• Nem Talált Eredményt

A lelkipásztor tehát legjobban cselekszik, ha az egyház bölcs törvényeinek engedelmeskedve, a

In document Religio, 1857. 1. félév (Pldal 76-79)

vendéglők termeit egészen kerüli. A neki szüksé-ges emberismeretet más úton szerezze meg magá-n a k ; híveimagá-nek szeretetét pedig illőbb eszközök ál-tal érdemelje ki. Ne is ámítsa magát azon remény-nyel, h o g y ő a vendéglőkben másoknak épülésök-re s í g y lelki hasznukra leend; hanem inkább azo-kat rá nézve veszedelmes helynek tekintse, hol nagyon is könnyen csak gyöngéit árulja e l , s í g y becsületének, tekintélyének csak kárát vallja.

— f .

P á p a i o k m á n y .

A lugosi gör. katli. püspökség fölállítása ( v . ö. ,Rel.' 8 sz.) In Nomine Domini. Amen.

Pius Episcopus Servus Servorum Dei, ad perpetuam Rei Memóriám. — Apostolicum Ministerium humilitati Nostrae Divina Providentia concreditum requirit atque exi -git : u t quae nimis late patent per Catliolicum orbem Di"

oeceses arctioribus illas circumscribamus limitibus , novas-que exinde erigamus : u t novis ea ratione constitutis pasto-ribus spirituali Cliristiíidelium regimini opportunius consul-tum sit. Id vero pro gente Romanorum Grraeci ritus Catlio-lici in Transilvania degentium praestandum Nobis videtur impensius, quo majori in discrimine iidem versantur aeter-nae salutis ob insidias artesque Schismaticorum, quibus un-dique septi sunt. Quapropter ad eosdem in unitate Catho-licae fidei et conjunctione cum Romana Ecclesia confirman-dos, in qua intégra est Cliristianae Religionis et perfecta soliditas, praeter Episcopalem Sedem Armenopolitanam graeci Ritus Catliolici uniti, quam per similes Nostras lioc ipso die datas Apostolicas Litteras instituimus, alteram ejusdem ritus Episcopalem Ecclesiam erigere decrevimus, quae ex paroeciis nonnullis partim a Dioecesi Fogarasiensi partim vero a Dioecesi Magno-Varadinensi dismembrandis constare debeat : Sedem vero Episcopalem novae liuj us Di-oecesis constituendam censuimus in Civitate Lugosiensi, quae satis ampla ac decora assurgit in Banatu Temesiensi.

Itaque precibus annuere volentes Carissimi in Christo Filii Nostri Francisci Josephi hoc nomine Primi Austriae Inipe-ratoris, Hungáriáé Bohemiae Regis Apostoliéi , qui desi-deriis inhaerens omnium Hungáriáé Regni Episcoporum, ac studio flagrans catholicae fidei inter Populos suae ditio-ni subditos firmandae ac proveliendae Episcopatus h u j us erectionem a Nobis flagitavit, acceptoque utriusque Anti-stitis Fogarasiensis et Magno-Varadinensis libero con-sensu , nec non de consilio peculiaris Congregationis Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae

