e morbo evasurum aegrotuni aut e periculo navem aut ex insidiis exercitum quam medicus, quam gu-bernátor, quam imperátor? 14. Atqui ne illa quidem divi-nantis esse dicebas, ventos aut imbres impendentes qui-busdam praesèntire signis — in quo nostra quaedam Aratea memoriter a te pronunciata sunt — , etsi haee ipsa fortuita sunt: plerumque enim, non semper eveniunt. Quae est

eie. IV. 2. 12

V

178 DE DIVINATIONE 52 igitur aut ubi versatur fortuitarum rerum praesensió, quam

divinationem vocas? Quae enim praesentiri aut arte aut ratione aut usu aut coniectura possunt, ea non divinis tri-buendaputas, sed peritis. Ita relinquitur ut ea fortuita divinari possint, quae nulla nec arte nec sapientia provideri possunt, ut, si quis M. Marceilum illum, qui ter consul fuit, mullis annis ante dixisset naufragio esse periturum, divinas-set profecto. . Nulla enim arte alia id nec sapientia scire poluisset. Talium ergo rerum , quae in fortuna positae sunt, praesensio divinatio est. "VI. 15. Potestne igitur earum rerum, -quae nihil habent rationis qua re futurae sint, esse ulla praesensio? Quid est enim aliud fors, quid fortuna, quid casus, quid eventus nisi quum sic aliquid cecidit, sic evenit, ut vel non cadere atque evenire vel aliter cadere atque evenire potuerit? Quo modo ergo id, quod temere fit caeco casu el volubilitate fortuna e, praesentiri et prae-dici potest? 16. Medicus morbum ingravescentem ratione providet, insidias imperátor, tempestates gubernátor, et ta-rnen hi ipsi saepe falluntur, qui nihil sine eerta ratione opi-nantur, ut agricola, quum florem oleae videt, bacam quo-que se visurum putat, non sine ratione ille quidem, sed non numquani tamen fallitur. Quod si falluntur ii, qui nihil sine aliqua probabili coniectura ac ratione dicunt, quid ex-istimandum est de coniectura eorum, qui extis aut avibus aut ostentis aut oraclis aut somniis futura praesentiunt?

Nondum dico quam haec sigila nulla sint,- fissum ieeoris, corvi cantus, volatus aquilae, stellae Iraieclio, voces furen-tium, sortes, somnia: de quibus singulis dicam suo loco, nunc de universis. 17. Qui potest provideri quidquam fu-turum esse quod neque causam habet ullam neque notam cur futurum sit? Solis defectiones, itemque lunae praedi-cuntur in multos annos ab iis, qui siderum [cursus et] mo-tus num.eris persequuntur. Eà praedicunt enim, quae na-turae necessitas perfectura est. Vident ex constantissimo motu lunae, quando illa e regione solis facta incurrat in umbram terrae, quae est meta noctis, ut earn obscurari ne-cesse sit, quandoque eadem luna subiecta atque opposita soli nostris oculis eius lumen obscuret, quo in signo

quae-53 LfB. II. CAP. 5—8. §. 14—20. 179 que errantium stellarum quoque tempore futura sit, qui exortus quoque die signi alicuius aut qui occasus futurus sit. Haec qui ante dicunt quam rationem sequantur vides.

VII: 18. Qui thesaurum inventari iri aut hereditatem ventu-ram dicunt quid sequunlur? aut in qua rerum natura inest id futurum? Quod si haec eaque, quae sunt eiusdem gene-ris, habent aliquam talem necessitatem, quid est tandem quod cas.u fieri aut forte fortuna putemus? •Nihil.enim est tarn contrarium rationi et constaniiae quam fortuna, ut mihi ne in deiim quidem cadere videatur ut sciat quid casu et fortuito futurum sit. Si enim seit, certe illud eveniet: sin cèrte eveniet, nulla fortuna est: est autem fortuna: rerum igitur fortuitarum nulla prïiesensio est. . 19. Aut si negas esse fortunam et omnia, quae Hunt quaeque futura sunt, ex omni aeternitate definita dicis esse fataliter, muta delìnitio-nem divinalionis, quam dicebas praesensiodelìnitio-nem>esse rerum fortuitarum. Si enim nihil fieri potest, nihil uccidere, nihil evenire, nisi quod ab omni aeternitate certuni fuerit esse futurum rato tempore, quae potest esse fortuna? qua sublata qiii locus est divinationi? quae a te fortuitarum rerum est dieta praesensio. Quamquam dicebas omnia, quae fìerent futurav.e essent, fato contineri. Anile sane et ple-num superstitionis fati'nomen ipsum: sed tamen. apud Stoi-cos de isto fato multa dicuntur: de quo alias, nunc quod necesse est. Vili. 20. Si omnia fato, quid mihi divinatio prodest?· Quod enim is, qui divinat, praedicit,. id vero fu-turum est, ut ne illud quidem sciam quale sit, quod Deiota-rum familiarem nostDeiota-rum et necessarium ex itinere-aquila revocavit. Qui nisi revertisset, in eo conclavi ei cubandum fuisset, quod proxima nocte corruit. Ruina igitur oppres-sus esset. At id neque, si fatum fuerat, effugisset, nec, si - non fuerat, in eum casum incidisset. /Quid ergo adiuvat

