• Nem Talált Eredményt

À R G U M E N T U M V E T E R I S E N A R R A T O R I S . M. Tullius orationem luculentam L. Domitio el Appio Claudio cosa, (a. u. c. 700.] etiam pro hoc Cn. Plancio dixit, qui reus de sodaliciis·

petitus est lege Licinia, quam M. Licinius Crassus Pompeii Magni collega in consulatu suo pertulit, ut severissime quaereretur in eos candidatos, qui sibi conciliasseut ea potissimum de causa, ut per il-io s pecuniam tribulibus dispertirent ac sibi mutuo eadem suffragatil-ionis emptae praesidia communicarent. Huic factioni coercendae legis lator Crassus existimavit etiam genus iqdicii multo periculosius comparan-dum, ut apud iudices editicios accusarentur, id est, ut pro voiuntate accusatoris ederentur tribus, ex quibus unam tantum modo reiicere posset reus, de reliquis autem iudices haberentur utique infestissimi causa m dicentibus, utpote quos accusator ad voiuntatem suam prae-legisset, edendó eas potissimum tribus, quas reo minus aequas fore ar-bitraretur. Sed euim Cn. Plancio summa et religiosa cum M. Tullio familiaritas erat benefìciis non mediocribus copulata. Nam quum P.

Godìi tribuui plebi inimici sui lege aqua et igni interdictus urbe ces-sisset et Macedonians petisset, nullis opem ferentibus, qui Clodiauam potentiam graviter extimescebant, prolixa benignitate et. fide non mi-nore qnaestoris Cn. Plancii snstentatus est. Ilio quippe anno sub L.

Apuleio praetore quaestura Plancius in Macedonia fungebatur. Diu igitur Thessalonicae fuit ausilio eius ab omni pericuio insidiarum Ci-cero defensus. Dein postea restitutus inter caeteros et ipsi gratias

77 CAP. l . §. 1 — 3 . < 175 egit' iis orationibus, quarum alteram in contione, alteram vero habuit in senatn. Cansa pendet ex aedilitatis petitione, in qna designates est Plancius, repulsam ferente Iuventio Laterense patriciae familiae, sena-tore non minore facundia quam generis nobilitate praedito, qui nunc

etiam reum de sodaliciis facit invidioso crimine et reis metuendo pro-pter iudices editicios, de quorum condicione supra diximus. Princi-paliter quidem conieeturalis defensio est, videlicet oratore nitente Plancium non pecuniae largitione, sed integritate morum et rerum ge-starnm memoria acdilem esse factum. [Constat autem Cn. Plancium

absolutum esse ac proximo anno aedilitatem gessisse, vid. Ciceronis ad Q. fratrem epist. lib. III. ep. I. §. 4.]

I. 1. Quum propter egregiam et singularem Cn. Plancii, iudices, in rnea salute custodienda fidem tam multos et bonos viros eius honori viderem esse fautores, capiebam animo non mediocrem voluptatem, quod cuius officium mihi saluti fuis-set, ei meorum temporum memoriam suffragan videbam.

Quum autem audirem meos parlim inimicos, partim invidos huic accusationi esse fautores eamdemque rem adversariam esse in iudieio Cn. Plancio, quae in petitione fuissetadiutrix, dolebam, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob earn ipsam causam esset infeslior, quod is meam salutem atque vitam sua benevolentia, praesidio custodiaque texisset. 2.

Nunc autem vesler, iudices, conspectus et consessus iste re-ficit et recreat mentem m e a m , quum intueor et contemplor u n u m quemque vestrum. Video enim hoc in numero nemi-nem cui mea salus non cara fuerit, cuius non exstet in me summum meritum, cui non sim obslrictus memoria beneficii sempiterna. Itaque non extimesco ne Cn. Plancio custodia meae salutis apud eos obsit, qui me ipsi maxime salvum vi-dere voluerunt, saepiusque, iudices ,^mihi venit in mentem admirandum esse M. Laterensem, hominem studiosissimum et dignitatis et salutis meae, reum sibi hunc potissimum dele-gisse quam metuendum ne vobis id'ille magna ratione fecisse videatur. 3. Quamquam mihi non sumo tantum neque ad-r o g o , iudices, ut Cn. Plancium suis ead-rga me mead-ritis impuni-tatem consecutum putem. Nisi eius integerrimam vitam, mo-destissimos mores, summam fidem, continentiam, pietatem, innocentiam ostendero, nihil de poena recusabo: sin omnia praestitero, quae sunt a bonis viris exspectanda, petam,