Ec-clesiae Cardinalium, quibus hujusmodi negotium exa-minandum demandavimus, ad majorem Omnipotentis Dei Gloriam ad Catholicae fidei propagationem et Spirituálém Christi fidelium Romanorum utilitatem motu proprio certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae Auctoritatis plenitudine Civitatem Lugosiensem a Dioecesi Magno-Varadinensi, cui subjecta adliuc f u i t , Apostolica Auctoritate perpetuo sejungimus atque avellimus, eamque ad Civitatis Episcopalis titulum honoremque attollimus et eveliimus, ibique Episcopalem Sedem et Dignitatem Lugo-siensem simili auctoritate etiam perpetuo erigimus et con-stituimus, cum omnibus et singulis juribus , privilegiis, praerogativis, exemptionibus non tarnen oneroso titulo ad-quisitis, quibus reliquae Civitates sub dominio laudati Hun-gáriáé et Bohemiae Regis Apostoliéi pontificiali Sedi grae-ci ritus Catholigrae-ci uniti decoratae fruuntur, earumque Cives utuntur et gaudent. Nunc ad statuendum novae h u j us Lu-gosiensis Ecclesiae territórium praevio libero consensu, quem Venerabiiis etiam Frater Noster Alexander S t e r k a Salutius praesens Episcopus Fogarasiensis de Consilio Epi-scopalis sui Presbyterii seu Capituli Nobis per suas Litte-ras praestitit, ab ejusdem Dioecesi sequentes matrices paroecias earumque Filiales separamus ac dismembramus jux -ta Ca-talogum ab eodem Alexandro Antistite transmissum ; nimirum : ex Districtu A. Diaconali Hatzegensi paroecias matrices cum suis filialibus septuaginta et cum animabus viginti septem mille biscentum quinquaginta tribus — ex Vallesill decem et novem cum animabus bis mille octin-gentis Quadraginta duabus, — ex Districtu Archidiaconali Babolnensi sexdecim cum animabus mille septingentis octoginta quatuor—ex Districtu Archidiaconali Kudsiriensi sexdecim cum animabus 4474—ex Districtu Archidiaconali V. llunyadiensi viginti sex cum animabus bis mille quin-gentis Viginti et una—-demum ex districtu Archidiaconali Bistricensi quatuordecim cum animabus tercentum trigin-ta septem. Quas quidem omnes paroecias tum matrices tum filiales cum suis civitatibus, oppidis , pagis, praediis aliis-que omnibus adnexis a Dioecesi Fogarasiensi illiusaliis-que An-tistitis spirituali jurisdictione subtractas novae Dioecesi Lugosiensi in perpetuum quoque pari Apostolica Auctori-tate adsignamus, addicimus, ejusque futuri et pro tempore existentis Episcopi spirituali potestati ac jurisdictioni pla-ne subjicimus. — Item praevie libera resignatiopla-ne, quam de Consilio Presbyterii sui per suas Litteras Nobis exliibuit Venerabiiis etiam Frater Noster Basilius E r d é l y i prae-sens Episcopus Magno-Varadinensis sequentes Paroecias tarn matrices quam filiales juxta Catalogum ab eodem Antisti-te transmissum AuctoritaAntisti-te Apostolica a Dioecesi Magno-Varadinensi disjungimus ac dismembramus, nimirum paroe-ciam nuncupatam Budinez cum quatuor filialibus comple-ctentem animas tercentum vigintiquinque — Csukics cum sua filiali continentem animas quingentas viginti — Egres cum quinque filialibus et animabus sexcentum octoginta sex — Folya Grerlistye Jezvin cum duabus filialibus et animabus centum octoginta quinque — Illadia cum novem filialibus et animabus nongentis viginti — Kernessa

Kiz-6 9 dia cura undecim filialibus et animabus mille tercentum septuaginta sex.— Lúgos cum sexdecim filialibus et

ani-mabus mille tercentum quadraginta octo — Nagy Kastély cum duabus filialibus et animabus sexcentum undecim — Nagy Zorlencz Reschitza cum Septem filialibus et animabus tercentum quadraginta duabus — Szekas cum duabus filia-libus et animabus biscentum sexaginta quatuor — Szlatina cum quatuor filialibus et animabus quingentis triginta dua-bus — Temes Fabrica cum sexdecim filialidua-bus et animadua-bus quatuorcentum nonaginta Septem—Vetero Aradinum cum filialibus undecim et animabus bismille et quadraginta q u e — Zabrany cum tredecim filialibus et animabus quin-gentis vigintiquinque — denique Zgribesd Zsebely , Bog-schan cum animabus Mille et septuaginta novem. — Quas omnes recensitas paroecias matrices cum suis filialibus a Dioecesi Magno-Varadinensi disiunctasac dismembratas cum suis civitatibus, oppidis, pagis, praediis, allodiis aliisque omnibus adnexis novae huic Lugosiensi Dioecesi eadem Apostolica Auctoritate pariter in perpetuum attribuimus, addicimus ejusque pro tempore existentis Episcopi spiri-tuali jurisdictioni omnino subjicimus. lnsuper Ecclesias

