• Nem Talált Eredményt

Superiorum Permitru

I. O. M IVN POM

VICTORI VS. VET EX. DVP. LEG XIII. G •

VLP

Idest, Joui optimo maximo, Junius Pomponius Victorius, Veteranus miles ex duplici Legione decimatertiae gemMa, (:hoc signum posuit in vrbe:) Vlpiano.

In collegio Jesuitarum, Albae VLP

a

ht 0

PRO. S COMME ANTIVM V. L. S

197

Idest, Vlpiani (:vrbis:) dis omnibus: pro salute commeantium, uotum libens soluit. Hic quisquis fuit, qui hunc lapidem posuit, uouerat periculo quopiam circumuentus, vel fortassis graui valetudine oppressus, se pontem (:id enim indicari videtur:) Vlpiani dis omnibus pro salute viatorum seu commeantium aedificandum curaturum. Quapropter periculo vel morbo ereptus, ideoque voti damnatus, votum libens soluit, vltimae enim litterae V. L. S. id significant. Caeterum vbinam locorum exstiterit haec Vlpianum vrbs, nisi coniecturam duae sequemur, vix inueniemus.

Certe nullius vrbis frequentior est mentio in lapidibus Albensibus, quam Apuli et Vlpiani. Proinde coniicere possumus. Apulum vrbem dictam fuisse illam, cuius ingentia vndera proxime Marisum cis pontem Varaghiensem adhuc supersunt.

Vlpianum autem puto fuisse hoc loco, vbi nunc Alba Julia est. Nam et hic ingentis cuiusdam vrbis monumentum passim spectatur. Et pars portae Sanctae Georgianae, muro adhaerens, ex illa vetustate adhuc superest, idque fides oculorum testari potent. Et in hac ciuitate Albensi, cum vel vinariae cellae, vet domorum fundamenta, vel putei fodiuntur; inuenientur passim ex illa vetustate subterraneae cloacae, per quas ohm vrbis sentinae et sordes effluebant, cuniculi item et lapidae structurae varii generis, aliaque insuper vetustatis indicia frequentissimae consperiuntur.

Vlpiani vrbis Daciae, mentio est apud Ptolemaeum Geographum doctissimum, qui Antonino Imperante vixit. Haec ego ex meo sensu diuino. In rebus obscuris licet cuique suam coniecturam exercere.

Claudiopoli, in parte interiore eius muri, qui fluuium Zamos praeterlabentem spectat

FORTVNAE. AVG VLP. MASCV LINVS. VET. EX SIGNIF. LEGUM FEC. COL. AVP PRO SA. SVA. ET . SVOR. PL .

Idest, fortunae siue pro felicitate Augusti (:Traiani:) Vlpius Masculinus Veteranus miles, ex significatione vel significatu legum, idest, ex decreto legum.

Legibus enim tantum fuisse videtur, vt felici fortunae Caesaris, re alicubi feliciter gesta, vet voto concepto, signum aut monumentum aliquod poneretur. Fecit coloniae Napucae, pro salute sua et suorum. Plebi, scilicet Napucensi. autem interpretor ego Napucam, non Apulum. Nam litterae videntur ex NAP esse coaliter et consertae, opera scalptorisff ) compendio studentis. Huius Napucae coloniae, Ptolemaeus in descriptione Daciae meminit, eleuationeque poli eius annotat. Sed videntur eae notae apud Ptolemaeum quam corruptissimae. Hanc Napucam coloniam, ego non puto aliam fuisse, quam vbi nunc Claudipolis ciuitas est, aut opidum Gialu. Nam et ibi veterum monumentorum nonullae reliquiae effodiuntur, vti sepulchra lateres, lapides laborati, fundamenta, parietes caementicii. Sed et pars ciuitatis Claudiopoliensis, quae Zamosio amni adiacet, veteris vrbis cognomen

198

etiam nunc retinet. Et exstat porta ex immensis lapidibus, vti ohm fiebat, exstructa.

Haec vestigia Napucae Coloniae exstare, vero quam proximum videri potest.

Napucensis vrbis Daciae mentio est in codice iuris quoque Justiniani Caesaris, quem locum in Analectis nostris citauimus. Napucam Coloniam fis in locis exstitisse, indicat lapis quoque alius qui ibidem Claudiopoli legitur, eidem muro insertus, cuius testimonio plurimum confirmor.