iu-176 PRO CNT. PLANCIO ORATIO. 90 dices, a vobis, ut cuius misericordia salus mea custodita sit, ei vos vestram misericordiam me deprecante Iribuatis. Equi-dem ad reliquos labores, quos in hac causa maiores susci-pio quam in caeteris, etiam hanc molesliam adsumo, quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est, cuius ego sa-luterò non secus ac meam tueri debeo, sed etiam pro me ipso, de quo accusatores plura paene quam de re reoque dixerunt.

II. 4. Quamquam, radices, si quid est in me ipso ita reprehen-sion, ut id ab hoc1 seiunctum sit, non me id magno opere conturbati non enim timeo ne, quia perraro grati homines reperiantur, idcirco, quum me nimium gratum illi esse dicant, id mihi criminosum esse possit. Quae vero ita sunt agitata ab illis, ut aut merita Cn. Plancii erga-me minora esse di-cerent quam a me ipso praedicarentur, aut si essent summa, negarent ea tamen ita magni ut ego putarem ponderis apud vos esse debere, haec mihi sunt tractanda, iudices, et mo-dice, ne quid ipse offendam, et tum denique, quum respon-dent criminibus, ne non tam innocenlia reus sua quam re-cordatione meorum temporum defensus esse videatur.

5. Sed mihi in causa facili atque explicata perdifficilis, iudices, et lubrica defensionis ratio proponitur. Nam si tan-tum modo mihi necesse esset contra Laterensem dicere, ta-men id ipsum esset in tanto usu nostro tantaque amicitia molestum. Vetus est enim lex ilia iustae veraeque amici-tiae, quae mihi cum ilio iam diu est, ut idem amici semper velint: neque est ullum amicitiae certius vinculum quam con-census et societas consiliorum et voluntatum. Mihi autem non id est in hac re molestissimum, contra ilium dicere, sed multo illud magis, quod in ea causa contra dicendum est, in qua quaedam hominum ipsorum videtur facienda esse con-tentio. 6. Quaerit enim Laterensis atque hoc uno maxime ur-get, qua se virtute, qua laude Plancius, qua dignitate supera-rit. Ita, si cedo iilius ornamentis, quae multavet magna sunt, non solum huius dignitatis iactura facienda est, sed etiam largitiönis recipienda suspicio est : sin hunc illi antepono, contumeliosa habenda est oratio et dicendum est id, quod iile me flagitat,1 Laterensem a Plancio dignitate esse superatum.

Ita aut amicissimi hominis existimatio offendenda est, si illam

I 79 • CAP. 1 . — 4 . § 3 — 9. 177

^ ccusationis condicionem sequar, aut optime de me meriti salus deserenda est.

III. Sed ego, Laterensis, caecum me et praecipitem ferri confitear in causa, si te aut a Plancio aut ab ullo dignitate poluisse superari dixero. Itaque discedam ab ea conten-tione, ad quam tu me vocas, et veniam ad illam, ad quam me ' causa ipsadeducit. 7· Quid, tune acrem dignitatis iudicem

pu-tas esse populum? Forpu-tasse non numquam est. Utinam vero semper esset! Sed est perraro, et si quando est, in iis magi-slratibus est mandandis, quibus salutem suam commini pu-tat: his levioribus comitiis diligentia et gratia pelitorum ho-nos paritur, non iis ornamentis, quae esse in te videmus.

Nam quod ad populum pertinet, semper dignitatis iniquus iudex est qui aut invidet aut favet: quamquam nihil potes in te, Laterensis, constituere quod sit proprium laudis luae quin id tibi sit commune cum Plancio. 8- Sed hoc totum agetur alio loco : nunc tantum disputo de iure populi, qui et potest et solet non numquam dignos praeterire, nec si a po-pulo praeteritus est quem non oporluit a iudicibus condem-nandus est qui praeteritus non est. Nam si ita esset, quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut repre-hensores essent comitiorum, id haberent iudices, vel quod multo etiam minus esset ferendum. Tum enim magistràtum non gerebat is, qui ceperat, si patres auctores non erant facti: nunc postulatur a vobis, ut eius exsilio, qui crealus sit, iudicium populi Romani reprehendatis.