omnes, Monasteria, Conventus, Incolas et personas quas-cumque utriusque sexus et cujusvis conditionis gradus et ordinis, quae ritum Graecum Catholicum et unitatem se-quuntur, quaeque in superius memoratis paroeciis sive ma-tricibus sive filialibus d e g u n t , a jurisdictione Antistitum tum Fogarasiensis tum Magno-Varadinensis prorsus eximi-mus, easque sic exemptas novo Lugosiensi Episcopo ejus-que in perpetuum successoribus simili Apostolica Auctori-tate attribuimus eorumque spirituali potestati subjicimus ac subjectas declaramus. Jam vero Ecclesiam, quae magnis sumptibus in Civitate Lugosiensi exstrueta e s t , quaeque Spiritui Sancto consecranda nonnisi aliqua interna exstru-ctione adhuc indiget, cui Imperiale Gubernium supremam illico manum imponere spopondit, in Episcopalem Cathe-dralem Ecclesiam sub eodem titulo ritus graeci Catholici uniti perpetuo item Apostolica Auctoritate instituimus ea-dem forma et modo iisea-demque insigniis et privilegiis, qui-bus caeterae Cathedrales Ecclesiae ejusdem ritus ab Apo-stolica Sede in Hungáriáé Regno alias erectae potiuntur et gaudent cum Episcopali omnimoda jurisdictione in

Roma-nos omnes graeci ritus Catholici uniti aliosque, qui eosdem ritus et unionem sequuntur, sive in praedicta Civitate Lu-gosiensi, sive in aliis locis terrisque existentes, quas a Dioe-cesibus Fogarasiensi et Magno-Varadinensi u t supra dis-membravimus, novaeque Dioecesi Lugosiensi attribuimus.

Pro dote autem Episcopalis mensae Lugosiensis, ut novus Antistes legitimique illius Succesores suam tueri digni-tatem possint, summam annuam adsignamus decem milli-um florenormilli-um monetae argenteae Viennensis ex publico Gubernii Imperialis aerario quotannis solvendam, quemad-modum memoratus Franciscus Josephus Imperator ac Rex pollicitus est. Quam primum tarnen bona stabilia ab Impe-riali eodem Gubernio juxta datam Sponsionem adsignanda erunt, quorum reditus memoratam decem millium floreno-rum summam exaequent ab Episcopo pro tempore

existen-ti singulis annis libere pereipiendam , ut ea raexisten-tione firmae ac stabili mensae Episcopalis dotationi provideatur. Cum vero nondum exstent Cathedralis Ecclesiae Aedes neque pro decenti et congrua habitatione Lugosiensis Antistitis, nec non pro ejus Presbyterio seu Capitulo , idcirco Impe-riale Gubernium huic incommodo occurret impensa sua prout sponsum ab illo est, donec novis vel erectis vel sta-tutis Aedibus easdem memoratum Gubernium pro residen-tia Episcopi et Presbyterii libere adsignet, quas Nos jam nunc dicto Antistiti ejusdemque Successoribus et Presby-terio in perpetuum addicimus et appropriamus. Porro, quo facilius et promptius Lugosiensis Antistes Episcopalia mu-nia exequi possit, in superius adsignata Cathedrali Eccle-sia perpetuo similiter instituimus Presbyterium seu Capi-tulum, quod omnibus juribus, honoribus, privilegiis, prae-rogativis, exemptionibus fruatur, quibus caetera Episcopa-lium Sedium, graeci Ritus Catholici uniti Presbyteria poti-untur, dummodo oneroso titulo vel particulari aliqua con-cessione non fuerint comparatae. Hujusmodi autem Presby-terium constabit ex Archipresbytero, cui ab Imperiali Gubernio annuatim pendentur floreni Viennenses mille et octingenti, ex Archidiacono, cui solventur quotannis floreni mille et sexcentum, ex Ecclesiarcha qui pereipiet quotannis florenos mille et quatorcentum, ex Scholiarcha, qui pereipiet singulis annis florenos mille et tercentos, ex Chartophilace, cui quotannis pendentur floreni mille et biscentum, denique ex Praebendato, quem Episcopus Presbyterii servitio pecu-liariter addicet, quique propterea ab Imperiali Gubernio flo-renos mille quotannis pereipiet. lnsuper expensis Cancel-lariae Episcopalis nec non pro servandis aedibus Episcopa-libus et Presbyterii, pro Sacrario Cathedralis Ecclesiae, cultu et fabricae tuitione continuo, prout promisit, impen-sis suis occurret Imperiale Gubernium, donec stabilibus bo-nis adsignatis certi ac stabiles reditus pro rei gravitate et necessitate attribuantur. Jam vero ita per Nos erectam et constitutam Episcopalem LugosiensemEcclesiam ab Archie-piscopi Strigoniensis Metropolitico j u r e de ipsius etiam An-tistitis consensu libere praestito dicta Auctoritate exem-ptam declaramus, eamque Ecclesiae Fogarasiensis et Al-bae-Juliensis per similes Nostras hoc ipso die datas Aposto-licas Litteras ad Archiepiscopalis Sedis honorem atque Au-ctoritatem evectae Suffraganeam esse statuimus et manda-mus, cum omnibus honoribus, privilegiis, praerogativis noil tamen oneroso titulo acquisitis, quibus aliae similes ritus graeci Catholici uniti SufFraganeae Ecclesiae in Regno Hungáriáé constitutae f r u u n t u r et gaudent. Praeterea Epi-scopis Lugosiensibus dicti ritus pro tempore existentibus praecipimus, ut ipsi singulis quatrienniis ad Congregatio-liem Venerabilium pariter Fratrum Nostrorum Sanctae Ro-manae Ecclesiae Cardinalium propagandae fidei praepositam suae Dioecesis absolutam relationem Suaeque Ecclesiae sta-tum mittere teneantur. Item jubemus, ut non solum pri-mo instituendus Lugosiensis Antistes, verum etiam alii omnes ad dictum Episcopatum promovendi ante suam in-stitutionem fidei professionem a fel. mem. Urbano Papa octavo Praedecessore Nostro pro Orientalibus praescriptam