divinatio? aut quid est quod me moneant aut sortes aut exta aut ulla praedictio? Si enim fatum fuit, classes populi Romani bello Punico primo alteram naufragio, alteram a Poenis depressa«! interirc, etiam si tripudium solislimum pulii fecissent L lunio etP. Clodio consulibus, classes tarnen interissent. Sin, quum auspiciis obtemperatum esset,

in-180 DE DIVINATIONE 34 teriturae classes non f'uerunt, non interierunt fato: vultis autem omnia fato: nulla igilur est divinatio. 21. Quod si falum fuit bello Punico secundo exercilum populi Romani ad lacum Trasumenum interire, num id vitari potuit, siFla-minius consul iis signis iisque auspieiis, quibus pugnare pro-hibebatur,.paruisset? Certe non potuit. Aut igitur non fato inleriit exercitus — mutari enim fata non possunt — aut, si fato — quod certe vobis ita dicendum est — , etiam si ob-temperasset auspieiis, idem eventurum fuisset. Ubi est igi-tur divinatio ista Stoicorum? quae, si fato omnia fiunl, nihil nos admonere potest, ut cautiores simus: quoquo enim modo nos gesserimus, fiet tamen illud, quod futurum est:

sin autem in p.otest flecti, nullum est fatimi: ita ne divinatio quidem, quoniam ea rerum futurarum est. Nihil autem est pro eerto futurum, quod potest aliqua procuratione acci-dere ne fiat. ,

IX. 22. Alque ego ne utilem quidem arbitrar esse nobis futurarum rerum scientiam. Quae enim vita fuisset Priamo, si ab adolescentia scissel quos eventus senectutis esset habiturus? Abeamus a fabulis, propiora videamus. Claris-simorum liominum noslrae civitatis gravissimos exitus in

* consolatione' collegimus. Quid igitur? ut omittamus su-periores, Marcone Crasso putas utile fuisse tum, quum maximis" opibus fortunisque florebat, scire sibi interfeclo Publio filio exercituque deleto trans Euphratem cum igno-minia et dedecore esse pereundum? An Cn. Pompeium censes tribus suis consulatibus, tribus triumphis, maxima-rum remaxima-rum gloria Iaetatumaxima-rum fuisse, si sciret se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri amisso exercilu, post mortem vero ea consecutiva, quae sine lacrimis non possumus di-cere? 23. Quid vero Caesarem putamus, si divinasset fore ut in eo senato, quem maiore ex parte ipse cooptasset, in curia Pompeia, ante ipsius Pompeii simulacrum, tot centu-rionibus suis inspectantibus, a nobilissimis civibus, partim etiam a se omnibus rebus ornatis, trucidatus ita iaceret, ut ad eius corpus non modo aniicorum, sed ne servorum qui-dem quisquam accederet, quo cruciato animi vitam acturum fuisse! Certe igitur ignoratio futurorum malorum utilior est

57 LIB. IL CAP. 11 — 14. §. 26 — 33. 181 quam scientia. 24. Nam illud quidem dici, praesertim a Sloicis, nullo modo potest: 'Non isset ad arma Pompeius:

non transisset Crassus Euphratem : non suscepisset bellum civile Caesar.' Non igitur fatales exitus habuerunt. Vultis autem evenire omnia fato: nihil ergo illis profuisset divi-nare. Atque etiam omnem fructum vitae superioris perdidis-sent. Quid enim possetiis esse laetum exitus suos cogitanti-bus? Ita, quoquo se.verterint Stoici, iaceat necesse est omnis eorum sollertia. Si enim id, quod eventurum est, vel hoc vel ilio modo potest evenire, fortuna valet plurimum.