Itaque quamquam qua nolui ianua sum ingressus in cau-sam, sperare videor tantum afuturam esse orationem meam a minima suspicione offensionis tuae, te ut potius obiurgem, quod iniquum in discrimen adducas dignitatem tuam, quam ut ego eam ulla contumelia coner attingere. IV. 9. Tu con-tinentiam, tu industriam, tu animum in rem publicam, tu vir-tutem, tu innocentiam, tu fìdem, tu labores tuos, quod aedilis non sis factus, fractos esse et abiectos et repudiatos'putas?

Vide tandem, Laterensis, quantum ego a te dissentiam. Si, medius Alius, decern soli essent in civilate viri b o n i , sapien-les , iusti, graves, qui te indignum aedililate iudicavissent, gravius de te iudicatum putarem, quam est hoc, quod tu

me-cic. II. 3. 12

178 PRO CN. PLANCIO ORATIO. 90 tuis ne a populo iudicatum esse videatur. Non enim

comi*-tiis iudicat semper populus, sed movetur plerumque gratia: ! cedit precibus: fácil eos, a quibus est maxime ambitus: de-nique, etiam si iudicat, non deleclu aliquo aul sapientia du-citur ad iudicandum, sed Ímpetu non numquam el quadam eliam temeritate. Non est enim consilium in vulgo, non ra-tio, non discrimen, non diligentia: semperque sapientes ea, quae populus fecisset, ferenda, non semper laudanda duxe-runt. Qua re quum te aedilem fieri oportuisse dicis, populi culpam, non compeliloris accusas. 10. Ut fueris dignior quam Plancius: de quo ipso tecum ita conlendam paulo post, ut conservem dignitatem tuam: sed, ut fueris dignior, non competitor, a quo es viclus, sed populus, a qtio es praeteri-tus, in culpa est. In quo primum illud debes putare, comi-tiis, praeserlim aediliciis, studium esse populi, non iudicium : eblandita illa, non enucleala esse suffragia: eos, qui suffra-gium ferant, quid cuique ipsi debeant considerare saepius quam quid cuique a re publica debeatur. Sin autem mavis illud esse iudicium, non libi id rescindendum est, sed feren-dum. 11. Male iudicavit populus. — At iudicavit. — Non debuit. ·— At potuit. — Non fero. — A t multi clarissimi et sapientissimi cives lulerunt. Est enim haec condicio libero-rum populolibero-rum praecipueque huius principis populi et om-nium gentium domini atque victoris, posse suffragiis vel dare vel detrahere quod velit cuique: nostrum est aulem, nostrum, qui in hac tempestate popuii iaclemur et fluctibus, ferre mo-dice populi voluntates, adlicere alienas, retiñere partas, pla-care lurbatas: honores si magni non putemus, non servire populo: sin eos expetamus, non defetigari supplicando.

V. 12. Venio iam ad ipsius populi parles, ut iilius contra le oratione potius quam mea dispulem. Qui si tecum con-grediatur et si una loqui voce possit, haec dicat: Ego libi, Laterensis, Plancium non anteposui, sed quum essetis aeque boni viri, meum beneficium ad eum potius deluli, qui a me conlenderat, quam ad eum, qui mihi non nimis submisse sup-plicarat. Respondebis, credo, te splendore et veluslale fa-miliae fretum non valde ambiendum putasse. At vero te il le ad sua instituía suorumque maiorum exempla revocabili