coram personis sui Presbyterii in dignitate constitutis emit-tere, eamque scriptis traditam propriaeque manus earum-que personarum subscriptione et sigillo munitam ad No-strum et Sanctae hujus Sedis pro tempore Viennae existen-tem Nuncium Apostolicum transmittere omnino debeant, quam Apostolicus idem Nuntius ad dictam Congregationem Christianonomini propagando praepositam transferri cura-bit. Statuimus denique, ut fructus novae istius Cathedralis Ecclesiae j u x t a reditus Episcopalis illius mensae u t supra adsignatos in florenis quingentis quadraginta octo aureis de Camera taxentur, atque hujusmodi taxa in libris tum Camerae Nostrae Apostolicae tum Collegii Cardinaliumde-scribatur. Postremo autem volentes, ut omnia et singula, buae Apostolicis hisce Nostris Litteris contmentur, plenum con-sequantur effectum, Dilectum Filium Nostrum Michaelem ejusdem Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyterum Cardina-lem Viale Prelá nuncupatum Apostolicum Viennae Pro-nuncium in exequutorem praesentium Litterarum Aucto-ritate Apostolica constituimus et deputamus, atque u t pro hujusmodi exequutionis effectu quamcumque personam in dignitate tarnen Ecclesiastica constitutam subdelegare ac tam ipse quam persona ab eo subdeleganda super quacunque quaestione, oppositione, et dubio adversus praemissa ex-posita et statuta quomodolibet orituris definitive etiam in-terpretari declarare et pronunciare omni appellatione re-mota libéré et licite possint et valeant, facultatem conce-dimus et impertimur. E t insuper easdem praesentes Litte-ras semper et perpetuo validas et efficaces existere, suos-que plenarios et integros effectus sortiri et obtinere nec non omnibus et singulis ad quos spectant seu spectabunt plenissime suffragari, ac nullo unquam tempore quovis praetextu et qualibet causa quantumvis juridicaac privile-giata vel speciali nota d i g n a , ac de necessitate juris omni-no exprimenda , de subreptionis vel obreptionis aut nul-iitatis vitio aut intentionis Nostrae , seu quovis alio sub-stantiali et peculiarem mentionem requirente defectu, sive ex eo quod in praemissis solemnitates et quaevis alia ser-vanda et adimplenda servata et adimpleta non fuerint. aut ex quocunque alio capite de j u r e vel facto aut statuto vel consvetudine aliqua résultante notari impugnari retractari in jus vel controversiam vocari aut ad viam et terminos ju-ris reduci vel adversus illas restitutionis in integrum ape-ritionis, oris aut quodcunque gratiae vel justitiae reme-dium impetrari, seu quomodolibet motu etiam proprio et ex potestatis plenitudine concesso et impetrato vel emana-to quempiam u t i , vel se juvare in judicio et extra illud posse neque illas sub quibusvis similium vel dissimilium gratiarum revocationibus suspensionibus limitationibus de-rogationibus aliisque contrariis dispositionibus per quas-cunque Litteras et Constitutiones Apostolicas aut Cancel-lariae Apostolicae Regulas quibuslibet ex causis et sub quibusvis expressionibus et formis éditas et quandocunque etiam in crastinum Assumptionis Successorum Nostrorum Romanorum Pontificum ad Summi Apostolatus apicem et alias etiamsi de iisdem praesentibus eorumque toto tenore specialis mentio fiat, in posterum edendas factis et

