• Nem Talált Eredményt

Circa collum ex sinistra parte Cru

In document S. STEPHANI CASULAE (Pldal 66-74)

cifixi.

O ! spes certa salutis a dextra parte Crucifi x i majusculis R . R . E. T. O. B . U. M . B . R . A. Qua­

rum literarum mysterium nonnisi Auctori ipsius.

Divo Stephano n o tu m , quas divinando si quit velit interpretari, si quid ad rei veritatem f a ­

cere videretur, sic liceret.

; Regina, Romanae, Ecclesiae, Totius, que Olympi, Beata, Virgo, Maria , B ellico si, Regni, Advocata.

' Vel vero secundum circumstantiam R ex, R e­

gum, E st, Trium phator, O rbis, Benedictus, V irgo, M aria, B eata, Regina, Angelorum.

Si h aec de D E O aut Christo dicantur, constat optime sententia, & magis proprie, quam si ad Benedictum Pontificem referamus. S i vero ad D ivum Stephanm i, vere illum Benedictum, fu isse dicemus.

Qui fidei Christianae non in Hungaria dun­

taxat, sed ad Sarmatas & Getas propa­

gator fu it.. A t quod literis : Um bra, puncta non sint apposita; proinde ‘dictionem unam con­

stituere per se videntur. Unde s ensu s erat; Re­

gni calescit illius & s piritualis , terrenum hoc 'Umbram esae. Magistratus enim est su m m i D E I imago, & Umbra, & in hoc saeculo una Lex Regibus cum reliquis hominibus posita est;

nempe: quod pulvis & Umbra su mus: aut quod pictura hac sacrarum imaginum in sacra veste;

Umbra tantum sit rerum existentium. N ih il profecto ex sacro hoc pictura habitu ad naturam

boni Regit verius, nihil ad Regiam Dignitatem antiquius; quam ut D E U M , cujus imaginem gerit in terris, agnoscat & colat: sanctitatem

& justitiam, cum religione observet inviolatam,

& fid e Christiana propugnata exoptatam de ho­

stibus referat Victoriam, p ra emia denique rei bene gestae non in terris s ed coelis expectet.

Eadem etiam Beliut sed P etri Revayi Verbis (ut ipse fatetur) annotavit. Convenit ergo Ludepigii Casala descriptio cum Petro Comite Turocensi, praeter ea, quae,annotare

non

non abs re erit: Desideratur enim apud Reva­

yum Annus Incarnationis XCI. MXXXI. Est' porro mira Revayi sententia de iis literis, quas

notat a dextra parte Cruci (circa Collum) majusculis R . R . E . T . O . B. U M B R A , inter­

pretando ut supra .memini. . Enimvero frustra videtur esse Revayut, dum singulis hisc e lite­

ris singulas voces significari arbitratur; neque enim in Pallio isto seu Casula puncta sunt post singulas literas, uti Revayus pag. 8 1 . expressit, sed est manca inscriptio, mancae item icones.

Eam ego ■ insc riptionem Carmine hexametro qualicunque rythmo terminatam fuisse puto, uti aliae similes imaginum Epigraphae in hac ve­

ste leguntur.'

Quare exitum hujus versus fuisse vel talem, vel fimilem puto: TU ER E. E T . O BUM ­ B R A . vel itaque litera R. loco E videtur vi­

tiose pseta, vel E inclusa in T. ut in vocabulo SEPHANUS. & uti non nulla alia scriptoris vel pictoris sphalmata occurrunt in hac ipsa Casu la Sacra, nempe praeter SEPHANVS pro STEPHANVS :BETRV S pro PETRV S, item DANINEL, pro DANIEL & c.

Addit etiam Revayut Comes indictionis nu­

merum, & hoc Pallium Trabeam Divi Stepha­

ni appellat, vide pag. 8o. ubi sic sc ribit: Aut si quis, exactiorem hujus Trabeae Sacrae delinea­

tionem habere v e lit, se quentia peculiari studio inde desumpta, contempletur. ..

In dorsa circum circa, infra cingulum haec habentur verba: Indictione X IIII. a Stephano Rege, & Reisla Regina, Casula hac operata

& data Ecclesia Sancta M aria , sita in Civi­

tate albensi. Progreditur deinde, sic u t anno­

tavi, ad figuras, & insc riptiones.

Errasse hic in nomine Reginae apographum Revayi L ector eruditus facile advertet, cum loco Gisla, Reisla scriptum sit , sicut apud Lu­

dewigium: Gyhla loco Gisla.

i Anno 1 6 1 8. sub Ferdinando II. Habitus &

Paludamentum Divi Stephani appellabatur; vi­

de Petrum de Reva Centuria V II. pag. 134«

ita de Ferdinandi II. Coronatione loquentem:

Unctio su bse cuta est: qua peracta indutus Ele­

ctus habitu & Paludamento D ivi »

conse dit Throno &c. deinde Missa & Coronatio secuta est.