103 CAP. 30 —32. §. 72 — 78. 179.

semper se dicet rogari voluisse, semper sibi supplicari: se M. Seium,qui ne equestrem quidem splendorem incolumem a calamitale iudicii retiñere potuisset, homini nobilissimo, in-nocentissimo, eloquentissimo, M. Pisoni, praetulisse·· praepo-suisse se Q. Calulo, summain familia nato, sapientissimo et sanctissimo viro, non dico C. Serranum, slultissimum homi-nem — fuit enim lamen nobilis — , non C. Fimbriam, novum hominem —• fuit enim et animi satis magni et consilii — , sed Cn. Mallium, non solum ignobilem, verum sine virtute, sine ingenio, vita etiam contempta ac sordida. 13. Deside-rarunt te, inquit, oculi mei, quum tu esses Cyrenis. Me enim quam socios tua frui virtute malebam, et, quo plus intererat, eo plus aberas a me, quum te non videbam. Deinde sitien-tem me virtutis tuae deseruisti ac dereliquisti. Coeperas enim petere tribunatum plebis temporibus iis, quae islam elo-quentiam et virtulem requirebant : quam petitionem quum reliquisses, si hoc indicasti, tanta in tempestale te gubernare n-on posse, de virtute tua dubitavi·, si nolle', de volúntate.

Sin, quod magis intelligo, temporibus te aliis reservasti, ego quoque, inquiet populus Romanus, ad ea te tempora revo-cavi, ad quae tu te ipse servaras. Pete igitur eum magistra-tura , in quo mihi magnae ulilitati esse possis : aediles qui-cumque erunt, iidem mihi sunt ludi parati: tribuni plebis permagni interest qui sint. Qua re aut redde mihi quod ostenderas, aut si quod mea minus interest,id te magis forte de-Jeclat, reddam libi istam aedilitalem etiam negligenter pe-tenti: sed amplissimos honores ut pro dignitate tua conse-quare, condiseas, censeo, mihi paullo diligentius supplicare.

VI. 14. Haec populì oratio est, mea vero, Laterensis, haec: Qua re victus sis non debere iudicem quaerere, modo ne largitione sis victus. Nam si quotienscumque praeteritus erit is, qui non debuerit praeteriri, totiens oporlebit eum, qui factus erit, condemnari, nihil est iam quod populo sup-plicete, nihil quod diribilio, nihil quod supplicatio magistra-tuum, renunciatio suffragiorum exspectetur: simul ut qui sint professi videro, dicam: 15. Hìc familia consulari est, file praetoria: reliquos video esse ex equestri loco: sunt omne.s sine macula, sunt aeque boni viri atque integri, sed servari

180 90 necesse est gradus : cedat consulari generi praetorium, nec contendat cum praetorio nomine equester locus. Sublata sunt studia, exstinctäe suffragationes, nullae conlenliones, nulla libertas populi in mandandis magislratibus, nulla ex-spectatio suffragiorum: nihil, ut plerumque evenit, praeter opinionem accidet: nulla erit posthac varietas comitiorum.

Sin hoc persaepe accidit, ut et faclos aliquos et non faclos esse miremur, si campus atque illae undae comitiorum, ut mare profundum et immensum, sic effervescunt quodam quasi aestu, ut ad alios accedant, ab aliis autem recedant,·

tanto nos impetu studiorum et motu temeritalis modum ali-quem et consilium et rationem requiremus? 16. Qua re noli me ad contenlionem vestrum vocare, Laterensis. Etenim si populo grata est tabella, quae frontes aperit hominum, men-tes tegit datque earn libertalem, ut quod velint faciant, pro-miltant autem quod rogentur, cur lu id in iudicio ut fiat ex-primis, quod non fit in campo? Hie quam file dignior: per-quam grave est dictu. Quo modo igitur est aequius? Sic credo: quod agitur, quod satis est iudici: hie factus est. Cur iste potius quam ego? Vel nescio vei non dico vel denique, quod mihi gravissimum esset, si dicerem, sed impune tarnen deberem dicere : Non recte. Nam quid adsequerer, si ilia extrema defensione uterer, populum quod voluisset fecisse, non.quod debuisset?