facien-dis comprehendi, sed semper et omnino ab illis excipi, et quoties illae emanabunt, toties in pristinum et validissi-mum statum restitutas repositas et plenarie reintegratas ac de novo etiam sub quacunque posteriori data concessas esse et f o r e , sicque et non alias per quoscunquc Judices ordinarios vel delegates quavis Auctoritate fungentes etiam causarum Palatii Apostoliéi Auditores ac praefatae Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales etiam de Latere Legatos Vice-Legatos, dictaeque sedis Nuncios sublata eis , et eo-rum cuilibet quavis aliter judicandi et interpretandi facul-tate judicari ac definiri debere, et si secus super his a quoquam quavis Auctoritate scienter vel ignoranter conti-gerit a t t e n t a r i , irritum et inane decernimus. Non obstan-tibus Nostris et Cancellariae Apostolicae Regulis de j u r e quaesito non tollendo ac quatenus opus s i t , de applicatio-nibus ad partes committendis vocatis quorum interest, nec non Lateranensis Concilii novissime celebrati dismembra-tiones perpetuas nisi in casibus a j u r e permissis fieri pro-hibentis aliisque etiam in Synodalibus provincialibus ge-neralibus et universalibus Conciliis editis vel edendis spe-cialibus vel generalibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis nec non Ecclesiarum , de quibus facta mentio e s t , juramento confirmatione Apostolica vel quavis firmi-tate alias roboratis statutis et consvetudinibus privilegiis quoque indultis e* Litteris Apostolicis quibusvis superiori-bus et personis in genere vel in specie cum quisuperiori-busvis etiam derogatoriarum derogatoriis aliisque efficacioribus et effi-cacissimis ac etiam insolitis clausulis, irritantibusque et aliis Decretis etiam motu scientia et potestatis plenitudine similibus ac etiam consistorialiter aut alias quomodolibet in contrarium praemissorum concessis confirmatis approba-tis et innovaapproba-tis, quibus omnibus et singulis etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis teno-ribus specialis specifica expressa et individua non autem per clausulas generales idem importantes mentio aut quae-vis alia expressio habenda aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret tenoris hujusmodi, ac si de verbo ad verbum nil penitus omisso et forma in illis tradita obser-vata inserti forent eisdem praesentibus pro plene et suffi-cienter expressis habentes illis alias in suo robore perman-suris latissime et amplissime ac speeialiter et expresse ad praemissorum omnium validissimum effectum hac vice dumtaxat motu pari derogamus, caeterisque contrariis quibuscunque.Volumus etiam quod earumdem praesentium Litterarum transsumptis etiam impressis manu tarnen ali-cujus Notarii Publici subscriptis et Sigillo personae in Di-gnitate Ecclesiastica constitutae munitis eadem prorsus fides in judicio et extra illud adhibeatur , quae eisdem origina-libus Litteris adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

Nulli ergo omnino hominum liceat has paginas Nostrae sejunctionis , erectionis , separationis dismembrationis , exemptionis , subjectionis , institutionis, assignationis , ap-propriationis, declarationis, praeeepti, jussi statuti. mandati, concessionis, decreti, derogationis et voluntatis infringere vel illis ausu temerario contraire ; siquis autem hoc atten-tare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac

71

M

Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit in-cursurum. = Datum Romae apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Octingentesimo Quin-quagesimo Tertio = Sexto Kalendas Decembris = Pontifi-catus Nostri Anno Octavo = Loco f Plumbi.

^«mm»^—

EGYHÁZI TUDÓSÍTÁSOK.

In document Religio, 1857. 1. félév (Pldal 76-79)