Quae autem fortuita sunt, cèrta esse non possunt. Sin autem certuni est quid quaque de re quoque tempore futurum sit, quid esfcquod me adiuvent haruspices, quum res

tristissi-mas portendi dixerunt? . X. 25. Addunt ad extremum omnia le'vius casura rebus

divinis procuratis. Si [enim] nihil fit extra fatum, nihil levari ré divina potest. Hoc sentit Homerus, quum querentem Iovem inducit, quod Sarpedonein filiuin a mòrte contra fa-tum efipere non posset. Hoc idem significai Graecus ille in

earn sententiam versus: ' Quod sorte paratum est, id summum exsuper at Iovem.

Totum omninó fatum etiam Atellanio versu iure mihi esse irrisum videtur, sed in rebus tam severis non est iocandi locus. Concludatur igitur ratio. Si enim provideri nihil potest futurum esse eorum, quae casu fiunt, quia esse certa non possunt, divinatio nulla est. Sin autem idcirco possunt provideri, quia certa sunt et fatalia, rursus divinatio nulla est.

Earn enim tu fortuitarum rerum esse dicebas. 26. Sed haec fuerit nobis tam quam levis armaturae prima orationis ex-cursio: nunc comminus agamus experiamurque, sipossimus cornua commovere disputationis tuae.

XI. Duo enim genera divinandi esse dicebas, unum

arti-•ficiosum, alterimi naturale: artificiosum constare partim ex coniectura, partim ex observatione diuturna: naturale, quod animus adriperet aut exciperet extrinsecus ex divinitate, unde omnes animos haustos aut acceptos aut libatos habe-remus. Artificiosae divinationis. ilia fere genera ponebas,

182 DE DIVINATIONE 34 extispicum eorumque, qui ex fulguribus ostentisque prae-dicerent; tum augurum eorumque, qui signis aut ominibus uterentur, omneque genus coniecturale in hoc fere genere ponebas. 27. lllud autem naturale aut concitatione mentis edi et quasi fundi videbatur aut animo per somnum sensi-bus et curis vacuo provideri. Duxisti autem divinationem omnem á tribus rebus, a deo, a fato, a natura. Sed tarnen quum explicare nihil posses, pugnasti commenticiorum ex-emplorum mirifica copia. De quo primum hoc libet dicere.

Hoc ego philosopbi non esse arbitror, teslibus uti, qui aut casu veri aut malitia falsi fietique esse possunt: argumen-tis et rationibus oportet qua re quidque ita sit docere, non eventis, iis praesertim, quibus mihi iiceat non credere.

XII. 28. Ut ordiar ab haruspicina, quam ego rei publicae causa communisque religionis colendam censeo, Sed soli sumus: licet verum exquirere sine invidia, mihi praesertim de plerisque dubitanti. Inspiciamus, si placet, exta pri-riium. Persuaden igitur cuiquam potest ea, quae significari dicuntur extis, cognita esse ab hnruspieibus observatione diuturna? Quam diuturna ista fuil? aut quam longinquo tempore observari potuit? aut quo modo est collata inter ipsos, quae pars inimica,· quae pars familiaris esset, quod fissum periculunr, quod commodum aliquod ostenderet?

An haec inter se haruspices Etrusci, Elii, Aegyptii, Poeni còntulei'unt? At id, praeterquam quod fieri non poluit, ne fingi quidem potest. Alios enim alio more videmus exta interpretari nec esse unam omnium disciplinan). 29. Et certe, si est in extis aliqua vis quae deelaret futura, necesse est eam aut cum rerum natura esse coniunctam aut con-formali quodam modo numine deornm vique divina. Cum rerum natura tanta tamque praeclara in omnes partes mo·

tusque diffusa quid habere potest commune, non dicam gal-linaceum fei — sunt enim qui vel argulissima haec exta esse d i e a n t — , sed tauri opimi iecur aut cor aut pulmo?

quid habet natura tale quod declarare possit quid futurum sit? XIII. 30. Demoeritus tarnen non inscite nugatur, ut physicus, quo genere nihil adrogantius:

Quod est ante pedes nemo special, caeli scrutantur plagas.

KAPCSOLÓDÓ DOKUMENTUMOK