VII. 17. Quid? si populi quoque factum defendo, Late-rensis, et doceo Cn. Plancium non obrepsisse ad honorem, sed eo venisse cùrsu, qui semper patuerit hominibus orlis hoc nostro equestri loco, possumne eripere oralioni tuae contentionem vestrum, quae tractari sine contumelia non potest, ette ad causaci aliquando crimenque deducere? Si, quod equitis Romani filius est, inferior esse debuit, omnes tecum equitum Romanorum filli petiverunt: nihil dico am-plius : hoc tarnen miror, cur huic potissimum irascare, qui longissime a te afuit. Equidem, si quando, ut fit, iactor in turba, non illum.accuso, qui est in summa sacra via, quum ego ad Fabium fornicem impellor, sed eum, qui in me ipsum incurrit alque ineidit. Tu neque Q. Pedio, forti viro, suscen-ses neque huic A. Plotio, ornatissimo homini, familiari meo.

103 CAP. 30 —32. §. 72 — 78. 181.

et ab eo, qui hos dimovit, potius quam ab iis, qui in te ip-sum incubuerunt, te depulip-sum putas. 18. Sed tamen haec tibi est prima cum Piancio generis vestri familiaeque con-tendo, qua abs te vincitur. Cur enim non confilear quod necesse est? Sed non hic magis quam ego a meis competi-toribus et alias et in consulates petitione vincebar. Sed vide ne haec ipsa, quae despicis, huic suffragata sint: sic enim conferamus. Est tuum nomen-utraque familia consta-re: num dubitas igitur quin omnes, qui favent nobilitati, qui id putant esse pulcherrimum, qui imaginibus, qui nominibus vestris ducuntur, te aedilem fecerint? Equidem non dubito.

Sed si parum multi sunt qui nobilitatem ament, num ista est nostra culpa? Elenim ad caput et ad'fontem generis

ulrius-que veniamus.

V i l i . 19. Tu es e municipio antiquissimo Tusculano, ex quo plurimae sunt familiae consulares, in quibus est etiam Iuventia: tot ex reliquis municipiis omnibus non sunt: hic est e praefectura Atinati, non tara prisca, non tam honorata, non tam suburbana. Quantum interesse vis ad ra-tionem petendi? Primum utrum magis favere putas Atinates an Tusculanos suis? Alteri — scire enim hoc propter vici-nitatem facile possum — , quum huius ornatissimi atque op-timi viri, Cn. Saturnini, patrem aedilem, quum praetorem vi-derunt, quod primus ille non modo in earn familiam, sed etiam in praefecturam illam sellam curulem attulisset, mi-randum in modum laetati sunt: alteros — credo, quia refer-tum est municjpium.consularibus : nam malevolos non esse certo scio — numquam intellexi vehementius municipum suorum honore laetari. 20. Habemus h o c n o s ; habent no-stra municipia. Quid ego de me, de fratre meo loquar? quo-rum honoribus agri ipsi prope dicam montesque faverunt.

Num quando vides Tusculanum aliquem d e M . Catoné ilio in omni virtute principe, num de Ti. Coruncanio municipe suo, num de tot Fulviis gloriaci? verbum nemo facit. At in quem-cumque Arpinatem incideris, etiam si nolis, erit tamen tibi, fortasse etiam de nobis aliquid, sed certe de C. Mario au-diendum. Primum igitur hic habuit studia suorum ardentia : tu tanta, quanta in hominibus iam saturatis honoribus esse