Claudiopoli, in eodem muro, fractus quidam lapis, sic habet.

D. M

M. AVR. PAPIA. AVG. COL. NAP VIXIT. ANNIS. LX

AVRELIA. BONA. CONIUX. MA RITO. PERFICIENDVM. CVRAVIT.

Hic manifeste Napocae Coloniae fit mentio. Est autem hic lapis uastus, muro vrbis coaedificatus, littereaeque eius sunt paene vrpiales. Non potuit itaque peregre aduehi hic lapis, sed eodem aut proximo quopiam loco fuit effossus, qui eius vrbis nomen testaretur. Lapis hic epitaphicus est, quod indicat D. M. idest dis manibus.

Marcus Aurelius Papias, augur coloniae Napucensis, uixit annis 60. etc.

Ibidem Claudiopoli in interiore parte eius portae, qua exitur ad pontem Zamosii, lapis est uetus

ad laeuam muro insertus, sed detritis abolitisque uetustate litteris.

I. O. M T IANO PRO. SALV M. ANTO NINI. IM MVNICIPIO POSVERVNT

Idest, Joui optimo maximo: Titus etc., pro salute Marci Antonini Imperatoris etc. Credo in lacunis huius lapidis hic quoque Coloniae Napucae adiectam fuisse mentionem, sed quam uetustas aboleuerit. Si Napuca Municipium fuit, quod hic legi videtur, non est dubium qui fuerit insignis Daciae ciuitas.

Ibidem Claudiopoli, in aedibus domini Joannis Balassy Secretarii Principalis etc.

I. O. M C. PVBLICI VS. ANTO NIVS. PROC AVGG V. S. L. M

199

Idest, Joui optimo maximo. Caius Publicius Antonius Proconsul Augustorum, uotum soluit libens merito, vel sic: uotum soluit libero munere. Hos Augustos, quorum hic fit mentio (:nam geminatio litterae GG binos indicat:) coniicio fuisse Marcum Julium Philippum, qui cum fratre Philippo Romanorum Imperatores ambo creati sunt. Hic primus factus est ex Ethnico Christianus, de quo Eusebius in historia Ecclesiast. lib. 6. cap. 26.

In pago Haport, in aedibus

domini Georgii Barbel, Capitanei Lippensis, in marmore candido, titulus legitur hoc ordine:

AESCVLAPIO ET HYGIAE M. GALLIVS. EPICTETVS AVG. COL. APVL. ET. GALLA SEVERINA. EIVS. ET . GALLI VS. SVRVS. ET . GALLIVS. SE VERINVS. ET GALLIVS SEVERIANVS. FILI. PRO SALVTE. SVA. SVORVMQ SOMNO. MONITVS

PORT. FECIT. PERP. XXXVI.

Hic lapis est translaticius. Effossus est enim hic Apuli ex veteris vrbis ruderibus, sed illuc transuectus. Marcus Gallius Epictetus Augur Coloniae Apuli, et Galla Seuerina eius coniunx, et tres eorum filfi, qui hic recensentur, pro salute sua porticum fecerunt per pedes 36. Aesculapio et Hygiae, idest, sanitati, quorum beneficio pristinae valetudini fuerant restituti.

Albae in aula Principali, ad fores cellae uinariae.

ISIDORAE DOMO. ASI AE. VIXIT. ANN XVIII etc.

Dignus est obseruatu hic lapis, propter veteram loquendi morem. Eleganter enim domus pro patria vsurpatur, etiam apud Classicos auctores. Sic Plautus Domo Carthaginensis. Et Virgil. lib. 10. Aeneid. Qui Caerete domo, qui sunt Ninionis in aruis. Proinde hic quoque sensus erit: Isidora, quae fuit ex Asia oriunda, vixit annis 18, etc.

In oppido Aluincz, in domo cuiusdam rustici.

HERCVLI. DEFEN SORI. T. CL. DV RIANVS. IN. RED EX. VRBE. SOS

SPES

V. S. L. M. D. S. P.

200

In document ISTVÁN SZAMOSKÖZY (Stephanus Zamosius) (Pldal 197-200)