De Coronatione ejusdem Ferdinandi II.

scribit Illustriss. Khevenhüller Annalium Ferdi­

nandeorum Tom. IX. pag. 2 1 . sequentibus Ver­

bis: hernach viel Gebett von Bischoffen und Prälaten über Ihr Königl. Majest. gesprochen, und die Litania mit schöner Music gesungen wor­

den, unterdessen hat Andreas Doczi

Ihro Kö­nigl. Majest. Dero Königl. Habit an der Brust und rechten Arm aufgemacht, und der Erz-Bi­

schoff von Gran Sie mit dem Heil. Oel neben Sprechung der gebräuchlichen Gebettern gesal­

bet, Sie hinter dem Hohen Altar, so auf der Seiten mit guldenem Stuck, und schönen Tape­

zereyen verhengt gewesen, geführet, wider sauber gewaschen, und alsdann nach der H. Salbung mit dem Habit und Rock H. Stephani neben auch angehengten Gebethen umgeben worden.

Anno 1625. de Ferdinandi III. Coronatio­

ne Sopronii susc epta, laudatus Khevenhülle r, Tom. X. pag. 103.^) die V II. Decembris Coro­

natio iisdem Ceremoniis, quibus s ub Imperatore

5°

Ferdinando ( secundo) peracta fu it: ubi nihil singillatim de Pallio S. Stephani memorat. De Coronatione hujus Ferdinandi III. sc ribens Isthvanffius Pallium memorat, sub Paluda­

menti nomine lib. IV. p. 1535. sequentibus:

Miss i continuo, qui sacrum diadema Regio cum Paludamento Poso nio asportarent; haec Hun­

gari su mma religione, jam inde ab annis usque DC. & ultra, a S. Stephani primi Regit Chri­

stiani temporibus ass ervant adhuc, quod mire­

ris , non modo Corona, se d Paludamentum, sceptrum, Gladius & Globus, vest escque, Inte­

gra omnia, atque illaesa apparent,

Idem auctor nomine genetico Insignia Regia) complectitur Pallium ( vid. eundem librum eandem pag.) Procedebant Germani Tubicines,, 'dum Barones, alii que Equitum Magistri, cum fu it turmis cataphractorum, hos sequebantur Hungaricorum Procerum prim arii, cum magno nobilium comitatu, tum tres Gubernatores Cro­

a tiae, Dalm atia, & Sclavonia, vulgo Bani dicuntur, deinde equitabant 50 fere ex Mini­

stris Hungarici Palatini, Leopardorum, Ty­

gridum, aliarum ferarum pellibus contecti, post hos

hos Palatinus ipse medius, inter Germanos at­

que Hungaros Barones, C o n siliarios, Princi­

pesque, tum Corona ipsa cum caeteris Regiis In­

signibus currui casam imposita vehebatur.

Item idem auctor eod. lib. ead. pag. Regium Ornatum memorat loco Pallii sequentibus: Rex primum A ra gradum ascendens, Gladium Ste­

phani evaginavit, tum Palatinus ad latus Evan­

gelii consistent, & Coronam de manu sacrifican­

tis accipient, conversat ad populum magna voce

acclamavit, O Regnum inclytum, O H ungari, quot quot estis! vultis hunc F erdinandum E rne­

st um Archiducem Austriae, Sacra S. Stephani Corona so lenniter inaugurari? respondentibus omnibus: volumus, volumus, vivat Rex, vivat

R ex ! Archaepiscopus Coronam de manu a cci­

piens Palatini,-Regio capiti imposu it. V Sacro finito Rex versa ad populum se de, quatitor Equi­

tes leniter Gladio S. Stephani percussos creavit:

omnibus deinde Ceremoniis sinitis novus Rex re­

gio adhuc ornatu insignis extra oppidum in cli­

vum equum adegit, ubi & c.

Anno 1655. De Coronatione Leopoldi

Magni, Theatrum Europaeum consu lens anim­

adverti Tom. VII. pag. 722. in actis ejus Co­

ronationis , minus accuratis nullam mentionem ess e P allii ante unctionem.

Anno 1687. In Coronatione Josephi The­

atri Europai Tom.XIII. pag. 110 . memoratur:

Josephum Regem post sacram Unctionem in­

dutum esse Habitu & Calceamentis S. Stephani.

Anno 1 7 1 2. Theatri Europaei Tom. XIX- pag. 174. in Coronatione Caroli, mentio Ha­

bitus fit post Unctionem: Regem ab Episc opis, assistente su premo Aulae Praefect o , in Throno indutum esse Habitu & aureis Calceamentis S, Stephani. Paucis item ( in continuatione Reva­

y i de Corona) scribitur: Vestitus S. Stephani induitur Carolo post Unctionem.

Anno 17 4 1. Die 25. Junii MARIA TH E­

RESIA hodie Rex & Augusta, de cujus Coro­

natione, ad Pallium , & reliqua Insignia spe­

dtantia memoranda quaepiam accipe, ex Cancel­

laria Aulica Regni Hungariae nobis communi­

cata.

In document S. STEPHANI CASULAE (Pldal 66-74)