182 PRO CNT. PLANCIO ORATIO. 90 poluerunt. 21. Deinde tui niunicipes sunt illi quidem splen-didissimi homines, sed tarnen pauci, si qbidem cum Atinati-bus conferanlur: huius praefectura plena virorum fortissi-morum, sic ut nulla tola Italia frequentior dici possit. Quam quidem nunc multitudinem videtis, radices, in squalore et luclu supplicem vobis. Hi tot equites Romani, tot tribuni aerarii — nam plebem a iudicio dimisimus, quae cuncta co-mitiis adfuit — quid roboris, quid dignitatis huius pelitioni attulerunt? Non enim tribum Terentinam, de qua dicam alio loco, sed dignitatem, sed oculorum coniectum, sed solidam et robuslam et adsiduam frequentiam praebuerunt. Nostra munieipia coniunctione etiam vicinitatis vehementer moven-tur. IX. 22. Omnia, quae dico de Plancio, dico expertus in nobis: sumus enim finitimi Atinatibus. Laudanda est vel etiam amanda vicinitas, retinens veterem illam officii ratio nem, non infuscata malevolentia, non adsueta mendaciis, non fucosa, non fallax, non erudita artificio simulationis vel sub-urbano vel etiam sub-urbano. Nemo Arpinas non Plancio stu-duit, nemo Soranus, nemo Casinas, nemo Aquinas. Tractus file ceieberrimus, Venafranus, Allifanus, tota denique nostra ili a. aspera et montuosa et fidelis et simplex et fautrix suo-nali regio se huius honore ornari, se augeri dignitate arbi-trabatur: iisdemque nunc ex municipiis adsunt equites Ro-mani publice cum iegalione et testimonio, nec minore nunc sunt sollicitudine quam tum erant studio. Etenim est gra-vius spoliari fortunis quam non augeri dignitate. 23. Ergo ut alia in te erant illustriora, Laterensis, quae tibi maiores tui reiiquerant, sic te Plancius hoc non solum municipii, ve-rum etiam vicinitatis genere vincebat. Nisi forte te Labicana aut Gabina aut Bovillana vicinitas adiuvabat: quibus e mu-nicipiis vix iam qui carnem Latinis petant reperiuntur. Ad-iungamus, si vis, i d , quod tu huic obesse etiam putas, pa-trem publicanum: qui ordo quanto adiumenlo sit in honore quis nescit? Flos enim equitum Romanorum, ornamentum civitatis, firmamentum rei pubiicae publicanorum ordine con-linetur. 24. Quis est igitur qui neget eius ordinis Studium fuisse in honore Plancii singulare? Neque iniuria, vel quod erat pater is, qui est princeps iam diu publicanorum", vel

103 CAP. 30 —32. §. 72 — 78. 183.

quod is ab sociis unice diligebatur vel quod diligentissime rogabat, vel quia pro Alio supplicabat, vel quod huius ipsius in ilium ordinem summa officia quaesturae tribunalusque constabant vel quod' idi in hoc ornando .ordinem se ornare et consulere liberis suis arbitrabantur.

X . Aliquid praeterea — timide dico, sed tamen dicen-d u m est — : non enim opibus, non invidicen-diosa gratia, non po-tente vix ferenda, sed commemoratione beneficii, sed mise-ricordia, sed precibus aliquid attulimus etiam nos. Appellavi populum tributim, submisi me et supplicavi: ultro meher-cuìe se mihi etiam offerentes, ultro pollicentes rogavi. Va-luit causa rogandi, nòn gratia. 25. Nec si vir amplissimus, cui nihil est quod roganti concedi non iure possit, de ali-q u o , ut dicis, non impetravit, ego sum adrogans, ali-quod me valuisse dico. Nam ut omittam illud, quod ego pro eo la-borabam, qui valebat ipse per sese, rogatio haec ipsa sem-per est gratiosissima, quae est officio necessitudinis coniun-cta maxime. Neque enim ego sic rogabam, ut petere vide-rer, quia familiaris esset meus, quia vicinus, quia huius pa-rente semper plurimum essem usus, sed ut quasi parenti et custodi salùtis meae. Non potentiamea, sed causa rogatio-nis fuit gratiosa. Nemo mea restitutione laetatus est, nemo iniuria doluit, cui non huius in me misericordia grata fuerit.

26. Etenim si ante redilum meum Cn. Plàncio se vulgo viri boni, quum hic tribunatum peteret, ultro offerebant, cui no-men meum absentis honori fuisset, ei meas praesentis preces non putas protesse? A n Minturnenses coloni, quod C. Ma-rium e civili ferro atque ex impiis manibus eripuerunt, quod tecto receperunt, quod fessum inedia fluclibusque recrearunt, quod viaticum.congesserunt, quodnavigium dederunt, quod eum linquentem terram earn, quam servarat, votis, ominibus lacrimisque prosecuti sunt, aeterna in laude v e r s a n t e : Plàn-cio, quod me vel vi pulsum vel ratione cedenteni receperit, iuverit, custodierit, his et senatui populoque R o m a n o , ut haberent quem reducerent, conservarit, honori liane fidem, miserlcordiam, virtutem fuisse miraris? .

XI. 27. Vitia mehercuie Cn. Plancii res eae, de quibus dixi, tegere potuerunt : ne tu in ea vita, de qua iam dicam,

A